Caput 8
Caput 8
Consiliorum materia et varietas occasione cujusdam objectionis declaratur.
1. Objectio contra supra dicta.—Circa dicta in superiori discursu dubitare potest aliquis, quia ex dictis sequi videtur, consilia versari in omni materia virtutis, quia in omni materia virtutis possunt esse bona opera non praecepta, et aliis secum pugnantibus meliora. Consequens autem non videtur communiter receptum, quia tres tantum materiae consiliorum recenseri solent, scilicet, paupertas, castitas et obedientia, ut D. Thom., in d. cap. 130, tradit, etillorum trium consiliorum sufficientiam eleganter ostendit; et ad summum, ut ibi etiam insinuat, illis addi potest mate- ria religionis, quatenus vovere Deo aliquid, est opus consili, et illo mediante, ac in ordine ad divinum cultum, aliae materiae virtutum solent cadere sub consilium, ut eleemosyna et jejunium, non autem secundum se. Et augetur difficultas: nam etiam sequitur omne opus bonum non praeceptum esse opus consilii, quia saltem respectu omissionis ejus est majus bonum, prudenterque consuli potest, potius aliquid boni agere, quidquid illud sit, quam nihil bene operari, aut omnino otiosum esse. Consequens autem videtur falsum, quia opera consiliorum specialiter dicuntur, quae aliquam singularem excellentiam vel utilitatem ad perficiendum in virtute habent ; ergo non omnia opera virtutis possunt dici cadere sub consilio, etiamsi vel meliora sint aliis sibi repugnantibus, vel eorum carentia, seu voluntaria omissione.
2. Consilum in generale, et particulare distinguitur. — Haec objectio postulat ut materiam, varietatem, seu amplitudinem consiliorum breviter explicemus, priusquam illi directe respondeamus. Distingui ergo potest consilium in generale et particulare. Voco generale seu universale, non quia non versetur circa materiam particularem et determinatam, id enim est impossibile, cum actiones sint circa singularia: sed quia non datur solum propter suam honestatem, sed etiam propter utilitatem ad alias virtutes, praesertim ad perfectionem charitatis obtinendam, ratione cujus dici potest tale consilium universale in causando, non in essendo. Particulare autem consilium voco illud, quod de aliquo opere solum propter suam ipsius honestatem datur, et aliis minus bonis praefertur. Priora consilia ex parte materiae tria tantum numerantur, scilicet, paupertatis, castitatis et obedientia; et de his loquitur D. Thom. in loco citato, ut ex discursu ejus manifestum est. Et patet, quia singula illorum juvant plurimum ad omnia genera virtutum, et ad liberandum animum a curis et sollicitudinibus, quae et pericula peccandi afferunt, et Deo vacare impediunt ; et omnia simul sufficienter hoc munus praestant , ut ibi D. Thomas demonstrat, et infra tractando de proprio statu religioso dicemus.
3. Cur votum inter generalia consilia non mumeretwur. — Dixi autem haec tria numerari ex parte materiae ; nam ex parte modi addi potest, quod est consilium ftirmandi per votum talia consilia. Nam servare virginitatem etiam sine voto, consilium est; illam autem firmare voto, novum consilium est; et sic de caeteris. Quia vero hoc consilium vovendi per omnes materias virtutum vagari potest, et quia supra caetera consilia quasi reflectitur, et cum singulis quasi unum efficitur, vel etiam quia quodammodo transfert consilium in praeceptum, et sub necessitate constituit quod erat liberum, ideo inter haec generalia non numeratur ut distinctum, sed sub illis comprehenditur. Atque ita haec tria consilia dici per antonomasiam solent consilia Evangelica, vel consilia perfectionis, vel denique absolute et simpliciter consilia; alia enim sunt veluti secundum quid, aut respective tantum, ut jam esplico.
4. Particularia consilia plura sunt, ut probat ratio supra facta. — Particularia ergo consilia quamplurima recenseri possunt, et in omni materia virtutis locum habent: hoc probat sufficienter objectio facta. Et declarari potest, quia imprimis in ipsismet operibus praecepti in quacumque virtute habet locum consilium ratione circumstantiarum. Ut ratione temporis, si opus, pro certo tempore praeceptum, non in eo tantum, sed in aliis voluntarie fiat. Et sic audire sacrum extra diem festum, vel jejunare extra obligationis tempora, consilium est. Et sic etiam dilectio inimicorum, quae absolute est praecepta, dicitur esse sub consilio , quantum ad beneficia, aut alia signa benevolentiae inimico praestanda tempore non debito. Idem contingere potest ratione quantitalis , ut si quis, praecepto eleemosynae obligatus, majorem faciat quam teneatur. Item ratione modi, si ferventius, vel propter finem altiorem quam teneatur, opus faciat. Quae omnia in qualibet materia virtutis locum habent. Fundanturque in illis principiis , quod praecepta affirmativa solum obligant pro certis temporibus, et quod non obligant ad omnem meliorem modum ; nam inde consequenter sequitur majorem frequentiam, vel meliorem modum esse sub consilio, per se loquendo, quia bonitatem augent vel multiplicant. Atque his modis dari possunt consilia etiam in actibus quoad substantiam praeceptis. Circa alios vero, si qui fortasse sunt, qui nullo modo nec quoad substantiam, nec quoad speciem praecipiuntur, dari possunt consilia, quoties majus bonum non impediunt, ut in liberalitate et eutropelia, et similibus virtutibus fortasse contingit. De qua re videri possunt quae in lib. 2 de Legibus, cap. 7, a num. 11, diximus.
32 randa virtute, sed etiam in cavendo mala, versari possint. — Non absolute, sed circa media, et circumstantias. — Denique non solum in operanda virtute, sed etiam in cavendo mala, possunt consilia versari ; non quidem quantum ad non faciendum malum, hoc enim semper est in praecepto ; sed quantum ad media quae adhibentur ad cavendum malum. Ut cum quis jejunat propter comprimendam libidinem, vel abstinet a juramento, etiam licito, ut longior fiat a periculo pejerandi, vel irreverenter jurandi ; quomodo aliqui censent consilium contineri in illis verbis Matth. 5: Non jurate omnino, ut in propria materia tractavi. His ergo modis in omni materia virtutis possunt particularia consilia multiplicari. Qua ideo diximus non absolute et simpliciter , sed respective, et secundum quid comparatione priorum consiliorum censeri posse consilia ; quia illa priora per se et absolute consuluntur, et non praecipiuntur ; caetera vero ordinarie versantur in materiis praeceptorum, vel gravium, vel saltem levium, et solum ratione circumstantiarum sub consilium cadunt. Et ideo etiam tunc non simpliciter consuluntur, sed per comparationem et respectum ad actus , vel omissiones actuum minus bonas. Ut, verbi gratia, consulitur actus studii respectu otiositatis, vel si aliquid melius tunc operandum non sit, non tamen simpliciter, nisi in casu in quo obedientia, vel alia virtus excellentior, verbi gratia, charitas, illud exigat. Et sic oratio consulitur per comparationem ad actionem, generatim loquendo ; in particulari tamen non semper consulitur, nisi sub conditione, nisi aliud opus non magis expediat, quod per orationem impediretur. Et in eodem fere sensu concedi potest omnem actum bonum cadere posse sub consilium respectu carentia ipsius, non tamen simpliciter, sed ex suppositione, quod aliud melius , vel saltem aequale faciendum non sit. Ex his ergo satis ostensum est, et consilia distingui a praeceptis , et quomodo distinguantur, et in omni materia virtutis inveniantur. Oriebatur autem hoc loco specialis difficultas de virtute charitatis, an in ejus materia sit etiam consilii locus ; eam vero, solvendo argumenta in praecedenti capite posita, commodius expediemus.
6. Quid dicendum ad objectionem supra positam. —Ad objectionem autem in principio propositam responsio patet ex dictis; jam enim explicatum est qua ratione sint tantum iria consilia generalia, et praeterea sint multa alia particularia, quorum distinctio aliis verbis et in specie contraria explicari potest. Nam quaedam dici possunt consilia generalia et communia, quia ab omnibus fidelibus et in quocumque statu observari possunt; ut sunt ea quae in priori modo loquendi particularia vocavimus, ut jejunare, orare, etc., iempore non debito; abstinere a vino et carnibus; quod est exemplum Augustini, serm. 61 de Tempore. Alia vero, quae universalia in causando vocavimus, dici possunt specialia, quia sunt propria religiosi status. Aliter etiam explicatur illa divisio trium consiliorum, distinguendo consilia quae dantur in materia quidem praeceptorum, quatenus ratione temporis, modi, aut aliquarum circumstantiarum, sunt extra obligationem praecepti; et haec non sunt tria tantum, sed innumera. At vero sunt quaedam materiae, quae omnino sunt extra praeceptum, ut virginitas, seu abstinentia ab omni libidine, paupertas, et voluntatis propriae renuntiatio; et haec dicuntur consilia simpliciter, seu quasi per antonomasiam, et haec tria tantum numerantur. Ad confirmationem etiam in principio positam, concedendum est omne opus bonum non praeceptum posse esse opus consilii, non quidem simpliciter, in universum loquendo, sed comparatione facta ad puram omissionem ejus, ut explicatum est. 1. Consilia multipliciter dividuntur. — Ex quibus tandem notandae hic et in summam redigendae nonnullae divisiones consiliorum, quibus saepe in sequentibus utendum erit. Prima et praecipua est jam tacta; quia quaedam sunt eonsilia principalia, quae per antonomasiam dicuntur Evangelica, quia primum fuerunt a Christo tradita; dicuntur etiam essentialia ad religiosum statum, seu substantialia religionis, ut sunt illa tria, castitatis, paupertatis et obedientiae , quibus impedimenta perfectionis simpliciter auferuntur, et homo Dei obsequio simpliciter et omnino dicatur; reliqua vero sunt quasi accidentalia ; quamvis multa sint ad plenitudinem perfectionis necessaria. Alia divisio esse potest, quia, sicut praecepta, ita etiam consilia affirmativa et negativa esse possunt. Nam inter illa tria principalia, consilium virginitatis negativum est ex parte materiae, quia per se non consulit actum, sed potius abstinere ab actu. Idemque est de paupertate; nam, licet ad eam saepe requiratur actus alienandi res, juxta illud : Vende omnia quae habes, et da pauperibus, nihilominus propria materia talis consilii est ipsa carentia bonorum; actus ve-
ro requiritur ut causa ejus, quando divitiae prius possidebantur. At obedientia consilium affirmativum est, ut constat. Idemque in aliis consiliorum materiis facile considerari potest. In qua divisione observare oportet negativa consilia non removere malum morale; nam hoc necessitatis est, non consilii; sed removere occasionem mali, vel etiam minoris boni, vel quae delectabilia sunt corpori, et maxime quae implicant negotiis saecularibus, ut dixit D. Thom., d. q. 186, art. 2. ad 3. At vero consilia affirmativa semper sunt de actibus bonis, et sub aliqua ratione melioris boni, vel simpliciter, vel respectu talis personae, vel in tali occasione, de quibus plura attingemus in libro sequenti, cap. 1.