Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Quid sit status perfectionis, quasve conditiones requirat, et ab ipsa perfectione quomodo distinguatur.

CAPUT V. QUID SIT STATUS PERFECTIONIS, QUASVE CONDITIONES REQUIRAT, ET AB IPSA PERFECTIONE QUOMODO DISTINGUATUR.

1. Bene potest quis esse perfectus, quin sit in statu perfectionis, et esse in statu perfectionis quin sit perfectus. — Quaestionem hanc sub aliis terminis tractat D. Thom. 2. 2, q. 184, art. 4, ubi inquirit utrum quicumque est perfectus, sit in statu perfectionis; et e converso etiam interrogare posset an omnis, qui est in statu perfectionis, perfectus sit. In quibus quaestionibus virtute includitur altera a nobis proposita, an illa duo, perfectio et status perfectionis, distincta sint. Imo a priori, ab hac pendet priorum resolutio ; quamvis a posteriori ex priorum decisione distinctio inter illa duo manifeste comprobetur. Respondet ergo ad priores interrogationes D. Thomas, conüngere posse aliquem esse perfectum, etiamsi perfectionis statum non profiteatur; ete contrario posse aliquem existentem in statu perfectionis non esse perfectum. Et utrumque est certum et experientia notum ; omnes enim religiosi sunt in statu perfectionis, et tamen non omnes sunt perfecti ; imo plures possunt non esse justi. Et e contrario multi seculares et conjugati possunt esse perfecti, et tamen non sunt in statu perfectionis. Et ratio prioris partis est, quia potest aliquis esse obligatus, et non implere obligationem suam, et habere aliquod munus, et non exercere illud; sicut etiam potest quis esse in statu matrimonii, et illud non consummare, vel officium ejus non exercere. Ita ergo contingit in statu perfectionis, quia, etiam supposito statu, perfectio ex libertate hominis pendet.

2. Impugnatio, et ejus solutio. — Ratio autem alterius partis est, quia, licet status sit commodus ad perfectionem acquirendam, nihilominus non est medium necessarium, et ideo potest extra statum perfectionis ad perfectionem perveniri. Dices: consiliorum observantia et executio non tantum utilis, sed etiam necessaria est ad perfectionem obtinendam, ut infra dicetur; ergo non potest ad perfectionem perveniri sine aliquo statu perfectionis. Respondetur negando consequentiam. Primo, quia sine statu perfectionis potest quis opera consiliorum exercere, et per illa spontanee et sine ulla status obligatione facta, poterit ad perfectionem pervenire. Secundo, quia ad perfectionem animi obtinendam non est necessarium omnia consilia integre observare, sed aliqua interdum suflicient; ut, licet aliquis virginitatem aut continentiam integram non observet, cavendo illicitam incontinentiam, et aliquid consilit in ipsa continentia conjugali observando, et aliqua opera perfectionis, ut orationis, poenitentiae, et mortificationis, voluntarie et sine speciali obligatione exercendo, poterit ad perfectionem pervenire ; idemque de consilio paupertatis, et aliis sigillatim sumptis dici potest.

3. Status perfectionis a perfectione distinguitur. — Definitio status perfectionis.—Hinc ergo evidenter concluditur responsio ad quaestionem propositam , nimirum , perfectionis statum ab ipsa perfectione distingui. Probatur ab effectu, quia de facto illa duo inter se ac mutuo separantur; ergo in reipsa distinguuntur. Probatur consequentia, quia separari non possunt, nisi quae distincta in re sunt, quia idem a seipso separari non potest. Ut autem a priori magis constet , oportet explicare quid utrumque illorum sit. Et quoniam de perfectione ipsa quid sit, satis est dictum in praecedenti capite, de statu perfectionis addimus, coanparari ad perfectionem, sicut actum primum ad secundum, seu tanquam medium ad finem. Probabitur hoc facile rationem seu quasi essentiam hujus status explicando; sic enim describi potest: status perfectionis est quaedam vitae professio, seu quidam vivendi modus, firmus et stabilis, ad propriam perfectionem vitae christianae obtinendam vel exercendam institutus. Quam descriptionem ex citato loco D. Thomae sumo, ut mox explicabo.

4. Haplicatur definitio. —In illa ergo, loco generis ponitur illud : est modus vivendi , seu professio cite, utique christianae, quia in Ecclesia varii sunt vivendi modi, non solum in ordine ad temporalem vitam, sed etiam in ordine ad spiritualem et christianam , cum quibus status perfectionis in hac generali ratione conyenit. Explicatur etiam illa voce conditio et ratio hujus status, melius quam nomine ministerii, muneris, aut officii, ut denotetur hunc statum per se primo non ordinari ad aliorum utilitatem, sed ad propriam perfectionem illius, qui talem statum profitetur, licet consequenter possit ad aliorum juvamen institui, quatenus juvare alios, actus perfectionis est, per quem ipsa perfectio vel acquiritur, vel exercetur et crescit. Et ita per hoc genus distinguitur hic status ab his, quae in Ecclesia proprie ministeria appellantur, et a statibus formaliter distinguuntur, ut in principio diximus. Quia officium seu ministerium proprie dicitur illud, quod in ahorum utilitatem per se primo institutum est et assumitur, et ideo hanc obligationem per se primo inducit. Status autem perfectionis per se ordinatur ad spirituale bonum profitentis illum ; consistitque in quadam norma et modo vivendi ad perfectionem assequendam vel exercendam accommodato.

5. Unde reliquae particulae loco differentiae convenienter adhibentur. Nam, ut in simil dixit divus Thomas 2. 2, quaestione 183, articulo tertio, quae ad operationes ordinantur, per eas distinguuntur et specificantur ; omnes autem status christianae vitee ad opera ejusdem vitae ordinantur, et ideo status perfectionis per habitudinem ad specialia opera vitae christianae seu spiritualis constituendus est; inter illas vero descriptionis particulas, a'iquae adduntur ad rationem status in hoc vivendi modo magis declarandam; quae omnes intellhigentur melius explicando conditiones ad hunc statum constituendum requisitas.

6. Quinque conditiones ad statum perfectionis requiruntur. — Prima conditio, ut sit vivendi modus eaternus. — D. Thomas ergo, in illo articulo quarto, duas conditiones ad hunc statum expresse requirit; et Cajetanus addit tertiam, et uterque duas alias tacite supponit; et ideo ad majorem claritatem quinque numerare possumus. Prima conditio est, ut hic vivendi modus sit externus et visibilis, et consequenter ut per externam actionem vel quasi professionem assumatur. Hanc supponit D. Thomas in principio d. art. 4, et rationem optimam reddit, quia hic status non tantum attenditur in ordine ad Deum, qui solus intuetur cor, sed etiam in ordine ad Ecclesiam, quae visibilis est, et de occultis non judicat. Unde, ut sic dicam, non est status angelicus, sed humanus; ergo opus est ut per actiones constituatur quae hominibus et visibili Ecclesiae innotescere possint. Et confirmatur : nam diximus supra hanc statuum varietatem ordinari tum ad communem profectum fidelium, tum ad Ecclesiae militantis pulchritudinem, ornatumque; ergo per actionem externam constitui debet. Denique ob hanc causam alii status, vel munera Ecclesiae per actiones externas conferuntur, ut status conjugalis per sacramentum matrimonii, clericalis per ordinationem visibilem, Episcopalis per consecrationem, et Christianitatis per Baptismum. Quocirca, si quis, extra omnis status professionem externam, perfectionem ipsam assequatur (ut supra diximus fieri posse), erit apud Deum in statu perfectionis, vel potius asscquetur gradum perfectae charitatis, et modum operandi perfectorum; et nihilominus apud Ecclesiam statum perfectionis non habebit. Imo, licet quis voto interno vel omnino occulto ad certum modum vivendi se obliget propter majus bonum spirituale suum, majusque Dei obsequium, id non sufficiet ad proprium statum ecclesiasticum, de quo tractamus, licet aliquid ad instar ejus participare possit, ut infra tractando de varuüs statibus perfectionis declarabimus.

7. Secunda. conditio, ut aliquam obligationem habeat permanendi in tali genere vite. — Secunda conditio est, ut hujusmodi ratio, seu professio vitae aliquam obligationem conjunctam habeat, utique permanendi in tali genere vitae. Quam conditionem D. Thomas primo loco posuit. Sequiturque haec conditio ex generali ratione status supra explicata. Nam ad illum stabilitas et firmitas in aliquo vivendi modo necessaria est, ut diximus. In statu ergo perfectionis immobilitas proportionata necessaria est; non potest autem aliunde illam habere, quam ex obligatione, quia ex natura rei illam non habet, cum a libera voluntate pendeat; ergo oportet ut per alquam obligationem firmetur. Probatur consequentia, quia solum propositum in futurum non potest dare statui firmitatem; tum quia potest sine culpa vel poena mutari; tum quia nullo jure divino vel humano juvatur, quod necessarium est ad statum, ut saltem firmitatem moralem habeat ; tum etiam quia status servitutis inter homines sine obligatione consistere non potest per solum propositum; ergo nec status perfectionis, qui suo modo est status servitutis nobilissimae, cum divino quodam modo sit; tum denique quia necesse est ut per solam mutationem propositi siatus non mutetur, alias nullam fere haberet immobilitatem, quia nec naturalem nec moralem haberet. Denique posset hoc inductione probari, sed melius fiet in sequentibus; ubi etiam ostendemus, si quae sunt societates vel congregationes sine ulla obligatione, etiamsi quamdam normam vivendi habere videantur, non esse verum statum, sed quamdam illius umbram referre. Qualis vero, et quanta, et de qua re hujusmodi obligatio esse debeat, in capite decimo exponemus.

8. Tertia conditio, ut dicta obligatio cum aliqua solemnitate fiat. — Solum est notanda hic alia conditio, quam D. Thomas addit, et nobis erit tertia, nimirum, ut talis obligatio cum aliqua solemnitate fiat : Sicut et ceeteris, inquit, gue inter homines obtinent perpetuam firmitatem, quedam solemnitas adhibetur. Haec vero conditio valde controversa est, praesertim quoad verum sensum ejus, de quo infra longa nobis futura est disputatio. Nunc ergo solum generatim illam admittimus, quantum ratione, a D. Thoma in citatis verbis expressa, suadetur ; nimirum, eatenus aliquam solemnitatem requiri, quatenus ad obligationem inter homines stabiliendam necessaria esse potest. Nam si obligatio est necessaria, et haec non potest inter homines sine aliqua solemnitate subsistere, clarum est etiam aliquam solemnitatem esse necessariam. Quanta vero vel qualis solemnitas ad talem obligationem necessaria sit, postea videbimus. Nunc solum dicimus, saltem necessarium esse ut talis obligatio per actum aliquem externum et visibilem, de quo Ecclesiae constare possit, contrahatur. Nam, cum de ratione hujus status sit, esse externum ac proportionatum Ecclesiae visibili, etiam obligatio ad illum debet esse externa, quod habere non potest, nisi a causa externa et sensibili oriatur.

9. Quaría conditio, quod talis status ad opera perfectionis exercenda constitutus sit. — Quartam addimus conditionem, quae differentiam essentialem hujus status maxime declarat, et ideo in definitione data principaliter declaratur; nimirum, quod talis status ad opera perfectionis exercenda institutus sit.uae conditio est evidens ex dictis; nam omnis status seu vivendi modus, qui ad salutem eeternam ordinatur, ad actiones honestas referri etiam debet , quia salus aeterna per hujusmodi actiones comparatur, et ideo etiam communis status vitae christianae ad salutares actiones ordinatur et Christianos obligat. At vcro status perfectionis aliquid addit illi statui communi ; ergo illud ex habitudine ad operationem sumendum est, et nihll aliud esse potest, nisi quod ad perfectionis opera exercenda institutus sit. Et hoc evidentius constabit ex capitibus sequentibus, in quibus generaliter explicabimus quae sint haec opera perfectionis; in particulari vero in singulis statibus exponentur. Nunc solum advertimus, sub his operibus perfectioribus comprehendi etiam opera, quae, licet ex objectis sint indifferentia, ad optimos fines, ad quos referuntur , sunt utilia, vel commodiora, ut docere, navigare, et similia, quia in individuo sumpta sunt honestissima opera, et possunt esse valde perfecta. Et ob eamdem causam non solum positiva opera, sed etiam privationes voluntariae illarum rerum, vel actionum, quae perfectionem impediunt , sub dicta generali appellatione operum perfectorum comprehenduntur, ut silentium, abstinentia, etc. Nam hae moraliter tanquam actiones bonae reputantur, saltem ratione voluntatis, et ad perfectionem vel necessaria, vel valde utilia esse solent, ideoque per vota perfectionis Deo maxime consecrantur.

10. Quinta conditio, quod hnjusmodi actiones externa sint. —Quintam conditionem addimus ex Cajetano, apud quem est tertia , videlicet, quod hujusmodi actiones, ad quas hic status ordinatur, externae sint. Hanc vero conditionem solum probatCajetanus ab inconvenienti, scilicet, quia, nisi haec conditio addatur, sequitur clericos in sacris ex vi ordinationis suae esse in statu perfectionis, quia ex vi ordinationis suee ad majorem sanctitatem interiorem, quam laici etiam religiosi obligantur, uti docet D. Thomas in eadem quaestione 184, art. 8. Non vero obligantur ad opera perfectionis externa, et ideo ab statu perfectionis excluduntur. At certe non video cur hi clerici ex vi sacrae ordinationis ad majorem sanctitatem interiorem, non vero ad majorem exteriorem ordinentur seu obligentur. Quia illi non habent specialia praecepta, quae ad opera perfectionis interiora illos obligent, et si ad aliqua obligantur, respiciunt externam honestatem, quatenus ad majorem Dei cultum, etiam externum, et ad majorem etiam morum externorum honestatem ac decorem obligantur. Et praeterea discutiendum restat, an consequens illud, quod Cajetanus infert, sit inconveniens ; inferius enim inquiremus anisti clerici sint aliquo modo in statu perfectionis.

11. Ostenditur reqguri talem conditionem.— Nihilominus tamen illa conditio vera est, et ex aliis sequitur. Nam perfectio, ad quam hic status ordinatur, debet esse eidem statui proportionata ; ergo, si de ratione hujus status est ut sit externus et visibilis, etiam perfectio debet esse externa et visibilis ; unde propter solos actus mere internos non instituuntur in Ecclesia speciales modi videndi visibiles et externi, cum de actibus mere internis Ecclesiae constare possit; et non minus pertineat ad ecclesiasticum statum, ut de actionibus ejus possit Ecclesiae constare, quam de statu ipso, qui ad illas ordinatur. Praeterea, licet perfectio hominis interior praecipue et essentialiter in donis et actibus internis posita sit, ut in praecedenti capite explicatum reliquimus, nihilominus ab homine absque actibus externis, vel sine ablatione externorum impedimentorurm, non potest moralsiter et humano modo comparari.

19. Objectio. — Illius solutio.— Dices, hinc sequi, statum perfectionis ad solas actiones externas posse ordinari, non vero ad internas, nisi quatenus ad externas necessariae sunt, ut sunt voluntas faciendi aliquid exterius, vel interna attentio ad orationem externam; non vero ad illas quae in sola mente consummantur; quia si ratio facta efficax est, de illis omnibus et singulis procedit. Quia omnes iilae sunt peroccultae, et ideo de nulla illarum po- test Ecclesiae constare. Consequens est aperte falsum. Ergo. Respondetur negando sequelam, quia non oportet ut omnes actus talis status vel externi sint, vel in externis moraliter includantur, seu, quod per eos, tanquam per effectus humano modo innotescant ; sed satis est ut per externas actiones et privationes possit homo disponi ad hujusmodi actus, vel ab externis rebus aut operationibus, quae illos impediunt, abstrahi. Et sic status perfectionis per se ac principahter ordinatur ad contemplationem vel mentalem orationem, quam comprehendit Paultus, cum dixit 1 Cor. 1: Mulier inmupta et virgo cogitat que Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Et infra, quod facultatem praebeat sine umpedimento Dominwn obsecrandi. Et juvat illud ad Colossens. 3: /n gratia cantantes in cordibus vestris Deo. Et huc etiam spectat illud Oseae 2: Dacam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus. Hoc ergo modo status perfectionis potest ad internam contempiationem ordinari, non solum ut ad finem quasi intrinsecum et proximum, vel partialem, vel etiam principalem, sed etiam ut materia, et ut actus necessarius ad perfectam observantiam talis status, quia illa duo non repugnant. Nam idem actus potest esse finis proximus alicujus status, et esse medium ad alia bona et perfectiones ejusdem status. Quod maxime in actu dilectionis et contemplationis cernitur; et ideo sunt actus maxime consentanei statui perfectionis, quia per illos praecipue exercetur, conservatur et augetur perfectio.

13. Urgetur argumentum et solvitur. — Instabis, quia isti actus non possunt esse materia praecepti ecclesiastici ; ergo nec ad illos potest status perfectionis ordinari. Respondetur, dato antecedenti, de quo in lib. 4 de Legibus diximus, negando consequentiam. Primo quidem, quia non oportet ut istae actiones, ut ad statum perfectionis pertinere possint, praecipiantur proprie et in seipsis, sed sufficit ut aliquae circumstantiae exteriores, necessariae moraliter ad hujusmodi actus, sub hominum providentiam cadere possint. Sic enim possunt quaedam actiones externae impedientes internas prohiberi, et alia actiones externae proxime disponentes ad illas internas ordinari et praecipi suo modo possunt ; quae omnia sub notitiam hominum cadere possunt. Et huc etiam spectant talis habitus et compositio corporis pro tali tempore et loco, quae ad internam attentionem etreverentiam conferat; in quibus signis quodammodo conspici mentis occupatio, vel saltem per illa conjectari potest. Deinde, licet ipsa interna contemplatio, aut meditatio, vel alia mentalis actio per se et in se per jurisdictionem Ecclesiasticam praecipi non possit, nihilominus potest esse materia voti, et ex vi illius posset in rigore per obedientiam praecipi, ut alibi diximus. Ordinarie vero non ita praecipitur, nec expedit propter vitandum peccati periculum; nihilominus tamen potest per modum regulae vel consilii ordinari, quod satis est ut status perfectionis possit ad hujusmodi actus modo explicato institui et ordinari.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5

Caput 5