Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Ratione veritas catholica probatur.

CAPUT VII. RATIONE VERITAS CATHOLICA PROBATUR.

1. Preeceptum et consilwm de bono opere esse debet. — Consilwm de opere indifferenti dari nequit. — Prima ratio. — Priusquam rationem conficiam , suppono consilium in hoe convenire cum praecepto, quod esse debet de opere bono. Quod est per se notum, quia maIum non consulitur, sed prohibetur, unde nec potest consilium esse de opere prohibito. Quia quod proLibetur, vel supponitur malum, vel ipsa prohibitione malum fit. Nec etiam potest opus indifferens, ut tale est, consuli; quia sic factum, vel est malum, vel inutile; de quo prudens consilium, quale est divinum, non datur; si autem sumatur ut utile ad bonum finem, jam sub bono opere comprehenditur. Hoc ergo supposito, ratio formatur. Quia non omnia opera bona sunt nobis praecepta; ergo aliqua esse poterunt, et revera sunt sub consilio. Antecedens videtur per se evidens, et inductione notissimum ; non enim orare, aut facere eleemosynam, aut Missam audire, et quidquid simile est, semper est in praecepto.

2. Confirmatur et declaratue ratio facta. — Potest imprimis declarari ex natura praecepti affirmativi, de cujus ratione est ut non obliget pro semper. Nam prior obligatio saepe repugnantiam et contradictionem involveret. Etenim, si praeceptum affirmativum obligaret pro semper, omnia sic obligarent; unde omnia praecepta affirmativa simul obligarent, et pro eodem tempore, et ita seipsa impedirent, et observationem suam impossibilem facerent. Unumquodque ergo obligat pro suo tempore, et consequenter fieri potest ut pro aliquo tempore nullum obliget. Tunc ergo poterit homo facere opus bonum non praeceptum. Deinde etiam possunt esse aliquae actiones bona , quae per se nunquam praecipiantur; quia nec ad Dei amorem vel honorem, nec ad proprium vel proximorum commodum necessarie sunt. Quod idem cum proportione servatur in prohibitionibus seu omissionibus, ut abstinendi a vino, vel a carnibus; vel quod Paulus dixit, 1 Cor. 7: Bomum est homini mulierem non tangere; hoc enim non invenitur absolute prohibitum, seu, quod idem est, negatio illa nullibi est praecepta.

3. Confirmatur. — Denique ratione probatur illud antecedens ; quia si omnia bona opera essent praecepta, velillud esset naturali lege sola, vel adjuncta positiva divina, vel humana ; neutrum dici potest; ergo. Probatur minor quoad priorem partem ; quia non solum non dictat naturalis ratio talem multitudinem praeceptorum ; verum potius dictat multa esse opera non praecepta, quae secundum rectam rationem fieri possunt, ut est per se evidens et notum. Et si haeretici hoc ignorare fingunt, tanquam obcaecati dura pertinacia relinquendi sunt, ut respondendo ad secundum eorum fundamentum dicetur. Unde notanda est differentia inter bona et mala opera, seu inter praecepta naturalia affirmativa et negativa. Quod lex naturalis prohibet omnia mala opera, non vero praecipit omnia bona, quia evitare malum quodcumque necessarium est ad bonos mores; nam malum ex quocumque defectu ; facere autem definitum bonum, non est semper necessarium. Nam, licet ex priori obligatione negativa nunquam peccandi sequatur affirmativa operandi bene, illa nec est simpliciter absoluta, sed conditionata, si aliquid libere operandum sit; vel, licet admittatur absoluta obligatio semper bene operandi, et vitandi otium. Nam in hoc sensu videtur dixisse Ambros., Luc. 17, vers. Quis autem : Nec in te patitur Dominus unius usum esse operis ; quia dum vivimus, debemus semper operari, et consequenter bene operari. Nihilominus illa obligatio de se non est ad certum opus bonum, quod in unoquoque tempore ex necessitate faciendum sit ; sed est generalis obligatio faciendi bonum, cum aliquid ecendum sit, quae obligatio per opera bona simpliciter non praecepta impleri potest. Ergo ex vi juris naturalis non omnia bona opera sub praecepto cadunt.

4. Leg positiva, nec humana, nec divina, praecipit omnia opera bona. — Nec minus evidens est altera pars subsumpta propositionis de jure positivo. Nam si sermo sit de humano, nec de facto inveniuntur tot leges ecclesiasticae, vel civiles, nec ipsi haeretici illas admittunt ; nec etiam humano magistratui tanta potestas concessa est ad gravandos nimium subditos legum multitudine ultra vires eorum, ut ex tractatu de Legibus constat. Loquendo vero de jure divino positivo, posset quidem Deus, si summo rigore cum hominibus agere voluisset, ab eis singula bona opera praecepto positivo exigere. Quamvis enim omnia opera non potuerint collective praecipi pro singulis temporibus vel praeceptis, quia praecepta dari non possunt de rebus impossibilibus, et talis obligatio esset de re simpliciter impossibili et repugnante, nihilominus posset Deus distributive praecipere omnia opera, quae in toto discursu vitae homo facere potest, praescribendo pro singulis vitae temporibus ac momentis actiones bonas in illis faciendas, et de illis imponere praecepta , determinando tempus et modum , caeterasque circumstantias , si vellet. Quia, licet sit impossibile homini per naturam hoc implere, non eseet tamen impossibile per gratiam, quam Deus eonferre posset, et ut supremus dominus totum hoc onus praeceptorum imponere.

5. Impossibile est Deum omnia bona praecipere. — Nihilominus tamen de facto certum est, Deum hoc non fecisse non solum in lege gratiae, in qua pauca sunt praecepta divina positiva, verum etiam nec in lege veteri, quae pluribus praeceptis homines oneravit, ut ex tenore ejus constat. Unde in Levit., c. 7, et aliquas , legimus aliqua sacrificia et oblationes fuisse spontaneas, et alia ex voto, et quasi lege, propria voluntate sibi imposita ; et aliquas etiam festivitates fuisse ex lege positiva humana.Imo, licet dixerimus, secundum absolutam potentiam et dominationem, potuisse Deum id facere, nihilominus, adjuncta divina sapientia et prudentia, sine timore affirmiare possumus illum modum providentiae et regiminis esse Deo impossibilem, quia contra prudentiam , et nimis violentum ac perniciosum hominibus fuisset.

6. Probatur conseguentia superioris rationis. — Superest probaida consequentia principalis rationis, scilicet, si dantur bona opera non praecepta, consequenter dari opera, quae sint sub consilio. Probatur autem quia imprimis de ratione consilii est, ut sit de opere non pracepto; nam haec est prima conditio, in qua distinguimus consilium a praecepto, et de qua fere est tota controversia, et per quam maxime declarant Sancti distinctionem consilii a praecepto. Ut tradunt maxime Augustinus, lib. de Sancta Virg.; et Cypr., de Habitu virg.; Greg., 1. 15 Moral., c. 9; et optime Hieron., epist. 22 ad Eustoch., de Virgin.: Ubi praeceptum datur, ibi necessitas est servientis ; ubi consilium, ibi offerentis arbitrium, et alii supra allegati. Et ratio est, quia, licet consilium (late de illo loquendo) cadere possit in observationem praeceptorum, nam et nos illam hominibus consulimus, et tale videtur fuisse consilium, Dan. 4: Eea consilium meum plaeeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et Deus continuis inspirationibus et admonitionibus etiam scriptis illam consulit, nihilominus (rigorose ac stricte loquendo de consilio, quod de aliquibus operibus Deus specialiter tradit) et ipsum a praecepto distinguit, et illud excludit ab opere, quod dicitur esse consilii. Sumitur enim exclusive, id est, quod tantum consulitur, et non praecipitur. Quamvis autem hoc verum sit, nihilominus sola illa conditio negativa non suffticit, ut opus bonum dicatur esse de consilio, quia potest esse opus bonum, nec praeceptum , nec consilii, sed tantum honestum, inferioris tamen ordinis. Hujusmodi est actus matrimonii, seu nubendi, de quo Paulus, 1 Corint. 7, dixit: Sà acceperis ucorem , non peccasti ; et so mupserit virgo, non peccavit. Et ne quis dicat inde solum inferri , illud opus non esse de se malum, quod etiam habet opus indifferens, subdit inferius : Qui matrimonio juncit virginem suam, bene facit. At vero actus nubendi vel ducendi uxorem, non est opus consilii, ut apud omnes constat; nec ordinarie est opus praecepti; ergo non omne opus bonum non praeceptum est opus consili.

7. Opus consilii debet esse melius quam oppositum. — Secundo ergo requiritur ad opus consilii, ut sit opus melius quam oppositum ejus, seu quam aliud sibi incompossibile. Un- de, sicut philosophi definiunt perfectionem simpliciter esse illam, quae in quolibet individuo entis est melior ipsa quam non ipsa, id est, quam alia incompossibilis illi; et respectu illius perfectio non simphciter dici potest secundum quid; ita in praesenti opus consilii est illud , quod in tali materia est melius quam oppositum ejus, etiamsi illud etiam bonum sit; unde comparative opus consilii dici poterit bonum simpliciter, aliud vero secundum quid. Haec conditio traditur a D. Thom., lib. 3 contr. Gent., cap. 130, et sumitur ex illa sententia Pauli: Qui mairimonio Jungit virginem suam, bene facit ; qua non jungit, melius facit. Est ergo virginitas opus consilii, quia opponitur matrimonio, et est illo melior ; idemque est de viduali castitate, ad secundas nuptias comparata. Et ideo idem Apostolus adjungit : Mulier, si dormierit vir ejus, liberata est a lege; cui vult nubat ; beatior autem erit si sic permanserit, secundum meum consilium. Idem in abdicatione bonorum temporalium invenitur ; nam possidere illa non est malum, et si cum ordinato affectu ad commode vivendum et faciendas eleemosynas habeatur, bona erit; nihilominus tamen omnibus illis bonis renunciare, in pios et honestos usus illa distribuendo, melius est; et ideo hoc est opus consilii, et non illud. Idemque in omnibus similibus considerari potest. Et ratio est facilis, quia consilium , de quo agimus, est divinum, vel revelatum, vel consentaneum rectae rationi, quatenus est divinae rationis participatio ; hoc autem consilium non potest non esse prudens, et ex vero judicio seu dictamine procedens ; ergo opus consilii semper est tali dictamini consentaneum. At vero consilium prudens et rectum, quod inter duo opposita fertur, semper esse debet de meliori bono; ergo de ratione operis cadentis sub consilio est, ut sit non tantum bonum, sed etiam melius quam ejus oppositum.

8. Utrum opus consilii debeat esse melius quam opus praecepti, n eadem materia.— Tribus modis consilium ad praeceptum comparari potest. — Addunt praeterea aliqui, de ratione consilii esse ut sit opus melius quam opus praecepti in eadem materia ; tum quia in illa materia solet esse opus difficilius, sicut est difficilius servare castitatem quam uxorem ducere, quia hoc est secundum inclinationem naiurae, illud supra uswn natura est, ut dixit Ambros., lib. 1 de Virg., in principio. Tum etiam , quia consilium supponit praeceptum, et illi peculiarem excellentiam addit, ut sensit August., serm. 18 de Verb. Apost., cap. 11, dicens de virginibus: Usgue adeo acceptarunt preceptum, ut non recusarent consilium ; ut plus placerent, plus se ornaverunt. Sed haec conditio difficilior est, et limitatione ac declaratione indiget. Nam consilium tribus modis comparari potest ad praeceptum. Primo, ut consilii observatio executionem praecepti includat. Secundo, ut unum non includat aliud, licet possint simul impleri. Tertio, ut simul observsari repugnet. Quando primo modo se habent, tunc unum ad aliud comparatur, quasi pars cum toto, et ideo non est mirum quod totum sit melius. Ut in materia castitatis, de qua Augustinus loquitur, servare virginitatem melius est quam non fornicari, licet hec sit praeceptum, et illud consilium ; quia per illud consilium etiam hoc praeceptum impletur, et aliquid additur, scilicet, a copula licita abstinere. At vero si et possint simul impleri, et consilium per se ac formaliter non includat praecepti observationem, non erit regula certa, sed contingens, quia nulla est ratio ob quam melius semper esse debeat opus consilii quam praecepti ; sed interdum poterit unum accidere, interdum aliud. Ut, verbi gratia, simul potest filius paupertatem eligere, et parentibus graviter egentibus subvenire, dando illis bona quibus renunciat ; in quo simul facit opus consilii et praecepti , et tamen fortasse ex genere suo melius est implere praceptum subveniendi parentibus, quam opus consilii abdicandi se ab omnibus ; nisi in hoc consideretur voti reIigio, si interveniat, quod est accidentarium, et ( ut ita dicam) distinctum consilium, quod fieri etiam posset de subventione debita parentibus. Sicut e contrario consilium paupertatis potest sine voto impleri, sola venditione et distributione bonorum cum proposito non habendi illa. Nec sufficit quod hoc opus difficilius videatur ; tum quia sola major difficultas non facit opus esse melius, nisi caetera sint paria ; tum etiam quia in illo casu talis subventio parentum eamdem difficultatem includit , et additur tum ratio pietatis , tum ratio obedientiae praecepti.

9. At vero si comparatio fiat inter consiIium et praeceptum, quando in eadem materia simul impleri repugnat, tunc necesse est. ut consilium cedat praecepto, ac proinde non est facile definire, an tunc opus consilii per se spectatum sit melius quam opus praecepti. Ut, verbi gratia, ordinarie matrimonium non ca- dit sub praeceptum, et ideo illi praefertur virginitas ex genere suo, quia habet de se majorem honestatem, et utilitatem ad Deo melius serviendum. Contingere autem potest ut in casu necessitatis gravis communis boni obligetur quis praecepto ducendi usorem; illi ergo non erit consilium servare virginitatem; ergo tunc respectu illius opus consilii non erit melius quam opus praecepti ; quia quod non est bonum alicui, non potest ipsi esse melius ; illi autem non est bonum servare virginitatem, quia in eo frangeret praceptum; ergoilli non est melior virginitas, et ideorespectu illius non est opus consilii, et ita cessat comparatio inter consilium et praeceptum. Potest autem illud matrimonium comparari cum licita, et voluntaria virginitate alterius, utrum sit melius. Et sic, licet ex objecto et specie semper virginitas excedat, merito dubitari potest an in individuo matrimonium ex obligatione sumptum, tum ad implendam obligationem, tum ad subveniendum bono communi, sit melior simpliciter quam sit in alio virginitas voluntaria. Quam comparationem aliqualiter attigi in tom. 2de Relig., lib. 2 de Voto, cap. 9, num. 8, et nunc illam definire non est necesse. Tum quia vix potest aliquid certum generaliter dici, cum comparatio pendeat ex circumstantis quae facile variantur, et pro earum varietate potest actus esse magis vel minus bonum; tum etiam quia non censco hanc comparationcm per se necessariam ad rationem consilii explicandam ; quia de ratione consilii non est ut opus ejus sit melius in eo cui consulitur, quam sit opus praeceptum in alio; nam hoc accidentarium est. Comparatio ergo formalis est inter opus consilii, et opus bonum ipsi oppositum, etiam si praeceptum non sit respectu ejusdem personae; quod vero alteri praecipiatur, accidentarium est; ideoque per se non consideratur, nec ad rationem consilii pertinet. Igitur duae conditiones priores ad explicandam rationem consilii sufficiunt; nam si quae aliae assignantur, vel sunt accidentariae, vel in dictis continentur.

10. Sub operibus bonis son praeceptis comprehenduntur non solum propaa opera positiva, sed etiam privationes. — Ex his ergo concluditur ratio facta, seu ostenditur illatio in hunc modum; nam, eo ipso quod dantur bona opera non praecepta , inter ea dari potest unum melius alio; ergo eo ipso dari poterit opus consilii distinctum a praecepto. Antecedens probatur, quia saepe bona opera non praecepta inter se ita pugnant, ut simul eligi non possint, et inter ea unum sit melius alio; ergo opus illud melius erit opus consili, et condistinctum ab opere praecepti. Inductione id potest declarari et probari in virginitate et matrimonio, in divitiarum dominio, vel paupertate, in obedientiae jugo, et libertate voluntatis. Solum est in his et aliis observandum, sub operibus bonis non praeceptis comprehendi non tantum propria opera positiva, sed etiam nonnulla privationes, quae licet non sint actus, nec per positivos actus semper fiant aut conserventur, nihilominus sunt objecta bona et honesta, quae quatenus amari possunt, vel voluntarie conservari, dicuntur sub consilium cadere. Quatenus voIuntas talis objecti, vel conservationis ejus per abstinentiam a contrariis actibus, est acius melior quam contraria voluntas, etiam bona, licet neutra praecepta sit. Id manifestum est in virginitate, quia nullum actum externum positivum requirit, sed solam carentiam actuum; et in paupertate idem potest contingere, si homo non habeat bona quae relinquat, quia si illa habeat, per actum positivum renuntiat, quod est opus consilii ; postea vero paupertas per solam carentiam actus acquirendi aliquid, conservari potest ; et illamet carentia voluntaria bona est, et tanquam positivus actus moralter reputatur. In obedientia vero utrumque invenitur; nam in principio per actum positivum praestatur, quando voluntaria est, et consilii ; postea vero per actus, et per omissiones actuum exercetur, et in utrisque eadem bonitas consilii reperitur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7

Caput 7