Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

An status vitae christianae in statum communis vitae et statum perfectionis convenienter distinguatur.

CAPUT II. AN STATUS VITAE CHRISTIANAE IN STATUM COMMUNIS VITAE ET STATUM PERFECTIONIS CONVENIENTER DISTINGUATUR.

1. Multiples in Ecclesia statuum varietas. — Supponit haec quaestio esse in Ecclesia Christi statuum varietatems quae veritas est de fide certissima. Eam tradit D. Thom., d. q. 193, art.2. et consentiunt omnes Theologi de hac materia scribentes, quos in re inter Catholicos manifesta referre non oportet. Solumque illi haeretici huic veritati contradicunt, qui ecclesiasticam hierarchiam e medio tollere cupiunt, omnemque dignitatum et magistratuum diversitatem execrantur, ut fuerunt Waldenses, Anabaptistae, et novi sectarii, praesertim Puritani. Sed illorum error non unus est, sed ex pluribus coalescit. Quia vel negant sacramentum Ordinis, vel ecclesiasticam potestatem, vel statum religiosum et perfectionis, et ita diversis in locis impugnatur; et nos quidem, tractando de sacramento Ordinis, si Deus concesserit, distinctionem graduum et dignitatum in ecclesiastica hierarchia contra haereticos Defendemus, et ibi aliqua de potestate Ecclesiae addemus; quam simul cum potestate civili in Defensione fidei, lib. 3 et 4, defendimus. Pro statu vero religioso et perfectionis infra pugnabimus.

2. Ecclesia tam materialiter, quam formaliter accepta, statuum varietatem continet. — Nunc ergo solum advertimus iterum, quod supra dictum est, posse Christi Ecclesiam dupliciter spectari, videlicet, materialiter (ut minum congregatio, in qua sunt plura temporalia regna ad naturalem finem et commoditatem ordinata; vel formalter, id est, quatenus est quaedam spiritualis et supernaturalis respublica, et unum mysticum corpus, fide, ejusque professione, ac sacramentis unitum sub uno capite Christo, ejusque Vicario, ad aeternam felicitatem per media congruentia tendens. Nam sub utraque ratione varietatem statuum continet. Ut enim dixi, ad priorem pertinent status libertatis et servitutis humana; item status plebeiorum et nobilium; item status regum, et aliorum principum et magistratuum, quamvis hi magis ad officia pertineant; ac denique status conjugatorum, et solutorum, et similes. Haec vero distinctio ad praesens non pertinet, ut supra dixi, quia per se non ad spiritualem salutem vel finem, sed ad temporalem ordinatur. Solum circa statum matrimonii animadverti potest, licet secundum se, et prout est contractus quidam humanus, ad ordinem temporalium statuum pertineat, nihilominus, ut est sacramentum, ad spiritualem finem referri, et ex hac parte ad Ecclesiam Christi formaliter, ut talis est, pertinere, et inter ejus status numerari. Quia vero in eo nihil spirituale invenitur, praeter peculiarem firmitatem et indissolubilitatem, quam sacramentum addit humano vinculo, et spiritualem gratiam et auxilia quae conjugibus confert, ut convenienter ad vitam aeternam illo munere utantur, ideo specialis ejus consideratio ad tractatum de sacramentis pertinet. Praesertim quia, simpliciter loquendo, in ordine ad vitam aeternam non excedit communem statum vitae christianae ; sed quia officium ejus est quasi fundamentum necessarium ad Ecclesise conservationem et perpetüitatem, et peculiaris necessitas divini auxilii in eo invenitur, ideo per quoddam sacramentum illi peculiariter provisum est.

3. In Ecclesia status, qui ad commune bonun dirigitur, in clericalem et laicum dividitur. — Addimus ergo, etiam in Ecclesia Christi formaliter considerata, varios status inveniri; et in hoc sensu veritatem hanc ut catholicam supponimus, ex his quae in ista Ecclesia visibili oculis conspicimus. Ut autem ratio et origo hujus Sarietalis explicetur, sciendum est duobus modis posse distingui status in Ecclesia sic spectata, videlicet, aut in ordine ad commune bonum ac regimen spirituale Ecclesiae; vel in ordine ad bonum spirituale singulorum. Priori modo distinguuntur in Ecclesia status clericorum ab statu laicorum; et ad statum laicorum pertinent omnes qui clerici non sunt; quia revera hoc membrum non distinguitur ab alio, nisi per negationem illius particularis conditionis, quam status clericalis supra laicalem addit." Status igitur clericalis per spiritualem consecrationem, et dedicationem personae ad spiritualia Ecclesiae ministeria efficienda constituitur. Unde per sacramentum Ordinis confertur proprie, licet per primam tonsuram aliquo modo inchoetur; ideoque ejus origo quoad substantiam ejus est immediate de jure divino, licet illi, quoad modum et initium ejus, aliquid per Ecclesiam additum sit. Et sub hoc statu distinguuntur varii gradus pro diversitate ordinum usque ad Episcopatum. Si quis autem recte consideret, haec divisio magis spectat ad divisionem ministeriorum ac officiorum Ecclesiae, ut Ecclesia est, quam ad propriam distinctionem statuum, de qua nunc tractamus, ut notavit D. Thomas 2. 2, q. 183, art. 2, ad 3, ex Isidoro, lib. 6 Etym., c. 19; et Cajet., ibidem, in 1 Comment., ad finem. Et ad 2, notat ipse D. Thomas oflicia dici et distinsui sccundum actus qui ad alios ordinantur; modos autem vivendi, qui ad status pertinent, referri ad actus qui conveniunt homini secundum seipsum. Quanquam, ut addit ad 3, etiam officium interdum includat rationem status propter actus sublimitatem. Et simili modo dixit ibidem Cajetanus, officio et ministerio adjungi rationem status; nimirum, quando perfectioni actionum stabilitas seu perpetuitas conjungitur, etiamsi non constituat personam in peculiari ac proprio vivendi modo, ad suum spiritualem profec- tum specialiter instituto, et certis legibus aut vinculis firmato, quem nomine status vitae christianae proprie significare solemus.

4. In Ecclesia prout ad bonum spirituale singulorum dirigitur varii sunt religionis staius. — Alio ergo modo distinguuntur in Ecclesia status in ordine ad bonum spirirituale singulorum in tali statu viventium, nimirum, ut in eo unusquisque ad aeternam salutem securius et perfectius consequendam juvetur; itemque ad majora opera religionis, vel charitatis prasstanda, inter quae principalem quemdam locum habent misericordiae opera; et ideo etiam ad illa perficienda hujusmodi status ordinantur. Et ad hoc genus pertinent varii status religionis; et alii modi vivendi earum personarum, quae vel continentiam profitentur, vel pauperum obsequiis, aut aliis operibus religionis aut misericortiiae specialiter dicatae sunt; de quibus in progressu hujus operis dicendum est: nunc enim solum supponimus hanc statuum varietatem in Ecclesia reperiri, prout illos nunc in ea conspicimus, semperque in ea fuisse, ex historis, certaque Sanctorum Patrum traditione, certi sumus. Unde colligimus morem hunc ex divina institutione, saltem quoad essentialia fundamenta et generales rationes talium statuum, manasse; quamvis quoad particulares determinationes, et multa alia, quae secundaria, vel accidentalia sunt, ab hominibus, non sine Spiritus Sancti inspiratione addita fuerint. Quae omnia, tractando de particularibus statibus, melius declarabuntur.

5. Status religionis ex divina institutione manasse ostenditur. — Nunc generaliter suaderi possunt ex doctrina Paul, 1 Cor. 12: Quosdam quidem posuit Deus in Hcclesia ; prinaum Apostolos, Prophetas, Doctores. Quae quidem divisio per se ad divisionem ministeriorum pertinet, ut idem Apostotus declaravit, ad Ephes. 4, ubi eam varietatem enumerans, addit: Ad consummationem Sanctorum n ognts ministerii, in edificationem corporis Christi. Verumtamen , quia hujusmodi munera ad sancta et pertecta opera ordinantur, si eis stabilitas addatur, solent, ut dixi, sub quodam gradu status christianae vitae comprehendi. De alio vero modo statuum, qui ad spiritualem perfectionem propriam instituuntur, habemus Christi verba, qui, Mat. 19, de coelibatu dixit: Non omnes capiunt verbum illud, sed quibus datum est, etc. Sunt eunuchi, qui se castraverunt propter regnum caelorum ; qu potest capere capiat. Et infra, de via perfectionis per voluntariam paupertatem, addit: Si vis perfectus esse, vade, et vende que habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in calo, et veni, sequere me. Et Paul., 1 Cor., septimo cap., indicans hanc statuum differentiam, ait: Unusquisque proprium donum habet ev Deo; alius quidem sic, alius vero sic; et infra: De virginibus praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, eic. Quae testimonia cum aliis in sequentibus latius expendenda sunt.

6. Sicut in Heclesia ceelesti, ita in militante plures status inveniri debent. — Nunc soium addimus congruentiam, quae ex proportione militantis Christi Ecclesiae ad triumphantem sumitur, propter quam saepe in Evangelio haec Ecclesia regnum coelorum appellatur. Et ob eamdem causam Paulus, ad Heb. 8 et 9, ea, qua in hac Christi Ecclesia peraguntur, et personas ejus, coelestia vocat , ut ibi optime Chrysostomus et plerique Patres interpretantur. Unde, sicut in Ecclesia coelesti sunt varii gradus ministrantium et assistentium Angelorum, ita etiam in Ecclesia militante inveniuntur, ut contemplatur egregie Dionys., cap. 4 de Ecclesiast. Hierarch., juncto 1 cap. de Coelest. Hierarch. Et simili ratione, sicut in Ecclesia coelesti sunt diversi status in perfectione essentialis beatitudinis, et magna varietas in aureolis, et aliis accidentalibus praemiis, ita in hac Ecclesia militanti esse oportuit varios status, in quibus ad varios gradus beatitudinis, magis vel minus perfectos, homines disponantur, et multiplices honores ac praemia mereantur. Et sicut in patria coelesti ila varietas in magnam totius coelestis Reipublicae pulehritudinem redundat, ita Ecclesia Christi hac statuum diversitate maxime decoratur, juxta illud Ps. 44: Astitit Regina a dextris tuis in vestitu deaurato , circumdata varietate; et infra: Omnis gloria ejus, filie regis ab intus, in fimbriis aureis, circumamicta varietate. Et hanc congruentiam confirmat et declarat optime D. Thomas, d. q. 183, art.2; et ibi Cajetanus. Et locupletari potest ex Greg., lib. 4, epist. 52, alias c. 96, ubi prius docet, quantum haec diversitas statuum, officiorum et graduum ad unitatem, concordiam et pulchritudinem Ecclesiae pertineat ; deinde vero addit: Quia vero unaqucque creatura in una eademque qualitate gubernari vel vivere non poLest , caelestium militiarum exemplar nos instruit. Et similiter Ignat., epist. 2 ad Trallian., ordinem et concentum Ecclesiae ex variis gradibus consurgentem, ad instar coelestis ordinis declarat. 7. Status vile christiane in statum commanis vitee et perfectionis distinguitur. — Ostenditur divisio. —His ergo declaratis, facile est ad quaestionem propositam respondere, statum vitae christianae optime in statum communis vitae et perfectionis distingui. Quam divisionem necessario hic pramittimus, ut paulatim ad scopum, quem intendimus, accedamus. Declaratur autem divisio in hunc modum. Nam, ut ex capite praecedenti constat , status vitae christianae non est nisi ratio aliqua vivendi stabilis ac firma, ad salutem gratiae in hac vita, et gloriae in futura consequendam, ordinata et instituta. Ratio autem hujusmodi vitae duplex est: quaedam est omnibus fidelibus communis et generalis, quia est ad salutem necessaria ; alia vero esse potest specialior, quae, praeter ea quae necessaria sunt, plura media complectitur. Et utraque ratio vivendi in suo gradu habet debitam perfectionem et stabilitatem ; ergo recte inde duplex status consurgit vitae christiana, communis et perfectionis. Atque haec divisio fere cum illa coincidere videtur, quae ex Hieronymo traditur in cap. Duo sunt, 12, q. 1, ubi duo genera Christianorum distinguuntur, scilicet, eorum, qui specialiter Deo dicati sunt, qui ibi Deo devoti dicuntur, et laicorum. Et de laicis dicitur solum teneri ad illa, quae omnibus Christianis communia sunt ; de aliis vero, ad peculiaria et majora obsequia teneri, pronunciatur. Unde priores statum vitae christianae profitentur ; posteriores vero aliquo modo perfectiorem. Recte ergo dicta partitio subsistit. Verum est Hieronymum sub Deo devotis maxime clericos comprehendere, quamvis etiam addat conversos ; qui vero dicantur conversi, et quomodo utrique ad statum perfectionis pertineant, postea dicetur.

8. Declaratur amplius dicta divisio. —Nunc amplius quoad singula membra dicta divisio declaratur. Nam in christiana vita duplex perfectio consideratur : una est essentialis, quae consistit in vita gratiae et charitatis, et ad hanc perfectionem ad minimum consequendam christiana professio ordinatur, et necessaria ac sufficientia media proponit; ergo ex hac parte sufficiens est ad statum constituendum. Aliunde vero etiam habet permanentiam et stabilitatem, quia per Baptismum, tanquam per professionem fidei christianae. constituitur: Baptismus autem obhlgationes perpetuas inducit, et ita subjicit hominem Ecclesiae, ut ab illius jure amplius subtrahi non possit. Et Baptismo additur Confirmatio, quae, licet no- vam obligationem non addat, veluti complet illum statum, dando vires ad conservapdum et defendendum illum; ergo in illa vitae ratione sufliciens perfectio et stabilitasreperitur. Dicitur autem siatus vitae communis, non quia in illo non possint homines opera supererogationis facere, et in perfectione spirituali crescere, quantum voluerint, utique a Deo adjuti; sed quia status ad hoc non obligat, nec specialia media confert, nec in illo genere opera peculiarem stabilitatem habent. Et praeterea dici potest hic status generalis, quia omnibus necessarius est; et quantum ad id quod habet stabilitatis, et perfectionis, in omni alio includi necesse est, quia est veluti substantia et fundamentum caeterorum omnium.

9. Status perfectionis ab statu communis vitae tanquam includens ab incluso disinguitur —Unde status perfectionis ab hoc distinguitur tanquam illi aliquid melius et perfectius addens, ideoque ab illo tanquam includens ab incluso distinguitur. Explicatur. quia in vita christiana est fundamentum totius salutis, et ad illum est necessaria ; ergo illam includi in omni alio salutari statu necessarium est ; ergo status perfectionis habet se, quasi per additionem ad statum vitae christianae. Distinguuntur ergo sicut includens et inclusum. Quod si in statu perfectionis id praecise consideretur, quod supra statum vitae christianae addit, sic comparabitur ad illam tanquam perfectio ad perfectibile, vel tanquam determinatio ad determinabile. Differentque, quia status vitae christianae , quoad perfectionem, et stabilitatem quam requirit, est quidem necessarius ; non includit autem peculiarem utilitatem. Et sub hac ratione status perfectionis, praecise ac per se spectatus, est utilior, seu ad melius esse, magisque ad ipsius vitae christianae observationem adjuvans.

10. Status perfectionis non est ad obsercandum difficilior. — Dices : si status perfectionis aliquid addit communi statui vitae christianae, eo Ipso erit onerosior, et ad observandum difficilior ; ergo nec securior, nec ad observandum utilior esse poterit. Respondetur negando consequentiam ; nam imprimis, eo ipso quod status perfectionis includit quidquid est boni necessarii in communi vita fidelium, et aliquid boni et honesti addit, ex eo capite melior est, et, eo titulo, perfectionis dici potest. Deinde facilitas bene vivendi magna ex parte ex majori consuetudine honeste operandi oritur ; status autem perfectionis postu- lat, et, quantum ex se est, affert frequentiorem usum bene operandi, et superandi difficultates, quae in officio virtutis occurrere solent ; et ideo ex se ad salutem animae facilius consequendam, conservandam et augendam multum confert. Denique in tali statu sunt plura media, quae ad virtutem juvant, et minores occasiones legem Dei violandi: et ideo in tali statu major etiam est utilitas vel securitas. Unde ad objectionem negatur consequentia, quia caetera non sunt paria, et quia non semper additio obligationis addit difficultatem vel periculum, quando id, quod additur, praestat etiam juvamen et auxilium ad totum onus facilius sustinendum.

11. Divisio status vitee christianae supradicta adaeguata est. — Circa hujus vero divisionis sufficientiam nonnulla superest difficultas ; quia talis esse debet divisio status vitae christianae, ut omnes fideles comprehendat, quia omnes fideles statum vitae christianae profitentur. At vero in illa divisione multi omissi sunt, eorum praesertim qui speciales status profitentur. Unde aliis modis dividi solet status in plura membra. Nam Augustinus de Ancon., de Potest. Eccles., q. 76, art. 1, statum distinguit in quatuor membra, scilicet, conjugatorum, clericorum, religiosorum, et Episcoporum. Nam primus, ait, est cum perpetua obligatione ; secundus est cum divini cultus administratione-; tertius est cum operum perfectione et supererogatione ; quartus vero est cum perpetua animarum instructione et illuminatione. Aliis autem videtur etiam divisionem hanc non omnes fideles comprehendere; et ideo quintum membrum addunt, scilicet, fidelium solutorum, qui nec conjugati sunt, nec ad opera divini cultus, vel instructionis animarum, nec perfectionis sunt deputati. Cum enim non solum detur status obligationis, seu servitutis, sed etiam libertatis, ut praecedenti capite dictum est, non solum ii, qui alicui obligationi vel muneri addicti sunt, sed etiam qui ab ea sunt liberi, quos solutos vocamus, in suo proprio statu constitui debent. Aliter vero D. Thomas 2. 2, q. 185, art. 2. statum in tria membra dividit, scilicet, incipientium, proficientium et perfectorum, et in tota illa materia nullam aliam partitionem status nobis tribuit.

12. Tradita divisio sufficiens ostenditur. — Nihilominus dicendum est divisionem a nobis datam, non solum optimam ac necessariam esse ad declarandum statum perfectionis, ut ostensum est, sed etiam esse sufficientem, Quod facile probatur, quia et utrumque membrum subdiviso comprehenditur, ut ostensum est, et ipsa membra contradictorie seu privative opponuntur. Unde sub ratione propria status spiritualis (ut sic dicam), nullum medium inter illa assignari potest. Deinde probatur sufficientia, convertendo objectionem factam ; quia nullus potest esse status hominis fidelis, qui sub altero illorum membrorum non contineatur; quia necesse est ut fidem catholicam ejusque obligationem omnes profiteantur, unde necesse est saltem sub priori membro comprehendi. Denique status vitae christianae formaliter constituitur in ordine ad perfectam salutem animae consequendam ; haec autem perfectio esse non potest, nisi vel essentialis, seu substantialis praecise sumpta, vel per aliquam additionem, qua illam formaliter perficiat ; ergo non solum per hac membra convenienter ille status dividitur, sed etiam adaequate ; quia solus status perfectionis per se determinat, perficit ac elevat statum vitae christiana ; et omnis status, qui aliquid altius vel aliquid supererogationis addit illi generi vitae communis, sub statu perfectionis comprehenditur ; qui vero nihil boni illi formahter addit, sub generali ratione status vitae christianae relinquitur; ergo est illa divisio adaequata.

13. Divisio Aug. de Ancona sub nostra continetur. — De partitione igitur quadrimembri ab Aug. de Ancona tradita, dicendum est, sub nostra bimembri contineri, et non omnino illam exhaurire. Nam ex tribus posterioribus membris, clericorum, religiosorum et Episcoporum, duo posteriora sub statu perfectionis continentur, ut postea videbimus. De statu vero clericorum, stricte clericatum sumendo, ut ab Episcopatu distinguitur, sicut necesse est in illa partitione sumi; de clericatu (inquam) controversia esse solet; nunc autem ad idem membrum illum revocamus. In omni vero opinione, certum est sub altero ex dictis contineri. Quis enim dubitet illum esse statum vitae christianae ? Imo, quia in illa perfectum quemdam gradum habet, sub statu perfectionis nunc illum collocamus. Quomodo autem id intelligendum sit, postea videbimus. At vero primum membrum quadrimembris divisionis, scilicet, status conjugatorum fidelium, clarum est ad communem statum vitae christianae pertinere. Nam conjugium de se nihil addit communi statui Christianorum in ordine ad spiritualem vitam, nec perfectionem aliquam vitae, praeter eam quae charitati est essentialis, quam christianus status postulat. Dico autem ex vi status, quia in personis conjugatis potest magna perfectio sanctitatis et operum virtutis inveniri; quanquam status ipse nec illam requirat, nec peculiare adjutorium ad illam obtinendam vel exequendam conferat; et ideo vocari solet status imperfectus, negative utique, non contrarie aut privative; non enim privat charitatis perfectione, sed de se illam non promovet, imo aliquo modo impedit, ut, 4 Corinth. 7, Paulus indicavit.

14. Quadrimembris divisio Aug. de Ancon. non est forinalis. — Ex quibus colligi potest, divisionem illam quadrimembrem quoad hanc partem, seu primum membrum, et non esse formalem, et diminutam esse. Primum declaro, quia, licet status conjugatorum in Ecclesia Christi necessarius sit, formaliter tamen ac per se non contrahit statum vitae christianae, nec specialem statum vitae christianae ex hacparte constituit, sed tantum quasi materialiter, quatenus generalis status spiritualis vitae christianae in conjugatis reperitur. Et ideo D. Thomas, tractando de statibus Ecclesiae, ut talis est, nullam mentionem status matrimonii fecit. Nam, ut supra dicebam, status ille de se communis est in omni humana republica perfecta, ex ipsa rei natura, quia est necessarius ad humani generis conservationem. Quare, si in Ecclesia Christi aliquid perfectionis ei additur ratione sacramenti, per hoc solum est consecutus vel majorem quamdamfirmitatem in ratione status, vel gratiam, et auxilium majus ad difficultates et pericula illius status fortius superanda. Omnibus autem pensatis, in ordine ad salutem aeternam, non excedit in perfectione generalem statum vitae christiana; ideoque formaliter non constituit speciale membrum sub illo generali statu.

15. BHist etiam diminuta. —Et hinc probatur altera pars de insufficientia. Quia sub illa divisione non comprehenduntur fideles omnes non conjugati, qui nullum perfectionis statum assumpserunt, cum tamen a generaii statu vitae christianae excludi non possint. Propter quod merito in secundo dicendi modo quintum membrum illi priori divisiont addebatur. Et hoc modo illa duo membra conjugatorum et solutorum prioris membri nostrae divisionis subdivisionem continent, quae sunt veluti status libertatis et servitutis, utique conjugalis. Unde, sicut status conjugalis non nisi materialiter determinat illum generalem statum vitae christiana, ut explicavi, ita etiam status illius libertatis a conjugali vinculo, per se tantum spectatus, non nisi materialiter contrahit statum vitae christianae. Nam oppositorum eadem est ratio; ad eumdem enim ordinem pertinent. Potest autem inter haec duo membra discrimen considerari. Nam status conjugatorum magis determinatus ac restrictus est, et quodammodo magis elongatus a statu perfectionis, quam status solutorum seu libertatis. Nam status matrimonii, quantum est ex se, non admittit secum statum perfectionis, saltem integrum et consummatum: Quia mulier alligata est legi, quanto tempore vir ejus vivit, ut Paulus dixit, 1 Cor. 7, qui etiam ad virum dicit: Alligatus es uxori, noli quarere solutionem. At vero status libertatis seu solutorum est de se indifferens, ac subinde personae solutae, quae in illo sunt, magis capaces sunt status perfectionis quam conjugati. Et ex hac parte status matrimonii videtur quodammodo minus perfectus, quia magis repugnans statui perfectionis, magisque ejus opera impediens, quamvis aliunde in firmitate status, et in remedio contra concupiscentiam, aliquo modo excedat.

16. Quid dicendum de trimembri divisione D. Thom. — Deinde de trimembri divisione a D. Thoma tradita, in c. 4 dicemus ; majorem enim declarationem postulat. Nunc breviter dicimus , illam esse veluti subdivisionem quamdam status perfectionis, non tam in diversos status, quam in diversos gradus ejusdem status. Qualis erit in homine divisio inter puerum, virum et senem; et ita illa divisio nihil obstat sufficientiae nostrae partitionis. Nam in illa status perfectionis ab illis tribus gradibus abstrahit, et in quocumque sufficienter salvari potest.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2

Caput 2