Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum ad professionem necessaria sit libertas a servitute.

CAPUT VI. UTRUM AD PROFESSIONEM NECESSARIA SIT LIBERTAS A SERVITUTE.

1. Notatio circa libertatem requisitam. — Hactenus explicuimus conditiones aliquas ad professionem requisitas ex parte ipsius consensus, quae omnes eo tendunt, ut illa sit ex plena libertate, indifferentia, seu deliberatione ; cujus occasione de aetate requisita, et de anno probationis etiam diximus. Nunc explicandae supersunt aliae conditiones requisitae ex parte personae profitentis ad liberum etiam consensum, non quatenus libertas soli naturali necessitati opponitur, sed etiam quatenus opponitur cuicumque repugnanti obligationi, quarum maxima videtur esse servitus, de qua proinde statim est dicendum.

2. Statuendum igitur est unam esx conditionibus ad religiosam professionem requisitis, esse ut persona sit libera a statu servitutis nam servus manens servus non potest nem profiteri. Dico autem, manens sercus, quia si herus illi concedat licentiam profitendi, poterit quidem profiteri; tunc autem jam Iiber reputatur , vel tanquam liber operatur, quia secundum quamdam rationem dimittitur :servus autem in eodem punctio, quo dimittitur, liber fit. argumento textus in Authent. de Nuptiis, S Et multo potius ; e eorum, quae notat Bald., in l. 1, c. de Manumissis; et Navar., comment. 3 de Regul., n. 44; Abul., Num., cap. 30, q. 89; Sybvest., verb. Serrius, q. 6; servus enim sine licentia S religionem profiteri non potest, cap. Qui cere, 16, q. 1, ubi Concilium Chalcedonense, cap. 4, escommunicat praelatum, qui recipit servum in monachum sine licentia domini. Et in Concilio Gangren., cap. 3, excommunicatur, qui suadet servum contemnere dominum causa religionis. Idem habetur in can. 43 Martin., Brachar. Episc., cap. Si quis servum, 1 et 2, 11, q. 4, cap. Nullus Episcoporum,, 54 dist. , ubi Leo Papa non de professione in particulari, sed de officio clericatus in genere loquitur, dicens, servum alterius ad officium clericatus assumi non debere, nisi vel pretio dato ipsi domino, vel de ejus voluntate; rationem vero generalem reddit, quae videtur religiosos comprehendere : Debet enim ( inquit) esse immunis ab alüs, qui divine militie est aggregandus, ut a castris dominicis, quibus nomen ejus adscrilitur, nullis necessitatis cinculis abstrahatur. Expressius id prohibet Gelasius Papa, epist. 1, cap. 16. Et in cap. G' eneralis , dist. 54, ubi sub disjunctione dixerat, solitos fuisse servos ad monasteria sese conferre, vel ad ecclesiasticum famulatum, et a praelatis indifferenter recipi, et subdit : Quae modis omnibus est amovenda pernicies , me per Christiani nominis institutum ad aliena percadi , vel publica videatur disciplina subverti. Ex cujus verbis ratio hujus veritatis constat, quia servus est res aliena, et ideo contra justitiam est invito domino profiteri. Unde 1 Petri 2 dicitur : Serci, subditi estote; et 1 Timoth. 6 : Quicumque sunt sub jugo servi; et vide Basil. in Regul. fus. disput., reg. 10.

3. An talis professio calida sit.— Quomodo irritare possit dominus vota servi. — Dominus potest repetere sercum professum. —Difficultas vero est, an talis professio sit valida. Negat Palud., in 4, dist. 38, q. 4; D. Auton..2p., tit. 11, cap. 2; et Azor, lib. 12 Instit. Moral., cap. 14, q. 3. At affirmativa sententia , quae censet professionem servi esse validam, etiam inscio vel invito domino, probabilior et communior est : ita docent Archid. , cap. S quis incognitus, 11, q. 2. n. 1, et ibi Turrecrem., n. 3; Angel., verb. Aeligiosus, num. 5; Sylvest., verb. Heligio, 2, q. 3; Gregor. Lopez, leg. 6, in fine, tit. 7, p. 1; Lessius, lib. 2, cap. A1, dub. 3, n. 31. Probatur, quia nullum invenitur jus canonicum quod irritam illam faciat; neque etiam ex natura rei videtur esse nulla, cum vota servorum valida sint, quamdiu non irritantur. Dices professionem habere hoc speciale, quod si semel rata fuerit, non potest a domino irritari, et ideo si ratione dominii potest herus alia vota servi irritare, hoc irritabitur, ut ita dicam, antecedenter, ne herus gravem injuriam patiatur. Confirmatur ac declaratur , quia quod uni traditum est, non potest alteri valide tradi ; servus autem traditus est domino ; ergo traditio religioni facta ex natura rei est invalida. Respondeo herum non posse omnia vota servi absolute irritare, sed solum ex parte materise, quod potius est usum vel actum eorum impedire , quatenus suo dominio repugnant, et non amplius, quod supra probatum est. Sic ergo in praesenti, necesse non est ut possit professionem irritare, nec quod per se irrita sit, sed solum ex lege justitiae suspendi poterit, ut sic dicam, quoad actualem usum in his quae juri domini repngnant. Poterit ergo dominus, non obstante professione , servum repetere, et sibi et non religioni servire cogere, argumento cap. IValla, cum similibus , dist. 54; nihilommnus tamen ille verus religiosus erit, quia extra monasterium potest esse verus religiosus, et servare tenebitur castitatem et paupertatem; obedientiam autem, cujus usum habet impeditum, in animi praepavatione servare tenebitur ; unde quacumque ratione liber fiat, vel facultatem a domino habeat, ad religionem redire tenebitur. Ita colligitur ex variis juribus, cap. S2 quis incognitus, 17, q. 2, ubi statuitur ut servus incognitus non admittatur intra triennium; si vero intra illud tempus a domino non petatnur, admitti posse ad professionem, nec postea reddendum esse domino, etiamsi illum quaerat, sed tantum res quas secum attulit. Additiur vero limitatio : lyisi sit tam tonge, quod inveniri non gossit ; nam tunc quia dominus non censetur fuisse in mora, et consequenter nec consensisse, illi reddendus est servus, quamvis professio legitima fuerit. Inde ergo recte colligimus, et professionem servi esse validam sine consensu domini, et nihilominus dominum non privari jure utendi servo suo. Quod autem post triennium privetur, quando commode potuit illum repetere, et non fecit, videtur in favorem religionis introductum , ex pia praesumptione, et interpretatione juris, quod potuit concedere domino illud tempus ad contradicendum, sub ea lege, ut si id omittat, juri suo renuntiare censeatur. Quod etiam Justinianus imperator concessit in Authent. de Sanctissimis Episc., S Si servus, et in Authent. Si servus, de Episcop. et cler., et habetur in cap. Si servus, 2, dist. 54. Atque ita sentiunt Angel., verb. Heligiosus, num. 5; et Sylvest., Religio, 2, q. 3, qui referunt Hostiens. et alios. Unde ut dominus censeatur consentire , satis est quod sciat et non contradicat, ex iisdem juribus et Doctoribus. Unde in d. cap. Qui vere, 16, q. 1, ubi latine dicitur Sine licentia, graece habetur Sine conscientia , quia in favorem religionis tacitus consensus est.

4. Duplea difficultas. — Que pona imponatur recipienti sercum. — Quaeeri vero potest an possit satisfieri domino post professionem servi jam factam, dando illi pretium, ita ut veluti cogatur ad vendendum servum; ete contrario, an possit herus cogere religionem, ut sibi redimat servum justo pretio datum, et nolle personam servi jam religiosi. Ad priorem partem respondeo, dominum cogi non posse ad servum suum vendendum seu redimendum, quia, ut supponimus, non praecessit ejus consensus, nam si praecessisset ille, sufficeret, nec esset necessaria redemptio. Quod si forte consensit in professionem , sub ea conditione ut pretium sibi solvatur, tunc poterit quidem cogi ad acceptandum pretium , non tam ratione professionis , de qua hic agimus, quam ratione pacti. Quod si consensus non praecessit, nec culpa praecedere potuit in hoc praecise, quod servum non prohibuit profiteri, quia vel non potuit, vel certe non tenebatur nisi intra tempus a jure praescriptum ; ergo nullo titulo cogi potest ad vendendum servum, si nolit. Et confirmatur, quia ante professionem factam non potest cogi vendere servum, ut rehgiosus fiat; ergo nec post factam professionem, quia illa per injuriam facta est; ex injuria autem nemo debet fructum aut jus aliquod acquirere, alicquin daretur locus traudibus et deceptionibus. Ad alteram vero partem, sub disjunctione respondendum videtur, nam si religio bona fide et ignorans conditionem servi illum recepit, non cogetur illum re- dimere, sed reddere domino petenti, quia nec ratione injuriae, nec ratione rei acceptae tenetur, cum satis sit reddere rem ipsam ; nec etiam in poenam, quia culpa defuit, et quia nullum invenitur jus inponens illam peenam. St autem scienter et cum injuria domini servus admissus est , videtur cogenda religio ad reddendum pretium, si herus contentus sit, et in honorem religionis, et in satisfactionem domini, quia aliquod gravamen illius est habere servum religiosum. Et ita tenet Sylvest. cum Raymundo, citans cap. S servus, 1, dcist. 54, ubi est sermo de Episcopo ordinante servum. Quod autem ibi dicitur de duplicata satistactione, non censeo extendendum ad praesentem causam, quia poena est. Neque invenio aliquam poenam ipso jure latam in praelatum religionis in hoc delinquentem , vel suspensionem vel excommunicationem ferendam, in d. cap. Generalis, d. 54.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6