Caput 9
Caput 9
Satisfaciendo fundamentis haereticorum, nonnulla dubia de consiliis evangelicis explicantur.
CAPUT IX. SATISFACIENDO FUNDAMENTIS HAERETICORUM, NONNULLA DUBIA DE CONSILIIS EVANGELICIS EXPLICANTUR.
1. Prima haereticorum objectio solvitur primo. — Superest ut ad motiva haereticorum respondeamus. In primo adducitur testimonium Pauli, ad Philip. 4, ubi Paulus monet generaliter fideles, ut omnia sancte, pure, vere ac sinceriter faciant. Respondere autem possumus imprimis per illa verba magis praecipl modum operandi, quam operum multitudinem aut varietatem; cum enim dicit: Quaecumque sunt vera, non praecipit omnibus ut omnia verae virtutis opera faciant; id enim impossibile fere est. Praecipit ergo ut omnia quae faciunt, vere faciant, id est, quaecumque facitis, talia sint, ut bonum nomen conciliare possint; nec enim omnia quae bona sunt famae, facere unusquisque potest ; et sic de reliquis. Et hoc significavit Bellarminus supra, cum dixit, illa verba negative esse intelligenda ; non quia non moneat Paulus ut haec faciamus, cum concludat: Hoc agite, sed quia praecipit fieri tali modo, ut sine fictione, seu impuritate et fuco fiat. Et hoc etiam significavit ibi Cajetanus. Additque etiam significari a Paulo, nihil ex his bonis Christianis prohiberi, etiamsi necesse non sit omnia ab omnibus fieri.
2. Secunda et facilior illius solutio. — Facilius vero dicitur Paulum ibi non exhortari tantum ad opera praeceptorum, sed generaliter ad omnia bona et honesta, sive praecepti opera , sive consilii ; ipse enim Paulus non solum faciebat opera bona praeceptorum, sed etiam optima censiliorum, et utraque etiam docebat; et tamen generaliter concludit : Que didicistis, accepistis, et vidistis in me, heec facite. Nec in omnibus illis exhortatoriis verbis est aliquod illa restringens ad praecepta vel consilia ; sunt ergo verba generalia et indifferentia ad singula operum genera; ideo juxta illorum capacitatem et materiam sunt applicanda.
3. Haplicantur verba Matih. 3. — Idem dicendum est de loco ad Ephes. 6, et similibus. Verbum autem Christi : Estote perfecti, de perfectione justitiae necessaria et essentiali sufficienter intelligitur ; et omnia, quae ibi Christus docet, ita possunt exponi, ut praeceptum contineant, saltem in animi praeparatione, ut est vulgare. Quanquam etiam prior resporsio possit ad totum illum Christi sermonem applicari, nimirum, ut absolute perfectionem christianam doceat, tradendo praecepta, et insinuando consilia, et praecipue quae tunc in principio Evangelicae praedicationis erant necessaria. Et ita cum ait: Zstote perfecti, omnem perfectionem includit ; verbum autem, estote, non limitatur ad rigorem praecipiendi, vel lenitatem consulendi; sed indifferenter, ut verbum exhortationis accipiatur, quoad singula cum partitione accommoda applicandum sit. Quem sensum D. Thomas ibi satis indicat; et omnes fere expositores fatentur, in his quae ibi Christus attigit, et legi antiquae addidit, quaedam praecepti, alia consilii contineri; ergo perfectio, ad quam hortatur, ita est accipienda, ut et necessariam et abundantiorem complectatur quamvis non utramque praecipiat.
4. Explicantur verba Joan. 13 et 15. — Denique de Christi praecepto, Joan. 13 et 15, idem dicendum est. Nam cum praecipit ut diligamus nos invicem, sicut ipse dilexit nos, particula sicut, non dicit aequalitatem, sed imitationem, quemadmodum in loco Matth. b: Estote perfecti, sicut Pater vester perfectus est, idem manifestum est. Si ergo imitemur Christum diligendo nos invicem in his qua necessaria sunt (ut vitam corporalem pro aeterna vita proximi tempore necessitatis periculo mortis exponendo), tunc sufficienter illud explemus praeceptum, ut 1 Joan. 3: Quoniam ille animam suam pro nuobis posuit, et nos delemus pro fratribus animas ponere. Si vero imitemur ipsum plus diligendo proximum quam in rigore praecepti teneamur, ut periculum mortis aggrediendo propter ejus spiritualem utilitatem, vel ex nobis necessaris illi etiam non extreme indigenti subveniendo, tunc, consilii opus faciendo, Christum imitabimur. Christus ergo absolute hortans nos ad imitandum ipsum in dilectione proximi, utramque perfectionem imitandam proponit, non tamen utramque praecipit ; vel si verbum illud Joan. 13: Mandatum novum do vobis, etc., stricte accipiatur, in hoc maxime se imitandum nobis proponit, ut sicut ipse pro nobis mortuus est ex praecepto Patris, ita et nos pro fratribus animas ponamus, cum fuerit necessarium.
5. Solvitur secundum fundamentum. — Explicatur praeceptum charitatis Dei sumptume ex Matth. 12. — Secundum fundamentum haereticorum ex praecepto charitatis Dei sumebatur, quod argumentum est frequens apud ipsos; nam ex forma illius praecepti male intellecta plures errores deducunt nimirum, Deum praecipere nobis impossibilia, et in omnibus actionibus hominem, etiam justum, peccare, quia illud transgreditur, et similia. Sed quia explicatio illius praecepti, et verborum quibus in Scriptura traditur, ad materiam de gratia, charitate et poenitentia pertinct, ideo hic breviter dicimus iliud praeceptum affirmativum esse, et particulare formaliter, ut sic dicam, id est, de particulari materia et actu; virtute autem esse universale, et negativum etiam praeceptum involvere. Quatenus particulare praeceptum affirmativum est, solum obligat ad eliciendum actum proprium dilectionis Dei, qui est actus internus a voluntate elicitus, et ad modum essentialem talis amoris Dei, qui communiter dicitur super omnia, et in forma praecepti explicatur per illa verba : Fa toto corde, ex tota anima, et ex totis viribus. Nam, cum dicitur ez toto corde, nihil aliud praecipitur, nisi ut Deum, tanquam wultimwn finem nostrum diligamus, ibi enim cor voluntatem significat. Unde ea toto corde, idem est quod ea tota voluntate ; voluntas autem tota quasi adaequate censetur tendere in ultimum finem, quia illum praefert omnibus, et omnia vult aliquo modo propter ipsum, et in ipso, et consequenter illum super caetera diligit. Sic ergo illo praecepto non obligamur diligere Deum summo conatu vel intensione, sed summa appretiatione, ut aiunt. Item non praecipimur ut semper in hoc actu dilectionis versemur, quia praeceptum illud affirmativum est, et non obligat pro semper. Nec etiam praecipitur nobis ut nunquam alium actum amoris eliciamus ; vel, quod perinde est, ut quoties actum amo- ris elicimus, Deum per actum illum formalter et proprie amemus; quia illud, ex toto corde, non excludit intensionem voluntatis ad alias res honeste amabiles, cum illae non repugnent amori Dei. Ideoque Paulus, in citato loco ad Philippenses, solum monet ut cogitemus quecumque amabilia, utique ut ea diligamus. Et Christus ipse praecipit ut diligamus nos invicem ; solum ergo prohibemur ex vi illius particulae, ut totum cor in alio, praeter Deum, non figamus, utique aliquid aliud ut ultimum finem diligendo. Denique per illud praeceptum formaliter non praecipiuntur alii actus boni aliarum virtutum, sed tantum virtute et remote; et sic etiam non pro semper, sed quando ad divinum honorem et amorem conservandum necessarii fuerint : et consequenter virtute etiam prohibetur quidquid hunc amorem excludit, quale est omne peccatum mortale.
6. Declaratur ulterius idem preceptum charitatis.—Hinc ergo manifestum est per hoc praeceptum non excludi consilia, quia ex eo non sequitur omnia bona opera in particulari, et prout in diversis temporibus, et in magna varietate fieri possunt, esse per hoc praeceptum mandata. Nec formaliter per illud praecepta sunt, ut declaratum est, et ex forma verborum patet ; quia solum de actu diligendi praeceptum loquitur; nec etiam virtute, quia non omnia alia opera bona sunt necessaria ad talem Dei amorem retinendum, quia haec virtualis inclusio supponit necessitatem in aliis operibus bonis, non facit illam. Ideo enim illa virtualiter includere dicitur, quia necessaria sunt ; ergo ut sint necessaria, oportet ut supponantur alio modo, seu in proprio genere, vel ratione suae propriae honestatis esse praecepta. Ergo opera bona, quae ex se, vel aliis positivis legibus praecepta non sunt, ex vi solius praecepti dilectionis Dei non praecipiuntur ; et consequenter possunt esse sub consilio, non obstante illo praecepto dilectionis Dei. Addo praeterea quod ea ipsa , quae in illo praecepto virtute continentur, non ut facienda pro quolibet tempore, sed pro quo necessaria vel determinata fuerint, continentur ; ut, verbi gratia, in praecepto diligendi Deum, virtute includitur praeceptum colendi ipsum , vel adorandi, aut etiam praeceptum diligendi proximum, ejusque miserendi ; et nihilominus ex vi dilectionis Dei, non obligamur pro semper colere Deum, vel diligere proximum, aut eleemosynam facere; sicut etiam propria et specialia praecepta talium actuum non pro semper ad illos exercendos obligant, quia omnia sunt affirmativa, et eadem est ratio de omnibus. Ergo etiam ex hac parte praeceptum dilectionis Dei non excludit, quin multi boni actus sint sub consilio, saltem pro eo tempore pro quo alia praecepta non obligant.
7. Explicantur ulteriora verba Matth. 12. — Nec contra hoc obstant aliae particulae illius praecepti, eg tota mente, ea tota anima, ea totis viribus ; quia per omnes has particulas non res nova significatur, nec aliquid speciale per singulas praecipitur ; imo nec aliquid additur, quod per particulam, ez £oto corde, prae ceptum non fuerit , ut recte adnotarunt Cardin. Bellarm., t. 1, 1. 2 de Monachis, c. 3; et Barrad., t. 3, lib. 8, c. 20; et Mald., Matth. 22. et ideo illa sola in aliis Scripturae locis ponitur, ut Psalm. 118 ait David: 7n toto corde nceo eaxqtisivi te; et ideo de illo dicitur Eccles. 41: De omni corde suo laudavit Dominum, et dileait Deum, quà fecit illum. Et idem legitur in 3 Reg. 14, et ibi additur : Custodivit maadata ea, faciens quod placitwn esset in conspectu meo. In quo significatur, dilectionem ex toto corde, etiamsi nihil addatur, esse dilectionem perfectam, quae aliorum praeceptorum observationem et voluntatem placendi Deo virtute includit, ac proinde sufficere ad implendum summum dilectionis Dei praeceptum. Sicut etiam conversio ad Deum ex toto corde ad veram conversionem suffticit, ut constat Jerem. 24. Igitur per alias particulas, non res nova vel distinctus modus significatur, sed perfectio illius amoris exaggeratur, et distinctius explicatur.
8. Explicatur particulailla, ex tota mente tua. Quod ergo dicitur, ex tota mente tua, omittitur Deuter. 6, 10 et 11, quod est signum per illam particulam nihil peculiare praecipi, sed explicari quod in priori particula implicite continebatur. Nam, si mens accipiatur pro superiori animae portione, sub illa cor, id est voluntas, includitur; si autem pro intellectu, ut a voluntate distinguitur, sic cum voluntas intellectum sequatur, non potest quis toto corde diligere, nisi intellectus cooperetur. Unde per illam particulam explicatur Deum vere esse diligendum, et sine ficüone, et magna cum mentis applicatione ad Dei bonitatem, beneficentiam et alias rationes diligendi ipsum considerando, ut ita pleno judicio animus in eum feratur. Unde 4 Reg. 20, Ezechias sic ad Deum orabat: Meniento quomodo ambulaverim coram te in verilate, et in corde perfecto. Et 4 Joan. 3: Non diligamus verbo nec lingua, sed opere et veritate.
9. Explicatur particula illa, ex tota anima tua.— Explicatur particula, ex omnibus viribus.— Item, quod additur, ea tota anima tua, etiam omittitur in aliis locis citatis, et 1 Reg. 7, et revera nihil addere potest superioribus particulis; nam anima non se movet, nec fertur in Deum, nisi per intellectum et voluntatem ; ergo quod tota mente et corde amatur, tota etiam anima amatur. Vel ad summum indicari potuit, animam etiam, ut est forma corporis, debere totam in Deum ferri, utique etiam per appetitum, quatenus illi possibile est, juxta illud Psalm. 83: Cor meum et caro mea exultaverunt in Deum vivum ; vel certe quia ita debet homo diligere Deum, ut cetiam animam, id est, vitam pro illo ponat ; nam anima saepe pro vita usurpatur ; sic enim de amore proximorum propter Deum dicitur Joan. 3: Debemus pro fratribus animas ponere. Particula denique ex omnibus viribus, in quibusdam locis omittitur, ut Deuter. 4 et 10, et Matth. 22; in aliis vero aliter proponitur. Nam Deuter. 6 dicitur : Ft ez tola fortitudine tua ; Marc. verc 12 dicitur: Ea tota virtute tua ; solusque Lucas posuit: Ez omnihts virilus; idem tamen significare voluit ; nam per vires significare solemus virtutem operandi, et effectus, qui est praecipuus et maximus, dicitur tota virtute fieri. Per illam ergo particulam, nihil aliud significatur, nisi Deum esse diligendum praecipuo et magno amore. Quod si quis per omnes vires exponere velit vel intelligere omnia membra corporis, quatenus omnia, per amorem Dei, ejus obsequio accommodanda sunt,non repugno, ut Tolet. Luc. 10 innuit. Denique Deuter. 4 additur alia particula, et tota tribulatione anime tum, quae vel ad amorem non pertinet, sed ad contritionem, vel per illam declaratur firmitas seu magnitudo divini amoris, quoad aestimationem seu appretiationem ; quia nulla adversitas vel tribulatio illum debet impedire.
10. Eapenditur qua ratione non convincat hoc secundum fundamentum hareticorum. — Igitur ex forma illa praecepti, nulla probabili vel apparenti ratione potest inferri, quod ita obliget ad omnia virtutis opera, ut nullum sub consilio relinquat. Quia ex nulla particula illarum, nec ex omnibus simul, nec ex illa exaggeratione, ex toto corde. vel tota virtute, inferri potest hominem teneri ad faciendum semper, vel summo conatu, vel ipsum Dei amorem, vel aliud opus, quod in quocumque momento possit melius judicari, aut ad majorem Dei gloriam pertinere. Quia nec ullus ex Patribus ita illud praeceptum intellexit, ut videre licet in Hieronymo, Chrysostomo, Hilario, Ambrosio, et aliis in citatis locis Matthaet et Lucae. Nec modus ille loquendi habet illam vim aut significationem, vel in Scriptura, vel in communi loquendi modo, sed ad exaggerandum magnitudinem operis, conatus, aut desiderii vel diligentiae, solemus dicere toto corde hoc desiderare, vel totis viribus hoc procurasse. Sicut Genes. 31 dixit Jacob: Scitis quod totis viribus servierim patri vestro ; et Reg. 15, de populo Israel dicitur: Toto corde sequitur Absalon. In praesenti ergo per illam phrasim, excellentia qua Deus, ut summum bonum ultimusque finis, diligendus est, indicata est, ut dixi. Et ideo ipsamet Scriptura declarat, illum amorem in vi praecepti rigorosi solum exigere a nobis aliorum praeceptorum observantiam. Ut Joan. 14: Si diligitis me, mandata mea servate; et e converso : Qui habetl mandata mea, et servat ea, ille est qui dilig?t me; et 1 Joan. 6 dicitur : Hac est charitas, si mandata ejus custodiamus. Ergo praeceptum dilectionis non obligat ad consilia servanda, nec illorum naturam mutat, nec novam obligationem aut necessariam illis adjungit, ut satis declaratum est.
11. Insinuatur confirmatio sumpta ex Auagustino. — Ad confirmationem sumptam ex testimoniis Augustini et D. Thomae, respondeo imprimis, Augustinum, in loco ibi citato, in lib. 4 de Doct. Christ., a cap. 22, nihil aliud intendere, nisi, quod ex vi praecepti charitatis Dei solus Deus propter se diligendus est, ita ut in illum tota voluntatis intentio feratur ultimate, et reliqua omnia propter ipsum aliquo modo diligantur. Unde ante verba in argumento citata sic inquit : Heec regula dilectionis divinitus constituta est : Diliges prowimuwm tukm. sicut tecipsum ; Dewn vero ex toto corde, et ea tota anima, et ea tota mente, ut om6s cogitationes tuas, et omnem vitam, et omnem intellectum in illum conferas, a quo habes ipsa, quae confers. Ubi videtur illas particulas tals pracepti explicare, non tam ex parte principii diligendi, quam ex parte objecti, seu materiae amoris, ut sic dicam, id est, ut diligere Deum ex toto corde, non sit toto conatu cordis ipsum diligere, sed totum cor illi consecrare, et in ipsum conferre ; quod fit eo ipso quod Deus ut ultimus finis diligitur, et sic de reliquis. Et ita haec sententia Augustini in nullo discrepat ab his quae diximus. Atque eumdem plane sensum habent verba superius citata, quae statim subjicit, inquiens: Cum dicitur toto corde, tota mente, tota anima, nullam vite nostre partem relingui, que vacare debeat, et quasi locum dare, ut alia re celit frui, sed qudquid aliud diligendum venerit in animum , illuc rapiatur , quo totus diligentis impetus currit. Quae sententia in se verissima est (quidquid sit de verborum praecepti interpretatione), et per uilam solum intenditur, quod hoc praeceptum obligat ad non diligendum aliquid, etiam propriam vitam, mentem vel animam, fruendo illa , et ita in illa sistendo, ut amor non tendat in Deum, saltem virtute, sicut Paulus alias monet: Omnia in gloriam Dei facite, ut alibi exposuimus. Propter hoc autem non fit ut omnia opera bona sint in praecepto, et nullum in consilio, quia semper referuntur in Deum aliquo modo, etiamsi spontanee et sine obligatione praecepti fiant. 19. Exc vi precepti charitatis tenemur habere in affectu et spe perfectissimum amorem patrie. — Solet autem interdum docere Augustinus, tale esse praeceptum charitatis Dei, ut non possit in hac vita perfecte impleri, quasi illo praecipiamur, summo conatu, et sine ullo omnino defectu Deum semper, ac sine ulla cessatione diligere, quod in hac vita possibile non est, sed in futuram reservatur. Ita sentit Augustinus, lib. de Spirit. et litt., c. 36, et lib. de Perfect. just., quem mitatur Bernard., serm. 20 et 50 in Cant.; et D. Thomas2. 2. q. 44, art. 6, et q. 184, art. 6. Verumtamen, quidquid sit de litterali sensu praecepti, ad quem fortasse illa subtilitas Augustini necessaria non est, in ipsa sententia et doctrina nihil Augustinus ab his, quae diximus, discrepat. Quia in eisdem locis docent isti Patres, posse in hac vita hoc praeceptum ita impleri, ut nullum peccatum nullave praevaricatio contra illum committatur, etiamsi non pro singulis temporibus diligatur actu Deus, vel licet non semper propter illum operemur, quantum possumus. Unde fatentur, quod est per se evidentissimum, nihil nos peccare nunc non amando Deum illo modo et perfectione, quo Beati ipsum diligunt. Sic enim dixit Augustinus, lib. de Spirit. et lit., c. 36: IVeque enim, si esse nondum potest tanta dilectio Dei, quanta illi cognitioni plene perfectee videtur (utique visioris Dei), jam culpe deputandus est. Idemque habet D. Thomas, d. q. 184, art. 3, ad 2. Et nihilominus dicunt non excludi illam perfectionem patriae ab hoc praecepto, sed in illo contineri, non quidem tanquam materiam ejus, sed ut finem, ut recte exposuit Cajetanus, ac subinde ex vi hujus praecepti debere nos habere in intentione et affectu illam perfectionem amoris patriae, quia ita debemus hic amare Deum, quantum hic possumus, ut in affectu et spe habeamus perfectissimum amorem patriae. Quae doctrina in se vera est, quidquid sit denecessitate ejusad explicandum praeceptum, quod alibi tractandum est. Et ex illa etiam nihil sequitur contra doctrinam datam de consiliis, nec contra libertatem operandi aliquando id, quod minus perfectum est, absque peccato ; quia sic operando non desistimus ab illa intentione et affectu diligendi Deum summa perfectione patria, quia executionem ejus non hic, sed in beatitudine consequi tenemur aut possumus.
13. Urgetur difficultas sumpta ex D. Thoma. — Aliud vero testimonium D. Thomae in illa confirmatione objectum novam difficultatem a nobis postulat ; sequitur enim ex dictis, posse in materia charitatis dari specialia consilia; consequens non videtur admittendum; ergo. Minor probatur, quia D. Thomas supra illud negare videtur, quia est contra illam formam praecepti, ez toto corde, etc. Quia, qui totum dicit, omnia includit; ita ut nihil ei addi possit , et ideo omnem perfectionem comprehendit. Nam, ut Aristoteles dixit, 9 Physic.: Perfectum est, cui nihil deest ; ergo nihil consulendum in tali materia relinquit. Confirmat, quia in praecepto charitatis nulla cadit mensura; ergo in sua mensura nihil consulendum relinquit. Antecedens patet , quia mensura non adhibetur in fine, sed in mediis; charitas autem est finis, nam Deum respicit proxime ut ultimum finem; ergo non habet certam mensuram, cui per consilium aliquid addi possit.
14. Solvitur rativ facta.— Nihilominus tamen sequela in objectione facta probatur, quia praeceptum illud non obligat ad semper diligendum ; ergo frequentius diligere actu Deum erit sub consilio. Antecedens suppono tanquam certum, sequiturque ex illo fidei principio, quod praeceptum Dei non obligat ad rem simpliciter impossibilem; de quo videri possunt adnotata in lib. 1 de Legib., cap. 9, a n. 15, etquae latius tractat Bellarm., lib. 4 de Justif., c. 11 et sequentibus. Semper autem, ac continue, et sine intermissione Deum actu diligere in hac vita homini est impossibile, non solum tempore somni, sed etiam in tempore vigiliae, propter necessariam atten- tionem et distractionem mentis ad cogitationes alias, et curas humanas, sine quibus haec vita transigi non potest. Et quamvis per miraculosam et extraordinariam gratiam, posset Deus hoc donum vel potestatem homini conferre, praeceptum tamen dilectionis Dei non supponit hoc donum, ut est per se notum; et ideo ad talem continuationem in hac vita obligare non potest. Retinet ergo naturam praecepti affirmativi, quae est non obligare pro semper. Hinc ergo evidens fit illatio ; nam si tempora, pro quibus praeceptum illud obligat, per ipsum essent determinata, extra illa elicere actum charitatis Dei sub consilio esset; quia vero non determinat certa tempora, ideo non obligat, nisi juxta occasiones occurrentes prudenti arbitrio determinandas, ut necessarias ; ergo extra illas exercere illos actus, ad consilium pertinet. Idem argumentum fieri potest de intensione dilectionis Dei, quia non cadit sub illud praceptum, ut dilectio sit summe intensa. Imo nec certam intensionem ex obligatione requirit, ut de contritione dixi, tractando de poenitentia; et de charitate tetigi in materia gratiae ; et, si Deus concesserit, in propria materia iterum dicam ; ideoque ferventissimos acius dilectionis Dei exercere, ad consilium pertinet.
15. Confirmatur solutio.—Simile argumentum sumitur ex actibus imperatis a charitate. Nam potest quis ex immediato imperio charitatis renuntiare saeculo, et temporalia bona relinquere, etc., qui actus externi sunt in consilio ; ergo actus etiam interni, quibus imperantur, tantum erunt in consilio ; at illi actus sunt eliciti a charitate, licet sint proxime imperantes dictos externos actus; ergo proprii actus charitatis Dei sape cadunt sub consilio ; idemque procedit, etiamsi charitas non immediate moveat ad externum actum, sed mediante alia virtute, cui imperat, seu ejus actum refert in honorem Dei. Nam, licet omnia facere n gloriam Dei, ut Paulus monet, 1 Cor. 10, secundum quemdam modum possit esse in praecepto, id est, secundum relationem virtualem, vel aptitudinalem, et quasi intrinsecam, et essentialem actui, nihilominus, quod in omnibus bonis operibus id faciamus per formalem actum charitatis, non est praeceptum, sed consilium, ut in lib. 2 de Legib., c. 11, dixi, et latius in materia de gratia, lib. 41, et in tractat. de Fide. Et sumitur ex eodem D. Thoma 1. 2, q. 100, art. 10, dicente, hunc modum operandi moralem virtutem, referendo illam per actum charitatis formalem in Deum, non cadere sub praeceptum quod pro semper obliget, sed tantum pro eo tempore pro quo dilectio Dei obligat, ac proinde reliquis temporibus esse tantum sub consilio. Praeterea, quod diximus de charitate erga Deum, locum etiam habet in dilectione proximi, quia raro ex praecepto obligamur ad actus internae dilectionis circa proximum exercendos , quos tamen interdum exercere optimum consilium est, et quo fuerint intensiores, eo magis consulentur, caeteris paribus. Item ex parte objecti possunt consilia magnae perfectionis inveniri. Sic enim in materia diligendi inimicos multa sunt de consilio, etiamsi amor illorum absolute sit de praecepto. Ei se exponere magnis laboribus et periculis propter salutem proximorum, ordinarie opus consilii ad charitatem pertinentis est, quando nec charitas, nec justitia in rigore obligant. Denique idem habet locum in amore charitatis erga seipsum, ut ex dictis est per se clarum.
16. Declaratur D. Thomas in contrarium allatus. — Ad difficultatem ergo respondeo concedendo sequelam, verbaque illa D. Thomae sano modo esse interpretanda. Nam cum ipse fateatur modum charitatis non semper cadere sub praeceptum, non potuit absolute negare cadere sub consilium, cum modus ille majoris perfectionis sit, quam illud solum quod proprie, et in materia legisSpraecipitur ; ergo etiam in praecepto charitatis aliquid, quod est plus, sub consilio remanet. Sicut ergo D. Thomas cum Augustino dixit, summam perfectionem dilectionis Dei, etiam illam quae in hac vita haberi non potest, non excludi ab hoc praecepto, utique quia per modum finis, non ut materia ejus, in eo contnetur, vel potius indicatur , ita dixit, id, quod est plus, non cadere sub consilium, utique comparatione facta ad perfectionem amoris contentam in praecepto per modum finis. Nam sic quaelibet minor perfectio, licet excedat rigorosam obligationem praecepti, multo magis continetur in illo per modum finis. Quia vero id, quod est finis respectu unius, potest esse medium respectu alterius (ut recte ibidem Cajetanus notavit), ideo illud etiam plus, seu illa major perfectio amoris hujus vitae potest esse medium ad consummatam perfectionem patriae, et ut sic potest esse medium non necessarium, sed utile, ac subinde non sub praecepto, sed sub consilio.
17. Solvitur prima ratio superioris objectionis. — Nec contra hoc procedunt rationes in objectione adductae. Ad primam enim respondetur, exforma praecepti in rigore nihil posse colligi; quia (ut dixi) per illam particulam, ex toto, non quaelibet totalitas, ut sic dicam, nec summa perfectio amoris significatur aut praecipitur, sed illa quae consistit in perfecta tendentia ad Deum ut ultimum finem, per amorem, quo et ipse super omnia, et alia propter ipsum diligantur. Ultra hanc autem perfectionem seu totalitatem, aliquid plus in ipsomet amore dari potest, quod sub consilium cadat, ut explicatum est. Admittendo autem, sub illa particula, ea toto, comprehendi summam perfectionem possibilem homini, saltem in patria, cum illa non comprehendatur ut materia praecepti, sed ut finis praecepti, non excluditur, quin aliqua major perfectio quam praecepta, ut materia, et minor quam sperata et proposita, ut finis, possit esse sub consilio, tanquam aptius medium ad illam consummatam perfectionem obtinendam.
18. Solvitur secunda ratio ejusdem objectionis. — Ad secundam rationem, seu confirmationem, quod finis non cadit sub mensuram, respondetur, actum charitatis patriae, licet sit finis praeceptorum, et in illo non adhibeatur mensura, seu limitatio quoad exercitium et fervorem ejus (juxta illud Bernard.: Modus diligendi est sine modo diligere ), nihilominus quoad obligationem, aliquam mensuram seu determinationem recipere, quia charitatis actus, ut in via praecipitur, est medium ad perfectionem charitatis patria acquirendam ; et ideo necessario dicendum est, in illo, ut sic, dari certam mensuram, ultra quam potest aliquid plus sub consilio esse, ut satis explicatum est.
19. Respondetur ad tertium fundamentum heereticorum. — Eaplicantur verba Luce decimo septimo. — Ad tertium fundamentum principale pro haereticis propositum, ex ratione sumptum, negamus minorem, asserimusque etiam respectu Dei posse dari opera supererogationis , id est, quae superent id quod mandatum est. Quod his verbis expresse dixit Chrysostomus, homil. 8 de Poenit. : JVequaquam Dominum incuses ; haud mandat impossibilia, multi et ipsa superant mandata ; ergo si impossibilia fuissent, minus sua sponte superassent. Et Hieronymus, lib. 1 contra Jovinianum : Christus, ait, ideo plus amat virgines, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum, majorisque gratie est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris. Ergo possunt virgines, supra id quod debent, aliquid offerre seu erogare. Unde Augustinus, lib. de Sanct. Virgin., c. 30: $4 aliquid amplius, utique ultra debitum, supererogaceritis, in redeundo, reddet vobis. Et serm. 18 de Verbis Apost., de virginibus ait : Amando te, plus facimus quam praecipis. lmo ipsemet Dominus satis clare hoc docuit, Matt. 19. Nam cum dixisset: Serva mandata , et adolescens dixisset: Haec omnia sercavi, replicavit Christus esse aliquid, quod ultra mandata ad perfectionem assequendam fieri posset, videlicet vendere omnes facultates, et sequi ipsum, quod recte notavit Augustinus, epist. 89 ad Hilarium. Nec aliud docuit idem Dominus in alio loco, Luc. 17, cum dixit: Cum feceritis omnia, que praecepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus. Quia non dixit, Nihil amplius facere potestis, quod bonitatem aliquam praeceptis addat, sed monuit ut nihilominus se ut servos inutiles recognoscerent, vel quia non tam suis viribus quam gratia Dei praecepta impleant, vel quia utilitas illius obedientiae in ipsos redundat, non in Deum. Et ita dicunt multi Patres, per illa verba praecepisse Christum humilitatem et animi submissionem; ex quo non sequitur ut opera supererogationis negaverit.
20. Alius sensus eorumdem verborum.—lImo addendum est, juxta alium valde probabilem sensum supra insinuatum, quemque Maldonatus docte prosequitur, ibi Christum docere voluisse, debere nos aliquid ultra praeceptorum exigentiam in obsequium Dei sponte facere, ut cumulatiorem gratiam, et remunerationem a Deo consequamur. Sic enim vocat servos inutiles, qui solum ea faciunt quae praecepta surt, ut declarat subjuncta ratio: Que debuimus facere, fecimus, id est, sola illa. Tales autem servi dicuntur inutiles, non quia non fecerint, et quasi solverint quae debebant, sed quia nihil sua sponte in gratuitum amorem sui Domini perfecerunt. Et ideo non concludit Christus: Numquid reddet ei condiguum stipendium, seu statutam mercedem? sed, numquid babebit gratiam servoilli, qui fecit quod illi imperaverat ? id est, numquid ultra stipendium debitum reddet ei, qui solum illud, quod tenebatur, fecit; et sic respondet, Nomn profecto. Docens debere nos liberalius cum Deo agere, si volumus eum erga nos largiorem etiam experiri. Ergo supponit nos ex divino amore posse multa facere, ultra ea quae praecepta nobis sunt.
21. Qua ratione plus Deo debeumus quam ill rependere possimus. — Ad rationem autem qua hoc impugnatur, quia plus Deo debemus quam illi rependere possimus, respondendum est duplex esse debitum, aliud ex voluntaria et congruente gratitudine, aliud ex proprio debito obedientiae, seu necessitate, quae rigorosum praeceptum imponit. De priori debito vera est illius rationis assumptio, sed ex illa nihil concluditur; quia illudmet gratitudinis genus non semper cadit sub praeceptum, et ita sub consilio relinquitur. Si autem antecedens illud de secundo genere debiti intelligatur, falsum est; quia (ut diximus) licet potuisset Deus multa vel omnia, quae illi ex gratitudine debemus, rigoroso praecepto a nobis exigere, non tamen fecit, nec id fuisset consentaneum providentiae sua», ut explicatum est. Igitur, ex eo quod quidquid boni habemus, a Deo accepimus, in rigore praecepti solum ad sequentia tenemur. Imprimis, ut hoc ipsum recognoscamus, et humiliter fateamur, et quod debitis temporibus pro acceptis beneficiis gratias agamus Deinde, ut quidquid boni facimus, in ipsum, tanquam in ultimum finem, in ejusque gloriam aliquo modo referamus. Denique, ut in nulla re illum offendamus. At vero gratitudo ad Deum non obligat nos in rigore praecepti, ut virginitatem servemus, vel paupertatem sectemur, vel alia bona opera non praecepta faciamus, quamvis, si illa ex gratitudine ad Deum facere velimus, optime id facere possimus; quia nunquam debitum illud exhaurire, aut ei adaequate satisfacere valemus; tunc vero etiam in ratione gratitudinis opus consilii faciemus, non praecepti.
22. Utrum consilium aliquam obligationem, licet leviorem, inducat. — In prima confirmatione illius tertiae rationis, petitur, an consilium aliquam obligationem, licet leviorem, inducat. Aliqui enim Scholastici ita sentire videntur; illi nimirum qui in hoc peccatum veniale a mortali distinguunt, quod mortale est contra praeceptum, veniale vero contra consilium; ut sunt Scot., in 2, dist. 21, q. 1; et Gabr., d. 22, q. 1, art. 3, et in 4, d. 16, q. 5, articulo primo ; notat et favet D. Thom., 1.2, q. S8, art. 1, ad 1, quatenus ait veniale peccatum non esse contra praeceptum ; quod etiam Alens. sensit, 2 p., q. 106, memb. 5, vers. Contra quintam, ad 3; et Bonaven., in 4. d. 42, art. 1, quast. 1. Inde euim sequi videtur, peccatum veniale esse contra consilium, quia inter praeceptum et consilium non est medium ; ergo si peccatum veniale non est contra praeceptum, erit contra consilium.
23. Videri peccatum veniale agere contra consilium.— Unde alii (ut refert Vega, lib. 11 in Trid., c.2) dixerunt, consilia esse praecepta minima, de quibus dixit Christus, Matth. 5: Qnuii solverit unum de maadatis istis minimis. minimus cocalitur in regno celorum. Ex quibus omnibus consequenter infertur, consilium aliquo modo obligare ad sui observationem. saltem sub culpa veniali. Juxta hanc ergo sententiam respondebitur ad illam confirmationem, dissentire a divina voluntate in his quae consilii sunt, aliqualem culpam esse, venialem tamen; et in hoc distingui consilium a praecepto. Potestque hoc suaderi, quia velle agere contra consilium, ut, verbi gratia, velie non esse religiosum, non est bonum; ergo est malum; ergo signum est cousilium aliquam obligationem inducere. Sicut etiam in religioso velle agere contra unam regulam, quae in vi praecepti imposita non est, non caret aliqua culpa, licet talis regula tantum vim consilii habere possit.
24. Consilium ex se millsm omnino obligationem inducit. — Nihilominus dicendum est consilium purum, et qua tale est, nullam obligationem inducere, nec etiam sub veniali. Ita docuit Vega supra, et lib. 14, c. 12, ubi reprobat modum illum distinguendi peccatum veniale a mortali, et consentiunt omnes moderni Theologi, 1. 2, q. 88. Hocque mihi certum videtur, et clare doceri a Patribus praecedenti capite allegatis ; dicunt enim opera consiliorum esse mere sponianea et libera, et plane sine ulla culpa posse dimitti. Imo videtur clare id docere Paulus, 1 Cor. 7, dicens : Si mupserit virgo, non peccacit ; si accgperis uagorem, non pgeccasti ; qui matrimonio jun git virginem suam, bene facit, etiamsi contra consilium agat; nemo autem de eo qui mentitur, dicere poterit, Bene facit, aut non peccat. Eademque ratio est de caeteris consiliis. Et ideo in Scriptura non reprehenduntur, qui consilia non sequuntur; solent autem, qui mentiuntur, et qui verba otiosa dicunt, aliave peccata venialia committunt, reprehendt.
25. RMatio a priori cur frangere consilium non sit peccatum. — hatio autem a priori intelligetur. respondendo ad primam illam confirmationem. Consilium enim fei externum, seu nobis propositum immediate solum indicat dictamen divini intellectus judicantis, et approbantis id quod consulit, tanquam uti- lius, et convenientius ad vitam beatam facilius et perfectius consequendam. Nam consiIrum proprie ad intellectum pertinet, et interius est actus ejus; exterius vero illum actum internum immediate indicat. Ut, verbi gratia, cum Christus dixit, Matt. 19: S vis perfectus esse, ali. et vende, etc., proxime significavit nobis quid de illo medio necessario ad salutem sentiret. Unde discrepare ab illo per intellectum, existimando illud medium non esse utilius ac melius, magna esset ratio injuriae, quam illi irrogarent, cui perperam de illis consiliis sentirent. At vero non velle sequi et exequi consilium illud, non quia non existimatur optimum, sed quia voluntas propter aliasrationes in illud objectum non inchnatur, nulla est, nec minima , ipsius Christi offensio; quia per hoc nullo modo improbatur nec refutatur consilium ejus.
26. Consilium non metaphoricam, sed propriam voluntatem Dei indicat, licet inefficacem. — Ulterius vero fatemur, Dei consilium etiam esse signum alicujus voluntatis ejus, sed quia non est talis voluntas, quae obligationem inducat, ideo consilium ad nullam culpam obligare. Declaratur, quia in Deo multiplex est voluntas: una est propria et formaIis; alia dici potest metaphorica ; et multi putant consilium solum esse metaphoricam voluntatem , id est, signum ipsum. Juxta quam sententiam facile respondebitur, Deum, consulendo, ita quidem se gerere, ac si vellet ut homo tale consilium exequatur, re tamen vera Deum id sape et generaliter non velle; ideoque consilium non indicare in Deo aliquam voluntatem, ratione cujus obligationem inducat. At verius fortasse est consilium indicare aliquam propriam voluntatem Dei; haec atitem duplex esse potest in Deo: una est absoluta et efficax, quam explicamus per verbum praesentis, volo; alia est secundum quid, vel per simplicem affectum, quam explicamus per verbum cellem, aut per modum desiderii. Consilium ergo de se non indicat in Deo efficacem voluntatem, sed ad summum simplicem affectum et complacentiam in tali meliori bono, quae voluntas de se ad inducendam obligationem non sufficit. Imo ulterius voluntas efficax ex parte objecti proximi subdistinguenda est. Nam quaedam est tantum de executione, alia tantum de obligatione imponenda. Et prior nec ad obligationem sufficit, nec necessaria est. Nam, licet Deus voluerit effticaciter me esse religiosum, non me ad id obligavit; et licet de se non habuerit volunta- tem efficacem, ut Petrus, verbi gratia, confiteretur Christum, nihilominus illum ad talem confessionem obligavit, quia de ipsa obligatione imponenda efficacem habuit voluntatem, et haec est necessaria ad obligationem. Quia ergo consilium talem voluntatem non indicat, sed potius, eo ipso quod tantum per modum consilii datur, indicat in Deo non esse talem voluntatem, ideo nullam obligationem inducit. Et hoc modo ponderavit Chrysostomus et alii Patres verba Christi : Si vis perfectus esse, etc.
27. Explicatur Scoti et Gabrielis sententia. — Unde ad Scotum et Gabrielem respondemus vel refutandam esse illorum sententiam; vel certe ipsos abusos esse nomine consilii, cum omnia illa media, quae non sunt simpliciter necessaria ad vitam aeternam consequendam, dicunt esse sub consilio. Sic enim vitare peccatum veniale dicunt esse sub consilio; hoc autem improprie, et praeter communem usum dictum est. Et praeterea, permisso illo modo loquendi, negare non possunt esse aliqua consilia, quae nec illo modo inducunt obligationem, seu esse aliqua media utilia ad vitam aeternam, quae omittere nulla sit culpa. Ideoque, licet dicant peccatum veniale esse contra consilium, non tamen e contrario dicent quidquid contra consilium fit, esse peccatum veniale; hoc enim erroneum profecto esset. Oportebit ergo ut duo genera consiliorum distinguant: unum, cujus transgressio est peccatum veniale; aliud, cujus omissio sine peccato ullo omitti potest. At nos hoc tantum posterius censemus esse proprium consilium, et de illo loqui Paulum et sanctos Patres, cum de consiliis evangeltcis loquuntur; illud autem prius magis habere de prohibitione aut de praecepto, quam de consilio. Quod ita explicatur, quia, licet peccatum veniale non auferat jus ad vitam eeternam , et ea ratione dicatur, evitare illud non esse medium necessarium, sed utilius ad salutem, nihilominus ita impedit consecutionem salutis, ut nisi evitetur, vel postquam commissum est plene remittatur, nemo cum illo intrabit in regnum coelorum; et sub hac ratione carentia peccati venialis potest dici necessaria ad salutem, quamvis necessarium non sit ut in hac vita obtineatur, nam potest in futura comparari. At transgressio consilii nullo modo impedit beatitudinem, nec aliqua ejus remissio necessaria est.
28. Eaplicantur D. Thomas et ali in contrarium allati. — Ad D. Thomam vero et alios respondemus, ipsos non dicere veniale peecatum esse contra consilium, nec negare quin deroget alicui praecepto, vel sit contra aliquam prohibitionem ; sed quia illa est levis, nolunt simpliciter vocare praeceptum, quod pertinet magis ad modum loquendi, quam ad rem, de quo alibi ex professo dicendum est, nam ad hunc locum non spectat. Ad probationem vero illam, quod velle non servare consilium est malum, respondeo posse argumentum retorqueri ex citatis verbis Pauli; quia si velle nubere non est malum, certe nolle virginitatem servare, non est malum. Fateor tamen talem actum ex solo objecto bonum non esse, sed attendendum esse finem seu motivum talis voluntatis. Et ita etiam quando velle nubere dicitur esse bonum, intelligitur si debito modo fiat, id est, si quis id velit propter filiorum procreationem, vel in remedium concupiscentiae, etc. Idemque est cum proportione de volitione agendi aliquid contra regulam non obligantem ad ullam culpam, ut latius infra in proprio loco dicemus. De ultima confirmatione videri possunt quae dixi lib. 1 de Legib., c. 14, n. 9et 10, ubi explicavi quomodo consilia evangelica ad legem Christi pertinere dicantur, non ut sub praeceptis contenta, sed ut illis veluti ex plena legislatoris providentia adjuncta, et per ipsum approbata, confirmata et promulgata ; et ex ibi dictis, quae hic tradita sunt confirmari possunt.