Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Utrum ad professionem necessarius sit consensus ita liber, ut non per dolum vel ignorantiam detur.

CAPUT V. UTRUM AD PROFESSIONEM NECESSARIUS SIT CONSENSUS ITA LIBER, UT NON PER DOLUM VEL IGNORANTIAM DETUR.

1. Ratio dubitandi proponitur. — Superest dicendum de professione facta per erroreun vel ignorantiam, an, scilicet, valida sit. Et est ratio dubii, quia vel talis professio esset irrita ex solo naturali jure, vel ex positivo canon-o; neutrum videtur dici posse; ergo. Minor quoad priorem partem ex dictis in praecedenti punctu patet, quia non minus causat involuntarium metus quam ignorantia, ut constat ex doctrina D. Thom. 1. 2, q. 6; ergo si metus ex natura rei non irritat professionem, quantumcumque gravis sit, nec ignorantia irritabit. Aliera vero pars minoris probatur, quia nullum est jus irritans talem consensum seu professionem ; imo cap. ult., 20, q. 3, significatur professionem per dolum factam validam esse, quamvis bona talis religiosi in religionem non transeant, sed haeredibus reddenda sint.

2. Circa hoc varias sententias invenio: nam Hosti. et Raymundus , quos refert Sylvest., verb. Meeligio, q. 11, dixerunt, non obstante deceptione vel ignorantia, validam esse professionem, quia conditio ejus, qui sic decipitur intrando religionem , melior facta est. Allegatur etiam cap. Ea parte, 9, de Convers. conjug., ibi : Quamvis falsa sit causa, per quam ad susceptionem veli predicta mulier est inducta, et cap. Feniens , eod. tit., ubi, non obstante quodam dolo, professio quae omnino valida et rata habenda dicitur. Denique allegatur cap. Cum dilectus , de His quae vi, ubi glossa ult. dixit, licet dolus interveniat in spiritualibus, et det causam contractui, non subveniri dolum passo. Ubi Panor., n. 12, rationem addit, quia ille est bonus dolus ; jura autem non subveniunt , nisi contra malum dolum. Denique Navar., cons. 46, de Regular., quod incipit, erus, absolute dixit, quod professio facta per dolum valet in utroque foro quoad profitentem, et quoad monasterium, citatque cap. Constituit, 90, q. 3, ubi gloss. idem affirmat; et Angelus, verb. Heligiosus, n. 24. Confirmari potest haec sententia, quia si deceptio annullaret professionem, etiam importunae preces, et blanditiae illam annullarent; consequens autem est plane falsum ; ergo. Sequela patet, quia in diminuendo voluntario dolus, et blanditiae, seu preces importuna aequiparantur, quia revera virtualiter nonnulla deceptio et dolus in importunis precibus et in blanditiis involvitur, nam mens ejus, qui blanditüs afficitur, aliquo modo obscuratur , et impeditur ne severitatem religionis apprehendat.

3. Hrror seu ignorantia duplem esse potest in hac materia. — Nihilominus haec sententia in universum et sine ulla restrictione defendi non potest, ut ex dictis supra in simili quaestione de voto in genere manifestum est, nam quoad hoc eadem est profecto ratio de professione. Dico ergo aliquam ignorantiam seu deceptionem reddere professionem nullam, non vero omnem; ita sentit Iunocentius, in cap. Cum dilectus, de His quae vi, quem sequitur ibi Abb., n. 12, et Sylvest. supra, qui in hunc modum hoc declarant. Nam si ignorantuia talis est, ut in peritissimun quemque cadere possit, vitiat (iuquiunt) religionis ingressum; non vero illa, quae minor *uerit, seu quae facilius a quolibet percipi posset. Quae distinctio seu explicatio mihi non placet, quamvis videatur posse fundari in d. cap. Cu dilectus, ibi: Nec obstante dolo. quo se vroponebunt fuisse seductos, cum talis dolus non tam ad circumventionem pradictorum Clisterciensium, quam ad fatuitatem eorum debedt retorqueri ; de quorum verborum sensu statim dicam. Eamdem opinionem tenuit Soto, lib. 7 de Justit., q. 1, artic. 2, et in 4, d. 35, q. 1, artic. 2; et eamdem sententiam reperio in Navar., cons. 46 de Regular., Herus, ad secundam quaestionem, ubi adhibet limitationem prioris sententiae, quam in praecedenti quaestione asseruerat, scilicet, nisi dolus sit tantus qui tollat omnem consensum, quia tunc ad religionem (inquit) non obligaret professio, nec perpetua, nec per aliquod tempus. Deniquc sententia haec sumi potest ex his quae in 4, d. 30 et 36, de matrimonio notant Doctores. Unde eadem proportione qua ipsi loquuntur , et distinguunt errorem in rebus substantialibus matrimonii, vel in acci dentalibus, ita hic distinguendum censeo. Potest enim error vel deceptio contingere, vel in rebus substantialibus religionis, vel adeo gravibus, ut moraliter ad substantialia revocentur, vel deceptio tantum in accidentalibus, seu in rebus, qua sunt minoris momenti. Exempla sunt, si quis inducatur ad religionem profitendam, quia putavit , se non obligari in perpetuum, vel per eam non privari dominio rerum, aut aliquid simile , quod est contra substantiam religionis. Idem censet Soto esse, si quis decipiatur circa asperitatem et difficultatem religionis, quando tanta est, ut moraliter superet vires ejus qui profitetur; tum quia, licet ille modus vivendi non sit de substantia professionis, ut sic, videtur esse de substantia professionis secundum talem regulam , atque adeo de substantia hujus professionis in particulari ; tum etiam quia ad valorem professionis maxime spectat ut sit de re possibili. Accidentaria vero, seu minoris momenti censentur alia omnia, quae vel sunt extrinseca, ut sunt motiva seu causae extra honestatem religionis; vel si sunt intrinsecae, illum gradum non attingunt, ut sunt aliae observantiae religionis. 4. Igitur quando ignorantia vel deceptio est in rebus substantialibus et prioris ordinis, reddit professionem nullam. Probatur primo ex iisdem juribus, quae pro priori opinione citantur. Nam in d. cap. Cum dilectus, dum pro causa redditur, quod dolus ibi non fuerit, quia potius fuit quaedam fatuitas, satis insinuatur aliquem dolum graviorem, seu magis apparentem, potuisse sufficere. Deinde in cap. Feniens, de Convers. conjug., causa, ob quam deceptioni mulieris non defertur, redditur, quia postmodum non continuit, et quia fuit in mora repetendi virum ; ergo potius ibi significatur, si res fuisset integra, propter consensum per deceptionem extortum, non fuisset cogenda carere usu viri. Fuerat autem deceptio illa in re maxirme substantiali, juxta negotii qualitatem : postulatum enim fuerat ab uxore, ut daret viro licentiam proftendi religionem, et non fuerat ei declaratum, quod si talem licentiam daret, oportebat eam seculum relinquere ; et captiose vir ei asseruerat, quod nisi licentiam daret, et sibi et toti mundo inutilem redderet. Petebat ergo postea mulier illa virum suum, allegando se fuisse deceptam ; repellitur autem, quia et diuturnitate temporis videbatur, vulgata jam deceptione, consensum confirmasse, et maxime quia interim adulterata fuerat ; ergo ex illo textu potius colligitur deceptionem in re substantiali potuisse excusare, nisi mulier illa aliis titulis amisisset jus suum. Secundo, probatur a simili de matrimonio, in quo error personae, quia substantialis cst, impedit matrimonium ; et idem est de quacumque alia re substantiali matrimonio, ut ex communi sententia suppono, in 4, d. 30, et aliis supra citatis, et supplem., d. 21, q. 1; Ledesm., q. 53, art. 1; Victor., relect. de Matrimonio, p. 1, num. 10; Tolet., in Summa, lib. 7, cap. 3, ex multis aliis quos refert et sequitur Sanch., lib. 1, disp. 18, an. 18. Ergo idem dicendum est de professione, servata proportione, quia in postulando libero consensu paria judicantur , ut supra ostensum est. Tertio, probatur ratione, quia ignorantia causat involuntarium , vel saltem non voluntarium, quia, eo ipso quod objectum non est cognitum, non est volitum ; ignorantia autem facit ut objectum non cognoscatur ; ergo facit ut operans non consentiat nec velit illud; sine consensu autem in voluntate non potest professio esse valida , ut supra ostensum est.

5. Dices : in praesenti casu nunquam ignorantia ita occultat objectum , quin homo ap- prehendat et velit profiteri. Respondeo ahquando ita occultare, ut nomine potius quam re professionem apprehendat, quia non veram professionem, qualis in re esse potest et debet, sed aliam qualis non est , neque esse potest, sibi fiugit, ut, verbi gratia, professionem sine obligatione perpetua, vel aiio simili substantiali defectu. Ita aliquando contingit ut, licet non contingat deceptio vel error circa professionem in communi, contingat circa hanc particularem religionem, quam quis profitetur, in re ad substantiam ejus pertinente, et tunc licet non occultetur vera professio in communi, occultatur tamen vera professio in particulari; et quia actiones versantur circa particularia, et voluntas sic profitentis non fuit profitendi religionem in genere, sed hanc in particulari, si in ea substantialiter erravit, revera non habuit verum consensum aut voluntatem ejus, et ideo talis professio nulla fuit, nec mansit obligatio ad religionem in genere, quia homo non habuit talem voluntatem , sicut supra in similibus dictum est.

6. Quando autem ignorantia vel deceptio accidentalis seu inferioris gradus est, constat non irritare professionem , quia non excludit substantialem , atque adeo nec suflficientem consensum. Et hoc probat argumentum proxime factum , et omnia quae in confirmationem primae seitentiae adducta sunt. Quibus, quatenus priori assertioni repugnare possunt, per hanc satis fit; quia omnia jura, quae ibi adducuntur, de hoc dolo suffcienter explicantur, ut de cap. Cum d'tectus, et de cap. Veniens, satis ostensum est. In cap. autem E parte , manifestum est intervenisse deceptionem solum circa motivum estrinsecum, non circa proprium objectum , circa quod versari debet consensus ad professionem necessarius ; in cap. autem Constituit, primum dici potest, ibi esse sermonem de ordinatione clericali, quae in hoc differt a professione, quod imprimit characterem indelebilem, et facta tenet, si homo habeat intentionem suscipiendi ecclesiasticum ordinem, quaniumvis ex metu, vel deceptione illam habeat; et ideo sic ordinatos in suscepto ordine permanere cogit, quamvis ad castitatem servandam, vel ministrandum in ordine suscepto cogi non possint , ut inferius dicetur ; et quoad hoc est similitudo cum professione, ex qua similitudine data doctrina confirmari potest. Secundo, dicitur verisimile esse in illo cap. Constituii, esse sermonem de professione quae nomine tonsurae ibi significatur , quia ibi dicitur includere paupertatis obligationem ; non dicitur autem ibi intervenisse gravem deceptionem, nam verba sunt: Hi vero qui illecti comum deposuerunt, etc. ; verbpum autem illecti non significat deceptionem circa professionem ipsarn, sed falsas promissiones, aut blandimenta, quibus ad veram professionem potest aliquis induci.

7. Rationes etiam prioris sententiae parum probant contra priorem assertionem nostram, et ad summum possunt confirmare hanc posteriorem. Nam quod haec deceptio tendat in majus bonum ejus qui decipitur, non satis est (in quo videntur decepti multi ex jurisperitis supra citatis, nisi sano modo explicentur, ut infra dicam), non satis, inquam, hoc est, nisi bonum illud sit voluntarium, quando ex se necessarium non est, ut est hoc bonum reli - gionis , quod sine proprio consensu sub cbligationem cadere non potest ; si ergo dolus impediat consensum, ut revera aliquando potest, parum refert quod deceptio tendat in majus bonum decepti , ad hoc ut valeat professio.

8. Vera resolutio quoad blanditias et importunas preces. — Ad confirmationem autem ultimam non defuerunt qui dicerent, idem esse judicium de professione facta ex blanditiis seu importunis precibus. Quod significat Matthaeus de Afflictis, decis. 69, quem referens non reprobat Covar., in 4, secunda parte, cap. 3, 86, in fin. Dicendum vero est importunas preces et blanditias, et quaecumque similia, quae concupiscentiam augent, si non includant simul deceptionem occultantem substantiale objectum consensus, non impedire professionis valorem. Est enim aperta dissimihtudinis ratio, quia tales preces vel blanditiae non impediunt consensum absolutum et voluntarium , imo proprium voluntarium non minuunt , sed augent potius, ut de concupiscentia dixit alibi divus Thomas. Et quamvis libertatem minuant quoad indifferentiam ejus, hoc nec ex natura rei sufficit ad irritandum actum , ut a fortiori patet ex supradictis de metu, neque etiam est ullum canonicum jus, quod illum irritet. Atque ita sentit de blanditiis Angelus, verb. Heligiosus, n. 23, citans d. cap. Constituit, quem sequftur Sylvester, verb. Heligio, 3, q. 11, in fin. Nec Covar., et Matth. de Afflictis, loquuntur simpliciter de importunis precibus, sed quando adjunguntur timori reverentiali. Volunt enim quod, sicut minae adjunctae reverentiali timori obstant valori professionis, ita etiam importunae preces. Verumtamen neque hoc modo eorum sententiam probo, quia neque id verum est ex jure naturali , quandoquidem nec minae ipsae sine positivo jure id facere possent, ut ostensum est; neque etiam ex jure positivo, nulium enim affterunt, neque extat; nec denique ex similitudine rationis, quia et est argumentum infirmum, et hic revera non est similitudo, quia mina et timor reverentialis sunt ejusdem ordinis, et constituunt unum timorem gravem , et cadentem in constantem virum, de quo habemus positivum jus. Preces autem importunae ac blanditie, et timor reverentialis sunt diversarum rationum, moventque diversimode, scilicet inferendo metum, et augendo concupiscentiam, et ita nec completur metus gravis, ut locum habeat commune jus, nec ex duabus illis causis levibus consurgit una gravis, quae notabiliter ita libertatem minuat, ut ex se possit actum irritare.

9. Differentia inter dolum et metum. — Duplez ignorantia. — Ex his sequitur primo differentia notanda inter metum et dolum ; quia dolus non ex jure positivo sicut metus, sed ex natura rei actum irritat. Hoc patet imprimis, quia in rigore nullum est jus canonicum , ex quo sufficienter haec irritatio colligatur, licet in aliquibus insinuetur, magis praesupponendo quam efficiendo illam, ut vidimus. Ratio vero differentiae est, quia metus non occultat objectum, sed inclinat ad illud per extrinsecum motivum, quod non tollit veram et absolutam voluntatem : deceptio autem occultat objectum, tollitque consensum , et voluntatem directam ilius. Ex qua differentia nascitur, quod jura civilia irritos judicant contractus ex dolo factos ; factos autem per nietum non irritos, sed irritandos decernit per actionem, quod metus causa, ut notavit gloss., in d. cap. Constituit, 20, q. 3; jus autem canonicum licet irritet aliquando contractum factum per metum, ut professionem, de qua agimus, factam autem per dolum non irritat, sed relinquit naturae suae. Unde si dolus tantus sit, ut occultet objectum , et tollat consensum , de illo judicandum relinquit secundum iliam regulam, quod sine consensu nihil humanum fit; si autem dolus sit de aliis circumstantiis , vel motivis, noluerunt jura ex illo capite irritare professionem dolo factam, fortasse ob illam rationem Canonistarum , quia talis deceptio non nocet, sed est in bonum ejus qui decipitur.

10. Secundo, infero ex dictis, doctrinam datam non solum procedere , quando error vel ignorantia contingit per injuriosam deceptio- nem, sed etiam si ex quacumque alia causa naturali seu extrinseca contingat. Ratio est, quia impedimentum professionis in eo casu non provenit ex injuria, sed proxime ex defectu consensus; non solum autem impedit consensum injuriosa deceptio, sed etiam ignorantia, sive per errorem sit, sive per scientiae privationem ; nam quilibet ex his modis impedit consensum ; quamvis moraliter contingere non possit in boc negotio ignorantia pure privativa, quia necesse est apprehendi professionem aliter quam in re sit, ut impediatur consensus. Sicut etiam in matrimonio ignorantia circa personam impedit illud, etiam seclusa injuria, quia ipsa sufficit ad impediendum consensum, quamvis illa ignorantia moraliter non contingat per solam privationem, sed per errorem circa personam. Quin potius dicta etiam ratio probare videtur parum referre in praesenti , quod ignorantia sit probabilis, vel quod negligentia aliqua intercedat, dummodo ignorantia affectata non sit, quod supra dixi tractando de voto in genere, et nunc etiam verum videtur de professione ob similem rationem, scilicet, quia ignorantia, etiamsi crassa vel supina sit, impedit verum consensum et directum in professione, qui necessarius est ad illius valorem. Nec quoad hoc est similis ratio de peccato et professione ; nam ad peccatum sufticit indirectum voluntarium, et moralis imputatio, in hoc fundata, quod potuit quis et debuit, negligenter tamen omisit ; in praesenti autem non sufficit haec indirecta voluntas , seu imputatio, quia non agitur de culpa, sed de voluntaria obligatione, quae circa rem alias non praeceptam oriri non potest, nisi ex vera et propria voluntate, maxime quia si, in expellenda tali ignorantia, aliqua neg!igentia intervenit, illa non est culpabilis ex speciali ratione professionis, nec ex aliqua obligatione justitiae, sed solum est contra prudentem modum operandi; quod non videtur sufficiens, ut propterea quis censeatur praebere interpretativum consensum circa rem ignoratam. Secus autem est quando ignorantia est affectata, nam tunc intervenit voluntas directa ignorando, et consequenter virtualis consensus in talem actum, confuse volendo illum prout in re ipsa fuit; nam revera ita est iile consensus interpretandus, nisi aliud constiterit de expressa intentione voventis. Et juxta hoc potest exponi d. c. Cum dilectus, quod videri potest huic parti repugnare, quatenus ille dolus non reputatur excusare, quia fuerat imprudens ; tanta enim fuerat illorum canonicorum fatuitas, ut consulto voluerint et affectaverint sinere se decipi. Quamvis generalis et vera responsio esse videatur, in foro esxteriori non admitti excusationem fundatam in deceptione nimis crassa et neglisenti, nihilominus tamen in interiori, si revera ob eam causam defuit verus consensus, ad impediendum sufficit, quia judicium in hoc foro non in praesumptione , sed in re ipsa funda-

11. Ultimo concluditur ex dictis, impedimentum hoc non solum ex parte profitentis, sed etiam ex parte religionis posse intervenire: nam consensus ex parte ejus etiam est necessarius, ut saepe diximus; sed si deceptio sufficiens intercedat ex parte religio: iis, ut saepe accidere potest, impeditur talis consensus, ut ex ratione facta per se constat ; ergo. Atque hoc tanquam manifestum supponit Navar., cons. 26, de Regul., et sumitur ex Panorm., in cap. Porrectum , de Regul., num. 10. Solum oportet explicare quando deceptio ex parte religionis tanta est, ut sufficiat eam reddere simpliciter involuntariam. Sed hoc eadem proportione explicandum est, nimirum, si contingat error in persona, vel in ccnditionibus substantialibus ejus, juxta ritum vel consuetudinem talis religionis, ita ut consensus virtualiter sit conditionatus, admittendi, scilicet, hanc personam, si vere talis est, seu talem proprietatem habet, qua deficiente non impletur conditio, et ideo consensus inefficax redditur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5