Caput 4
Caput 4
Qualis perfectio charitatis per statum perfectionis intendatur.
1. Imprimis non requiritur amor Dei infnitee perfectionis, ei comprehensionis. — Diximus perfectionem vitae christianae esse ipsam charitatis perfectionem, et addidimus non solam essentialem perfectionem ejusdem charitatis per statum perfectionis intendi, sed cum additione aliqua seu peculiari augmento aut excellentia, quia sola essentialis perfectio communis est, aut esse debet omnibus Christianis secundum debitum fidei viventibus; quia ergo in charitate ultra essentialem perfectionem multae aliae inveniuntur, explicare oportet quam illarum status perfectionis exigat vel respiciat. In quo imprimis cogitari potest aliquis amor Dei infinitae perfectionis et comprehensionis (ut sic dicam ) diligibilitatis Dei, eique adaequatus. Et de hac perfectione charitatis non est sermo, ut dixit D. Thomas, d. q. 84, art. 2, quia est simpliciter impossibilis creaturae; perfectio autem, de qua agimus, debet esse possibilis, et ut talis apprehendi, alioquin intendi non posset, nec ut scopus status perfectionis proponi.
2. Neque etiam requiritur actualis amoris ipautalilitas, que nullum patiatur defectum vel cenialem. — Deinde potest considerari perfectio amoris, quae perpetuitatem, atque immutabilitatem in actuali amore sine inter- ruptione requirat, et tantam puritatem cordis includat, ut nullam venialem culpam, nec minimum defectum aut diflicultatem in exequenda Dei voluntate secum admittat. Et de hac etiam non est sermo, ur idem Doctor Sanctus adjungit; quia illa perfectio est propria Beatorum; viatoribus autem secundum legem ordinariam, et seclusis privilegiis, est impossibilis. Hic autem tractamus de perfectione charitatis, ad quam possit in hac vita perveniri, et ideo etiam possit medio statu perfectionis intendi. Unde Moyses Abbas, in d. collat. 1, cap. 4, distinguit finem ab scopo seu destinatione status monachalis; dicitque perfectionem patriae esse finem monachi, perfectionem autem viae, quam in cordis puritate ponit, esse scopum seu destinationem monachi. Verumtamen etiam scopus in praesenti rationem finis habet ; nam est intentus per media illius status, et ideo etiam destinatio vocari potest, non quatenus vox illa actum vel propositum mentis significat, sed quatenus ad significandam perfectionem intentam, quatenus ad illam tendit mentis destinatio, transfertur. Sunt ergo finis et scopus tanquam finis extrinsecus et intrinsecus, remotus vel proximus, quorum proximus in hac vita acquirendus est, remotus vero sperandus in futura; illa ergo perfectio charitatis, quae propria est patriae, ad praesentem considerationem non spectat.
3. Plures charitatis perfectiones proponuntur. — Praeterca in charitate viae variae perfectiones ultra essentialem spectari possunt. Nam essentialis perfectio in hoc ponitur, quod diligatur Deus propter seipsum ex toto corde et animo, seu super omnia appretiative. Hoc autem fieri potest per charitatem habitualem in actu primo, vel per actum secundum, quod est veluti perfectio addita habitui charitatis, et est extra essentiam ejus. Deinde utroque modo fieri potest, vel per charitatem remissam, vel per intensam, et ideo alia perfectio, augens intrinsecce charitatem ultra essentialem exigentiam ejus, est intensio secundum latitudinem graduum. Praeterea ex parte objecti potest esse major vel minor extensio, praesertim in actu charitatis. Primo, quatenus non solum Deus, sed etiam proximus per illum amatur. Secundo, respectu Dei per quamdam habitudinem ad effectus vel objecta voluntatis Dei, major vel minor extensio in ipso Dei amore inveniri potest. Nam, qui ita amat Deum super omnia, ut tantum includat formale vel virtuale propositum nunquam illum graviter offendendi, neque se ab illo avertendi propter quamcumque causam vel creaturam, illum amat cum majori limitatione, et minori cordis extensione, quam qui illum ita diligit, ut propter ipsum omnem levissimam offensam seu culpam vitare proponat; et adhuc universaliorem Dei amorem habet, qui ex amore non tantum implere omnia praecepta, et vitare omnia, etiam levia, peccata, sed etiam divina consilia servare, et media, quae ad perfectionem conducunt, assumere, in corde suo statuit. Et in hoc genere potest multa varietas cogitari, quatenus plures actus amoris fieri possunt, quibus majus vel minus bonum divinum extrinsecum non solum per simplicem benevolentiae affectum ametur, sed per intentionem absolutam, quae ex parte amantis ad executionem tendat, ut est amor placendi Deo in omnibus vel in pluribus, magis vel minus arduis, vel ad majorem vel minorem Dei gloriam pertinentibus. Hujusmodi enim perfectio, licet extensiva vocetur ex parte objecti, revera est intensiva in actu, non secundum latitudinem graduum, hoc enim non semper est necessarium , sed secundum individualem perfectionem, seu entitatem ipsorum actuum. Denique considerari potest alia perfectio in charitate, quae, praeter intrinsecam perfectionem actus vel habitus, necessaria moraliter est ad exercendam charitatem, et per illam imperandum opera honesta prompte et delectabiliter, constanter ac frequenter; et haec perfectio quodammodo est extrinseca, id est, adjacens charitati. Nam ex consortio aliarum virtutum, et moderatione et ablatione impedimentorum consurgit. Merito ergo investigamus qualis perfectio charitatis in statu vel per statum perfectionis intendi debeat. Et ut distinctius res intelligatur, de singulis sigillatim dicetur.
4. Utrum perfectio charitatis intenta ab statu per fectionis, in habitibus, an in actibus consistat. — Primo ergo inquiri potest, an haec perfectio in habitibus vel in actibus consistat, seu an in actu primo vel secundo. Aliquibus enim placet consistere in actu secundo perfectae operationis. Primo , quia revera beatitudo in actuali operatione posita est, ut ex 1.2 supponitur; ergo et perfectio hujus vitae. Probatur consequentia, quia in tali perfectione videtur beatitudo hujus vitae consistere. Secundo, quia sicut perfectio patriae consistit in actuali consecutione et tentione finis ultimi, ita perfectio viae in actuali ten- dentia posita est : tendimus autem actualiter per actum charitatis, non per habitum; ergo in tali actu consistit perfectio. Tertio, quia perfectio consistit in eo quod praecipitur vel consulitur ; praecipiuntur autem, vel consuluntur non habitus, sed operationes. Ergo.
5. Fera sententia. — Consistit in habitu non absolute, sed ita disposito, ut prompte et sine impedimento ex parte subjecti actus elicere cet imperare caleat. — Alii vero constituunt hanc perfectionem per modum habitus, non quod in sola charitate habituali, etiam intensa, posita sit; sed in illa talem statum habente, ut prompte et sine impedimento ex parte subjecti actus suos tam elicitos, quam imperatos exercere valeat, etiamsi actum nullum eliciat. Probatur primo, quia hic est scopus status perfectionis, sic dicti, quia est 5 via ad perfectionem, seu modus vivendi aptus ad obtinendam illam. (uia non tenditur per illum statum ad unum aliquem actum vel continuam operationem, sed ad virtutes acquirendas, et frenandos affectus, et tollenda omnia impedimenta ; ita ut homo ad eam dispositionem permanentem et stabilem perveniat, in qua veluti connaturaliter quibusdam temporibus Deum amet, et aliis alia opera virtutis exerceat, et semper, quantum fragilitas hujus vitae patitur, minima etiam peccata evitet. Haec ergo dispositio et status persona , quasi per modum habitus permanens, est perfectio vitae christiana, de qua tractamus. Unde argumentor secundo, quia potest quis esse perfectus in hac vita, licet nullum specialem actum valde perfectum clicuerit. Ergo signum est hanc perfectionem non consistere in actu aliquo perfectissimo, sed in permanente dispositione, quam observantia status perfectionis cum frequentia actuum relinquit. Antecedens patebit facile in homine, qui constanter ac frequenter, seu regulariter et diu charitatis actus et opera perfectionis exercet cum moderata intensione : nam ille pervenire poterit ad statum perfectorum, etiamsi in singulis actibus non sit muitum fervens, sed cum mediocritate et equalhtate semper operetur, ut in cap. 6 magis explicabitur.
6. Proponitur et impugnatur prima respons?o. — Unde arguitur tertio, quia alias qui ferventem actum charitatis tam in conatu, quam in amplitudine objecti semel eliceret, consecutus esset perfectionem charitatis, quae hominem in hac vita in statu perfectorum constituit, etiamsi nec tales actus multiplica- ret, neque haberet passiones edomitas, nec promptitudinem perfecte operandi. Respondent aliqui concedendo sequelam, dummodo talis homo illum bonum actum nunquam retractaverit. Quia tunc in eo permanet virtualiter, et apud Deum sanctior est, et majorem gloriam obtinebit, quam is qui in actibus minus intensis diu se exercuit, et ideo apud Deum perfectior est, etiamsi apud homines non ita esse videatur. Sed hoc falsum est, tum quia supponit actus remissos non valere ad meritum augmenti gratiae et sanctitatis, quod falsum et absurdum est, ut tractatu de Gratia, et latius in Relectione secunda diximus ; tum ctiam quia supponit solam intensionem bhabituum vcel unius actus sufficere ad perfectionem, de qua tractamus, quod statim impugnabimus. Tum denique quia illo modo diceretur homo perfectus per cenominationem extrinsecam seu moralem ab actu praeterito, quod statim per se falsum et contra omnem sensum apparet.
7. Proponitur et impugnatur secunda. — Unde alii minus improbabiliter respondent, unum actum non sufficere, nisi moraliter continuetur per frequentiam actuum , sine interruptione voluntaria, sed sola natural, vel ita parva, ut pro nihilo reputetur; et in tali continuata operatione dicunt consistere peifectionem hujus vitae, quia non est capax majoris perseverantiae in actuali operatione. Qui modus dicendi probabilis est; nihilominus tamen, simpliciter loquendo, probabilius ponitur haec perfectio in actu primo cum quadam habitudine speciali ad perfectionem et frequentiam actuum secundorum. Quia revera haec denominatio hominis perfecti, realis, intrinseca, et permanens ac durabilis est, etiam dum homo nihil operatur actu; et ideo ab intrinseca forma reali ac permanente sumi debet; et ideo neque unus actus nec actuum frequentia sola potest esse forma, seu perfectio, a qua homo perfectus denominatur. Quia cessante actu, etiam per physicam tantum interruptionem, ut est in somno, homo habet in se perfectionem iilam, a qua perfectus denominatur ; sicut habet scientiam a qua sapiens constituitur. Unde potest Deus hominem subito constituere perfectum sine actibus illius, sola sua efficacia, mortificando passiones ejus, infundendo habitus, etiam acquisibiles per actus, et constituendo eum in ea dispositione quasi habituali et permanente, ad quam homines perfecti per magnam exercitationem pervenire solent. Quod fecit in Beatissima Virgine a primo instanti conceptionis, auferendo fomitem, et virtutes infundendo. Et quamvis tunc Virgo aliquem voluntatis actum habuerit, ut probabilius est, tamen potuit illam perfectionem permanentem sine actu habere, si Deus vellet; et de facto non habuitillam ab actu, licet cum actu illam habuerit.
8. Perfectio antecedenter et consequenter, non tamen formaliter in actuali operatione consistit.— Actualis ergo perfectio per frequentiam actuum, et praecedere debet secundum ordinariam legem, ut ad illam permanentem ac perfectam dispositionem perveniatur; et moraliter non conservabitur illa proxima habilitas, et promptitudo ad bene operandum sine frequentia similium actuum; et hoc modo dici potest perfectio consistere antecedenter et consequenter in actuali operatione, non tamen formaliter. Et confirmari hoc potest ex his quae Basilius tradit, hom. 10 in Exaem., circa finem, ubi ponderat prius dictum esse Genes. 1: Faciamus hominem ad imagiuem el similitudinem nostram; ei postea solum esse repetitum : Creavit Deus hominem ad unaginem suum. Quia esse ad imaginem inipso puncto creationis oltinuit homo; insigniri autem similitudine Dei, relictum est nobis acquirendum, certa animi destinatione, et efftcaci ec operatoria actione. Per similitudinem enim perfectionem animi intelligit, quam non dicit esse actionem, sed per actionem comparari, et sic per modum formae permanentis messe. Et ad hoc etiam explicandum et confirmandum juvare possunt, quae de formali causa justificationis, quod sit hahitus et non actus, diximus lib. 7 de Gratia, cap. 8.
9. Soleuntur argumenta prioris sentenltig. — Nec contra hoc obstant conjecturae in priori sententia adductae. Ad primam negatur consequentia, et ad probationem dicitur, perfectionem hujus vitae non consistere in beatitudine sumpta in illo rigore et proprietate, sed in statu et dispositione persona, quae ad operationem illam exercendam temporibus opportunis convenieus est. Nam beatitudo hujus vitae imperfecta est, et ideo non potest esse in continua ac perpetua operatione. Et consequenter non potest homo semper ac continue esse beatus in illo sensu ac proprietate; potest autem semper ac continue perfectus esse. Nisi quis velit aliquem vocare felicem, etsi in illo puncto actu non operetur. Sicut Christus Dominus dixit, Matth. 5: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum cidebunt; Beati pauperes spivitu; Deati wntes, etc., quae non dicunt actualem operationem, sed bonam personae dispositionem. Vel etiam sicut dixit Augustinus, homines in statu innocentia quamdam beatitudinem habuisse, in qua permanebant, etiam quando actu non operabantur. Et sic negandum erit, ad beatitudinem imperfectam esse necessariam actualem operationem continuam, sed juxta status capacitatem. Sed hoc ad modum loquendi pertinere videtur. Unde simili modo dicitur ad secundum, actualem tendentiam continuam non esse nccessariam ad perfectionem viae, quia non est tali statui possibilis secundum communem legem; suffciet ergo proxima habilitas et dispositio, quae quidem per actualem operationem maxime perficietur; et quo frequentius et per actus perfectiores illam quis exercuerit, eo erit perfectior. Ad tertium dicitur, perfectionem consuli quoad statum et permanentiam, etiam si proxime consulantur actus per quos talis perfectio seu dispositio persona acquirenda est.
10. Ad perfectionem nul/a reqguiritur certa intensio charitatis. — Probatur. — Secundo, dicendum est de perfectione intensionis, in qua sola perfectionem banc, de qua tractamus, aiiqui constituunt. Quia quo aliquis habet gratiam et charitatem intensiorem, co simpliciter sanctior est; ergo est etiam perfectior ; quia haec perfectio in sanctitate maxime postulatur. Juxta hunc ergo modum, tunc charitas dicetur perfecta, quando pervenit ad certum gradum intensionis excedentis communem cursum justorum hominum, in quo gradu poterit esse major et minor perfectio; aliquis autem gradus, tanquam minimus in eo statu necessarius erit; quantus autem ille sit, Deus novit. Sed hoc nobis non placet. Unde dico nullam certam intensionem charitatis habitualis ad hanc pertectionem esse necessariam, ac subinde nec solam intensionem, etiam magnam, ad hanc perfectionem sufficere nec requiri, quamvis caeteris paribus multum ad hanc perfectionem conferat. Probatur imprimis generaliter tota resolutio. Quia co:tingere potest ut aliquis habeat habitus gratiae et charitatis valde intensos, et non habeat mortificatas passiones, nec actus heroicos vel perfectos virtutis frequenter vel ordmarie faciat, saepiusque venialiter peccet ; hunc autem nemo dicet esse perfectum vel perfectionem charitatis assecutum. E contrario vero fieri potest ut aliquis, ha- bens charitatem minus intensam, moderatos habeat affectus, ita ut facile et ordinarie venialia vitet peccata, et constanter virtutem operetur, ac proinde in statu perfectorum sit. Ergo haec perfectio, a qua nimirum homines vocantur perfecti, non habitus intensionem, sed aliam conditionem seu dispositionem personxae postulat, quae ex aliis qualitatibus consurgit, quamvis intensio ad illam juvare possit.
11. Antecedens, quoad priorem partem, facile ostenditur in multis personis revera timoratis, quoad cavenda peccata mortalia; unde longo tempore in gratia vivunt, et communia opera virtutis, ut eleemosynae, oraticnis, jejunii, et similia faciunt , et frequenter Sacramenta recipiunt, vel etiam quotidie celebrant; et nihilominus sine gravi Dei offensione deliciose vivunt, libere loquuntur , vel otiose, vel impatienter , vel cum similibus defectibus operantur. Ac denique quoad opera supererogationis imperfecto modo vivunt. In his ergo possent habitus gratiae et charitalis esse valde intensi, vel ex diuturnitate temporis cum aliquibus bonis ac meritoriis operibus; vel etiam et maxime ex opere operato propter frequentem et diuturnum usum Sacraumentorum. Et nihilominus perfectioni non student, unde nec perfecti sunt; ergo sola gratiae intensio non sufhicit. E contrario vero alius breviori tempore, et sine tanto usu Sacramentorum, majori tamen diligentia potest passiones moderari, et vitare frequentiam venialium, aliaque impedimenta virtutis, et occasionem peccatorum ac defectuum tollere, ac subinde sine tanto augmento intensivo charitatis ad statum perfectorum ascendere. Ergo nullus certus gradus intensionis sufficit, vel necessarius est ad hoc perfectionis genus. Ratio autem est, quia haec perfectio in quadam convenienti dispositione seu habilitate proxima ad perfecte operandum juxia Christi praecepta et consilia, posita est; haec autem bona dispositio cum majori et minori charitatis intensione obtineri et subsistere potest, quia nec ex sola intensione provenit, et licet intensio juvet, quod ex ea parte defuerit, facile poterit aliunde suppleri.
12. Corollaria.— Solvitur objectio. — Unde colligitur fieri aliquando posse ut aliquis, qui ad gradum perfectorum pervenerat, ab illo cadat, et imperfectus simpliciter fiat, etiamsi mortaliter non peccet, et consequenter eamdem gratiam sine diminutione aut remissione retineat. Quia, sine peccato mortali charitas perdi non potest, nec per venialia peccata aut imperfecta opera remittitur, ut nunc supponimus. At vero ad cadendum a statu perfectionis, sufficere potest frequentia peccatorum venialium voluntaria, cum nimia indulgentia in propriorum affectuum vel voluptatum persecutione citra culpam gravem, et nimiam remissionem vel omissionem perfectorum actuum virtutis. Secundo colligitur, posse aliquem apud Deum esse sanctiorem, et nihilominus esse imperfectiorem, id est, in gradu inferiori quoad modum perfectionis existere; et consequenter posse aliquem minus perfectum in hac vita ad perfectiorem beatitudinem in altera pervenire. Nec hoc est inconveniens, quia vera sanctitas apud Deum, et jus ad aeternam beatitudinem attenditur secundum gradus charitatis et gratiae; perfectio autem hujus vita attenditur secundum affectum et dispositionem hominis ad operandum in hac vita, cum promptitudine, facilitate, ac vitae puritate. Dices : etiam sanctitas et beatitudo futura datur unicuique secundum opera sua. Respondeo: esto ita sit, nihilominus possunt interdum opera conferre ad majus meritum propter multitudinem, et temporis diuturnitatem, et non esse apta ad aliam perfectionem consequendam. Et praeterea illud augmentum sanctitatis et beatitudinis provenire potest ex applicatione meritorum Christi per Sacramenta, quae tunc quoad illam partem tanquam nostra reputantur; et nihilominus ad effectum acquirendi aliam perfectionem in hac vita non accommodantur, nec applicantur.
13. Extensionem charitatis ad dilectionem proaimi non videri necessariam ad perfectionen. — Tertio, dicendum est de alio genere perfectionis charitatis, quasi extensivae ex parte objecti, quae duplex distinguebatur: una est ad dilectionem proximi, alia dici potest extensio ad placendum Deo, implendo voluntatem ejus. De priori, videri potest ad hanc perfectionem charitatis per se non pertinere, quia perfectio animae in sola Dei unione consistit. Sed haec unio sola dilectione Dei fit; ergo unio ad proximum per dilectionem ejus ad perfectionem non pertinet. Nec refert quod dilectio proximi sit ad salutem necessaria, et ad ipsam dilectionem Dei; nam inde solum sequitur hanc dilectionem sequi ad essentiam perfectionis, seu comitari illam, sicut etiam sequitur aliorum praeceptorum observantiam, non tamen quod ad illa formaliter ac per se pertineat; sicut in beatitudine eadem visione videtur Deus, et creatura in ipso; et nihilominus creaturae non pertinent per se ad objectum beatificum, nec visio, ut ad illas terminatur, beatificat, sed tantum ut terminatur ad Deum, ut est vulgare dictum Augustini, de quo alias. Sic ergo amor proximi per se ad perfectionem animae non pertinebit.
14. Absolute dicendum, extensionem charitatis ad dilectionem proximi, pertinere ad perfectionem. — Nihilominus absolute dicendum est, amorem proximorum per se pertinere ad vitae christiana perfectionem, et ad statum perfectionis. Ita docet absolute D. Thom., d. q. 84, art. 2, ad 3, ac latius art. 3, additis nonnullis limitationibus et declarationibus, ut mox videbimus. Sumitur etiam ex Augustino, in Enchirid., cap. 121; nam prius dicit, charitatem esse finem omnis praecepti, et postea subdit : Quippe ista est Dei et proximi ; et addit probationem: Quia in his duobus praeceptis universa lex peudet, et Propheta, Mat. 20. Quem locum exponens D. Thomas, d. art. 3, ait utrumque praceptum conjungi, quia utrumque per se et essentialiter pertinet ad charitatem, principaliter vero ac per se primo prout ad Deum, secundario vero prout ad proximum terminatur. Ratio prioris partis est, quia una et eadem charitas est quae ad Deum et proximum inclinat, et ita utraque habitudo, vel potius habitudo ad utrumque objectum, ad essentiam ejus pertinet ; ergo uterque amor essentialiter ad charitatem pertinet, ac subinde perfectio charitatis secundum utrumque respectum essentialis est. Confirmari ac declarari potest, quia ipsamet dilectio proximi est aliquo modo dilectio Dei, saltem virtualis, quatenus Deus est ratio di'igendi proximum; et ideo sicut electio medii est virtualis dilectio finis, vel sicut adoratio imaginis transit in prototypon , ita dilectio proximi transit in Deum , et hac ratione per se pertinet ad perfectionem charitatis, et aliquo modo unit hominem Deo.
15. Dilectio proaimi pertinet ad perfectionem, sed secundario. — HRatio vero alterius partis est, quia Deus propter se diligitur, et proximus propter Deum; ergo primario Deus. Item amor charitatis a Deo descendit ad proximum, et circa proximum quasi materialiter versatur , formaliter autem semper respicit Deum; ergo perfectio charitatis per se primo est in amore Dei, in amore autem proximi ad summum per se secundo. Et hoc confirmat exemplum de objecto beatitudinis; nam creaturae visae in Deo sunt secundarium objectum beatitudinis, et non computantur inter ea, quae accidentalia sunt, sed per se censentur connexa cum beatitudine et visione, juxta gradum et modum ejus. Denique declarari hoc potest exemplo vitae activae et contemplativae ; utraque enim ad perfectionem, imo ad beatitudinem etiam hujus vitae necessaria censetur; simili ergo modo in vita christiana et spirituali, perfectio unitiva seu contemplativa et activa distingui possunt ; et utraque ad consummatam perfectionem hujus vitae necessaria est. Ex illis autem prior pertinet ad amorem Dei; posterior vero ad amorem proximi; et ideo uterque amor ad perfectionem hujus vitae necessarius, unusquisque in gradu suo, et cum mutua connexione et radicatione in eadem virtute charitatis Dei. Propter quam dictum est a Paulo, Rom. 13: Qui diligit promimum, legem implecit ; et Joan., 1 can., c. 3, dixit: Scimus quoniam transiati sumus de morte ad citam, quia diligimus fratres. Non quia dilectio proximi ut sic transferat de morte ad vitam, sed quoniam est certum signum spiritualis vitae; quia est certum indicium dilectionis Dei, cum qua est per se connexa. Unde dixit Augustinus, epist. 29: Nemo diligit promimum, nisi diligens Deum. 16. Hatensio dilectionis Dei ad implendam ejus voluntatem, pertinet ad perfectionem charilatis per se primo. — Unde a fortiori concludimus, alteram extensionem dilectionis Dei ad implendam voluntatem ejus pertinere ad perfectionem charitatis, non tantum per se secundo, sed etiam per se primo, quia pertinet ad formalem amorem ipsius Dei, ipsumque perficit et complet. Tum quia hoc modo amor non solum est affectivus, sed etiam obedientialis, ut vocant. Tum etiam quia quidquid boni per talem amorem concupiscitur, ipsi Deo, tanquam personae ex benevolentia amatae, diligitur ; ergo totum hoc ad perfectionem primariam charitatis, quae est in amore Dei, pertinet. Praeterea declaratur in hunc modum, quia ad statum perfectorum maxime pertinet concupiscentiae moderatio, seu immoderatae concupiscentiae extinctio ; hoc autem fit per amorem Dei, quatenus extenditur ad placendum illi in omnibus; ergo haec amplitudo charitatis ad perfectionem maxime pertinet. Et hac ratione dixit Augustinus, d. epist. 29, charitatem esse fortem, sicut est mors, ut dicitur Cant. 8: Quia sicut mors animam avelht a sensibus carnis, sic charitas a concupiscentiis carnalibus. Et idem fere habet in Enchirid., c. 121, dicens: Minuetur cupi- ditas, charitate crescente, utique (ut ego intelligo) quoad hunc affectum placendi Deo in omnibus. Et secundum eamdem rationem, videtur ibi exponere charitatem esse finem omnium praeceptorum et consiliorum, quia ad Dei voluntatem faciendam impleri debent. Sic etiam l. 83 Quaestionum, q. 36, dixit: Charitatis venenun est spes adipiscendorum aut retinendorum temporaluum , mutrimentum ejus est imminutio cupiditatis, perfectio nulla cupiditas. Haec autem diminutio cupiditatis, si in se consideretur, per inferiores virtutes, quibus charitas imperat, formaliter fit; ergo ad propriam et formalem perfectionem charitatis pertinet habere vim et efficaciam imperandi totam illam concupiscentiae expugnationem. Hanc autem non habet nisi quatenus, diligendo Deum, vult illi placere in omnibus, ejusque voluntatem implere.
17. Probatur ex D. Thoma. — Atque hanc veritatem intendit D. Thomas, d. q. 184, art. 2. dicens, ad perfectionem charitatis hujus vitae pertinere, ut ab hominis affectu excludat quidquid impedit ne voluntas ejus totaliter feratur in Deum. Distinguit autem ibi perfectiionem excludendi omne illud quod contrariatur charitati , vel excludendi quidquid impedit totaliter tendere in Deum per affectum; et priorem dicit esse de necessitate charitatis, ac subinde essentialem illhi; posteriorem autem dicit non esse necessitatis, quia sine illa in iucipientibus et proficientibus esse potest. Unde tacite innuit esse de necessitate charitatis secundum eum statum quem in perfectis habere debet, ac subinde pertinere ad iliam perfectionem vitae christiana , ad quam status perfectionis ordinatur. At vero prior perfectio essentialis charitatis requirit extensionem affectus efficacem ad omnia praecepta Dei implenda; ergo posterior perfectio consistit in extensione amoris Dei ad omnes ejus voluntates implendas , etiamsi non praecipiendo, sed consulendo illas nobis significet; seu requirit propositum faciendi quidquid quacumque via vel ratione nobis constiterit esse magis beneplacitum Deo. Ergo haec perfectio charitatis maxime ad statum perfectionis desideratur ; et qui illa magis creverit, vel (ut ita dicam) liberalior cum Deo fuerit, eo in dies perfectior evadet. Et de hoc genere dilectionis dixit Augustinus in Enchir., cap. 73, non esse multitudinis fidelium vel communium justorum, sed esse perfectorum filiorum Dei, quia calde magnae et beneficentissimee bonitatis existit. 18. Quid sit intensio et eatensio in charitate. — Solum potest in hoc notari diversitas in modo loquendi. Nam D. Thomas supra, ad tertium, et ibidem Cajetanus hanc perfectionem diectionis, quatenus extenditur ad contemnenda omnia temporalia, et sustinenda mala propter Deum vel proximum, intensionem potius quam extensionem charitatis vocant. Existimo tamen tantum esse differentiam in aequivocatione vocis ; nam interdum quaecumque excellentia amoris, qui circa eamdem personam versatur, intensiva perfectio appellatur ; extensiva vero quae ad plures personas extenditur. Et ita loquitur uterque Thomas. Nos autem solam illam perfectionem, quae praecise consistit in latitudine graduum ex majori conatu circa actum, qui non solum circa eamdem personam , sed etiam circa illud bonum, quod ei concupiscit, versatur, intensionem vocamus. Quando vero amor, licet circa eamdem personam versetur, vel majora vel plura bona illi vult, illam vocamus extensionem amoris in bono concupito, quae esse potest, ut dixi, sine majore conatu potentiae propter diversitatem objecti , et consequenter cum majori perfectione saltem individuali talis actus, etiamsi in intensione graduali non excedat. Nam hoc etiam modo major perfectio amoris appretiativi solet ab aliquibus vocari major intensio, cum tamen revera non consistat in majori conatu, nec in latitudine graduali, sed in excellentiori modo amandi secundum ipsammet actus perfectionem , ut in tractatu de Gratia et de charitate latius explicatur.
19. Tertia perfectio charitatis reguiritur etiam ad perfectionem christianam. — Tandem facile inteiligitur ex dictis, quid dicendum sit de ultimo perfectionis gradu, seu statu, qui non consistit in aliquo modo intrinseco ipsiusmet habitus, vel actus charitatis, sed in consortio aliarum circumstantiarum , et in conditionibus personae per charitatem perfectae. Dicendum est enim etiam hoc perfectionis genus requiri, ut charitas viae in statu perfecto esse censeatur; vel ut homo in statu perfectorum esse absolute ac simpliciter dicatur, ad eum modum quo virtutum connexio necessaria est, ut singulae virtutes simpliciter haberi censeantur, et hoc probant omnia quae hactenus dicta sunt. Quae perfectio spiritualis vitae christianae requirit cordis puritatem, et habilitatem quamdam in ipsamet charitate ad prompte operandum in tota sua materia, sive eliciendo, sive imperando, et ad cavendum non tantum omnia contraria, sed etiam omnes defectus, qui fervorem ejus impedire possunt. Hic autem charitatis gradus sine adminiculo et consortio aliarum perfectionum, quales sunt moderatio passionum, abnegatio rerum temporalium. et similes, haberi non potest ; ergo haec omnia necessaria sunt ad perfectionem simpliciter vitae christianae.
20. Possunt autem haec omnia duobus modis considerari : uno modo, ut formaliter et proprio ac peculiari modo hominem aflticiunt; alio modo, vt charitati objiciuntur, et ex charitate amantur ac procurantur. Priori modo non perficiunt charitatem intrinsece, sed quasi exitrinsece ac moraliter, constituendo ilam ex parte subjecti in statu habili ad perfectum usum suse perfectionis, et operationis, quod in rigore satis est ut illa omnia dicantur ad statum perfectionis necessaria. Secundo autem modo spectata, augent intrinsece ipsum charitatis affectum , quasi extensive ex parte objecti. Et hoc modo talis perfectio valde utilis ac moraliter necessaria est in statu perfectionis. Nam sicut Augustinus dixit tunc vitia recte superari, quando ex charitate vincuntur , ita contemptus temporalium, et abnegatio propriarum affectionum, ac omnis abdicatio ad spiritualem perfectionem necessaria, tunc solida sunt, quando ipsamet charitate Dei amantur et procurantur : haec autem extensio amoris intrinseca ejus perfectio est, et ad illam, quae in proximo praecedenti puncto explicata est, revocatur.