Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utbum libertas a matrimonii vinculo ad professionem necessaria sit.

CAPUT VII. UTBUM LIBERTAS A MATRIMONII VINCULO AD PROFESSIONEM NECESSARIA SIT.

1. In quo sensu procedat quaestio. — Altera conditio ad professionem requisita solet assignari, ut persona, quae professionem emnttit, sit libera a vinculo vel obligatione matrimouii consummati ; nam si solum ratum sit, non impedit quominus libere possit quilibet conjugum professionem emittere, cum per illam vinculum talis matrimonii dissolvatur, ut nunc supponimus, et infra probandum est. Sermo ergo tantum est de matrimonio censummato, quod impedire censetur professionem. Dixi autem necessarium esse ut sit liber a vinculo vel obligatione, quia non semper est necessarium ut vinculum dissolutum sit (quod fieri non potest, nisi per mortem alterius conjugis), sed satis erit si conjux sit liber in perpetuum ab obligatione reddendi debitum. Et hac ratione, si alter conjux adulteretur, aiter libere potest religionem profiteri, cap. 4gathosa, 91, q. 2, et cap. lVeniens, et cap. Gaudemus. de Convers. conjug.; et idem existimo quoties causa perpetui divortii intercessit, et per Ecclesiam declarata est; intervenit enim eadem ratio, ut magis ex sequentibus constabit. Oportet ergo ut et matrimonium et obligatio ejus integra sit.

2. Tribus modis potest questio excitari. — Et nunc ulterius advertere oportet, tribus modis posse aliquem sic ligatum profiteri post. tale matrimonium, eoque durante. Primo, absque licentia alterius conjugis ; secundo, de licentia ejus, et illo etiam suam conversionem juxta jus requisitam promittente; tertio, de licentia conjugis manentis in seculo absque ulla conversione. In primo casu, certum est professionem esse nullam; ita enim manifeste colligitur ex c. Quidam, de Convers. conjug., ubi non solum dicitur tale votum non tenuisse, scilicet quatenus solemne fuit, quod est dicere professionem non valnisse, sed etiam ratione voti non teneri ad monasterium redire, de qua posteriori parte infra dicam. Idem habetur in cap. Placet, eod. tit.

3. Difficultas : an sit talis professio nulla ex natura rei, cel ex jure ecciesiastico. — Ad reddendam vero rationem hujus decisionis, quaerere oportet an hoc impedimentum sit ex - natura rei, vel ex jure ecclesiastico. Videtur enim primum dicendum, quia traditio de re aliena ex natura rei nulla est ; sed hujusmodi est talis professio; quia, ut ait Paulus, 1 ad Corinth. 7: Fir sui corporis potestatem non habet , sed mulier ; nec mulier sui corporis potestatem habet, sed vir; ergo traditio illa, quae in tali professione fit, cum sit de re aliena, et invito domino, est nulla. Nihilominus existimo, seclusa lege Ecclesiae, talem professionem non esse omnino ex se nullam, sed perinde fuisse de illa judicandum ex sola rei natura, ac de professione servi facta invito domino; nam eadem ratio in illa militare poterat; et nihilominus diximus talem professionem validam esse quoad vincuium, licet quoad usum suspendaatur, quantum dominium alterius in servum ex justitia requirit. Ita ergo dicendum videretur de conjuge, quantum est ex virationis factae, quia si a conjuge usus ei debitus non auferatur, quod vinculum professionis teneat, nihil obstat dominio ejus, ut per se constat, quia, non obstante tali vinculo, non fraudatur jure suo; sicut votum simplex religionis cujuslibet cohjugis validum est, quamvis non possit impleri vivente alio, eo invito; ita ergo et traditio posset esse valida, quamvis professio et usus non posset juste religioni concedi, altero conjuge vivente et invito. Nec tale vinculum esset parvi momenti, si professio valida fuisset, ut infra in tertio puncto manifeste constabit.

4. Completa ergo ratio, ob quam talis professio etiam quoad vinculum non teneat, est, quia Eeclesia ita statuit. Quod merito fecit ad evitanda sacrilegia, atque etiam dissidia inter conjuges. Cur autem ita annullaverit hanc professionem, et non professionem servi, ratio reddi potest vel quia casus de servo profitente rarus esse potest, et ideo sufficienter judicatum fuit ei esse promissum dicto modo. Item ex valore professionis servi non redundat in dominum magnum gravamen, in conjugem autem redundat, propter rigorosam, et quasi mutabilem obligationem castitatis, et suo ctiam modo propter votum paupertatis, ut statim dicam. Addi etiam potest, quod vinculum inter servum et dominum non est ita indissolubile, sicut vinculum matrimonii consummati ; potest enim pretio dato servitus tolli, vel aliis modis, et ideo non debuit ob eam rem omnino impediri perpetuum vinculum professionis, quod secus est in matrimonio.

5. Dubitatio. — Besponsio. — Sed quaeres unde sufficienter probetur hanc irritationem factam esse in Ecclesia ; nam, licet jura dicant votum non tenere, intelligi posset non tenere simpliciter, seu quoad obligationem reddendi debitum, ut ibidem postea significatur, cum quo tamen stat ut professio fuerit valida, ut ex sequentibus constabit. Respondeo id sufficienter colligi ex eo quod in praedictis juribus dicitur, non teneri ialem personam mortuo conjuge ad ingrediendum monasterium ; at si professio fuisset valida, ex illa sine dubio hujusmodi obligatio oriretur. Hanc vero deductionem destruit gloss., in cap. Quidam, verb. JVon tenetur, ita illud exponens, id est, non debet ab Ecclesia compelli. 7pse tamen (inquit) peccat sà non perficit quod vovit, ex quo impedinentum cessabit. Verumtamen falsa est haec interpretatio, ut Panormitanus et alii notarunt; quod patet primo ex proprietate verbi non tenetur, quod sine causa restringitur, vel potius detorquetur ad impropriam significationem. Secundo, quia in ipso textu pro ratione redditur, quia cotum non temut. Tertio, quia infra distincte explicatur in quo votum tenuerit, scilicet quoad nón petendum debitum ; ergo in omnibus aliis non tenuit. Quarto, quia in cap. Placet, distincte explicatur hanc esse materiam consilii, non praecepti. Dicimus (inquit Coelestinus IlI) e congruentius ad salutem esse, ut ad monasternnn redeat ; si vero ad hoc induci non potuerit, ipsam invitam credimus non cogendam. Quinto, id convincitur manifeste ex gloss. ult., eod. cap. Placet ; nam talis persona licet male faciat si matrimonium contrahat post mortem conjugis, si tamen contrahit, factum tenet, quia ejus persona non est facta inhabilis ad matri- monium, ut ibidem glossa fatetur; ergo signum est professionem fuisse nullam, nam si valida fuisset, personam redderet inhabilem ad matrimonium. Unde in hoc posteriori capite, glossa illa conceuit ibi pon fuisse votum solemne, sed in priori textu videtur volvisse manere obligationem ingrediendi religionem per modum voti simplicis religionis, quod etiam falsum est, quia talis persona nunquam promisit religionem ingredi, sed se tradidit religioni; quod si ejus traditio acceptata non est, non relinquitur obligatio se iterum tradendi, nec de hacre facta est ulla promissio, ut inomni alia donatione constat, et infra generatim dicemus de professione invalida.

6. Difficultas : an em pmofessione mulla maneat adlhuc votum castitatis.— Hinc vero nascitur alia difficultas cirea praedicta jura, quia docent votum castitatis fuisse validum, et vivente conjuge obligasse ad non petendum debitum, et illo mortuo ad non contrahendum iterum matrimonium; hoc autem esse non posset, si professio fuisset invalida, quia quod nullum est, nullam inducit obligationem; quando autem professio est nulla, etiam votum castitatis est nullum, quia non fit nisi ut annexum professioni, et ablato principali, accessorium etiam tollitur. Haec difficultas confirmat verum esse quod diximus, hanc nullitatem non esse intrinsecam, et ex natura rei, sed ex jure canonico ; nam si priori modo fuisset nulla, profecto etiam votum castitatis fuisset nullum, propter rationem factam, et quia animus voventis non fuit obligare se ad castitatem servandam per se ac separatim, ut sic dicam, sed solum ut conjunctam statui religioso. Quia vero Ecclesia est quae fecit hanc professionem invalidam, ipsa potuit non omnino illam annullare, sed aliquid illius ratum habere, quod sine praejudicio conjugis, et sine ullo dispendio, seu incommodo matrimonialis status, validum esse posset. Hujusmodi autem est votum castitatis, cum ea limitatione, quae de eisdem juribus proponitur ; neque quoad-hoc est simile de voto simplici religionis ; nam qui profitetur, non facit ullam promissionem in tali religione, et ideo si de facto non ingreditur, quia professio non tenuit, non potest in eo manere talis promissio, quia non potest extrinsecus imponi, et ab intrinseco non processit; facit autem formalem promissionem castitatis, quae in professione quidem habet solemnitatem adjunctam ex professione, et ideo annullata professione tollitur solemnitas; nihilominus tamen ipsa promissio castitatis valida retineri potest, quia Ecclesia noluit illam omnino irritare.

7. Non ita in votis paupertatis et obedienlig. — Unde obite. :olligo vota paupertatis et obedientiae in hujusmodi casu omnino irrita facta esse, et ad nihil postea obligare, quamvis de illis nihil inveniam ab interpretibus adnotatum. Ratio vero est, quia in illis juribus solum de voto castitatis mentio fit, et videtur mihi esse veluti exceptio, quae firmat regulam in contrarium, et applicari potest difficultas tacta, quia. annullata professione, annullatur quidquid illi annexum est, nisi ex intentione annullantis aliquid relinquatur; hic autem solum votum castitatis in dictis juribus relinquitur; ergo omnia alia invalida fiunt. Et quidem merito, quia votum obedientiae in professione solum fit secundum regulam, et ideo, ablata regula, non est quod maneat; paupertatis autem obligatio multum aliena est a statu matrimonii; imo vix habet materiam certam in eo casu, annullato statu religionis, exira quem regulariter forte non expedit; votum autem castitatis per se magis accommodatum est, servata proportione pro quolibet statu.

8. Assertio secunda in secundo modo, et sensu supra posito. — Circa secundum modum profitendi, nihil dicendum occurrit ; nam certum est professionem ab uno conjuge factam de licentia et legitima conversione alterius, validam esse, ut constat ex cap. Cum sis, et cap. Signifcavit, cum similibus, de Convers. conjug. Ratio autem clara est, quia talis professio non est irrita ex natura rei, neque ex jure canonico; ergo est simpliciter valida. Minor constat ex juribus citatis ; major etiam a fortiori sequitur ex dictis in praecedenti puncto, et quia cessat omnis injuria utriusque conjugis, quia volenti et consentienti non fit injuria. Cessat deinde omne periculum, quia uterque convertitur, ut castitatem servet. Denique cessat omne impedimentum religiosi status, quia ex tunc neuter conjugum manet obligatus ad usum matrimonii; ergo omnibus modis talis professio non solum valida, sed etiam licita est. Unde intelligitur vinculum matrimonii et vinculum professionis religiosae, etiam cum votis solemnibus, non esse formaliter repugnantia ; nam in eo casu vinculum matrimonii non dissolvitur, sed quasi sopitur et impeditur quoad usum, per vinculum professionis ei superadditum, solumque manet quoad hunc effectum, ut neuter conjugum possit aliud matrimonium contrahere, etiamsi per dispensationem vel quacumque alia ratione a vinculo professionis liberari contingeret; hoc autem nihil repuguat vinculo professionis; et ideo nihil est unde illa duo vincula habeant formalem repugnanuam ex natura rei, sed solum illam habent in casibus a jure expressis. Quomodo autem converti debeat alter conjux ut alter profiteatur, infra explicabitur, disputando de voto continentiae clericorum; idem enim cum proporüone hic dicendum est. Ubi etiam obiter dicemus an maneat aliqua obligatio in marito, verbi gratia, jam ordinato, ad subveniendum uxori, si in necessitate corpozali vel spirituali existat. Idem enim quaeri potest de marito jam professo, idemque cum proportione dicendum est. Dico autem cum proportione, quia professus jam est mortuus, et ideo minusobligatur, semperque salva obecientia, et sub ordinatione ad suum superiorem, ut paulo inferius dicemus de obligatione subveniendi parentibus.

9. Assertio teriia in tertio modo supra posito, continens tria puncta. — Circa tertium modum profitendi de licentia alterius conjugis sine conversione ejus, tria colliguntur ex jure, quorum ratio ei concordia nonnullam habet difficultatem. Primum est, talem professionem esse validam. Secundum est, nihilominus si alter conjugum, qui licentiam dedit, et non fuit conversus, suum socium jam professum petat, illi esse reddendum ad usum matrimonii. Tertium est, mortuo illo conjuge, teneri eum, qui professionem emisit, ad religionem redire; ita colligitur ex cap. ZEzx parte, 1, et aliis, de Convers. conjugat.; quamvis enim ibi expresse non dicatur illam prcfessionem esse validam, dicitur tamen maritum sic professum, mortua uxore, teneri ad religionem reverti; ad quod tamen non teneretur, nisi professio fuisset valida, juxta dicta in primo puncto. Unde in eodem cap. Zz parte, aperte significatur secundum matrimonium, a tali professo factum mortua prima uxore, fuisse nullum, nam praecipitur separari a secunda conjuge, et religionem ingredi; ergo supponitur professio valica. Atque in hoc consentiunt omnes Doctores, paucis exceptis, ut infra dicam. Ratio est, quia nullum est jus positivum, quod talem professionem irritet, ut ex d. cap. Zz parte, et ex alus, quae solum requirunt licentiam, ut valida sit professio, cap. Agathosa, 91, q. 2, et cap. Qui uaoren, 233, q. 5; imo in cap. Consuluit, de Con- vers. conjugat., significatur sufficere consensum tacitum, qualis est quando sciente uxore vir ingreditur reiigionem, et in ea permanet usque ad professionem tacitam, vel expressam ; nam si contingat (ut est in casu illius textus) uxorem eo tempore mori, non potest maritus ad seculum redire, ut ibidem dicitur. Ergo per jura non irritatur talis professio. Unde recte colligit Panormitanus ibi, conversionem alterius conjugis, quae in aliis juribus postulatur, non requiri ad valorem professionis, sed ut recte fiat.

10. Dubitatio, que licentia reqguiratur. — Aliunde vero ex natura rei non potest cogitari invalida talis professio, ut a fortiori constat ex dictis, et quia in hoc casu nulla fit injuria conjugi, cum ille consentiat; et in hoc conveniunt Doctores omnes infra citandi. Dubitari vero potest an requiratur expressa licentia, vel sufliciat tacita, quae inielligitur esse quando alter conjux scit factum alterius, et non prohibet ; nam Panormitanus, in cap. 1 de Convers. conjug., num. 7, quem seauitur Sylvest.. Matrimonium, 8, q. 12, et 4, significant non sufficere talem consensum, donec per mortem conjugis tacentis confirmatum sit, juxta cap. Consulwit, de Convers. conjug. Ego vero existimo illum consensum sufficere ad valorerm professionis, quod ex eodem cap. Consuluit colligo; nam propterea non potest uxoratus in illo casu mortua uxore ducere aliam, ut ibi dicitur, nimirum quia professio valida fuerat. Nec enim verosimihter dici potest, ab eo puncto, quo mortua fuit uxor, coepisse esse validam, cum antea non fuisset; nihil enim referret mors uxoris ad novum valorem tribuendum professioni, nisi novus viri consensus et sufficiens signum ejus accessisset. Mors ergo illa solum operatur, quod jam repeti vir non possit, cum tamen antea posset, licet professio fuisset valida, juxta ea quae statim dicemus. Et confirmatur, nam secundum commune jus, talis consensus sufficere solet in casibus similibus, ut ex multis decretis sumi potest, 20, q. 1 et 2, et sumitur ex Regulis juris 27, in 6 : Scienti et consentienti non fit injuria, addita 43: Qui tacet, consentire videtur ; erit ergo talis professio valida.

11. Hinc vero nascitur difficultas circa secundum punctum ; nam si conjugi manenti in seculo facta non est injuria, cur ei repetenti suum conjugem reddendus est? Nam restitutio solum habet locum ubi praecessit injuria, vel in re ipsa existit. Declaratur, nam ille cessit juri suo, et aliunde statim acquisitum fuit Deo, et religioni per professionem ; cur ergo privanda est religio jure acquisito quod simul ili donavit, quantum ad ipsum spectabat, conjux qui licentiam dedit ? Nihilominus ita hoc statutum in cap. 1 de Convers. conjugat., ubi Alexander HT in praedicto casu ita concludit: Dicimus ,quod nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuo castitatem servare promiserit, vir potest et debet de monasterio revocari. Quo textu non obstante, aliqui antiqui, fortasse moti ratione dubitandi proposita, dixerunt, si licentia sit valida, nunquam posse revocari conjugem professum; Pontficem autem in eo textu loqui quando licentia per vim vel metum extorta est, juxta cap. Accedens, cod. tit. Verumtamen haec opinio ab omnibus statim citandis rejicitur, quia revera divinat, imo loquitur contra expressa verba textus, de licentia et per nissione ucoris, quae supponitur valida, alias nulla fuisset ratio dubitandi an maritus reddendus esset uxori, cum professio omnino fuisset nulla.

12. Nibilominus aliqui, propter difficultatem tactam, hanc decisionem limitant ; quia vel conjux , qui licentiam dedit, sciebat jus statuens, ut unus conjugum profiteri non posset sine alterius conversione, vel illud ignorabat : in hoc posteriori casu, dicunt procedere decisionem Alexandri HII, quia tunc ratione ignorantiae non potest in tali conjuge praesumi voluntas vovendi perpetuam castitatem, aut religionem; et ideo non cogitur ad vovendum; et quia alias permitti non debet liber permanere in seculo sine suo conjuge, ille reddendus dicitur. At vero seclusa ignorantia negant dicti auctores conjugem professum posse revocari, sed potius alium esse cogendum, ut ipse etiam voveat, vel profiteatur secundum jura , quia tacite et virtualiter id promisit, quando licentiam dedit, sciens jus ad quod talis obligatio sequitur ; nam qui vult antecedens, virtute vult consequens : ita refert glossa in cap. Qui uvorem, 33, q. 5, et videtur sequi, nam ponit hbanc opinionem ultimo loco, et non refellit; expressius tenet glossa, in cap. Agathosa, 21, q. 2, et in cap. Seriatim, 22 d., et in cap. E parte, 1, de Convers. conjug. Et eamdem opinionem sequitur Panormitanus, in d. cap. 1, num. 5; et Sylvester , verb. Matrimonium, 9; Angelus, verb. Matrimoniumn, 4, num. 9; et Sot., in 4, d. 27, q. 1, art. 4, in fine. Vide Turrecr., in cap. Quod Deo, 33, q. 5.

13. Haec vero limitatio mihi non placet, quia Alexander IlI absolute et indistincte res- pondet ; ubi autem jus non distinguit, nec nos distinguere debemus , praesertim ubi ratio non cogit, nec est aliud decretum in quo illa limitatio fundari possit ; hic autem omnia haec concurrunt, ut facile consideranti patebit, et ex dicendis amplius constabit. Praeterea ignorantia juris raro aut nunquam in jure ipso praesumitur ; quomodo ergo credibile est propter solam ignorantiam juris absolute et sine ulla distinctione respondisse Pontificem, restituendum fuisse virum illum uxori suae, nulla facta mentione vel examinatione talis ignorantia? Praeterea , sicut citati auctores reprehendunt eos qui textum illum exponebant de licentia extorta per metum , quia de suo hoc habebant sine fundamento in textu, qui simpliciter dicit, de licentia et permissione uaoris ; ita nos arguere possumus dictos auctores , cum exponunt loqui textum de uxore ignorante, de suo etiam loqui sine fundamento in textu, qui simpliciter dicit : Monasteriwn ingressus, professionem fecit , uxore in seculari habitu remanente , nec trenseunte ad religionem, aut perpetuam castitatem vovente. Deinde gratis etiam dicitur praesumi uxorem vovere castitatem aut religionem, eo quod sciat jus hoc praescribens, tum quia fieri potest ut ipsa nolit implere tale jus, sed solum dare licentiam ut alter videat, quid facere possit aut debeat, vel relinquendo praelatis eam curam, ut ipsi videant an talem professionem debeant admittere. Imo, in hoc non videtur uxor multum peccare , quia non inducit maritum ad talem professionem faciendam, sed solum quantum in ipsa est, permittit (hoc enim verbo utitur ibi Pontifex), non tamen tenetur facere omne id quod necessarium est, ut maritus licite profiteatur, nec etiam tenetur contradicere aut resistere, quia boc non spectat ad officium ejus; cur ergo prassumendum in illa est tale votum continentiae et religionis ? Quod si illud suflicienter non praesumitur, certe ad illud emittendum cogi non potest propter scientiam juris, magis quam si illam non habuisset, quid enim illa refert? Imo, etiam si in eo peccasset, non propterea cogi posset, non est enim haec poena proportionata tali culpae.

14. Existimo ergo decisionem Alexandri IlI per se intelligendam esse, et non ratione alicujus accidentis , quale est ignorantia, timor vel dolus. Fundarique solum in hoc, quod, licet conjux licentiam dederit , si non vovit, non potest ad vovendum cogi, nec censetur vovisse eo quod licentiam dedit, quia haec duo non sunt per se connexa. Et, licet jus statuat ut illa licentia non habeat effectum, nisi uxore ipsa vovente, si tamen hoc jus servatum non est, non propterea debet alter compelli : quia illa transgressio juris magis est in praelato, vel in altero conjuge profitente, quam in alio, qui licentiam dedit; vel si in eo etiam fuit aliqua culpa, illa non est poena proportionata, ut dicebam, neque ullo jure invenitur imposita. Si autem conjux, qui in seculo mansit, non cogitur vovere, aequum est ut ei reddatur conjux, nec liber in seculo manens relinquatur in periculo vivendi cum injuria creatoris. Unde fit resolutionem hanc solum habere locum, quando alter conjux nihil vovit, nam si fecisset votum simplex religionis, et postea illud implere nollet, sed repetere suum comparem, non est illi dandus, sed potius ille cogendus est ut suum votum impleat, ut omnes fatentur, et est per se satis notum. Quin potius, etiamsi non religionem sed castitatem simpliciter voveat, non poterit repetere suum conjugem, tum quia non potest licite ab illo debitum petere; tum etiam quia, in d. cap. 1, expresse dicitur : Nec perpetuam continentiam vovente. Tunc ergo potius ille compellendus est ut suum votum servet. Quod si sit senex, illud satis est, etiam secundum jus cap. Cum suis, et cap. Uaoratus, eod. tit. SI autem est juvenis, non est per tale votum juri satisfactum, et ideo dubitant doctores an possit ab Ecclesia compelli religionem ingredi. Et omissis variis sententiis, quae in Panormitano videri possunt, d. cap. 1, mihi videtur simpliciter non posse compelli ad religionem, sed solum ad servandum quod promisit, et ad eam clausuram quae ad tollendam suspicionem vel periculum sufficiat. Atque resolutionem sumo partim ex glossa, in d. cap. Uxoratus, partim ex Innocentio, in d.cap. 1, et favet etiam Calderinus.

15. Difficultas specialis. — Disputant autem Doctores an in eo casu possit is, qui licentiam dedit, nullum tamen votum religionis vel castitatis perpetuae emisit, suum conjugem repetere , et Calderinus ait non posse propter difficultatem tactam, scilicet, quia ille jam renuntiavit juri suo, et ideo non videtur habere jus repetendi. Ait vero posse implorare officium judicis, ipsumque judicem illi debere suum conjugem reddere ex vi illius cap. 4, de Convers. conjugat. Quod fortasse ad formam fori contentiosi refert : res tamen ipsa eodem revolvi videtur, nam illo modo sufticienter quis petit coniugem suum, et obligat judicem ut illum sibi reddere debeat. Est autem accommodatus ille loquendi modus ad respondendum in forma difficultati propositae ; conceditur enim eum non posse suo jure hoc postulare , nihilominus posse petere ut ecclesiasticum jus circa se observetur. Innocentius vero simpliciter concedit posse hunc repetere conjugem suum, quia hoc videtur ei dicto canonico jure concessum. Nec contra illud obstat difficultas proposita, nam quantumcumque ille voluerit suo juri renuntiare, Ecclesia non vult illam renuntiationem acceptare , nisi sub ea conditione ut ipse etiam convertatur, quae conditio ex voluntate ipsius semper pendet, et ideo si illam implere non vult, renuntiatio manet non acceptata, atque ita non habet effectum ; neque quidquam obstat quominus ille retineat jus suum, quod postulare posset. Et hoc signinicavit Alexander IIT, cum dixit : Nisi uxor ad religionem transierit, aut perpetuam castitatem servcare promiserit, vir potest et debet de monasterio revocari. Et ideo etiam nihil obstat jus, quod per professionem acquisitum videtur Deo et religioni, quia non potuit ei majus jus acquiri, quantum ad actualem professionem, ut sic dicam, usum et retentionem conjugis professi, quam sub ea conditione, si alter conjux converti voluerit, cum renuntiatio ejus aliter acceptata non sit, quia non potest religio aliter acceptare professionem quam ei per Ecclesiam concedatur, ut ex superioribus constat. Nec denique obstat quod per talem professionem conjugi facultatem concedenti non fuit facta injuria; satis enim est quod non fuerit privatus jure suo, quia , ut dictum est, ejus renuntiatio non est aliter acceptata. Quod quidem non fit ab Ecclesia in favorem ejus, sed in favorem, ut ita dicam, pudicitiae et castitatis conjugalis, nam cum illius leesione, vel periculo morali, non placet separatio alterius conjugis. Atque ita potest facile sententia Innocentii defendi, et quidquid sit de forma exterioris fori, qua ad me non pertinet, in foro conscientiae non est dubium quin talis conjux possit petere ab alio cohabitationem, et debitum, quia ex interpretatione , vel modo acceptationis juris, licentia illa solum fuit ad professionem faciendam, salvo suo jure, quod est ad petendum; unde fit ut alter reddere teneatur, et monasterium similiter obligetur eum restituere, seu liberam facultatem e1 facere, quamvis propter scandalum vitandum id fieri debeat auctoritate ecclesiastici judicis competentis. 16. Superest dicendum de tertio puncto, quod absolute speciatum non habet ditficultatem ; nam si professio valida fuit, et impedimentum est ablatum, nihil est quod ab hac obligatione revertendi in religionem excuset. Item si alter conjux, qui licentiam dedit, quocumque tempore vellet converti , alter tenetur vel in monasterio permanere, vel ad illud reverti, si exiisset; ergo idem est si conjux de inedio tollatur, per se loquendo, et ablatis impedimentis quae per accidens contingere possunt. Dubitabit vero fortasse aliquis, an in eo casu teneatur ille professus redire ad eamdem religionem, vel satis sit redire ad aliam, etiam laxiorem; nam aliquando professio indebito modo facta non obligat cum tanto rigore. Nihilominus respondeo teneri ad eamdem religionem redire, nam professio valida ad totum obligat ad quod potest obligare, quia in totum valida est, et non tantum in parte, quia non est major ratio de una parte quam de alia. Confirmatur, nam votum simplex religionis factum de tali religione in particulari ad illam obligat, et non impletur in laxiori; et e converso, si fortasse ad illam non obligat, quia in ea impleri non potest, neque ad laxiorem obligat ; ergo pari ratione votum solemne factum in particulari religione, ad illam in particulari obligat, neque in laxiori impletur; vel e converso, si ad illam in particulari non obligaret, non esset cur ad alias obligaret. Denique hoc ex jure communi probari potest auctoritate negativa , quia nullum est Ecclesiae decretum statuens ut talis professio in religione laxiori possit observari, quod argumentum erat in praesenti sufficiens, quia ex natura rei non poterat hoc esse licitum, ut in superioribus ostensum est. Unde quod in professione tacita aliquando hoc liceat , est ex speciali permissione, vel dispensatione Ecclesice, ut infra videbimus, quae in praesenti non invenitur. Quin potius, in citatis juribus significatur oppositum, nam in cap. Za parte, compeliendus dicitur sic professus, ut muliere demissa ad suum monasterium revertatur, et in cap. Consulu:t, dicitur in eo casu non posse aliquem dimittere habitum quem assumpsit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7