Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum in evangelica lege consilia a praeceptis distinguantur.

CAPUT VI. UTRUM IN EVANGELICA LEGE CONSILIA A PRAECEPTIS DISTINGUANTUR.

1. Haeretici negant consilia distingui a praeceptis in statu legis evangelice. —Haec quaestio necessario praemittenda est, ut statum perfectionis explicare valeamus ; et in illa cum haereticis nobis controversia est, quam in hoc initio expedire, et distinctionem illam, qua fundamentalis est in hac materia, stabilire necessarium est. Haeretici ergo hujus temporis, ad evertendum religiosum statum, quem summo odio prosequuntur, negant dari in statu legis Evangelica consilia distincia a praeceptis. Ita docuit Luther., lib. de Vit. Monast.; et Melanch., in Confess. Augustana, a. 2: et in Apolog., et in Locis communibus; et Calvinus, eujus tanta fuit audacia et impudentia, ut in lib. 4 Instit., cap. 13, sect. 2, dixerit nulli veterum in mentem venisse, Christum aliquid consuluisse, aut aliquam voculam, ut ait, emisisse, cui non sit ex necessitate obtemperandum. Et omnes aniiqui haeretici, qui religiosum statum detestati sunt, in hoc etiam errore fuisse videntur, quos inferius tractando de religioso statu commemorabimus et confutabimus.

2. Varie opinantur in hac distinctione neganda haeretici. — Isti autem haeretici variis modis in abneganda distinctione illa opinati sunt. Nam quidam dicebant esse praecepta omnia opera, quae nos dicimus esse tantum consilia; ut de abrenunciatione divitiarum dixit Pelagius esse in praecepto, teste Augustino, epist. 89 et 106. Et de coelibatu dixit Tatianus, quem Encratiti et Apostolici secuti sunt, teste Augustino, haeres. 40, et Epiphan., in 61, contra quos infra suis locis dicemus. Alii e contrario opera ista, quae nos consilii vocamus, dicebant non esse bona, sed vel mala et detestanda. ut sentiunt novi haeretici, et prius Wicleph., articulo vigesimo primo, relato in sess. 8 Concilii Const. ; vel certe esse indifferentia, et ideo nec sub praeceptum, nec sub consilium cadere, ut sensisse fertur Vigilantius; vel saltem non esse opera meliora, ut propterea consulenda fuerint. Et videtur sensisse Jovinian., qui paria faciebat matrimonium et virginitatem, ut constat ex libris Hieronymi contra illum, et Aug., epist. 28 et 20, et in lib. de Haeresi.

3. Generalia hujus erroris fundamenta. — Primwn fundamentum. — Hinc varia fundamenta hujus erroris colligi possunt, qua hic tractare non possumus, ne omnia confundamus. Nam postea de singulis consiliis, et praesertim de tribus illis quae Evangelica seu perfectionis vocantur, sigillatim omnia demonstranda sunt, utique, virginitatem, v. gr. esse bonam et meliorem, et non esse praeceptam. Idemque de paupertate voluntaria , et de simili obedientia cum proportione ostenditur. Nunc ergo generalia tantum fundamenta proponenda sunt. Primum sumitur ex aliquibus Scripturae locis, in quibus vel omnia bona sigillatim nobis ostenduntur praecepta, vel saltem confuse sub omine perfectionis. Nam ad Philip. 4 ait Paulus : Quecumque sunt vera, quecumque pudica, quacuinque Justa, quecumque sancta , queecumque amabilia, quecumque boue famnea, si qua virtus, si qua laus bone fumee, etc., hec facite. Et multa similia leguntur ad Ephes. 6, et aliis locis. At vero Christus uno verbo omnia comprehendit, praecipiens, Matth. 5: Estote perfecti, sicut Palter cester perfectus est; quae perfectio omnia comprehendit, quae sub consiliis dari possunt, eo vel maxime quod, enumeratis multis operibus quae ad consilia pertinere posse videntur, ut est non resistere malo, et percutienti in una maxilla alteram praebere, concludit Christus : Estote ergo perfecti. Item, Joan. 13, ait Christus : Mandatu novum do vobis, ut diligatis invicem, sicut dileami vos. Ft c. 15 addit : Majorem charitatem nemo habet, quam wi animam suam ponat quis pro amicis suis. Ergo hanc nobis praecepit; ergo nullus relinquitur consilis locus.

4. Secundum fundamentum. — Unde secundum ac praecipuum argumentum sumunt ex eo, quod praeceptum charitatis virtute complectitur omnia bona, et eo magis quo fuerint meltora; ergo omnia sunt sub praecepto; ergo nihil superest quod sub consilio tantum esse possit. Consequentia est clara, quia quidquid ad veram charitatem et dilectionem Dei necessarium est, cadit sub praeceptum ; et e converso, quidquid comprehenditur sub praecepto charitatis, est necessarium ad veram et sufficientem dilectionem Dei; ergo quidquid sub praeceptum dilectionis De virtute comprehenditur , est sub praecepto, et non tantum sub consilio. Probatur autem antecedens ex ipsa forma praecepti Mat. 22: Diliges Dominum Dewn tuum ea toto corde tuo, et ex tota mente tua, et es omnibus viribus tuis. Ex quibus verbis sic argumentari possumus : ad dilectionem Dei spectat bene operari propter ipsum, juxta illud 1 Cor. 13: Charitas patiens est, benigna est, etc.; ergo tenetur homo ex charitate bene operari, quantum potest, alioqui non diliget Deum ex toto corde, nec ex omnibus viribus ; ergo etiam tenetur operari optima quae potest, et meliori modo quo potest, quia hoc totum cadit sub ommibus viribus, et toto corde; ergo nihil melioris boni reliqui esse potest, quod sub consilio, et non sub praecepto sit. Et confirmatur haec illatio ac difficultas testimonio Augustini, lib. 1 de Doct. Christ., cap. 21, dicentis : Caum dixit, toto corde , tota mente, tota anima, nullam cite nostre partem reliquit, quae vacare debeat. Et clarius D. Thomas 2. 2, q. 184, art. 3, dixit : Dilectio Dei, et promimi non cadit sub precepto secundum aliquam mensuramn ; ut patelit em ipsa forma praecepti, qua perfectionem demonstrat, cum dicil : Ea toto corde; totum enim et perfectum idem sunt.

5. Tertium fundamentum. — Tertio, possumus argumentari ratione, isto modo. Opera consilii dicuntur talia respectu Dei, quia Deus ea consulit : simulque dicuntur a Catholicis opera supererogationis ; sed respectu Dei nulla possunt esse opera supererogationis; ergo nec possunt ita esse opera consilii, ut non sint praecepti. Major supponitur , ut clara ex facto. Minor autem probatur ex illo Luc. 17 : Cum feceritis omnia que praecepta sunt vobis, dicite : Servi inuliles sumus. Et ratione, quia nos non possumus solvere Deo quantum debemus, quia debemus illi quidquid boni habemus, et ideo quidquid reddamus illi, semper minus erit quam quod illi debemus; ergo nihil facere possumus supererogationis respectu Dei, quia superogare est, ultra totum integrum debitum aliquid erogare. Unde probatur prior consequentia, quia opera, quae dicuntzr consilii, quantum- vis bona vel meliora dicantur, debentur Deo propter ejus infinitam bonitatem et majora beneficia. Et confrmatur, quia ubi intervenit Dei consilium, intercedit etiam voluntas Dei, volentis ut id fiat, quod ipse consulit; ergo intercedit etiam praeceptum Dei ; quia praeceptum Dei non est aliud quam voluntas Dci homini manifestata ; nec potest homo refutare consilium Dei, nec voluntati ejus resistere sine ipsius offensione et injuria; ergo tale consilium necessario includit praeceptum; non est ergo distinguendum a praecepto. Et confirmatur secundo , quia integra lex Dei seu Christi Evangelica consilia amplectitur et praecepta. Unde D. Thom. 1. 2, q. 108, art. 4, consilia ponit inter partes legis gratiae; lex autem non complectitur, ut partes, nisi varias leges et praecepta; ergo nulla sunt consilia in illo sensu, ut omnino a praeceptis condistinguantur, sed ad summum, ut a gravioribus praeceptis separentur, et nihilominus ipsa sint aliqualia praecepta, quae obligationem inducunt leviorem, et ideo consilia vocantur.

6. Hereticum est negare distinctionem inter consilia et pracepta. — Prolatur primo. — Nihilominus distinctio consiliorum a praeceptis tam certa fide nititur, et tam expresse habetur in sacra Scriptura, et traditur ab universa Catholica Ecclesia, ut sine manifesta haeresi negari non potuerit. Hanc veritatem docuerunt omnes antiqui Theologi , et novi scriptores contra haereticos diligenter illam demonstrarunt. Sed inter eos tam accurate et docte Card. Bellar. illam prosequitur, lib. 2 de Monach., ut nihil illi addi posse videatur. Et ideo breviter attingemus ea quae efficaciora videntur. Primo ergo probatur ex Matt. 19, ubi Christus Dominus consilia virginitatis, seu continentiae sine conjugio, et abrenunciationis rerum temporalium, seu paupertatis praebet , et a praecepto abstinet. Nam de priori, cum Judaei intulissent : S ita est causa hominis cum uaore, non eapedit nubere, ipse approbat sententiam, et quasi consequens admittens, ait: IVon omnes capuunt hoc verbum, et: Qui potest capere capiat. Et postea dicit, esse quosdam eunuchos , qui se castraverunt propler regmun colorum, utique voluntarie abstinentes a conjugio, ut melius, perfectius et facilius regnum coelorum consequantur. De altero vero consilio ait Christus : Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia que habes , ubi particula, si vis perfectus esse, ostendit rem esse positam in libera et licita electione, absque praecepto. Nam de necessitate jam dixerat: /S vis ad vitam ingredi, serva mandata. Verbum autem VFade et vende omnid, etc., monstrat esse consilium de re simpliciter libera et utilissima, quamvis necessaria moraliter ex suppositione prioris voluntatis consequendi perfectionem, et non tantum ingrediendi perfectionem, sed etiam habendi thesaurum in colis, ut Christus concludit ; et ita intellexerunt Christi verba Chrysost., Hieronym. et omnes Sancti, et expositores illius loci. Et Chrysost., hom. 21 in 1 ad Corin., et hom. 8 de Poenit., et Hieron., contra Vigil., ad fin.; August., epist. 89, q. 4, ser. 61 de Temp., et 18 de Verbis Apostoli. Quibus autem modis Calvin. et alii haeretici hoc etiam testimonium corrumpant, refert et sufficienter refutat Bellar. supra; Barrad., tom. 3 Concord., lib. 5, c. 8, et ante eos Maldonatus, in citatum locum Matthaei. Item ex eodem loco solet obedientiae consilium colligi; sed quia quoad hanc partem obscurius est illud testimonium, illud nunc omitto, quousque de voto obedientia disseramus.

6. Probatur secundo. — Secundo probatur assertio ex Paulo, 1 Cor. 7, ubi et veritatem expressis et formalibus verbis tradere, et Christi sensum explicare videtur. Sic enim ait: De cirginibus praceptum Domini non haeo, consilium autem do. Non utique spiritu proprio, et humano, sed divino; et ideo ait: Tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut sim fidelis. Et in fine capitis iterum dicit de vidua, seu casta muliere : Peatior erit si sic germanserit secundum meum consilium ; puto autem quod. et ego spiritum Dei habegm. Evidenter ergo Paulus distinguit opus praeceptum a Deo, ab opere quod Spiritus Dei consulit, et non praecipit. Et loquitur aperte de consilio spirituali, seu de re quae et per se Deo placet , et ad spiritualem profectum utilissima est; ut evidenter ostendi potest ex toto discursu Pauli, et ex plurimis ejus verbis, et ex consensu omnium Patrum, tum ibi, tum in aliis locis, ubi vel virginitatem suadent, vel pro illa pugnant. Ut sunt Aug., lib. de Sancta Virg., praesertim a cap. 13; Basil., lib. de Vera virg.; et Chrysost. in 5 tom., lib. de Virg., c. 21, et optime lib. 3 contra Vituperatores vitae monasticae, non longe a fine. Et Ambr., in lib. de Virginibus, et viduis, et aliis in libris, vel homiliis de eisdem argumentis ; praesertim vero Hieronymus, in libro contra Elvidium et contra Jovinianum, et in epist. 22 ad Eustochium. Quapropter ne- cessarium non erit futiles haereticorum cavillationes, et tergiversationes ad illudendum tam evidens testimonium inventas refutare, tum quia illos copiose et efficaciter convincit Bellarminus supra, d. lib. 2, c. 9; tum quia per se improbabiles et incredibiles statim apparent.

8. Probatur tertio.—Tertio, confirmatur hoc amplius, et explicatur ex eod. Paulo, 1 Corint. 9 ubi ab illis verbis: Numquid non habemus potestatem mulierem sororem circumducendi , manducandi, et bibendi,late probat sibi fuisse licitum de Evangelio vivere, Sicut Dominus ordnavit, ut inferius dicit, ac proinde potuisse spiritualem curam ac sollicitudinem Eecclesiae sustinendo, convenientem sustentationem a fidelibus accipere. Postea vero subdit : S'ed non usi sumus hac pol^state; et iterum: Ego autem nullo horum usus sum. Et adjungit: Non aulem scripsi heec ut ita fiant in me, bonum est enim mihi magis mori, quam ut gloriam meam quis evacuet. Nam si evangelisavero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incwnbit, etc. Dbi duo distinguit Paulus, scilicet, evangelizare, et sine temporali commodo seu corporali sustentatione ex tali munere comparato evangelizare; et utrumque supponit esse bonum; illud tamen prius esse necessitatis, quia de illo praeceptum habebat ; posterius autem fuisse voluntarium, quia non erat praeceptum. Et quod fuit consilium, declarat illis verbis: Bomum est mihi magis mori, quam «t gloriam meam quis evacuet. Nam si evangelizaoero, non est mihi gloria, necessitas enim mihi incunbit. Ubi nomine glorie, intelligit peculiarem laudem et coronam, quam is meretur apud Deum, qui non solum praecepta implet, sed aliquid boni, ultra id quod praeceptum est, facere studet, ut recte ibi exposuit Chrys., hom. 22, objiciens: Quid dicis, dic, queso? Si ecangelizas, non est tibi gloriatio, sed si sine sumptu posueris Evangelium ; est ergo hoc illo majus. Et respondet, nequaquam , sed aliunde aliquid hahet amplius : Quoniam istud quidem est praeceptum, hoc autem recte quidem fit, sed procedit a nostro libero arbitrio. Nam qua fiunt quidem supra mandatum, ez ipso habent multam mercedem; quae autem fiunt ec mandato, non tantam. Et inferius ait, eum, qui fecit id tantum quod jussum est, habere mercedem, sed non qualem is qui e suo liberaliter elar gitus, et praeceptum superavit. Et hunc sensum declarat ex aliis Christi verbis, Luc. 171: Cum foceritis omnia, que pracepta sunt volis, dicite: Servi inutiles sumus; quee delui- mus facere, fecimus. Ubi etiam dicitur servus inutilis, qui tantum facit quod praeceptum est, non quia nihil mereatur, sed quia non meretur illam gratiam, et praemii cumulum, quam is, qui ultra omnia, quae praecepta sibi fuerant, ex pecuiiari Domini benevolentia, alhquid in ejus obsequium facit. Quem sensum verborum Domini docte et acute explicat Maldonatus, Lucae 17, nec minus erudite conü rmat DBarradas, tom. 3 Concordiae, cap. 9. Ex utroque ergo loco recte colligitur, esse quaedam opera quae non fiunt sine gloria, et possunt non fieri sine culpa ; ideoque si fiant, digna esse praemio, non tamen supplicio, si non fiant, ut dixit Bernardus, lib. de Praecepto et dispens., cap. 19. Talia ergo sunt opera cousiliorum. Nam opera praeceptorum ita sunt digna praemio, ut- eorum omissio digna sit supplicio.

9. Probatur quario.—Unde possumus quarto in testem hujus veritatis adducere D. Petrum, Act. 5, dicentem ad Ananiam, qui de pretio agri jam Deo oblati ac promissi fraudaverat: JVonne manens tibi manebat, et venundatum in tua erat potestate? id est, nonne tuum erat, et potuisses de illo tuo arbitrio disponere, et non illud consecrare Deo? Nam ex illis verbis manifeste colligitur, offerre seu vovere res suas Deo , non fuisse opus praecepii, sed voluntarium ac supererogationis , quamvis ex illo orta fuerit obligatio non fraudandi aliquid de re Deo oblata. Ergo distinguit ibi Petrus opus consilii ab opere praecepti. Nam consilii est vovere, praecepti autem votum fideliter implere. Ita intellexit locum illum ibi Chrys., hom. 12, et sumitur ex aliis Patribus, quos adnotavil. 4 de Vot., c. 21, n. S. Unde potest hoc testimonium aliis confirmari, in quibus votum consulitur, ejus autem impletio praecipitur; ut Psalm. 75: Fovete, et reddite. Nam primum verbum ad consilium, secundum ad imperum refertur, ut dixit Innocentius IIL in c. Magnae, de Vot.

10. Probatur quinto.—COuinto, addere possumus testimonia Patrum, ex quibus multa jam tetigimus expendendo Scripturae testimonia, et alia inferius tractando de antiquitate et origine status religiosi afferemus. Nam communiter Patres consilia distinguunt a praeceptis, tractando de statu religioso, aut de virginitate et paupertate. Alia etiam adducit Bellar., d. lib. 2, c. 11. Ex quibus notandus est locus Nazianz., orat. 3, alias 1, contra Julian., versus finem, S Ad hec, ubi opera consilii et praecepti his verbis distin- guit: In legibus nostris alia parendi necessitatem imponunt, nec sine periculo praetermitti posswnt ; alia non necessitate constringunt, sed in arbitrio et potestate posita sunt ; ac proinde hanc rationem habent, ut qui ea custodierint, honore et premiis afficiantur ; qui autem minus ea caplecerint, nilil periculi pertimescant. Et Origenes, lib. 10 in epist. ad Rom., c. 15, in fine: Idcirco pracepta donantur., ut delicta persolvamus, juzta illud Luc. 41.: Quod deinmus facere, fecimus. Ea vero quee supra debitum facimus non facimus ea preceptis. Ponitque exemplum de virginitate, locumque Paul1 Corint. 7 adducit. Expressius Augustinus, in Enchir., cap. 121, distinguit quaedam, quae mandat Deus, et alia, gue non jubentur, sed speciali consilio monentur. Et serm. 61: Aliud est consiliuwn, aliud est praeceptum. Et esempla consiliorum ponit, virginitatem servare, a vino et carmibus abstinere, omnia vendere, et pauperibus erogare. Et subdit: Consilium qui hDenter audierit et fecerit, majorem habebit gloriam ; qui vero preceptum non impleverit, nisi paonitentiam egerit, non evadet ponam. Et solvendo argumenta, alia insinuabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6

Caput 6