Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum ad valorem professionis necessarius sit consensus omnino liber, et in aetate: perfecta.

CAPUT III. UTRUM AD VALOREM PROFESSIONIS NECESSARIUS SIT CONSENSUS OMNINO LIBER, ET IN AETATE: PERFECTA.

1. Causa finalis professionis assignatur. — Dubium resolvitur. — Causa formalis queuam sit. — Explicata professionis substantia, dicendum sequitur de causis ejus inter quas primum locum obtinet finalis, sed de illa nihil speciale dicendum occurrit ; nam per se satis notum est quem finem ex se habeat, et in operante habere debeat religiosa professio; habet enim eumdem quem status ipse religiosus, scilicet perfectionem charitatis et divini cultus ; imo, si velimus subtiliter haec distinguere, ipse status religionis est proximus finis professionis, sicut terminus actionis, medio autem statu habet eumdem finem cum illo. Àn vero ex fine operantis vitiari possit professio, dicendum est posse quidem vitiari ut male Dat, neon tamen ut invalida sit, quia, licet ipse habeat pravum finem in profitendo, quod profitetur et vovet bonum est. De qua re videri possunt dicta supra, lib. 1 de Voto, in genere, c. 5, nec de hac causa plura videntur necessaria. Vide Palud., in 4, d. 26,0. 3; Sylv., verb. Heligio, 3, q. 6; Panorm., inc. Ult clerici, de Regul. Causa autem formalis videtur satis explicata in his quae de traditione et votis dicta sunt ; ipsa enim professio est quaedam moralis forma, qua non videtur habere aliam formalem causam praeter suam substantiam. Quia vero in his actionibus moralibus modus se habet tanquam forma, ideo inferius explicando hunc modum, etiam hanc causam amplius declarabimus. Supersunt ergo causa efficiens et materialis, quae simul explicandae sunt, quia in eamdem personam coincidunt, quia professio est veluti actio immanens, quae in operante manet.

2. Causa efficieus promima grofessionis qualis sit. — Ratio dubitandi. — In praesenti ergo capite inquirimus proximum principium efficiens validam professionem, quod est consensus operantis ; de quo nonnulla potest esse ratio dubitandi, quia quod non est necessaria causa status religiosi non est necessaria causa professionis, cum ille status non nisi per professionem fiat ; sed liber consensus non est necessaria causa status religiosi; ergo nec professionis. Minor probatur ex antiqua consuetudine, de qua nonnulla adduximus disputando de primo ingressu. Per illam autem donationem perseverantem per tempus sufficiens, saltem unius anni, constitui infantem yerum religiosum absque proprio consensu, ex eo colligitur, quod non licebat illi ad seculum reverti, imo nec ad aliam religionem transgredi, ut colligitur ex Concilio Tolet. IV, can. 40, et refertur 20, q. 1, c. Monaclnm ; et a Burchardo, lib. 8 sui Decreti, c. 6: Mo- nachun (dicitur ibi) aut paterna devotio, aut propr ia professio facit. quidquid horum fuerit, alligatun tenelit, proinde his ad mundum revertendi intercludimus aditum, et omnes ad seculum interdicimus regressus. Similia refert Burch., lib. 8,c. p.1, ex Concilio Toletano XI, c. 6, ubi explicate dicitur, si in qualibet minori aetate parentes induerint filium religionis habitu, vel in hoc consenserint, non posse filios retrocedere. Urde Isidorus, relatus a Gratiano in c. proxime sequenti : Quicumque ( inquit) a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibà perpetuo mansurum, exemplo Samuels, qui a matre oblatus in uonasterio permansit. Concilium autem Wormat., can. 5, alias 22, expresse addidit, etiam postquam ad pubertatis annos perveniunt, non posse egredi : Quia uefas est,ait, ut oblatis a parentibus Deo filiis voluntatum frena lamentur ; et infra concludit : Velint nolint, permanere cogantur. Haec fere refert Gratianus ex Gregorio, ad Augustinum, Anglorum Episcopum, d. 20, q. 1, c.2; non invenitur autem in Gregorio I, sed in epist. 4 Gregorii HI ad Bonifacium, Legatum Germanise, et in citato Concilio Wormat. Similia refert ex Concilio Tribur. Gratianus ibid., c. 6. Ex quo etiam colligi potest hos adeo fieri veros religiosos, ut fiant inhabiles ad matrimonium : nam ibi dicitur : Uxorem si usurpacerit, dimittere compellatur. Denique historia, quam Bernardus refert, epist. 1 ad Robertum, nepotem suum, valde notanda est pro hoc puncto : fuerat enim Robertus ille obiatus a parentibus monasterio Cluniacensi ; nondum vero habitum Cluniacensem induerat, neque ei fuerat in professionem datus, sed tantum dono oblatus (ut ex sequentibus colligitur) ; dictus enim Robertus in seculo manens Cisterciensem habitum a Bernardo petit, qui ejus vocationem per biennium probavit, propter ejus teneram aetatem ; tandem vero ipso efllagitante eum recepit, et post annum probationis ad professionem admisit ; postmodum autem idem Robertus ad Cluniacenses transit eorum inductione, ibique professus est. Mota est lis, et ad Pontificem delata, qui pro Cluniacensibus sententiam tulit contra Bernardum ; tantam enim vim habere voluit Pontifex parentum oblationem, ut per subsequentem professionem rescindi non potuerit; non ergo semper est necessarius proprius consensus ad statum religiosum.

3. Assertio prima et communis. — Nihilominus dicendum primo est, veram ac validam professionem non fieri sine libero consensu ejus, qui religiosus efficitur. Haec est communis et certa sententia, quam tradit D. Thomas 2. 2, q. 189, art. 5, et omnes Doctores statim citandi; et habetur in c. 1, de Regular. ibi: Ht spontanea voluntate , et in c. 4: Fidua si sponte, et a fortiori sumitur ex multis juribus, quae statim referemus. Ratio est, quia professio est quidam contractus humanus ; contractus autem humanus sine consensu non perficitur: ergo. Item de substantia protessionis sunt tria vota; sed votum est actio personalis, nec fieri potest sine propria voluntate et consensu ; ergo. Tandem matrimonium sine proprio et libero consensu valere non potest ; ergo multo minus professio ; nam est quodammodo arctius vinculum , tum quia potest ipsum matrimonium ratum dissolvere, tum etiain quia obligat ad vitam arctiorem, et magis carni repugnantem, ad quam homo sine propria voluntate obligari non potest. -4. Assertio secunda etiam communis. — Quanam sit etas pubertatis necessaria. — Dico secundo: Non qualiscumque , sed perfecta libertas consensus necessaria est ad valorem professionis, et ideo usque ad puberem aetatem professio valida non est, nec consensus efficax. Ita D. Thomas supra, et omnes. Ut autem probetur, advertendum est aliud esse loqui ex natura rei, aliud ex jure positivo. Priori modo solum esset necessaria illa perfectio libertatis ad professionem, quae ad votum emittendum, vel ad donationem validam faciendam sufficit. Diximus autem supra ad vovendum sufficere illum liberum consensum, qui ad peccandum mortaliter satis est ; ergo idem suffticeret ex natura rei ad valorem professionis , quia ex sola rei natura nulla alia certa perfectio assignari potest , quae necessaria sit. At vero ex jure positivo necessaria est aetas pubertatis, ita ut, licet antea habeatur sufficiens libertas ad peccandum, imo , licet in particulari individuo malitia, ut aiunt. suppleat aetatem, professio valida non sit. Hoc constat ex jure antiquo, in c. Pirma, 20, q. 1,ubi adulta aetas jam perfecta et nuptiis apta postulatur ; idem fere in c. 7n prasentia, de Probation., et cap. Ad nostram , de Regular., et cap. Significatum, et c. 1, cum gloss., eod. tit. Quod ita exposuit D. Thom. supra, ad 1. Olim autem aetas pubertatis quoad hunc effectum erat post annum decimum quartum aeetatis completum, ut dicta jura declarant. Et hanc vocavit aetatem discretionis Clemens IlI, in c. Cum virum, et Coelest. TIT, in c. Cum si- mus, de Regular. ; nunc autem aetas haec non completur usque ad decimum sextum annum perfectum , ex decreto Concilii Tridentini, sess. 95, c. 15, de Regularibus.

4. Assignatur ratio quare Ecclesia hanc etatem determinacerit. — Ratio hujus institutionis supponit imprimis Ecclesiam habere potestatem ad irritanda vota , quando non fiunt cum legitimis conditionibus ab ipsa praescriptis, quod est certissimum , ut supra probavimus , et in praesenti est multo clarius; quia professio non potest esse valida nisi sit acceptata ; debet autem acceptari per Ecclesiam, aut ejus auctoritate ; ergo si ipsa non acceptat, non potest professio esse valida. Eo autem ipso quod statuit legem, ne talis professio facta ante legitimam aetatem valida sit, non acceptat illam ; sic ergo optime potest illam irritare, quod ita in praesenti fecisse constat ex citatis juribus. Congruentia autem seu ratio motiva ad hanc legem fuit gravitas et difficultas status religiosi; quanto enim est fructuosius cum sufficienti cognitione et iibertate sumptus, tanto est periculosius si aliter assumatur ; et ideo merito postulata est maturitas majoris aetatis, ut cum majori discretione et perfectiori libertate fiat. Accedit quod omnia simplicia vota impuberum infirma sunt, ita ut possint a parentibus irritari, propter imbecillem usum rationis, qui in eo statu praesumitur ; ergo multo magis votum solemne non poterat esse firmum ; non expediebat autem ita esse infirmum, ut posset a parentibus irritari , quamvis esset validum ; merito ergo provisum est ab Ecclesia, et praeventum ne valorem haberet. Unde hic non habet locum illa regula, quod qui se potest obligare diabolo, potest se etiam Deo obligare, quia haec procedit considerata solum rei natura, Ecclesia vero speciali providentia potuit hic limitationem adhibere in obligatione professionis propter majus Dei obsequium, cui placent sacrificia voluntaria, et ad cavenda majora mala.

6. Malitia in hac materia non supplet eetatem. — Quod autem in hoc negotio malitia non suppleat aetatem, olim ab aliquibus jurisperitis dubitatum est, ut refert Sylvest., verbo Heligio, 2, q. 12, quia in matrimonio malitia supplet aetatem, c. A nobis, etc. Tue, de Desponsat. impub., et praeterea ex c. Postulasti, de Regular. Nihilominus res certa est quam proposuimus, ut docuit gloss., in Clem. Zos, de Regular., verb. Ztate, et communiter Doctores in c. Postulasti, de he- gular., ut ibi notat Abb., n. 2. Batio vero est, quia jura absolute et sine tali exceptione irritant professionem antea factam, ut patet ex c. Ad nostram, de Regularib., et c. 1, eod. tit., in 6, et aliis juribus citatis, maxime ex Concilio Tridentino ; non possumus autem nos sine lege vel cogente ratione legem limitare, aut exceptionem ei adjungere. Praesertim, quia in dict. c. Postulasti, olim addebantur haec verba : Nisi prudentia forte suppleverit etatem illis, ut transire debeaut ad regulam laziorem, in quibus veterum Canonistarum opinio fundata est; postea vero illa verba sublata sunt, ut intelligatur etiam haec imitatio, seu exceptio sublata, ut ibi gloss. et Doctores notant. Nec argumentum a matrimonio sumptum validum est, tum quia in his rebus. quae pendent esx jure positivo, argumentum a simili non est efficax, tum etiam quia professio religiosa est longe altior ac difficilior quam matrimonium, et ideo necesse non est illa aequiparare. Unde Basihus, in Regul. fus. disput., reg. 15, ait, pueros non esse ad professionem admittendos, nisi ubi rationis usus accesserit, et habitum illum rerum judicandarum atas major attulerit ; et infra : Quo sane tempore admittenda est virginitatis professio tanguam firma jam, et ejusmodi. que a proprio consilio, Judicioque proficiscatur, ratione jam probe adulia, in quibus verbis particulas illas ponderandas adverto, major atas, et probe adulta ratione. Vide c. 1, 20, quaest. 1.

7. Dubium primum. — Resolutio. — Quid de insulanis dicendum. — Notatio prima. — Notatio secunda. — Tandem vero circa hoc inquiri potest,an sicut hodie non potest professio valide anticipari ante decimum sextum annum expletum, ita non possit impediri, quin si post decimum sextum annum fiat, concurrentibus aliis conditionibus necessariis, valida sit. Respondeo minime posse hanc regulam constitui, nam Concilium Tridentinum solum negative statuit, ut professio antea facta valida non sit ; non tamen etiam affirmative praecipit ut illa aetas sufficiat, ita ut nullo alio jure major requiri possit. Qucd aperte supponit Navar., consil. 24, de Regular., n. 2, et est per se evidens, tum ex verbis Concilii, tum ex ratione illius ; nam per illam legem solum intendit favere professioni, in hoc quod cum perfecta deliberatione fiat; cui rationi non obstat, sed potius favet, quod major aetas requiratur. Quocirca per hoc decretum revocatum non est statutum Gregorii, lib. 1 Registri, epist. A8, quod refertur a Gratiano, in c. Qui cutem, 20, q. 1, et habetur in c. Quia in insulis, de Regular., ubi prohibet in insulis recipi pneros in monachorum monasteriis ante decimum octavum aunum, quia in insulis, ait, dura est congregatio monachorum. Circa quem tamen textum mihi placet animadversio Abbatis, solum esse prohibentem, non irritantem professionem factam antea, quamvis Hostiensis et alii oppositum dixerint ; sed immerito, quia in illo textu nullum ponitur verbum irritans, et simplex prohibitio non sufficit, maxime in re tam gravi, et quae jus divinum attingit. Quid vero ipsularum nomine ibi sit intelligendum, difficile est, quia non apparet cur in insula Siciliae, verbi gratia, aut Anglia, et similibus, durior sit congregatio monachorum. Et ideo Panormitanus supra decretum illud solum intelligit de insulis, in quibus unicus tantum est locus solitarius, et mari circumdatus intra angustum territorinm; nam in illis, propter pericula et alias difficultates, merito dici potest durior congregatio monachorum. Quod, conjectura utendo, rationabile apparet ; nam quando insulae sunt ampliores, habentes provincias et regna, nulla est in eis difficultas, aut ratio ob quam inter eas et alias provincias differentia constituatur. Sed quia Gregorius in particulari loquitur de insula Orphiana et Palmaria, ex qualitate earum videndum est an conjectura quadret; nam, licet Gregorius addat particulam generalem, aliisque insulis, optime de alis similibus illud interpretandum est. Verumtamen quod ad rem spectat, consulenda est consuetudo ; dicit enim ibi Joannes Andreas diligenter investigasse et nunquam invenisse legem illam in aliqua insula servari; ubi autem talis fuerit consuetudo, illa lex non obligabit.

8. Opinio et restrictio Panormitani improbatur.—Addit vero Panormitanus, citato loco, cum aliis, decretum illud Gregorii extendendum esse ad omnes religiones monachorum, quarum dura est congregatio , et specialiter ponit ipse exemplum in Mendicantibus. Ratio eorum est, quia dispositio legis ampliari et restringi debet juxta rationem in ea expressam, l. Cum pater, S Dulcissimis, tf. de Legatis, 9. Verumtamen hanc extensionem merito rejicit Sylvest., verb. Eeligio, 3, q.2, tum quia illud generale principium vel non est verum, vel solum in favorabilibus admittendum est, non vero in odiosis et restrictivis ; ium etiam quia illa lex fundatur non in quacumque asperitate religionis, sed ex illa quae specialiter oritur ex arctitudine insularis loci. Itaque secluso illo textu, qui consuetudine creditur revocatus, nullum invenio in quo jure communi major aetas, quam sexdecim annorum, necessaria sit. Observanda autem praeterea sunt regularia statuta, nam Carthusiani dicuntur non admittere aliquem ad professionem ante vigesimum annum, ut refert Panormitanus; et Praedicatores dicuntur habere constitutionem specialem, ut ante decimum octavum annum laicos ad professionem non admittant; et Navarrus supra refert similem regulam cujusdam religionis, quam non nominat. Ubicumque autem talis lex fuerit, non repugnat Concilio, aut juri communi, et ideo servanda est, si per contrariam consuetudinem non est revocata. An vero talis lex sit irritans, vel solum prohibens, non potest resolvi, ut recte dixit supra Navarrus, nisi lecta illa, et recte intellecta.

9. Dubium secundum. — RHesolutio. — Aliud vero dubium supererat hic, scilicet , an professio facta ante legitimam aetatem aliquam obligationem relinquat. Sed hoc dubium, quantum ad eos qui ratioue jam utuntur, licet impuberes sint, infra in geuerali tractabitur de professione invalida. Quantum ad eos vero qui ante usum rationis donaii sunt religioni a parentibus, de quibus ratio dubitandi supra est proposita, dicendum est nullam obligationem eis relinqui, si, quando perveniunt ad annos pubertatis, contradicant, nolintque religionem profiteri, nam libere possunt matrimonium contrahere , aut quemcumque alium statum assumere, ut expresse docuit Marcellus Papa, in cap. 7llud autem, 20, q. 1, ubi de his pueris dicitur, anno decimo quinto ctatis (inchoato, intelligo) monendos esse a praelatis an permanere velint, et si annuerint, ulterius retrocedere non posse; si autem renuerint, liberos relinquendos esse, ut ad seculum revertantur, si velint, quia satis inutile est ut coacta servitia Domino praestentur. Quae sententia, proportione servata, nunc locum habet ; solum mutando decimum quintum in decimum septimum annum , quia nunc professio non fit valida, usque ad illum annum inchoatum, et ideo tunc danda es illa optio. Addo vero insuper necessarium esse ut saltem ab initio decimi quinti anni puer intelligat se esse liberum ad non profitendum, ut possit illum integrum annum probationis habere, juxta superius dicta de novitiatu. An vero possit etiam hujusmodi puer ante illam etatem relinquere religionis habitum invito parente, supra libro praecedenti, de primo 1ngressu agentes, dictum est.

10. Hesponsio prima ad decreta supra posita.— Roejicitur et inpugnatur. — Ad illa ergo decreta in principio citata respondent aliqui, jure antiquo potuisse infantem fieri vere religiosum absque proprio consensu per voluntatem parentis, qui consequenter dicent vel professionem non esse simpliciter necessariam ad statum religiosum, nisi in his qui propria voluntate uti possunt, quod videtur insinuari illis verbis Concilii Toletani : Monaclnnn vel professio facit , vel paterna devotio; vel certe dicetur ad professionem necessarium esse liberum consensum, vel proprium in eo qui est capax illius, vel ( secundum illud antiquum jus) etiam alienum respectu filii non habentis proprium, quia voluntas patris tanquam ejus reputatur. Quod si quis instet, quia in illa donatione parentis non poterant intervenire tria vota substantialia religionis, respondent aliqui implicite intervenisse ex declaratione vel constitutione Ecclesiae. At profecto mihi hoc incredibile est. et extra facultatem Ecclesiae esse censeo, ideoque non potuisse ex efficacia ecclesiasticae legis fieri, ac proinde nec declarari, alioqui declaratio falsa esset. Assumptum probo, primo ex illo principio, quod votum proprie sumptum ita pendet ex intrinseca voluntate, ut non possit ab extrinseco provenire, etiam per divinam potentiam , quia dicit intrinsecam habitndinem ad actum immanentem et vitalem. Secundo , quia si nomine impliciti voti intelligatur obligatio extrinsecus imposita circa tales materias in ordine ad divinum cultum, etiam non habet Ecclesia potestatem imponendi talem obligationem circa materiam integrae ac perfectae castitatis, seu virginitatis, et alias similes, quae solum ad perfectionem necessariae sunt. Et eadem ratione dici non potest parentem ex naturali dominio, quod habet in filium, habere vim imponendi talem obligationem , quia neque illa parentis facultas in puro naturae ordine spectata tam excellentem habet virtutem; tum quia ilia non excedit naturales terminos (haec autem vota altioris ordinis sunt) ; tum etiam quia, licet talia vota considerentur, quatenus ex naturali lumine rationis elici possunt, etiam excedunt paternum regimen, et potestatem naturalem, maxime ut perpetua, et pro toto vitae tempore, sed solum quamdiu illi subjecus est. Neque vero in lege evangelica potestas parentum ita elevata est, ut jure ipso divino sit illis talis potestas concessa, nulla enim Scriptura aut traditione hoc constat, et ideo gratis asserendum non est.

11. Responsio secunda. — Ahliter ergo responderi posset, verum quidem esse in illa donatione filii non adjungi tria vota substantialia, etiam implicite, et consequenter illam non fuisse veram professionem, ut etiam Concilium Toletanum indicat, dum distinguit professionem a paterna devotione. Habuisse nihilominus vim professionis quoad traditionem , seu donationem, quae per ilam fit, ita ut ex vi illus acquireret monasterium verum dominium in infantem, et infans maneret postea obligatus ex justitia ad serviendum monasterio, ideoque nec posset juste, nec permitteretur retrocedere ; sicut si pater proprium filium vendidisset, aut donasset, vere maneret servus, et teneretur postea servitutem servare. Unde sic oblatus a parentibus non esset quidem in rigore religiosus quoad perfectionis statum, sed largo modo posset dici monachus (prout videtur Concilio Toletan.), quia est vere traditus, et in illa traditione divino obsequio mancipatus. Ad quod confirmandum conferre potest doctrina glossae in c. Ut lex continentig, 91, q. 1, quam allegat et muitum commendat Abb., in c. Non est, de Regul., n. 3, quod generatim de oblatis dicit astringi monasterio magis quam monacbos, quia etiam causa arctioris vitae non possunt transire ad alia monasteria, quanquam petant licentiam a superiore; nam oblati dicuntur qui se et sua dedicant monasterio, et ita efficiuntur quasi servi illius. His ergo oblatis videntur posse comparari hi filii donati a parentibus , quod videtur etiam confirmare illa sententia prolata a Pontifice in causa Roberti , ut supra citatum est, nam fortasse ob eam rem non est permissus transire ad aliam religionem.

12. Impugnatur data responsio. — Verumtamen, licet haec sententia hoc modo explicata probabilis sit, nihilominus non existimo fuisse unquam in Ecclesia observatum, ut filii, a parentibus traditi monasteriis in infantia, cogerentur postea permanere in monasterio, sive ut monachi, sive ut oblati, etiam illis nolentibus, cum perveniunt ad adultam aetatem. Quia, ut dixit Marcellus Papa, sercitia coacta Deo non placent; est autem illud decretum Marcelli valde antiquum, nam anno 304 Domini ille floruit, et idem sumitur ex decretis Leonis et Eugenii, quae refert Gratianus, in c. Puvelle, e c. Sicut, 20, q. 1, et idem siatuit postea Coelestinus IlL, in c. Cum simus, de Regular., ubi, glossa et Doct. ita sentiunt; et inc. 1 et 2, eod. tit. Item Glossa et Doct.in c. Clericus, 9, de Vita et honestate cler. Ratio autem addi potest primo,quia ex natura rei non videtur esse tanta potestas in parente,ut possit libere donare filium, aut obligare prout voluerit, etiam in obsequium Dei; nam, licet hoc possit pro ea aetate pro qua non censetur filius habere voluntatem propriam, aut non perfecte liberam, juxta dicta in libro de primo ingressu, non tamen pro illo tempore pro quo jam est perfecte sui juris. Et licet juxta jus naturale , et positivum etiam commune, possint parentes aliquando vendere filium in servum, illud tamen erat in aliquo raro casu, et propter aliquam gravem necessitatem parentis, ad quam sublevandam concedebatur illis tanta in filium potestas, quia in ordine ad corporalia subsidia magna est obligatio filii ad parentem, et magnum jus parentis in filium ; et ideo non solum ante usum rationis, verum etiam post illum habebat pater hoc jus quando filium sub ea potestate retinebat. At in ordine ad divinum obsequium nunquam occurrit talis necessitas ; neque existimo fuisse unquam in Ecclesia tale jus, neque etiam esse consentaneum rationi aut divinae voluntati; nam Deus vult ut ab unoquoque utente ratione liberum sibi fiat obsequium, vel oblatic. Et confirmatur, nam vel puer sic oblaiusa parentibus poterat postea resiliens in annis dis,cretionis licite et valide contrahere matrimonium, vel non poterat; si primum dicatur, repugnat aperte antiquis decretis supra citatis, et consequenter interpretanda erunt non esse locuta in eo sensu, sed de infantibus qui postea libere consenserunt traditioni parentum ; si vero dicatur secundum, repugnat dictis contra praecedentem sententiam, quia sequeretur obligari quempiam ad servandam virginitatem sine propria voluntate, quod est contra intentionem Christi, in Evangelio, et Pauli, ad Corinth., et perpetuum sensum Ecclesiae, ut patet ex multis decretis, distinct. 32, et 20, quaestione prima et secunda; et est optimus textus a simili, in c. De lns, 28 d., qui est Concilii Toletani II, c. primo.

13. Vera responsio. — Dico ergo praedicta jura intelligenda esse de filiis oblatis in infantia, qui postquam ad annos discretionis pervenerunt, oblationi de se factae a parentibus expresse vel tacite consenserunt. Quae limitatio quamvis non expresse addatur in Concilio Toletano IV, ex aliis juribus subintelligenda est, cum Concilium illud post tempora Marcelli Papae congregatum sit, et ita inter- pretatur ibi glossa, et in c. Cum virum, de Regular., et colligitur ex illo textu, si attente ponderentur illa verba : Habitum religionis induens benediclionem accepit. Quod etiam notavit gloss., in c. Addidistis, 20, q. 1. Idemque dicendum est ad Isidorum, quamvis textus ille non habeat tantam auctoritatem, tum quia sit privati doctoris, tum etiam quia etiam in ipso Isidoro inventus non est, ut in Codice Gregoriano notavi. Idem dicendum est ad Concilium Wormat., sub Gregorio IlT, quanquam testimonium illud specialem habeat difficultatem, quia expresse quaerit an liceat his infantibus oblatis egredi et matrimonio copulari, postquam pubertatis annos impleverint ; et respondet : Hoc omnino devitamus. Significat ergo nullam eis relinqui optionem, quando perveniunt ad annos pubertatis. Et auget difficultatem ratio quae subditur, quia nefas est ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena lacentur. Ubi non redditur causa ex consensu et ratihabitione filii, sed praecise ex oblatione paterna, cui contraire nefas censetur. Nihilominus priora etiam verba intelligenda sunt hoc modo, ut post completam puberem aetatem, verbi gratia, decimum quartum aetatis annum jam non liceat filio oblato retrocedere, quia perseverando in illo statu toto tempore usque ad pubertatem completam, et non reclamando cum primum illam implevit, satis videtur ratamn habuisse oblationem paternam ; quia vero Marcellus Papa statuit, ut in decimo quinto aetatis anno a praelatis interrogentur, an velint permanere necne, existimo non fuisse hoc revocatum a Gregorio, sed ita semper fieri debuisse ; ideoque cum Gregorius dixit: Postquam impleverint pubertatis annos, vel supponere etiam interrogationem illam jam factam, et pueri electionem, vel certe addidisse, etiamsi interrogatio illa praetermissa fuisset, per solam perseverantiam usque ad adultam aetatem completam, tacite censeri confirmatam oblationem. Atque ita etiam exposuit ibi glossa; fortasse tamen Marcellus loquitur, quando professio tantum sit tacita, nam tum necesse est ut post pubertatem completam annus integer transeat, quod etiam nunc observatur, juxta c. 1 de Regular., 6, ut infra videbimus. Alia vero jura, quae solum requirunt annum pubertatis completum, intelligenda erunt quando fit expressa professio, et ad eumdem sensum accommodata est ratio textus ; nam, licet in hoc negotio multum deferatur reverentiae debitae parentibus, nunquam excludi- tur id quod ex parte filii necessarium est ut non possit licite retrocedere, scilicet, proprius consensus in aetate sufficienter adulta. Eadem responsio datur ad Concilium Triburiense, quae fundari potest in illis verbis ejus : Et in HFocclesia copit canere et legere, ubi glossa advertit, ideo esse posita, quia non solum verbis, sed etiam factis propria declaratur voluntas. Denique historia illa Roberti apud D. Bernardum ex una parte videtur multum augere difficultatem, ex alia non videtur ad praesentem quaestionem pertinere, cum ibi non fuerit oblatio, ut ita dicam, consummata, sed solum promissa, et religionis habitu nondum accepto; in quo casu nullus hactenus dixit quempiam fieri religiosum per solam parentis promissionem, et ita relinquitur difficultas communis in omni opinione. Videtur ergo mihi Pontificem in eo casu voluisse confirmare secundam professionem, non quia prima valida non fuisset in Cisterciensi ordine, nec quia per solam parentis oblationem filius factus esset monachus Cluniacensis; sed solum quia aliquod jus illi fuerat acquisitum ad talem personam, unde accedente postea illius consensu per professionem jam ibidem factam, merito noluit Pontifex aliam mutationem fieri, maxime cum status esset fere aequalis, et ad bonum ipsius religiosi praecipue ordinatus; et si quis intercesserat defectus, facile poterat per ipsummet Summum Pontificem suppleri.

14. Assertio ultuna. — Probatur primo ex jure. — sSecundo probatur ratione. — Ultimo addendum est in hac quaestione, hunc liberum consensum necessarium esse non solum ex parte religiosi, sed etiam ex parte religionis; ita sentiunt Doctores omnes supra citati, et specialiter videri potest Panor., in c. Porrectum, de Regular., n. 10, et in c. Consulti, eodem tit.; et Navar., consil. 26, de Regular., n. 1;et Gregor. Lopez, in l. 7, tit. 7, p. 1; et colligitur aperte ex c. ad Apostolicam, de Regularib. Ubi ad valorem professionis requirit Ianocenuus IlI tam liberam acceptationem ex parte religionis, quam oblationem ex parte religiosi. Et in c. Porrectum, eod. tit., dicitur professionem regularem fieri, ex qua convertendo votum emittitur, et recipitur ab Abbate, quod ibi etiam glossa ita intelligit. Ratio autem est manifesta ex dictis juribus, et ex supradictis de ingressu religionis, et de traditione quae in professione fit. Nam ex his omnibus habetur professionem religionis includere pactum quoddam inter religiosum et religionem; tum quia omnis donatio, quatenus requirit acce- ptationem alterius, est pactum quoddam; tum etiam quia, ut Navarrus supra dixit, professio est contractus quidam obligatorius ex parte religionis et religiosi, quia religiosus se obligat monasterio ad serviendum ei secundum regulam, monasterium autem ad tractandum eum secundum regulam ; ergo tam est necessarius liber consensus ex parte religionis, quam ex parte ipsius religiosi. Neque in hoc difficultas ulla occurrit.

15. Notandum. — Hinc vero a fortiori sequitur , necessariam esse potestatem in recipiente seu acceptante professionem , quia parum conducet consentire, nisi persona, quae nomine religionis consensum praebet, ad hoc habeat potestatem, quia alias non haberet consensum efticacem. Occurrebat tamen statim quaestio, apud quem sit haec potestas. Sed haee eodem modo expedienda est, quo aliam similem supra resolvimus de potestate recipiendi ad habitum religionis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3