Caput 3
Caput 3
Quae sit perfectio christiana ad quam status perfectionis ordinatur.
1. Cum status perfectionis ad ipsam perfeconem dirigatur ac tendat, ut illum exacte intelligere possimus, necessarium est prius, quid sit perfectio ad quam tendit, diligenter inquirere. Nam, sicut omnis ars habet scopum suum quo tendat, sine cujus cognitione nec intelligi nec acquiri potest, ita etiam (ut optime dixit Xoyses Abbas, in collat. 1 Cassi., c. 2), nostra professio, id est, perfectionis status, habet scopum proprium, ac finem suum, pro quo omnes illius status labores sustinet. Hic autem scopus non nisi christianae vitae perfectio est; de hac ergo, quid sit, inquirimus, in qua investigatione multa dubitari possunt.
2. Perfectio sitne forma simplex, an plurium collectio. — Rationes dubitandi pro collectione formarum.— Primum est, an perfectio sit aliqua forma simplex, vel plurium collectio. Et ratio dubitandi est, quia haec perfectio vitae christiana , de qua tractamus, est perfectio vitae spiritualis et supernaturalis; haec autem spiritualis vita multas virtutes requirit. Imprimis, fidem. Nam per illam dicitur Christus babitare in cordibus nostris , ad Ephes. 3; et ad Galat. 3, ait idem Paulus: Omnes filii Dei estis per fidem. Deinde spes, de qua dicitur ad Rom. 8: Spe salvi facti sumnus ; ei1 Joan. 3: Qui habet hanc spem, sanctificat se. Tertio, charitas, de qua dicitur ad Galat. 3: In Christo Jesu, neque circumcisio aliquid valet, nec preputium , sed fides, que per charitatem operatur. Et ad Rom. 5: Spes autem non confundit, quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, etc. Et 1 Cormth. 12, postquam Apostolus de gratis variis Spiritus Sancti sermonem fecit, concludit : Zt adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, utique viam charitatis, de qua cap. 13 subjungit, sine charitate caetera nihil valere. Ibi tamen indicat solam charitatem non sufficere , sed alias etiam virtutes esse necessarias, dum adjungit : Charitas patiens est, benigna est.
3. Unde in alnus Scripturae locis, aliis etiam virtutibus perfectio tribuitur. Nam ad Eph. 6, generaliter dicit Paulus : Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Et infra : Accipite armaturam Dei, ut possitis resistere, et stare in die mala , et in omnibus perfecti stare. Ubi per armaturam Dei, concentum omnium virtutum intelligit, quas statim enumerat. Et in particulari de patientia dicitur, Jacobi 1 : Probato fidei nosire paticntiam operatur. Patientia autem opus per fectum habet, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Ac denique 1 Cor. 14, dicitur : Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti. Ubi nomine sensuwm significantur virtutes moderantes passiones sentientis appetitus, quae maximae ad perfectionem humanam necessariae videntur. Unde Greg., lib. 2 Mor., c. 26, alias 36, tranquillitatem animi, et totam boni operis structuram, in quatuor cardinalibus virtutibus consistere dicit ; quia ille sunt, quae solidum nostrae mentis edificium sustinent. Unde confici potest ratio, quia perfectum est cui nihil deest, ut Aristoteles definit ; ergo perfectio haec, de qua agimus, includit omnia quae in homine perfecto postulantur; haec autem sunt omnes virtutes.
4. Rationes pro forma simplici. — In contrarium vero est, quia Theologi communiter cum D. Thoma 2. 2, q. 184, art. 1 et 3, perfectionem vitae christianae in solius charitatis perfectione constituuni, ex Paulo, ad Coloss. 3, ubi charitatem vocat vinculum perfectionis. Et Rom. 13 ait: Plenitudo legis est dilectio. Eademque est Sanctorum Patrum sententia. Ait enim Augustinus, lib. de Nat. et grat., cap. 42, ipsam charitatem esse verissimum, plenissimam, perfectissimamque justitiam. Utique si charitas ipsa perfecta sit. Unde cap. 70 subjungit : Inchoata charitas, inchoata justiLia est; provecta charitas, provecta justitia est ; magna charitas, magna justatia est ; perfecta charitas, perfecta justitia est. Et Gregorius, lib. 28 Moral., c. ult., tractans verba Pauli Coloss. 3: Super omnia autem hec charitatem habentes , quod est vinculum perfectionis , ait, vocari vinculum perfectionis , quia omne bonwn, quod agitur per illam, ne pereat, ligatur ; quasi dicat, ab illa suam perfectionem et stabilitatem accipere. Sicut hom. 27 in Evang. dixit: Quidquid precipitur, in sola chanitate solidatur. Et 3 p. Pastoral., admon. 10 : CAharitas, inquit, mater est omnium, custosque, viriutum. Idemque latius docet Prosper, lib. 3 de Vita contemplat., cap. 13, plenissime laudes charitatis enarrans, eique quidquid perfectionis in vita christiana cogitari potest tribuens; et inter alia dicit de illa: Juncta Deo inseparalilter, et unita. Affectiomwum omnium potentissuma, divine contemplationis avida , in omnibus semper invicta, swmnma, actionum bonarum , etc. Et c. 14, ad hoc propositum explicat loca Pauli, 1 Cor. 13, et ad Galat. 5, additque , nihil boni deesse posse, quibus charitas inest ; quod c. 15 prosequitur. Ac denique Bern., serm. 83 in Cant,, propterea dixit charitatem maritare animam Verbo. Quod optime confirmat illa sententia Pauli, 1 Cor. 6: Qui adheeret Deo, unus spiritus fii cum eo.
5. Ex dictis ratio desumitur ad probandum charitatem esse perfectionem christianam. — Unde sumitur ratio, quia uniuscujusque rei perfectio est unio ejus ad suum ultimum finem ; noster autem finis ultimus est Deus, qui nobis per fidem manifestatur; ergo perfectio nostra in unione ad Deum consistit ; charitas autem est, quae nos Deo unit ; nam per illam maxime adhaeremus Deo ; et ita per illam unus spiritus cum ipso efficimur, ut Paulus dixit, et significavit Joan., 1 Canon., c. 4, dicens: Qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo. Et Prosper supra disxit, charitatem esse omnium affectionum maximam ; ergo maxime nos unit Deo; nullo enim perfectiori modo illi in hac vita uniri possumus, quam per amorem. Nam ille tendit in Deum prout in se est, et homines maxime illi subjicit, ejusque voluntati conformes reddit, quae est perfectionis summa ; ergo tota vitae christianae perfectio in charitatis perfectione posita est. Haec quaestio similis illi esse videtur, quae de beatitudine tractari solet, an in una vel pluribus operationibus consistat; et quae de forma justificante disputatur, an sit una simplex forma, seu virtus, aut collectio plurium: ita enim hic inquiritur an haec perfectio , de qua agimus, solius charitatis sit, vel collectionis omnium virtutum. Et quia magna ex parte potest esse quaestio de modo loquendi, advertimus, tribus modis posse perfectionem tribui soli charitati : prino, essentialiter, seu substantialiter ; secundo, principahter ; tertio, totaliter, ut causae unicae et adaequatae totius perfectionis.
6. Perfectio essentialiter sumpta in charitate posita est. — In primo sensu res est clara , quia sine dubio essentia sanctitatis et perfectionis in sola charitate posita est. Et hoc probant testimonia et rationes posteriori loco adductae. Cum autem dicitur sola, vel non excluditur gratia gratum faciens, quae vinculum amicitiae cum Deo complet, quod vinculum nomine charitatis interdum significatur, ut in lib. 6 de Grat., cap. 13, et lib. 7, c. 9, dixi; vel sermo est de perfectione, quae in operatione et in proximo ejus principio consistit. Sic enim absque dubio christiana perfectio in dilectione Dei, et in charitate, ut ejus principio , essentialiter consistit. Tum quia illa est quae in hac vita unit hominem Deo; tum etiam quia illa est quae sanctificat et purificat cor, ut dicemus; in hoc autem essentia perfectionis consistit. Et declaratur per analogiam ad beatitudinem patrie, in qua multa quidem operationes necessariae sunt ; sedilla, velillae, quae uniunt immediate Beatum cum Deo, essentiales censentur, caeterae accidentales. Sic ergo in via, illa perfectio essentialis censetur, quae maxime unit et assimilat animam Deo. Nam quo aliquis magis in charitate proficit, eo fit Deo similior, ut Augustinus dixit in Enarrat. Psal. 99, circa finem. Ergo essentia christiana perfectionis in charitate consistit.
7. Atque in hunc modum exponit Cajet. D. Thom. in 2. 2, q. 184, articulo primo. Nam D. Thomass ibi non dicit absolute perfectionem in sola charitate consistere, sed limitationem adhibere videtur, cum ait, specialiter in illa consistere. Cajetanus autem exponit, id est, essentialiter ; imo existimat ita esse legendum, et emendandos esse codices, jadicans in eos irrepsisse errorem. Sed hoc neque verisimile est, cum saepius illa vox in illo articulo repetatur, in titulo, in argumento primo, in corpore, et in solutione ad secundum, et nulla illius vocis inveniatur varietas in antiquis et novis ac emendatioribus editionibus. Neque etiam est necessaria mutatio illius adverbii, quia vox specialiter, plura complectitur, et fortasse D. Thomas omnia comprehendere voluit, et ideo variis terminis usus est, ut ponderabimus. Quamvis ergo legamus specialiter , potest illa specialitas in hoc poni, quod charitatis perfectio est essentialis vitae christianae , caetera vero accidentalia sunt, esto sint necessaria; et hunc sensum indicavit D. Thomas, in d. articulo 1, ad 2 et articulo 3, ut Cajetanus bene animadvertit.
8. Impuynatur charitatem esse perfectionem illam ad quam status perfectionis ordinatur. — Potest vero quis dubitare, quia in praesenti non inquirimus quamcumque perfectionem vitae christianae, sed illam ad quam status perfectionis ordinatur; at vero status perfectionis non ordinatur per se acspecialiter ad eam perfectionem charitatis, quae est essentialis vitae spirituali et christiana; ergo illo modo non satis explicatur perfectio, quam nunc investigamus. Minor patet, quia essentialis perfectio charitatis omnibus necessaria est, et ab omnibus postulatur, dicente Christo, D. Matth. 5: Z'stote perfecti, sicut et Pater vester colestis perfectus est. In hoc enim illa perfectio consistit, ut Deum ex toto corde, et proximum sicut nos ipsos diligamus; at hoc universis hominibus praecipitur, ut constat Matth. 22; ergo essentialis perfectio, quae in substantia et necessitate charitatis consistit, non est peculiaris scopus status perfectionis, sed generalis status vitae christianae.
9. Solritur impugnatio. — Respondeo charitatem ipsam in sua substantia et entitate posse habere diversos status , a quibus abstrahit charitas secundum suam praecisam essentiam, quae in quolibet illorum graduum salvatur. Quamvis ergo verum sit perfectionem charitatis essentialem, praecise et abstracte spectatam, non esse finem proprium status perfectionis, nihilominus verum etiam est aliquam perfectionem intrinsecam, et pertinentem ad aliquem gradum charitatis, esse suo modo essentiam et substantiam illius perfectionis vitae, ad quam status perfectionis ordinatur. Explicari hoc potest exemplo essentialis beatitudinis ; nam generaliter sumpta eadem essentialiter est in omnibus Beatis, et nihilominus unus Beatus in ipsa essentiali beatitudine perfectior est alio; et tota illa perfectio dicitur pertinere ad essentialem beatitudinem ejus qui illam participat, per comparationem ad accidentalem beatitudinem , illam perficientem. Sic ergo, licet essentialis perfectio charitatis communis sit omnibus statibus vitae christianae , nihilominus speciali modo, et secundum quamdam majorem perfectionem suam intrinsecam, dicitur esse finis status perfectionis. Quod in sequentibus punctis amplius declarabitur.
10. Perfectio principaliter sumpta in charitate posita est. — Secundo dicimus, etiam in secundo sensu verissimum esse, perfectionem vitae christianae in charitate positam esse principaliter, et conseq.enter statum perfectionis ad hanc perfectionem principaliter ordinari. Hoc etiam intendit D. Thomas supra, nam in argumento primo objiciendo infert, quod perfectio christiane vite non consistat principaliter in charitate. Unde solvendo arcumentum, plane sentit illo modo accipiendam esse assertionem. Et in solutione ad secundum concludi:, perfectionem charitatis esse principolissimum, respectu perfectionis, quee attenditur secundum alias virtutes. Et convincitur manifeste ex testimoniis Scripturae et Patrum posteriori loco allegatis, praesertim ex illo Pauli, ad Coloss. 3: Super omnia autem charitatem habete. Nam quod est super omnia , principalissimum profecto est omnium. Unde est illud 1 Cor. 12: Adhnuc ewcellentiorem vium vobis demonstro ; et cap. 13: Major horum est charitas. Propter quod de charitate dixit Augustinus, 11 de Trin., capite decimo octavo, Nullum esse Dei donum illo excellentius , utique ex his qua ad perficiendam virtutem proxime ordinantur. Et ser. 5 de Verb. Domini, de eadem charitate ait: Quid perfectius ? quid utilius? quid firmius? quid securius ? Quae sunt quatuor conditiones ad statum perfectionis maxime necessariae. Et plura habet Prosper, d. lib. 3 de Vit. con- templ. ; et Bern., d. ser. 83 in Cant., de amore Dei loquens, ait : Solus est, ev omnibus anime motibus , in quo potest creatura, etsi non ex equo, respondere auctori ; vel de simili mutuam rependere vicem. Praeterea sequitur haec pars ex praecedenti ; nam in unaquaque re id est principalius, quod ad ejus essentiam spectat; sed perfectio animae essentialiter in charitate consistit ; ergo ejusdem charitatis perfectio principalius etiam ad ejusdem animae perfectionem spectat. Denique , propter quod unwmquodque tale, et illud magis ; sed omnia, quae in statu perfectionis, ut talis est. inveniuntur et requiruntur. ad perfectionem charitatis ordinantur, ut mox videbimus ; ergo perfectio ipsius charitatis est , in qua principaliter perfectio vitae christiana consistit. Nec rationes dubitandi priori loco positae contra hunc sensum procedunt, ut per se clarum est.
11. Perfectio totalis secundum rationem finis, et principalis moventis, in sola charitate consistit. — Circa tertium vero, scilicet, an haec perfectio vitae christiana totaliter in charitate consistat, aliqua distinctione seu moderatione opus est, quia non ita est charitas sufficiens, ut caetera excludantur, sed potius ut illam necessario comitentur, et il inniti debeant, ut ad perfectionem conferant. Unde dicendum est, secundum quasdam rationes, utique finis, et principalis moventis , perfectionem in unica charitate consistere ; at vero formaliter, et in ratione causae proximae elicientis, seu ministrantis, perfectionem vitae christianae non tantum perfectionem charitatis, sed etiam virtutum caeterarum includere. Quae resolutio tam clara est quoad singulas partes, ut sola fere distinctiori explicatione indigeat. Prima ergo pars sumitur ex D. Thoma 2. 2, q. 23, art. 3, ad 3, ubi ait charitatem esse finem aliarum virtutum ; et habet fundamentum in Paulo, 1 Tim. 1, dicente: Finis praecepti charitas de corde puro. Ubi Ambrosius : Quoniam omnium major est charitas, hanc finem esse dicit , hoc est , perfectionis consummationem. In quibus verbis, finem pro termino et coronide ac ultimo complemento videtur accipere; estque dictum illud verissimum ; sub illa tamen raüone magis se habet charitas, ut forma et complementum perfectionis : verumtamen nos de fine proprio, propter quem caetera fiunt, loquimur. Et hic etiam est sensus Pauli; nam omnium praeceptorum finis est, ut Deus sicut par est diligatur; et in statu per- fectionis ad hunc finem perfecte diligendi Deum omnia ordinantur. Unde exponens eadem verba, Augustinus dixit in Ench.,c. 121: Omnia pracepta divina referuntur ad charitatem , de qua diait Apostolus: Finis precepti est charitas. Omnis itaque praecepti finis est charitas , id est, ad charitatem referlur onme praceptum. Et hoc extendit Augustinus ad consilia, dicens: Quecumque mandat Deus, ex quibus unwm est : Bonum est homini mulierem non tangere, tunc recte fiunt , cum referuntur ad diligendum Deum, et proaimum propter Deum. Et in l. 1 de Doctr. Christ., c. 35, addit, dilectionem Dei et proximi esse finem omnium Scripturarum, et totius dispositionis providentiae Dei circa caeteras res omnes, quibus tanquam vehiculis et instrumentis ad perfectionem charitatis consequendam uti debemus. Et similiter in Praefat. ad Psal. 140, dixit : Quidquid salubriter mente concipitur, vel ore profertur, vel de qualibet divina pagina sculpitur , non habet finem , nisi charitatem. Quod late prosequitur explicando cur dicatur de corde puro, ut distinguatur ab omni amore, qui non est secundum Deum.
12. Vere charitatis effectus formalis purificare cor. — Videtur autem mihi Paulum, addendo illa verba, describere charitatem, quasi per effectum formalem suum; uam charitas vera est quae cor purificat, et nisi mundet cor, vera charitas non est ; cum enim charitas cor faciat Deo summe adbaerere, consequenter expellit a corde omnem pravam concupiscentiam , et sic purificat illud. Uti enim dixit Augustinus, lib. 1 de Doctr. Christ., c. ult. : Zllud est cor purum, quod vacuum est omni cupiditate, et vitioso amore sui, ut nihil aliud diligatur, quam quod diligendum sit. Sic ergo charitas mundat cor, pravas concupiscentias formaliter expellendo. Unde dixit egregie Chrysostomus, hom. 32 in 1 ad Cor., quod si charitas regnaret, omnia mola procul abessent, et ad nomen usque ignoratum esse vitium ; quoniam charitas, ut infra adjungit, ab omni ma!a eegritudine puram conservat animam. Ex hoc autem quasi formali effectu charitatis amplius etiam explicatur, quomodo perfectio charitatis sit unicus finis status perfectionis. Quoniam, ut Moyses Abbas recte dixit in collat. 4 Cassian., c. 4: Destinatio, seu scopus nostrae perfectionis, id est, religiosi status, est puritas cordis. Cum ergo charitas hanc puritatem formaliter tribuat, et tanto sit major, quanto charitas fuerit perfectior, recte concluditur perfectionem charitatis unicum finem hujus status existere. Unde optime d. Abbas, c. 7, concludit : Omnia igitur hujus gratia nobis gerenda, appetendagque sunt, vigiliae, labores, ut per illa ab universis passionibus noxiis illesum parare cor nostrum, et conservare possimus. et ad perfectionem charitatis islis gradibus innitendo contendere.
13. Probatur eadem prima pars ratione. — Ratione tandem confirmatur haec pars, quia charitas respicit immediate Deum, in quem tendit tanquam in ultimum finem; ergo omnia opera aliarum virtutum in hunc finem refert, quia omuia in fiuem ultimum referenda sunt. Ergo hoc modo ipsa est finis totius perfectionis. Dices, hinc solum probari objectum charitatis esse finem aliarum virtutum, et bonorum actuum earum, non vero ipsam charitatem esse hujusmodi finem. Respondeo unum ex alio sequi. Nam dilectio Dei est etiam dilectio sui, id est, charitas ipsius Dei; et ideo, sicut Deus ipse, ita et dilectio Dei est caeterorum bonorum finis. Nam propter Dei amorem assequendum oramus, mortificamur, peccata etiam venialia vitare studemus, et sic de aliis. Item, sicut Deus ipse est finis ultimus objectivus, ita unio ad Deum est quasi finis ultimus formalis, seu consecutio ultimi finis. Unde, quia haec unio in hac vita per charitatem fit, ideo etiam ipsa charitas est finis ad quem caeterae actiones omnes utilissime referuntur. Sub hac ergo consideratione in sola charitate perfectio vitae christianae posita est.
14. Probatur secunda. — Atque hinc facile est alteram partem probare, nimirum, perfectionem status, de quo tractamus, quoad primariam causam moventem ad omnia perfectionis opera, et illam suo modo efficientem, in sola charitate consistere. Probatur enim ex Paulo, 1 Cor. 14, dicente : Charitas patiens est, benigna est; omnia credit, omnia suffert, etc. In hoc enim loquendi modo omnia virtutum opera uni charitati, tanquam moventi et operanti, tribuit. Et hoc médo etiam dixit ad Galat. 5, ad salutem necessariam esse fidem, qua per charitatem operalur, utique, bona et meritoria opera, quae a fide procedunt. Nec refert quod Paulus dicat fidem per charitatem operari, quasi fidei in hoc genere operandi et movendi, et non charitati primatum tribuendo, cum ipsa moveat charitatem. Hoe, inquam, non obstat, quia 1 Cor. 13 etiam dicit : Charitas omnia credit. Et ibidem ait: Si habuero omnem fidem, charitatem autem non habeumn , nihil sum. Igitur fides et charitas se- se invicem movent ad modum intellectus et voluntatis, fides proponendo objectum charitati, charitas vero efficaciter imperando, tam fidem quam omnes alias virtutes ad finem suum ordinando ; et ita operibus earum, vitam et efficaciam ad meritum, et perfectionis consummationem tribuendo. Ergo sub hac etiam consideratione sola charitas est vitae spiritualis perfectio,
15. Ideo charitas omnes virtutes dirigit in Deum, quod respicit finem ultimum, et aliarum virtutum finis est. — Provenitque haec perfectio ex priori. Nam, quia charitas et respicit finem ultimum, ut proprium objectum cui hominem unit, et consequenter ipsa est finis aliarum virtutum, ideo et omnes virtutes dirigit ad Deum, imperando propter ipsum actus illarum, et quasi Deum imitando, omnia etiam ad se convertit. Nam propter suam conservationem, augmentum, fervorem, puritatem, aliasque similes perfectiones, omnibus imperat. Et hinc Chrysostomus, hom. 32 in 1 Corint., charitatem appellat fontem doncrum, viam excellentem, que ad omnia charismdata, ducit ; et matrem bonorwm, et regale diademn, quod suffict ad ostendendum perfecéum charitatis dscipulum. Et addit : Ipsa transmutat rerum naturum, et accedit habens omnia in manibus, quavis matre mitior, quavis vegina locupletior, et que sunt laboriosa, levia facit et facilia ; virtutem quidem facilem, acerLissimwn autem nobis reddens vitiun. Ex qua egregia consideratione addere possumus, charitatem esse unicam perfectionem et formam quasi constituentem caeteras omnes virtutes in statu perfectionis, non solum quia illis dat complementum virtutis ac perfectionis in ordine ad ultimum finem, et vim merendi; sed etiam quia illis dat stabilitatem ac firmitatem, dando eis efficacitatem ad resistendum contrariis, simulque eis praebet facilitatem et jucunditatem in operando; quod ad statum virtutis ac perfectionis maxime necessarium est.
16. Perfeclio totalis absolute sumpta non . in sola charitate sita est. — Probatur.es D. Thoma. — Nihilominus tamen, loquendo in tertio et ultimo sensu supra proposito, absolute dicere non possumus in sola charitate totaliter consistere christianam vel spiritualem perfectionem , vel unicam formalem perfectionem vitae christiana esse charitatem. Ita significat D. Thomas, d. q. 184, art. 1, in solutionibus argumentorum. Nam in primo objecerat verba Pauli 1 Corinth. 14: Malitia parvuli estote, sensibus autem perfecti. Et respondet, charitatem radicaliter sensus perficere; dicens autem radicaliter. sentit aliam esse perfectionem, qua formaliter perficiuntur. Illam vero perfectionem sensuum refert D. Thomas ad concordiam in doctrina, quam etiam charitas efficit, juxta illud 1 Cor. 1: S itis perfecti in eodem sensu et an eadem scienlia. Tamen optime exponitur de sensibus, id est, judiciis rationis, ad discernendum inter bonum et malum, quod ad viros perfectos pertinet, quos Apostolus a parvulis distinguit: pendet autem praecipue illa perfectio ex affectu; et ideo etiam a charitate maxime provenit. Et in secundo argumento, ex verbis Pauli ad Ephes. 3: Accipite armaturam Dei, etc., D. Thomas intulerat, perfectionem virtutis christianae non solum attendi secundum charitatem, sed etiam secundum alias virtutes. Et inresponsione id plane concedit; declarat tamen, in charitate simpliciter, in aliis autem virtutibus secundum quid positam esse. Et rationem reddit, quia perfectio charitatis est principalissivum respectu perfectioms, que attendtur secundum alias cirtutes. Ergo aliae etiam virtutes suo modo formaliter ad perfectionem conferunt. Et in solutione ad tertium, in particulari de patientia dicit, non sufficere ad perfectionem, nisi charitate roboretur et informetur. Non tamen negat per se addere aliquam peifectionem, ut, alibi expressius docet, 1. 9, q. 66 a. 4, ad2, et 2.2, q. 135, art. 2, ad 1. Ait enim illam sine charitate quasi nihil esse, quamvis necessaria sit ut homo simpliciter perfectus esse possit. Juxta id quod scribit Jacobus : Ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes. Quae verba contirmant asscriionem positam, et eamdem probant rationes dubitandi in principio propositae.
17. Declaratur quo pacto aliae virtutes ad perfectionem conferant. — Et primo conferunt ut instrumenta charitats. —Ut autem hoc melius intelligatur, explicandum est quomodo aliae virtutes, vel operationes earum ad perfectionem vitee christianae conferant. Variis euim modis id potest explicari. Et imprimis Moyses Abbas, d. collat. 1, c. 7, dicit conferre instrumentaliter; sic enim inquit : Jejunia, viglie, meditatio Scriplurarum, nuditas, ac privatio omnium faücultatum. non perfectio, sed perfectionis instrunmenta suat ; quia non in illis consistit discipline illius finis, sed per illa percenitur ad finem. Ex quibus ultimis verbis conjici potest logui Moysem de illis actibus, ut antecedunt perfectionem charitatis, et munditiam cordis perfectam, et ad illam viam parant et disponunt, suntque media utilissima et moraliter necessaria ; et in hoc sensu lato modo vocare illa instrumenta. Quae quidemn instrumenta in principio requiruntur ad removenda impedimenta perfectionis, qualia sunt sollicitudo rerum temporalium, et omnes affectiones inordinatae, quarum moderatio necessaria est ad perfectionem charitatis, de qua tractamus; et sic concurrunt, ut pura media, vel dispositiones remotae ad perfectionem. Post acquisitam vero perfectionem charitatis, aliae etiam virtutes perfectae necessariae sunt per se, et propter honestatem suorum actuum. Quia vero non perfecte operantur, nisi ex motionecharitatis, ideo dici possunt requiriut instrumenta ipsius charitatis, vel proprius, ut facultates proximae, quibusipsa charitas utitur ad perfectos illarum actus exercendos, quibus et ipsa augetur, magisque ac magis perficitur, et interdum etiam conservatur, quia probatio dilectionis emhibitio est oyeris; praesertim quando illud ad salutem necessarium est ; nam qui diligit, mandata servat, et si perfecta sit charitas, etiam consilia et meliora opera exercet cum promptitudine, et foecunditate, ad quam multum conferunt caeterae virtutes, licet charitas omnes perficiat.
18. Conferunt etiam ut accidentia perfectionis. — Unde alio modo possunt dici virtutes conferre ad perfectionem per modum accidentium. Quia omnis perfectio alicujus rei creatae, vel essentialis est, vel accidentalis. Si ergo in vita spirituali sola charitas ad essentialem perfectionem pertinet, ut dictum est, et caeterae virtutes aliquam etiam perfectionem conferunt, recte concludi videtur, solam accidentalem perfectionem addere posse. Et hoc etiam confirmat exemplum supra adductum de beatitudine ultima vitae futurae. Nam in illa omnis perfectio propria beatitudinis, quae essentialis beatitudo non est, nec pars illius, ad accidentalem beatitudinem pertinere censetur. Ergo similiter in statu viae, omnis perfectio, quae non unit per se animas Deo, licet necessaria sit ad perfectionem formae unientis auimum Deo, accidentalis erit. Et hoc sentire videtur D. Thomas, in d. art. 1, ad 2. Nam per perfectionem simpliciter, telligere videtur essentialem, quae est quasi substantia rei. Unde consequenter perfectionem aliam vocat secundum quid, utique tanquam accidentalem. Et ita etiam sentit Cajetanus.
19. Non dicitur simpliciter perfectius, nisi qui cum charitate alias virtutes possidet. — In his autem terminis, sirgliciter et secundum quid, oportet notare ex D. Thoma, 1 p., q. 5, art. 1, aliter referri ad ens, aliter ad bonum: nam ens dicitur simpliciter tale ratione sui esse substantialis : bonum autem simpliciter non dicitur, si debitis accidentibus careat, quia sine illis non est perfectum, quod nomine boni significatur. In praesenti ergo aliae virtutes comparatae ad charitatem in suo esse, et quasi in abstracto, sunt perfectiones secundum quid, charitas vero simpliciter ; comparata vero ad habentem, quatenus illum bonum reddunt, et perfectum, sic omnes et singulae virtutes dici possunt necessariae ad perfectionem simpliciter. Nam bonum ex integra causa, et perfectum, cui nihil deest; ideoque malum ex quocumque defectu, et imperfectum simpliciter est, cui aliquid perfectionis necessariae deest, et e contrario ille denominabitur perfectus simpliciter, cui neque minimum quid deest, juxta illud Jac. 1: Qui in verbo uon offendit, hic perfectus est vir. Tamen etiam hoc modo comparatae virtutes ad charitatem, quatenus cum illa concurrunt ad hominem simpliciter perfectum constituendum, est magnum discrimen inter illas. Nam, si contingeret hominem habere charitatem sine aliqua alia virtute, esset solum imperfectus quoad aliquid accidentale ; et absolute dici posset essentialiter perfectus, latiori modo, id est, justus et sanctus. E contrario vero, si alias virtutes habeat sine charitate, mortuus est, et nihil est, et non solum imperfectus, sed etiam malus simpliciter est (ut Scriptura loquitur), et ideo perfectioab aliis virtutibus preveniens, comparatione charitatis, merito accidentalis et secundum quid appellatur.
20. Objectio. —Objici vero potest, quia sequitur solam charitatem mereri augmentum essentialis beatitudinis, caeterarum autem virtutum opera solum mereri accidentalia praemia , cum tantum sint accidentia christianae perfectionis. Propter hoc aliqui concedunt sequelam, et approbant consequens. Nos vero consequens illud falsum esse et maxime cavendum, in proprio quodam opusculo ostendimus, et ideo consecutionem facile negamus, quia aliarum virtutum opera ab ipsa charitate principahter habent, quod sint meritoria. Unde, sicut accidentia in virtute substantialis formae attingunt substantiam, ita opera omnium virtutum ex influxu charitatis attingunt (ut sic dicam) substantiam ipsius chari- tatis, et ipsam in se augent, et consequenter pramiun essentiale merentur. Et ideo diximus illa esse instrumenta et media ad ipsam perfectionem, utique esscntialem, consequendam et augendam, quod possunt praestare, vel meritorie augendo ipsam charitatem habitualem, vel disponendo ad melius exercendos actus proprios ipsius charitatis, vel auferendo impedimenta, ut dictum est, vel impetrando ausilia, vel merendo, quibus perfectius eliciantur.
21. Proponitur difficultas sumpta a fide et spe. — Nonnulla vero difficultas in hoc superest, specialiter de perfectione fidei et spei; videntur enim hae virtutes ad essentiam christianae justitiae pertinere: unde cum proportione earum perfectio ad essentiam christianae perfectionis pertinebit. Item quia fides et spes Deum ipsum immediate attngunt, et illi uniunt animam, fides quoad intellectum, spes quoad affectum Dei, ut est summum hominis bonum; ergo, licet uuio charitatis ad Deum sit perfectior, nihilominus non est tota unio , nec sola sufficiens ad perfectam unionem cum Deo; ergo tota haec perfectio dici debet essentialis vitee christiani. Et de fide quidem videtur id maxime probabile, tum quia est principium et fundamentum necessarium totius unionis, et ascensionis animae ad Deum in hoc statu viae; tum etiam quia perfectio hujus vitae maxime videtur in contemplatione consistere, cuin in illa etiam beatitudo hujus vitae posita sit, ut communiter cum D. Thoma traditur 1. 2, q. 3, art. 3. At contemplatio essentialiter est intellectus operatio, utique opus fidei perfectum. Unde verba illa Christi: Hec est autem cita aterna, ut cognoscant te solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum, Joan. 17, de statu praesentis vitae a multis Patribus et expositoribus intelliguntur. Deinde spes licet non tam necessaria sicut fides esse videatur, nihilominus pro statu viae videtur valde essentialis, tum quia hic est status tendentiae in beatitudinem; nemo autem potest in illam tendere, nisi illam speret; tum etiam quia vix posset homo amare Deum summe propter scipsum, nisi cognosceret, amaret, et speraret illum, ut summum bonum suum.
22. Explanatur difficultas.— Verumtamen haec difficultas magna ex parte potest esse de modo loquendi, et similis tractari solet de beatitudine perfecta, an in uno actu, vel in piuribus consistat. Et de forma justificante, an sit una simplex forma, vel plures essentia- liter includat, et praesertim tres virtutes theologales, quam in lib. de Gratia, c. 9, late tractavi, et probabilius duxi fidem et spem, licet omnino necessariae sint ad justificationem viae, et possint aliquo modo dici de substantia, vel integritate illius, nihilominus tamen gratiam, vel solam, vel ad summum charitati conjunctam, esse formam essentialem justificationis. Idem ergo cum proportione dicendum censeo in praesenti, hac observata differentia, quod justificatio, quasi in receptione, et passiva (ut sic dicam) deificatione animae posita est, et ideo forma illius maxime est gratia sanctificans. Perfectio vero consistit in operatione vel proxima habitudine ad illam, et ideo in sola charitate et amore Dei propter seipsum essentialiter constituitur. Nam, ut dixit Bernardus, d. serm. 83 in Cantica: Amor sibi abundat, amor cum venerat, caeteros in se traducit, et captivat affectus. Propterea, qui amat, amat, et nilil aliud novit. Sponsus et sponsa sunt ; quam quaris aliam inter sponsos necessitudinem , et connezionem, praler amari et anare ? Unde infert ibi tacite Bernardus, etiam virtutem religionis et affectum ad opus ejus, quod est honorare Deum, non pertinere ad essentiam perfectionis, quia in omnibus eminet amor, et sine illo nihil placet. Unde adjungit : Et quidem soli Deo honor et gloria, sed horum neuirum acceptabit Deus, si melle amoris condita non fuerint. Quod similiter de fide et spe dici potest. Unde infert : Zs (utique amor) per se sufficit, ipse meritum, ipse praemium sibi est amor, praeter se non requirit causam, non fructum, et caetera quae eleganter ac pie prosequitur.
23. Fides et spes veluti materialiter solum ad perfectionem requiruntur. — Vides ergo et spes, quamvis materialiter (ut sic dicam) ad perfectionem necessarise sint, nihilominus essentia perfectionis in charitate sola merito collocatur. Tum quia ipsaemet fides et spes, nisi charitate formentur, nomen perfectionis non merentur, cum mortuse sint, et quasi nihil censeantur. Unde est illud Augustini, 15 de Trin., c. 18: Dantur et ger Spiritum Sanctum alia munera, sed et sine charitate nihil prosunt. Quod etiam repetit hom. 10 de Verbis Domini, et habet fundamentum in Paulo, 1 Corint. 13, et Jacobi 1, et 1 Joan. 3: Qui non diligit, manet in morte. Tum etiam quia fides et spes non sunt per se necessariae ad perfectionem, sed solum ratione imperfectionis, quae in homine supponitur in statu viae : unde non tam propter se quam propter charitatem postulantur ; et ideo sola charitas quasi regina et essentia perfectionis reputatur. Quamvis negari non possit fidem et spem multo altiori ratione, majorique vinculo ac necessitate conjungi charitati, quam reliquas virtutes, ideoque perfectionem earum non tam accidentalem esse quam substantialem, et ad essentialem proxime accedere, et posse aliquo modo de integritate censeri. Nam fides est fundamentum, spes autem fulcimentum charitatis dici potest. Et hoc probant rationes dubitandi propositae. Idemque cum proportione dicendum est de beatitudine hujus vitae, et contemplatione. Nam probabilius est beatitudinem hujus vitae in amore consistere, ut docuit Can., lib. 9 de Locis, c. 9, et in 1. 2. suo loco diximus, et in sequentibus dicemus contemplationem in amore praecipue consistere, eumque essentialem ejus perfectionem dici posse, licet sine mentis cogitatione esse non possit.