Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 10

Caput 10

Statum perfectionis non praeceptorum tantum, sed etiam consiliorum observantiam includere.

CAPUT X. STATUM PERFECTIONIS NON PRAECEPTORUM TANTUM, SED ETIAM CONSILIORUM OBSERVANTIAM INCLUDERE.

1. Perfectio charitatis duplex - altera essentialis, altera accidentalis.— Haec est conclusio in omnibus his, quae in praecedentibus capitibus dicta sunt, intenta. Ad cujus explicationem et probationem supponenda imprimis est distinctio in superioribus data, inter statum perfectionis et ipsam charitatis perfectionem ; nam charitatis perfectio est finis hujusmodi status; ipse vero status potissime constat ex mediis ad illum finem consequendum, et hoc modo dicitur non tantum praecepta, sed etiam consilia complecti. Ut autem hoc magis declaretur, supponenda est communis distinctio de duplici perfectione charitatis, seu christianae vitae: una perfectio dicitur essentialis, alia superaddita essentiali, ac subinde accidentalis; vel una simpliciter necessaria ad justitiam et vitam spiritualem animae, alia utilis, seu ad melius esse. De priori loquitur Christus, cum ad omnes dicit: E'stote perfecti, Matth. 5. De posteriori vero dicit ad quemdam : 56i vis perfectus esse, Maith. 19. De priore etiam intelligitur optime Paulus, ad Philip. 3, cum non de se solum, sed etiam de aliis dicii : Quicumque perfecti sumus. De posteriori intelligi potest idem Apostolus, eodem c. 3ad Phil., dese dicens: Non quod jam acceperim , aut jam perfectus sim. Nam, licet possit hoc intelligi de perfectione patriae, ut exponit Augustinus, serm. 15 deVerbis Apost., c. 13, tamen etiam et fortasse melius intelligitur de perfectione viae abundantiori. Negat autem Paulus se illam habere, non quia jam non esset in altissimo perfectionis gradu, sed quia nondum acceperat totam perfectionem, quam in hac vita consequi poterat et sperabat.

2. Perfectio vitee christiane, de qua loguimur, includit etiam perfectionem accidentalem. — In praesenti ergo, cum de perfectione vitae christiana agimus, non de sola essentiali perfectione, sed de cumulatiori loquimur; nam respectu illius, communem statum perfectionis ejusdem vitae distinsimus. Prior enim perfectio essentialis praecise sumpta pertinet ad communem statum Christianorum; quia, licet non omnes in tali statu existentes illam perfectionem habeant, quia multi non juxta debitum illius status operantur, et ita spiritualiter non vivunt, nihilominus omnes sunt in statu, in quo illam perfectionem intendere ac procurare tenentur, et habent sufficientissima media per quae illam consequantur.

3. Perfectio vite christiane sine consiliorum observantia non acquiritur. — Probatur ratione. — Hiuc ergo imprimis concludimus, christianam perfectionem sine observatione consiliorum praeter praecepta non acquiri. Assertio est certa et communis, eamque tradit D. Thomas, d. q. 184, art. 3, et sumitur ex verbis Christi, Matth. 19: Si vis perfectus esse, ali, et vende omnia quee habes, et vent, sequere me. Ubi observationem et executionem consilii paupertatis ad perfectionem assequendam proponit ut medium, seu viam necessariam. Et simili modo Paulus consulit virginitatem, dicens, 1 Cor. 7: Folo vos sine sollicitudine esse. Mulier innupta et virgo cogitat que Domini sunt, ut sit sancta corpore et spiritu. Et infra : Porro hoc ad utititatem vestram dico, non ut laqueum vobis injiciam, sed ad id, quod honestum est, et quod faucultatem praebeat sine impedumento Dominum obsecrandi. Et inferius de non nubente ait : Melius facit, et, beatior erit. Eademque ratio est de consilio obedientiae et de aliis, proportione servata. Ratio autem est, quia perfectio christiana requirit praeceptorum observationem, sine qua nemo salvari potest; et ulterius aliquid perfectionis addit ultra id quod simphciter necessarium est ad salutem; ergo maxime addit consiliorum observationem. Tota ratio est fundata in allegatis Christi verbis, Matth. 19. Nam prius dixit : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata, ubi exigit ea quae ad salutem sunt simpliciter necessaria ; et postea addit : Si vis perfectus esse; ergo aperte docet perfectionem aliquid addere supra id quod est necessarium ad salutem, quod in antecedenti supposuimus. Consequentiam vero indicat Dominus, dum inde subinfert, per consilii cujusdam observantiam perfectionem esse obtinendam.

4. Confirmatur ex Luc. 17.—botestque hoc confirmari ex verbis Christi, Luc. 17: Cum feceritis omnia, que praecepta sunt volis, diciteServi inutiles sumus ; juxta probabilem eorum expositionem in superioribus datam. Eum enim servum, qui ea tantum facit quae praecepta sunt, inutilem vocat, non quia non suo muneri satisfecerit, et suum stipendium mereatur, sed quia nullam peculiarem benevolentiam erga dominum ostendit, nec ampliori gratia aut beneficio dignus est. Sic ergo in divino obsequio, ad charitatis excellentiam, aliquid consihi, ultra id quod praeceptum est, agere oportet. Dices : ergo non potest quis esse perfectus, sine virginitatis aut paupertatis observantia , vel alia simili. Respondetur negando consequentiam ; quia cum diciius perfectionem charitatis non acquiri sine observantia consiliorum, non restringimus sermonem ad illa tria principalia consilia, sed in universum loquimur de consiliis, includendo etiam omnem modum meliorem servandi praecepta , quam praeceptum in rigore requirat : et sic est evidentior assertio; quia, nisi quis aliquid boni non praecepti faciat, vel saltem meliori modo quam praeceptum est faciat, non poterit aliquam perfectionem charitatis, praeter essentialem, obtinere ; nec aliquid operatur quo majori gratia dignus fiat, ut in citatis verbis Christus docuit, et est per se manifestum.

5. Declaratur et confir natur ulterius posita conclusio. — Unde tandem concludimus, ad statum perfectionis , necessarium esse ut, praeter praecepta, consilia eorumque observantiam complectatur et requirat. Hoc intendit praecipue D. Thomas in loco supra allegato, et omnes Patres de hoc statu scribentes ; praesertim Cassian., collat. 1; colligiturque ex verbis Christi Domini et Pauli citatis, et sequitur necessario ex praecedenti assertione, supposito fine illius status. Nam in quolibet statu prudenter instituto media esse debent fini consentanea ; sed in statu perfectionis aliquid virtutis intenditur , ultra id quod est essentiale, ac simpliciter necessarium ad charitatem ; ergo aliqua media perfectiora et ultra praecepta profiteri debet. Item observantia omnium praeceptorum ad communem statum vitae christianae pertinet, quia est necessaria ad perfectionem essentialem charitatis, quam omnes fideles tenentur intendere ; sed status perfectionis aliquid addit huic communi statui, quo faciliorem reddat viam crescendi in charitate, ultra id quod simpliciter est ad salutem necessarium; ergo necesse est ut consiliorum observantiam complectatur.

6. Quae consiliorum observantia ad statwm per fectionis necessaria sit. — Inquires quorum corsiliorum observantia vel professio ad statum perfectionis necessaria est. Respondeo, de hoc agere D. Thomam ad q. 186, art. 2, dum tractat de statu religionis, et ideo in libro sequenti plura in particulari dicemus. Nunc solum negativam regulam statuere possumus, nimirum non omnia consilia esse necessaria ad omnes et singulos perfectionis status. Ita docet D. Thomas supra, et in Opuscul. 19, c. 2, ubi id confirmat exemplo Apostolorum. Nam, licet omnes statum perfectionis profiterentur, non omnes servabant consilium non accipiendi stipendia ab Ecclesiis, quibus priedicabant, sed solus Paulus illud servabat, 1 Corinth. 9. Ratione etiam est evidens, tum quia non omnia consilia possunt simul impleri; tum quia non omnia sunt consona et proportionata cuicumque statui. Nam quadam sunt consona divitibus, qua non pertinent ad professores paupertatis. Tum praeterea, quia quaedam consilia sunt proportionata incipientibus, quae proficientibus aut perfectis non expediunt. Et e contrario quaedam postulantur a perfectis (ait D. Thomas), quae incipientibus, etiamsi perfectionis statum profiteantur, non consuluntur; ne forte se alicui periculo exponant, et sic de aliis. Unde affir- mativa regula generalis solum esse potest, ut eorum consiliorum observantia in unoquoque statu requiratur, quae illi proportionata sit, ut tractando de statu religionis fusius explicabimus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 10

Caput 10