Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Utrum ad valorem professionis necessarius sit consensus ita liber, ut non ex metu tribuatur.

CAPUT IV. UTRUM AD VALOREM PROFESSIONIS NECESSARIUS SIT CONSENSUS ITA LIBER, UT NON EX METU TRIBUATUR.

1. Notatio et assertio simul. — Notatio secunda. — Quoniam ea, quae ex metu vel ignorantia fiunt, simpliciter libera et voluntaria sunt, quamvis secundum quid sint involuntaria, et coacta, ideo inquirendum relinquitur, an professio ita debeat esse perfecte libera, ut has etiam imperfecticnes excludat; prius ergo dicemus de metu, et deinde de ignorantia. Circa metum autem considerandum est, non esse quaestionem, quando quis ex metu profitetur exterius, interius vero non consentit, sed solum fingit; nam tunc certum est professionem apud Deum esse nullam, quia sine voluntate et intentione profitendi non potest valida esse professio, secundum omnes, ut dixit Navarrus. cons. 15, de Regular., et per argumentum a simili sumitur ex c. Ta , et c. Js qui, de Sponsalib.; et consonat sententiae Gregorii in c. Humane anres, 92, q. 1, quod homines verba nostra talia judicant, qualia foris sonant ; diviua vero judicia talia ea audiunt, qualia ex intimis proferuntur , et supra tractando de voto in genere hoc latius probatum est. Unde ad hoc non refert quod timor sit magnus vel parvus; imo absolute non refert ex qua causa proveniat defectus consensus; sed sufficit illum non esse, ut actus sit invalidus, sive ex metu gravi, aut levi, sive ex alia prava intentione, aut malitia non habeatur; quacumque enim ratione id contingat, illo deficiente, deficit anima contractus, ut sic dicam, et ideo nihil fit. Solum poterit conferre consideratio causae ad explicandum quae obligatio manere possit in eo qui ita fipxit, vel ad iterandam valide professionem cum vero consensu, vel ad aliquod damnum resarciendum. De qua re nonnulla diximus tractando de voto in genere, et in sequentibus aliquid fortasse attingere necessarium erit.

2. In quo sensu procedat difficultas. — Ratio dubitandi. — Quaestio ergo hujus loci est, quando quis profitendo verum consensum interius praebet, extortum tamen per metum, an revera professio valeat, verumque religiosum constituat. Et ratio dubitandi esse potest, quia ille tandem simpliciter vult se tradere religioni, et obligari Deo; crgo facit quod vult, nam potestatem habet, cum sit dominus sui; nam qui potest et simpliciter vult, volitum facit; in hoc enim distinguitur absoluta voluntas, quae etiam efficax dicitur, a voluntate inefficaci.

3. Conclusio vera et certa. — Probutur es jure. — Nihilominus res certa est talem professionem nullam esse. Quod docent omnes Doctores super jura statim citanda; et Sot., lib. 7 de Just., q. 2, art. 1, ad 2, et in 4, d. 29. q. 1, art. 3; et Navar., Comment. 4,de Regular., n. 76, et consil. 9, de His quae vi, ubi duo fundamenta generalia assumit: unum est, nullum votum factum ex gravi metu validum esse, juxta gloss., in c. Abbas, de His quae vi; aliud est, nullum actum metu factum ligare agentem in conscientia, juxta communem opinionem Hostiens., Adrian., et aliorum quos ibi refert, et seipsum etiam citat in Manual., c. 27, num. 29 et 30. Sed ibi nihil dicit de hoc tam generali principio, et in cap. 22. num. 50, contrarium principium statuere videtur; illud etiam generale principium de voto nobis supra probatum non fuit. Probatur ergo primo ex cap. 1, de His quae vi, etc., ibi: Si legitime probatu » fuerit non timore mortis praedictam mulierem relig ionem intrasse, aut quod fecit, postmodum ratum habuisse ; ergo si professio fuisset facta ex metu, et postea libere confirmata seu rata habita non fuisset, valida non aestimaretur; et in cap. Cum dilectus, eod. tit., cum propesita est quaestio de voto quodam servandi regu!am Cisterciensem et per violentiam facto, respondet Ponti- fex servandum esse, non obstante violentia, que proponebatur jurata, cum neque metum mortis, negue cruciatum corporis contineret, et ideo non debueral cadere in constantes ; ergo si metus fuisset gravis, et cadens in constantem virum, votum non obligaret, juxta mentem Pontificis. Confirmari etiam hoc potest ex aliis juribus irritantibus matrimonium metu factum, cap. Significavit, de Eo qui duxit in matrim., etc., cap. Veniens, 1, cap. Locum, de Sponsalibus; item quia electio facta ex metu nulla est, cap. Ubi periculum, S Ceeterum , de Electione, in 6. Quae exempla convincerent, si in illis casibus actus essent invalidi ex natura rei, quia non minor libertas requiritur ad professionem, quam ad illos actus. Tamen si illi actus solum sunt irriti jure positivo, non est tam efticax argumentum; est tamen optima congruentia, seu conjectura, idem in praesenti casu fieri debuisse.

4. Dubitatio an talis professio sit nulla em natura, rei, cel ec jure positivo. — Prima opinio.— Fundamentum illius. — Confirmatio.— Ut autem rationem hujus veritatis reddamus, inquirendum superest an talis professio sit irrita ex natura rei, vel ex jure positivo. Quidam censuit ex natura rei esse tale votum invalidum, quod indicat Soto supra, et idem sentit, lib. 8 de Justitia, q. 1, art. 7, versus finem. Idem tenet Philiarch., lib. 3, c. 18, tom. 1; Navar., dict. comment. 4, de Regular., idem sentire videtur, cum solum argumentetur a simili, vel etiam a fortiori, quia professio maxime ligat, et ideo perfectam libertatem requirit. Idem plane sentit Panormitanus, in c. Sicut nolis, de Regularibus, n. 5, de cujus opinione plura statim. Hoc ergo est fundamentum praecipuum hujus sententiae, quod ita amplius explicari potest ; nam professio primario fit ipsi Deo, cui se homo obligat, et principaliter tradit ; ergo non est verisimile Deum acceptare traditionem sibi factam coacte; est ergo invalida ex natura rei. Accedit maxime, quia si ex naiura rei professio non est invalida, neque ex jure positivo erit, quia nullum est jus positivum expressum, in quo talis irritatio fiat. Nam priora capita, quae de votis specialiter loquuntur, hoc non statuunt, sed ad summum supponunt, et non satis clare, ut statim dicam. Alia vero jura, quae non in hoc casu in specie, sed in aliis loquuntur, non sunt efficacia, ut dixi.

5. Gecunda opinio.— Fundamentum allius. -- Aliorum vero sententia est, professionem non esse irritam jure naturae. Sed quidam ex illis propter argumentum proxime facium dicunt consequenter talem professionem in conscientia validam esse, et obligare, quamvis Ecclesia non cogat ad illam servandam. Ita tenet Sylv., verb. Metus, q. 8: Quia mullibi (inquit) authentice legà talem irritationem. Citatque Abbatem, in c. Cum locum, de Sponsalibus. Sed pro Cardinali citavit Abbatem, nam Cardinalis id asserit, non vero Abbas. Idemque Sylvest., verb. Votum, 2, q. 12, in contrarium citat Panormit., inc. Sicut nobis, de Regularibus, et merito, quia ibi, n. 5, et aliis locis, tenet votum metu factum irritum esse, ut patet ex c. Abbas, de His quae vi. etc., numero undecimo. Praeter Sylvestrum ergo nullum auctorem invenio hujus sententiae. Suaderi autem potest, quia si professio haec non est nulla ex natura rei, oporteret legem canonicam, irritantem actum adeo gravem, esse expressam ; non autem ita est; nam in c. 1, de His quae vi, id non exprimitur, praecipit euim ibi Pontifex ut quaedam mulier per censuram ecclesiasticam compellatur professionem servare, nisi legitime probetur factam esse per metum. Ex quo imprimis directe non habetur quid esset agendum, si constaret intervenisse metum ; deinde ad summum colligi potest tunc non esse aliquem compellendum ad servandam professionem, non vero sequitur illum non teneri in conscientia ad illam servandam. Multoque minus probat c. Cum dilectus, in quo non est sermo de professione religionis, sed de quodam voto simplici, seu premissione jurata, quam non dicit Pontifex futuram invalidam, si metus fuisset gravis, sed colligi fortasse potest, quod hinc fuisset irritanda, quod Pontifex noluit tunc facere, quia metus non fuit gravis.

6. Vera resolutio duas partes amplectens.— Prolatur yrima pars. — Confir matur. — ReJicitur Panormitanus. — Nihilominus dicendum censeo, talem professionem esse validam ex natura rei, jure tamen ecclesiastico irritam esse. Haec sententia sumitur ex Navar., in Summa, c. 22, n. 50, et aliis qui de matrimonio ita sentiunt ; et insinuat etiam Soto, in 4, d. 29, q. 1, art. 3, ad 4. Eamdem expresse ex recentioribus dccent Sanchez, in Decal., lib. 4. c. 3, n. 89; Aragon., 2. 2, q. 88, a. 3; Henr., lib. 1 de Matrim., c. 9, n.1et 3; et Less, lib. 2, c. 40. dubit. 3, n. 18, quatenus asserit gravem ac injustum metum solo jure positivo irritum reddere votum. Idem tradit c. 41, dubit. 7, n. 61, de professione, estque haec sententia frequentius recepta in scholis. Et quoad priorem partem mihi sufficienter probatur raüonibus, quibus idem in superioribus ostendi, lib. 1 de Voto in communi, c. 7 et S. Summa earum est, quia in hoc metu duo possunt considerari: unum est, quod inferatur per injuriam, quod maxime est verum, quando incutitur ad extorquendum consensum in professione; aliud, quod vel tollit, vel nimium minuit libertatem. Primum est quidem verum, et posset fortasse valere ad irritandum contractum cum homine factum, et in tali injuria fundatum, ut multi probabiliter opinantur; tamen respectu Dei haec injuria nihil facit, quominus promissio, vel traditio illi facta valida sit, tum quia ipse non est auctor talis injuriae, tum etiam quia si ipse velit malum illud vel timorem inferre aut permittere, ut homo induceretur ad professionem faciendam, jure merito posset id facere. Secundum autem quoad ablationem libertatis falsum est, quia voluntas non cogitur simpliciter, nec necessitatur ad interiorem consensum, liberumque esset homini velle potius mori quam profiteri. Quoad diminutionem autem libertatis verum est aseumptum ; tamen inde inferri non potest actum esse nullum ex natura rei, quia nulla sufficienti ratione hactenus probatum est, ad valorem hujus ex natura rei necessariam esse libertatem ita perfectam, ut nullo ex capite minuatur, alias professio facta importunis precibus, vel ex vehementi passione, non esset valida. Accedit plures esse metus non minus minuentes libertatem, de quibus certissimum est non invalidare professionem; hujusmodi est metus mortis naturalis ex infirmitate, vel yiolentae ex naufragio. Optimusque casus esse solet de adultera, quam maritus juste vult affici poena mortis, nec parcit nisi religionem profiteatur, quia certissimum est talem professionem esse validam. Idemque censeo si quis, timens violentam mortem sibi imminentem ab inimico, quem ut fugiat, religionem ingreditur, pon quia metus in hunc finem immissus sit, sed in odium, vel vindictam alterius rei. In quo casu Panormitanus in d. c. Sicut nobis, significat professionem esse invalidam, sed immerito, quia nullo jure id probari potest, nec ratione. Quid enim interest respectu Dei, quod talis metus juste incutiatur per publicam justitiam, aut injuste per privatam personam ? nam sine dubio utroque modo aeque minuitur libertas, et ratio injuriae, ut dixi, impertinens est; ergo ulterius quamvis metus directe inferatur ad extorquendum consensum in professione, non propterea ex natura rei vel consensus est inefficax, vel professio nulla.

7. Instantia contra promime positam confirmationem. — Hesponderi potest, quando metus directe incutitur ad extorquendum consensum, esse specialiorem quamdam diminutionem libertatis , quae non est in quocumque alio metu ex numeratis ; nam in aliis non determinatur voluntas ex vi metus ad eligendam professionem, tanquam medium necessarium ad vitandum malum quod timetur; sed cum malum alioquin immineat, voluntas ipsa ex sua libertate se determinat ad eligendum hoc medium, vel ut a Deo imploret auxilium, vel ut securiorem vivendi rationem habere possit. At vero quando metus directe incutitur ad extorquendum consensum, voluntas ex vi illius quodammodo determinatur ad eligendam professionem tanquam medium necessarium ad vitandum malum illud , quae determinatio longe major est, magisque contraria libertati; nam, supposita intentione vitandi illud malum, est quaedam necessitas simpliciter. Unde cum homo habeat intrinsecum et naturale jus ad vitandum malum illud , imo etiam voluntas vitandi illad quodammodo naturalis sit, voluntas etiam talis medii non censetur sufficienter libera. Atque ex hac differentia oritur alia ad morales effectus valde notanda ; nam quando metus non est directe immissus ad extorquendum consensum , moraliter nulla est occasio faciendi fictam professionem, sed regulariter fit vere, et ex animo, quia hoc modo facta, est medium utile vel ad placandum Deum, vel ad consequendum finem intentum, non autem si ficte fieret. At vero quando timor est directe immissus ad extorquendum consensum , regulariter est occasio faciendi potius professionem fictam , quam ex vero consensu , quia ipsum externum opus reputatur sufficiens medium ad vitandum periculum.

8. Hesponsio ad instantiam. — Sed, licet hae differentiae merito considerata sint, et sint utiles ad intelligendum quare jura non irritant , nec in universum prohibent professiones ex priori metu factas, summe autem detestatur directas coactiones, et extorsiones professionum , nihilominus non sufliciunt ut propterea dicamus professionem factam ex metu directe immisso esse ex natura rei nullam. Primo, quia tota illa differentia est secundum magis et minus, servata semper libertate simpliciter ita perfecta, ut ad peccandum mortaliter sufficiat ; nullo ergo sufficienti fundamento dicitur, diminutionem illam, quae accidentaria semper dici potest, in uno gradu annullare actum ex natura rei, et non in alio; maxime cum pro regula habeatur, libertatem, quae sufficit ad peccandum mortaliter, sufficere ex natura rei ad votum emittendum. Secundo , quia ex eo potius quod talis professio frequenter ficte fit, colligitur ipsum consensum internum non esse medium simpliciter necessarium ad vitandum timorem illum, quia actus externus fiete factus sufticeret ; solum ergo exigitur ab operante, ne talem externum actum indebito modo faciat, qui est magnus , et perfectus usus libertatis. Tertio, quia ratio supra facta semper retinet vim suam, quae apud me est maxima, quia talis voluntas potest se obligare, et hic et nunc simpliciter et absolute vult; ergo quantum ex sese, seu ex natura reli, id facit, nisi extrinsecus jure aliquo impediatur. Propter has ergo rationes censeo ex sola rei natura professionem talem non esse invalidam.

9. Probatur secunda pars resolutionis posite, quod sit irrita jwre ecclesiastico. — Altera vero pars, scilicet, quod jure canonico invalida sit, evidenter sequitur ex prima assertione a nobis posita ; nam si professio est invalida, et non jure naturae, necesse est ut id sit jure canonico, quia nullus alius modus probabilis excogitari potest. Tpsa autem prima assertio non videtur hactenus sufficienter probata, quia illa jura, quae adduximus, videntur valide infirmari objectionibus factis. Nihilominus probatur primo ex communi consensu Doctorum, ut citatum est , nam et Sylvester, qui videtur contradicere aliis locis. in verb. Eeligio, 3, q. 11, hanc plane sequitur sententiam. Imo videtur etiam esse communis sensus totius Ecclesiae, quo hujusmodi professiones invalidae judicantur, qui consensus magni ponderis est in hac materia, vel quia consuetudo est optima legum interpres, vel quia, licet illud tale jus non esset scriptum, ex tali consensu communi posset inteiligi esse traditum, et usu receptum in Ecclesia. Maximeque confirmari hoc videtur ex Concilio Tridentino, sess. 25, c. 19, de Regular., ubi sic inquit : Quicumque regularis praetendat se per cin et metum ingressum esse religionem, aut eliam dicat ante ctatem debitam professum fuisse, aut quid simile, etc. Ubi clare supponit ex hoc capite invalidam fieri professionem, non solum existimatione Ecclesiae, sed re ipsa; nam concedit tempus quinquernii ad allegandam hanc nullitatem professionis ; item equiparat hoc impedimentum cum defectu artatis legitimae, quem constat esse contra valorem professionis, et addit lllam particulam generalem, et quid simile, ut comprehendat omne aliud impedimentum irritans. Denique in loe sensu servatur in Ecclesia hoc decretum; nam si quis, ante elapsum quinquennium post professionem factam, in ecclesiastico judicio sufficienter probet per metum fuisse coactum ad professionem emittendam, liber ab omni ohligatione judicatur. Quod nullo modo fieri deberet, saltem ita simpliciter et absolute, si in sola praesumptione, quod professio ficte fuisset facta, sententia fundaretur; debuisset enim Ecclesia explicare modum sententiae seu libertatis, et onerare conscientiam professi ; quod si interius consensit non obstante metu, non potest religionem dimittere, etiamsi ab Ecclesia non cogatur; non autem ita fit, sed simpliciter liber judicatur; ergo sensus est, sive consenserit, sive non, professionem fuisse nullam, eo ipso quod ex metu processit. Atque haec eadem praxis Ecclesiae, et mens Concilii Tridentini ostendit hunc esse verum sensum d. c. 1, de His quae vi, etc. Hinc denique sumitur ratio, ob quam fuit valde expediens Ecclesiam tales professiones irritas facere, quia non poterat alio modo animarum periculis et necessitatibus sufficienter succurrere; cum enim ipsa non posset convenienter cogere ad professionem servandam eum, qui metu coactus illam fecisset, sed periculum magnum erat, quod multi viri religiosi statum suum non servarent, et ideo convenientissimum fuit talem professionem irritam facere, ita ut in hoc negotio haec duo convertantur ab Ecclesia, non cogi ad professionem tenendam, et ipsam non obligare.

10. Instantia. — Dices : nonne potuisset Ecclesia professionem illam, postquam juridice probatum fuerit ex metu esse factam, postea irritam facere, etiamsi prius rata fuisset? cur ergo non ita factum est? seepe enim lex non irritat actum, disponit tamen ut irritetur, quod in praesenti videtur futurum fuisse melius, ut post professionem hoc modo factam nemo posset illam deserere sine sententia et irritatione Ecclesiae, et interim ad eam servandam vere obligaretur. Respondeo , mea sententia hunc modum fuisse possibilem, tamen res est incerta, et sub opinione, nam mnlti putant professionem semel ratam non posse per Ecclesiam dissolvi ; et hoc satis erat ut Ecclesia modum illum per generalem legem non statueret; maxime , quia si dissolvi potest, solum est per Summum Pontificem, et ideo nec fuit conveniens nt talis irritatio omnibus judicibus committeretur ; nec etiam fuit expediens ut in omnibus similibus causis judicium esset Sedi Apostolicae reservatum. Melius ergo fuit, praeveniendo incommoda, talem professionem irritare, et per haec sutficienter, ut existimo , satisfactum est aliarum opinionum fundamentis.

11. Dubitatio quinam metus annullet professionem. — Differentia et enplicatio metus levis et gravis. — Statim vero occurrit inquirendum de quo metu intelligendum hoc sit. Potest enim esse vel gravis, vel levis. Prior appellatur communiter cadens in constantem virum, quia talis tantusque est, ut vir etiam fortis et constans illo moveri possit. Aliqui vero declarant, illum esse metum cadentem in virum constantem, cui vir constans cedit, ut aliquod malum faciat; quo sensu nullus metus etiam mortis acerbissimae cadit in virum constantem, quod tamen falsum est. Item, quia alias si anis faceret professionem fictam ex metu mortis, ille non esset metus cadens in virum constantem ; si autem faceret professionem veram, quantum est ex se, esset metus cadens in eonstantem virum ; quia prior ex metu fecit aliquod malum; posterior vero minime; at hoc falsum est, cum sit metus seque gravis. Non est ergo haec circumstantia explicanda per respectum ad opus seu ad subjectum, sed per respectum ad objectum seu malum quod timetur, quod tam grave est, quod merito vir fortis timere potest, non ut ob illud vitandum aliquid ex se malum faciat, hoc enim propter nullum metum licet ; sed quod merito illud timere potest, et fugere, fugiendo talem actum, ut est in praesenti professio. Quod autem malum censendum sit ita grave, ut ad hunc metum sufficiat, fere judicio prudentis arbitrandum est , argumento l. Metus, ff. Quibus ex causis, etc., licet in dict. c. Cum dilectus, de His quae vi, dicatur non obstare violentiam, quae mctum mortis aut cruciatum corporis non continet ; nihilominus, ut glossa ibi et omnes advertunt, non tantum illa duo sufficiunt ad hunc metum gravem ; tamen ex illis sumitur regula, ut omne malum moraliter aequivalens sufficiat, ut diuturnus carcer, verbera, vel ignominiosa, vel acerba ; item gravis infamia, vel honoris jactura, quam homines praeferunt corporis incommodis, et similia. Sed, ut brevius et generalius res explicetur, dico metum, ut dicatur cadere in virum constantem, duo praerequirere; et quod malum, quod timetur, sit grave, judicio prudentum ; et quod gravi seu probabili ratione timeatur tanquam imminens. Quae autem mala non sunt ita gravia, non sufBciunt ad metum cadentem in constantem virum, propterea levis dicitur. Praeter mali vero gravitatem, oportet ut metus etiam sit rationabilis, id est, in vero et morali periculo fundatus, nam vir constans non timet nisi ubi de periculo satis constat; inconstans autem aut levis homo facile trepidat, ubi non est sufficiens ratio timoris. In quo etiam non potest uniformis regula tradi, sed pro capacitate subjecti; aliam enim constantiam requirit recta ratio in viro, quam in femina, et aliam in matura eetate quam in puerili, ut latius tractant Doctores, in materia de matrimonio, et videri possunt Covar., in 4, p. 2, c. 3, S 4; Navar., c. 22, n. 51; Sylvest., verbo Matrimonium, 8, q. 11; Soto, in 4, d. 22, q. 1, art. 2, et lib. 1 de Justitia, q. 2, art. 1, ad 2; Sanchez, lib. 4 de Matrim., disput. 3.

12. Ojectio.— In piaesenti ergo omnes requirunt metum cadentem in constantem virum, ut professio sit irrita. Et colligitur ex c. 1, de His quae vi, ubi solum de metu mortis fit mentio, et a fortiori ex c. Cum dilectus, ubi metus non gravis quasi nihil reputatur. Omnia etiam jura, quae in casu matrimonii et similibus de metu irritante loquuntur, et in hunc modum illum explicant, ut patet in c. Veniens, 2, et c. Consultationi, de Sponsalib., et alias dicitur in jure, quod vanus timor non excusat, leg. Metum, 2, ff. Quod metus causa, et leg. Si quis ab alio, ff. de Re judic. Et ratio est, quia metus levis non immutat multum voluntatem, et consequenter non diminuit notabiliter libertatem ejus. Dices: etiamsi fortasse malum in se grave non sit, aut periculum in re non immineat, si in apprehensione operantis ut talia judicentur, non minus movent quam si in re existerent; ergo non minus libertatem minuunt; ergo non minus impedient valorem professionis. Et e converso, licet malum sit grave, et vere imminens, non tamen apprehendatur ut tale ; vel licet apprehendatur, non tamen multum moveat, quia ex fortitudine operantis simul apprehenditur ut superabile, tunc metus parum diminuet hbertatem ; tunc ergo non irritabit actum. Circa hoc Navarr., in Summa, c. 17, n. 30, et c. 22. n. B1, vers. Septimum, et consil. 9, de His quae vi, indicat iliam distinctionem metuum solum procedere in foro exteriori, nam in foro conscientiae putat expendendum esse an et quantum metus moverit; potest enim alicui inferri metus gravis, et nihilominus ipse non operari ex metiu, sed quia placet res ipsa quae postulatur, et tune non videtur in conscientia posse discedere ab actu, seu professione sic facta, licet, si in foro exteriori probet metum, judicandus sit liber. Simili ergo ratione, si quis non amplius moveatur ex metu gravi, quam alius ex levi, non videtur in conscientia propter talem metum irritari actum ; et e converso, si aliquis non minus moveatur interius ex objecto levi, quam vir constans ex gravi, non minus irritabitur actus iu conscientia, licet in exteriori foro atiter judicetur.

13. Atque haec sententia fortasse haberet probabilitatem, si verum esset metura natura sua irritare professionem, quia privat aliqua libertate; tunc enim revera non tam esset considerandum qualis sit causa metus, quam qualis sit apprehensio ejus, vel potius quantus sit ipse metus, quia non causa vel objectum metus secundum se, sed formalis metus est, qui tollit et minuit libertatem; ergo in foro conscientiae hoc esset attendendum, si ex natura rei professio esset nulla ob defectum libertatis, sicut de dolo et ignorantia statim dicemus. At vero, quia fundamentum illud falsum est, ut ostendi, dicendum in praesenti censeo, non solum in foro exteriori, sed etiam in conscientia, levem metuin ex parte causa et objecti non irritare-professionem, quantumcumque moveat vel perturbet profitentem, dummodo non tollat usum rationis, nec libertatem sufficientem ad peccandum mortaliter. Probo, quia Ecclesia nunquam irritavit talem professionem, sed illam simpliciter voluit esse validam, nulla ratione habita apprehensionis, vel perturbationis ipsius profitentis. Merito autem ita statuit, tum quia lex generalis non respicit particulares casus ; tum etiam, quia illa apprehensio, vel perturbatio, non potest moraliter probari in foro Ecclesiae; et ideo non potuit juxta illam recte fieri irritatio, sed juxta rei habitudinem seu qualitaiem.

14. Prima limitatio et assertio circa metum gravem. — Atque eadem ratione, non refert quod ex magnitudine timoris seu objecti ejus parum aliquis perturbetur; satis enim est quod vere timeat, et quod ex timore profiteatur, quia tunc etiam actus cadit sub legem irritantem universaliter latam. Dico autem satis esse quod timeat, et quod ex timore profiteatur, nam haec duo in conscientia necessaria sunt, in quo senteutiam Navarri maxime probo. Si quis enim, non obstante exteriori causa et comminatione, quae judicio prudentum esset sufficiens, ut vir vel femina constans timeret, nihilominus ipse interius et in re non timeret, et nihilominus vellet religionem ingredi, non ex timore, sed propter alias causas, professio esset valida, nec posset talis persona tuta conscientia liberarijugo religionis per sententiam ; nam licet fortasse in foro exteriori obtineret intentum suum, probando sufficientem causam timoris, tamen apud Deum non obtinebit, cum revera ex tali causa non fuerit ortus timor, qui est vera et prexima ratio hujus irritationis.

15. Secunda limitatio et assertio. — Idem similiter censeo, etiamsi ortus sit timor, quando ille non est causa profitendi, ut contingeret in eo qui, dum timeret, haberet expressam voluntatem profitendi, etiamsi nulla esset timendi ratic, propter bonum ipsius religionis. Contingit enim ut vexatio det intehectum, et timor mali imminentis sit occasio concipiendi bonum religionis, ita ut jam homo ex amore illius, et non tantum ex timore incusso ad profitendum moveatur; et tunc assero professionem in conscientia esse validam, etiamsi in exteriori foro apparenter probari possit nulla. Ratio est, quia revera tunc, qui sic profitetur, ita se gerit ac si non haberet metum, qui ibi omnino per accidens ac ccncomitanter se habet. Item, quia si professio, prius facta ex metu, postea interius ratificetur, incipit esse valida, ut postea dicam, quamvwis in foro exteriori judicanda esset invalida ; sed in praedicto casu, in eodem momento quo fit professio, rata habetur per voluntatem tam liberam, quam postea esse posset transacto metu ; ergo in conscientia ex tunc est valida talis professio. Neque est inconveniens quod interdum possit in hoc discrepare judicium externi fori a foro conscientie, quia leges humanae non judicant de internis, et secundum id judicant, quod regulariter evenire solet; quando autem intervenit gravis causa metus, actus regulariter fit ex metu, et ideo in foro exteriori ut talis judicatur.

16. Dubium de timore reverentiali. —Solet autem hic specialiter dubitari ar metus reverentialis feminae, verbi gratia, sit sufficiens ad irritandam professionem ex illo factam. Et ratio dubitandi est, quia id simpliciter asseruit gloss., in c. Presens, 20, q. 3, quam glossam ut singularem commendat Navarr., in Summ., c. 22, n. M, vers. 8, et consil. 9, do His quae vi, qui hoc eliciunt ex d. c. Praesens. In contrarium autem est, quia timor reverentialis non videtur gravis , nec cadens in constantem virum, quia, regulariter loquendo, neque objectum cjus grave est, neque ratio timendi sufficiens. Ut vero respondeamus, cavenda imprimis est ambiguitas in significatione illius vocis, timor reverentialis ; aliquando enim significat solam interiorem reverentiam ad aliquam personam, ut patris, tutoris, etc., cum quadam verecundia, quae puerum detinet, ne voluntati patris audeat contradicere. Et hunc metum reverentialem minime sufficere existimo ad irritandam professionem. Quod contra praedictam glossam, et plures alios , quos refert, tenet Covar. , in 4, p. 2. c. 3, 86, n. 7;Salzedo, superregul. 532; Bernard. Dias, ampliatione 1; Henr., 1. 11 de Matrim., c. 9, n. 5; Ludov. Lopez, 2 p. Instruct. in materia de Matrim., c. 40, S Primo igitur. Et plures juristae, quos allegat et sequitur Sanchez, lib. 4 de Matrim., disp. 6, n. 18. Et quidem ad hominem magnum argumentum est, quod hic metus non irritat matrimonium carnale, ut praedicta glossa fatetur, et est communis sententia Doctorum , quos referunt citati auctores ; ergo nec professionem irritabit. Patet consequentia , quia quoad hoc aequiparantur hi actus ab omnibus fere jurisperitis, nec potest verisimilis ratio differentiae assignari. Ratio vero a priori est, quia nullum est decretum canonicum irritans tale matrimonium ; ergo non habet unde sit nullum, juxta superius dicta. Antecedens probatur, quia imprimis d. c. Presens nihil probat, quia ibi non solum intervenerat timor reverentialis, sed etiam absoluta coactio, ut patet ex ilis verbis : Sub testificatione jurejurando firmavit (scilicet, pater Artho) quod quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper restitit, et uunguam se fieri monaclum consensus, sed demum ab insequentibus monastico halitu violenter est indutus. Non fuit ergo timor reverentialis, sed coactio manifesta, praeter multa alia, quae ibi intervenerunt, propter quae evidens erat illam non fuisse professionem. Apparentius argumentum pro illa sententia sumi solet.ex c. Puelle, 20, q. 1, ubi dicitur : Puelle que non coacte parentum imperio, etc. Significatur ergo parentum imperium, cui puella propter reverentiam non audet contradicere , moralem coactionem sufficere, quae excuset ab obligatione voti. Verumtamen textum hunc exponere videtur Clemens III, in c. Cumn virum, de Regularib., ibi: Non videtur illa monastice professionis a se jugum posse excutere , cum eum non constet evidenter contradisxisse; et terum infra : S eam quandoque contradiaisse constiterit. Et inferius allegat verba Leonis, in d. c. Puelle; et intelligenda dicit de femina constituta in aetate nubili, quae non potest cogi ut parentum sequatur voluntatem; coactionem autem tunc fieri intelligit, quando ipsa contradicit ; quando ergo non contradicit, licet taceat fortasse ex reverentia, non cogitur, nec in foro exteriori ex hoc solo principio potest talis professio nulla judicari; et in interiori valida est, si revera profitens internum consensum adhibuit. Praeterea, in d. c. 1, de His quae vi, non irritatur hic consensus, nisi intercedente metu mortis, sub quo omnis metus cadens in constantem virum ad summum comprehenditur ; ille autem timor reverentialis non potest dici metus cadens in constantem virum, sed ad summum reputari solet levis, seu modica coactio, quae non sufficit, ut dicitur in c. 7nsinuante, Qui cler. vel vovent., et notavit Panorm., in cap. Cum virum , de Regular., in fin.

17. Alio vero modo timor reverentialis includit non solum imperium paternum, cui ex reverentia non contradicitur, sed etiam coactionem aliquam, per quam puer cogitur eam reverentiam patri praestare, ut etiam in hoc negotio ejus non audeat contradicere voluntati; hic autem timor non est, nisi pracesserint minae, ut Abbas supra notat ex Innocentio, in cap. Cum causam, de Offic. deleg.; et Dartol., in lib. 1, S Que onerande, ff. Quarum rerum actio non datur, et ex multis aliis idem notat Covar. supra, n. 4. Sic ergo sumptus metus reverentialis sine dubio sufficit ad irritandam professionem, ut iidem auctores docent ; quia etiam suflicit ad irritandum contractum matrimonii , et ut alii contractus irritentur. Proprium vero fundamentum esse debet , quia talis timor est cadens in constantem virum; et ideo necesse est ut malum, quod pater comminatur, sufficienter grave sit, et quod ipsa comminatio sit sufficiens, juxta superius dicta de metu gravi. Existimo autem non esse necessarium quod minae formaies sint, ut sic dicam, sed satis esse quod filius habeat sufficientem causam, et indicia ob qua - timeat a parente grave aliquod nocumentum, si ei contradicat. Et hoc videtur significare Abbas supra cum ait : Quando precesserunt mina, vel verbera, vel pater erat terribilis. Quare, ad discernendum in particulari quan- do est sufficiens comminatio, et de malo satis gravi, judicium prudentis viri maxime necessarium est.

18. Circa hanc vero partem occurrebant tractanda duo decreta Concili Tridentini. Unum est de poena imposita his, qui per metum cogunt aliquem profiteri, sed hoc sufficienter tractatum est supra praecedenti libro. Aliud decretum est, quo praescribit modum et tempus quae servare debent professi, si velint propter hanc nullitatem habitum deserere. Sed illud melius explicabimus infra.

19. Ultimuwn dubium. — Ultimo ergo inquiri hic potest, an, si ex parte religionis acceptatio vel receptio sit facta per vim, seu metum cadentem in constantem virum, irrita fiat professio. De qua re nihil invenio expresse tractatum in citatis auctoribus, cum tamen utraque ex parte dubia videatur : solus Lessius, ex his quos viderim, quaestionem quasi obiter attigit, et pro affirmativa parte resolvit, lib. 2, cap. 41, dub. 7, num. 61, quae suaderi potest in hunc modum ; nam in contractu, ut justitia servetur, aequa debet esse utriusque partis conditio ; sed haec professio est quidam contractus inter religionem et religiosum , ut saepe dictum est, et ideo non potest fieri sine utriusque partis consensu, ut recte notavit Abbas, cum Innoc., in cap. Porrectum, de Regul., n. 10. Ergosi ex parte religiosi requiritur consensus omnino liber a praedicto metu, etiam ex parte religionis eadem immunitas concedenda est, alioquin non esset aequalitas. Confirmatur a simili de matrimonio: iniquum enim fuisset ex parte feminarum irri:are consensum datum ex metu, et non ex parte virorum, aut e converso. Contraria nihilominus pars ex eo suadetur, quod talis irritatio nullo jure habetur ;.unde cum ex sola rei natura non habeatur, ut supponimus, non possumus illam cum fundamento asserere. Etenim quod ex parte profitentis consensus per metum irritus factus sit per legem, non satis est ut idem ex parte religionis dicamus, quia in materia adeo speciali et odiosa , non possumus per argumentum a simili extenderejus. Maxime quia etiam de persona profitente non est jus adeo expressum, quin oporteat ex consuetudine, et alüs conjecturis, ilud ita interpretari ; ex parte vero religionis nec sunt aliquae conjecturae, nec talis consuetudo locum habet; nam fortasse nunquam visum est in Ecclesia, quod professio judicata sit nulla propter metum religioni seu praelato ejus incussum ; nec quod religio eo titulo aliquem a se expellere volue- rit. Unde additur seu augetur ratio, quia hic non intercedit ratio similis, vel aequalis, etiamsi ab illa argumentari velimus: nam imprimis vis et metus facile infertur pueris et juvenibus ingredientibus religionem , et ideo necesse fuit canonicum jus huie malo succurrere. Religioni autem vix potest talis vis inferri, vel, licet possit, casus est tam rarus, ut non oportuerit in universali lege illius rationem habere. Deinde professio ex parte ingredientis est longe difficilior et onerosior, quam ex parte religionis, ut per se constat, et ideo merito fieri potuit hic favor se tradenti, non vero acceptanti. Et in his multum differt inter professionem et matrimonium, ac propterea argumentum etiam inde desumptum efhicax non est.

20. Resolutio difficultatis. — Quapropter , pensatis omnibus, hanc posteriorem partem existimo veriorem. lItaque necessarius quidem est voluntarius consensus religionis, per eum qui potestatem habet, ut professio teneat, ut probat ratio facta de mutuo contractu, et est communis sententia, in cap. ad Apostolicem, et cap. Porrectum, de Regul., ex quibus juribus id etiam sumitur. Quapropter si ob metum vel ob quamcumque aliam causam superior fingat se recipere professionem, re tamen vera non habeat animum neque intentionem admittendi, professio valida et consummata non erit, quia actio exterior in his contractibus nihil efficit sine consensu , ut est in jure notum. Nec mirandum hoc est, nam si Baptismus, qui adeo ad salutem necessarius est, est nullus, si minister non habet intentionem dandi, quid mirum si professio non perficiatur, si minister non habet intentionem acceptandi ? Verum est in foro exteriori causam hanc nullitatis non esse admitten.lam , quia probari non potest. Existimo etiam religiosum ipsum non teneri credere praelato hoc asserenti, quia indignus est de fide, qui in negotio tam gravi dicit se fictum fuisse; imo ob eamdem rationem credo non posse ilii credere in eum finem ut religionem deserat in religionis injuriam , et cum gravi periculo frangendi fidem Deo datam , quam certus est se dedisse, quantum est ex parte sua, et suffticientem probationem non habet ut credat non fuisse acceptatum , neque ut sua auctoritate illam frangere audeat. Si autem velit fidem adhibere, ut remedium quaerat, non male faciet. Quid autem remedii supersit , infra suo loco dicam.

21. Dubium speciale.— At vero si praelatus non ficte, sed vero consensu professionem acceptavit, etiamsi ex quocumque metu id fecerit, valida est professio. Probatur argumento supra facto, quod videtur conveniens supposita sententia, quam omnino veram existimo, metum ex sola rei natura non reddere inefficacem talem consensum, cum non habeamus jus ecclesiasticum , nec consuetudinem , aut aliud principium unde id colligamus factum esse ab Ecclesia ; et hoc maxime videtur certum, quando persona recepta non est indigna, nam tunc licet is, qui religionem cogit, injuste faciat, tamen in effectu ipso non infert gravem laesionem religioni, cum persona recepta non sit ad illum statum inepta, et ideo tunc nulla videtur esse sufficiens ratio irritandi talem contractum. At vero si persona esset indigna, propter gravem laesionem religionis videretur esse major ratio hujus irritationis ; sic enim dicunt communiter Doctores, saepe contingere ut contractus, ex metu factus , si gravem etiam laesionem contineat, rescindatur, qui alias non rescinderetur, ut videre licet in Covar., in 4, p. 2, c. 3, S6, n. 4. Quod aurem in aliis contractibus irritatur, in his, quae rescindi non possunt, posiquam rata sunt, sufficere solet ut a principio non valeat. Verumtamen etiam in eo casu non existimo hoc esse verum, quia etiam in illo nullum est jus irritans, sine quo congruentiae non sufliciunt. Imo fortasse , quia haec laesio rara est, et moraliter vix potest esse adeo gravis, quin aliis modis praeveniri aut reparari posset, ideo jure communi considerata non est, nec sufticiens existimata ad talem legem ferendam. Verum est, si religio ob eam causam temporale damnum patiatur , vel alendo personam inutilem, vel ultra numerum eorum quos potest sustentare, teneri eum qui metum intulit, ad hoc damnum resarciendum ; et haec de metu.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4