Caput 8
Caput 8
1. De quo Episcopo procedat assertio posita. — qQuid de Episcopo solum clecto. — Aliud libertatis genus in persor.a, quae professionem emissura est, solet requiri ; nimirum, ut libera sit ab Episcopali obligatione vel dignitate; nam Episcopus per se, et sua voluntate, non potest professionem emittere. Dico autem per se, et sua voluntate, quia de licentia Papae poterit profiteri, quia per illam licentiam ab speciali obligatione liberatur. Quae omnia habentur in cap. JVisi cum pridem, de Renunt., et sumuntur ex cap. Zicet, de Regul., quibus Tocis omnes interpretes hoc docent, et Div. Thom. 2. 2, q. 185, art. 4; Sot., lib. tO de Justit., q. 2, art. 4; et Sylvest., Beligio, 2, q. 8; Angel., verb. Religiosus , n. 12. Circa quam resolutionem dubitari potest imprimis, de quo Episcopo inteli-nda sit; potest enim esse Episcopus tantum electus, et nondum confirmatus; vel potest esse jam eonfirmatus, nondum vero consecratus ; potest item esse electus, confirmatus, et consecratus. Vel denique esse potest consecratus tantum, et cum nulla Ecclesia desponsatus; vel certe licet aliquando desponsatus fuerit, potest jam per renuntiationem legitimam a Papa accepiatam quasi divortium factum esse. Resolutio ergo posita maxime atque indubitanter locum habet in Episcopo confirmato et consecrato, et actualiter habente suam Ecclesiam, cujus curam gerit; nam de hoc maxime loquitur d. cap. Nisi cum pridem, et in eo praecipue locum habet omnis ratio , quae in hoc impedimento assignari potest, ut videbimus. De alio vero extremo, vera mihi videtur pars contraria, seu regativa, nam Episcopus electus, nisi speciali ac personali praecepto prohibitus sit, optime potest religionem profiteri. Probatur, tum quia ille nondum est Episcopus simpliciter, sed secundum quid, id est, electus, quod potius est futurum esse Episcopum , quam jam esse; dicta autem jura loquuntur de Episcopo simphciter; imo, cap. Nisi cum pridem, aperte loquitur de Episcopo jam desponsato suae Ecclesie. Tum etiam quia Episcopus electus etiamsi acceptaverit, potest sua voluntate libere retrocedere, antequam confirmetur, et episcopatum nolle, quia nec perseverare promisit , neque ullo praece- pto cogitur, ut sumitur ex cap. Znter corporalia, et glossa ibi, verb. Confirmatus, de Translat. Episcop.; ergo etiam potest si velit religionem ingredi et profiteri.
2. Quid dicendum de Episcopo confirmato, et non consecrato. — De Episcopo autem jam confirmato , nondum vero consecrato, potest esse major dubitandi ratio. Primo, quia etiam hic Episcopus videtur esse tantum secundum quid, cum Episcopus magis sit nomen ordinis quam jurisdictionis; jura autem, quae de hoc impedimento loquuntur, videntur restringenda ad Episcopos simpliciter , et omnibus mo-:* dis consummatis ; nam quoad hanc partem videtur haec materia odiosa, utpote tollens libertatem. In contrarium vero est, quia Episcopus semel confirmatus jam est vere Episcopus, et sponsus talis Ecclesiae , et ideo dicunt jura illum jam habere jurisdictionem, cap. Z'ransmissam , de Electione ; dicunt etiam illud esse veluti matrimonium spirituale ratum, quod per consecrationem consummatur, cap. Licet, de Translat. Episcop.; ergo comprehenditur sub dicta general regula cap. JVisi cum pridem , quod aperte videtur definitum in cap. Znter corporalia , de Translat. Episc., ut dicitur : Sicut Episcopus consecratus sine licentia Episcop Romani suam non debet EHcclesiam derelinguere , sic nec electus confirmatus, cum non debeat in dubium revocari , quin post electionem, ei confirmationem canonicam, inter personas eligentium el electi, conjugium sit spirituale contractum. Et infra dicitur non esse majus vinculum inter Episcopum consecratum cum sua Ecclesia, quam inter Episcopum confirmatum , et ideo idem jus in utroque servandum esse. Ex quibus intendit Innocentius HI concludere, Episcopum confirmatum, etiamsi consecratus non sit, non posse cedere episcopatui, neque ad alium transire, nisi ex licentia Romani Pontificis. Hinc autem recte colligitur non posse etiam ad religionem transire, nam ob hanc causam idem Innocentius IlI, in d. cap. Nisi cum pridem , negat Episcopum posse transire ad statum religiosum, inconsulto Romano Pontifice, quia non potest suam Ecclesiam deserere. Atque haec pars sine dubio vera est. Et ad difficultatem in contrarium dicendum est, Episcopi nomen , non minus proprie significare pastorale munus quod ex se consecrationem requirit, quam ipsam ordinis dignitatem, et in praesenti praecipue accipi ratione muneris Episcopalis.
3. Instantia. — Solutio. — Dices : Episco- pus tantum confirmatus aequiparatur ei, qui matrimonium tantum contraxit, d. cap. Licet; sed qui matrimonium tantum contraxit, et non consummavit , libere potest ad religionem transire; ergo et Episcopus confirmatus. Respondetur negando consequentiam , nam Innocentius IlI, in d. cap. Znter corporalia, vult quoad hec fortius esse vinculum spirituale quam carnale, et aeque indissolubile esse spirituale conjugium tantum ratum , ac consummatum per consecrationem. Item est differentia, quia religio est perfectior status, quam matrimonium ; est autem minus perfectus, quam Episcopalis. Denique Episcopale munus ad bonum commune, et regimen animarum ordinatur, et ideo ex se praefertur privaio commodo , quod per statum religiosum intendi videtur.
4. Assertio quarta - quid de Hpiscopo consecrato. — Hinc vero per argumentum a contrario colligi potest, Episcopum consecratum, si nullius Ecclesiae Episcopus sit, non contineri sub hac prohibitione, sed posse libere religionem ingredi si velit, quia in eo cessat tota ratio hujus prohibitionis, scilicet, quia Episcopus non potest cedere Episcopatui, aut suam sponsam deserere , vel quia vinculum spiritualis conjugii indissolubile est propria auctoritate ; haec autem omnia cessant in hoc Episcopo , quia neque habet Ecclesiam cui cedat, vel sponsam quam deserat, et quia vinculum jam supponitur legitime dissolutum, quando Episcopatui renuntiavit. Est ergo tunc veluti factum divortium, et persona illa est quasi vidua; ergo potest libere religionem ingredi. Accedit, quod Innocentius IHT, in d. cap. Znter corporalia, inde probat consecrationem nihil addere vinculo confirmationis, quod potest sola sine Episcopatu reperiri, ut in eo ( inquit) qui oneri renuntiavit episcopali, non honori; ergo sentit consecrationem per se solam nullum afferre vinculum vel impedimentum. Denique ex d. c. Nisi cum pridem , solum colligitur Episcopum non posse sua auctoritate renuntiare Episcopatui, ut ingrediatur religionem; ergo ubi necessarium non est renuntiare Episcopatui, nihil est quid impediat. Est ergo hoc sine dubio verum, eum, qui legitime renuntiavit Episcopatui, esse omnino liberum in ordine ad professionem emittendam.
5. Quinta assertio : quid de Episcopo titulari vel relegato. — Aliquando vero potest contingere, ut aliquis Episcopus videatur carere sponsa, non quia Episcopatui renuntia- verit, sed quia fortasse tota illa Ecclesia vel provincia a fide defecit, sicut nunc videmus plures Episcopos a suis Episcopatibus relegatos; vel etiam videtur ita accedere in Episcopis titularibus , qui non copsecrantur nisi titulo alicujus Ecclesiae, quam semper respiciunt ut sponsam, etiamsi illi inservire et cohabitare non possint, eo quod ab infidelibus occupata sit. De his ergo non censeo esse ceamdem rationem, sed comprehendi sub dicta lege et impedimento, quia, licet videantur separari a sua sponsa, quoad torum, ut sic dicam, non quoad vinculum : unde in c. Post iranslationem , de Renunt., vers. Ceterum, ctiam in eo casu in quo Episcopus non potest proficere in regimine pastorali propter rabiem persecutionis, superioris auctoritas postulatur ut possit ad monasticam vitam descendere. In hoc etiam consideratur id, quod est per se, scilicet, vinculum et obligatio, non quod est per accidens, quale est, quod propter impedimenta extrinseca non possit obligatio illa executioni mandari.
6. Dubitatio : an hoc impedimentum sit irritans. — Ut autem hujus impedimenti ratio et qualitas magis explicetur, dubitari potest an hoc impedimentum tale sit, ut irritet professionem. Videtur enim ita esse dicendum. Primo, quia vinculum Episcopi cum sua Ecclesia jure divino indissolubile est, ut affirmat Innocentius IlI, in d. c. Inter corporalia, et ideo ait, quandocumque dissolvitur, non humana, sed divina auctoritate dissolvi, scilicet, auctoritate Pontificis, quae divina est, cum ipse sit Christi Vicarius, cui ex institutione divina talis dissolutio reservata est; ergo, seclusa auctoritate Pontificis, non potest esse valida professio Episcopi, quia non potest esse valida Episcopatus renuntiatio. Et confirmatur ex c. Licet, de Reg., ubi in hoc eequiparatur transitus Episcopi ad religionem cum transitu ab una religione ad aliam ; sed professio facta in religione laxiori ab eo, qui in arctiori est professus, nulla est, si fiat sine legitima licentia superioris; ergo similiter, etc. Ratio autem utriusque est, quia qui se tradidit alicui, et jam non est sui juris, non potest valide se alteri tradere.
7. Resolutio. — Nihilominus non censeo esse hoc impedimentum irritans omnino professionem , sed tantum prohibens, atque etiam impediens usum ejus. Ut autem hoc explicem et probem, adverto duo hic esse distinguenda, scilicet, professio, et renuntiatio Episcopatus, seu dissolutio vinculi spiri- tualis, quod est inter Episcopum et suam Ecclesiam. Quoad hoc ergo secundum, certum est talem professionem esse invalidam, id est. non habere talem effectum, quod probat sufficienter prima ratio in contrarium proposita; sive hoc sit, quia Episcopale vinculum proprie et in rigore est indissolubile jure divino, id est, ex immediata institutione divina, sive sit indissclubile ex voto speciali ipsius Episcopi, cujus dispensationem sibi Pontifex reservavit, ut D. Thomas et Soto, supra citati, significant; sive id sit quia ex Ecclesiastico praecepto tale intercedit pactum inter Ecclesiam et Episcopum , ut Bbpiscopus omnino obligetur, et se privet potestate rescindendi contractum, quod nobis probabilius videtur, ut supra diximus, satisque est ut jure divino dicatur prohibitum Episcopo cedere Episcopatui jure suo; nam in sensu composito (ut sic dicam), id est, supposito tali genere contractus, illud est contra jus divinum et naturale. Hinc igitur recte concluditur, quantumvis Episcopus profiteatur religionem, non propterea manere liberum onere Episcopali, atque adeo quantum ad hoc nullam esse professionem. Et hoc modo dixit Iunocentius, in d. c. Nisi cum pridem Et si pennas habeas, quibus satagas iu solitudinem advolare, ita tamen astrictae sunt nexibus praeceptorum, ut liberum non habeas absque nostra permissione volatum.
8. Probatur prima pars. — Notandum - veligiosus non potest valide profiteri in duabus religionibus. — Nihilominus tamen professio ipsa quoad substantiam suam intelligi potest valida sine hoc effectu, et in hoc sensu dicimus esse validam quoad vinculum, licet non omnino quoad usum. Probatur quoad priorem partem, quia non est invalida ex natura rei, neque ex jure positivo; ergo est valida. Probatur major, quia si ex natura rei esset invalida, maxime quia non potest esse valida, nisi dissolvat vinculum inter Episcopum et Ecclesiam, nulla enim alia ratio excogitari potest ; illud autem verum non est, quia vinculum professionis et vinculum Episcopale non sunt formaliter repugnantia ; ergo potest esse validum vinculum professionis, etiamsi aliud non dissolvat. Antecedens patet, quia quando religiosus professus assumitur ad Episcopatum , non tolhtur prius vinculum, sed superadditur aliud, et simul manet; ergo signum est non esse formaliter repugnantia; ergo licet mutetur ordo et prius inducatur vinculum Episcopale, et postea religiosum, po- terunt simul manere, quantum est ex natura rei. Et quoad hoc est magna differentia inter itransitum religiosi ad laxiorem religionem, et Episcopi ad statum religiosum, nam religiosus non potest esse simul valide professus in duabus religionibus, Episcopus autem potest simul esse religiosus et Episcopus. Item dum professus religiosus religioni laxiori se tradere vult, offert Deo aliquid minus gratum ipsi, et simpliciter minus bonum, quia incompossibile majori bono; et ideo sicut votum, quod non est de meliori bono, validum non est, ita neque illa professio; at vero Episcopus professionem faciens non offert Deo aliquid minus gratum, sed simpliciter aliquid melius, quia offert quoddam bonum per se optimum, et meliori non repugnans, cum simul esse possit cum Episcopatu, et simpliciter melius sit esse Episcopum et religiosum, quam Episcopum tantum.
9. Declaratur exemplis. — Tandem id declaro exemplo matrimonii carnalis : diximus enim supra professionem factam durante matrimonio consummato, etiam sine debita licentia, non esse nullam ex natura rei, quia illa duo vincula matrimonii et religionis non sunt formaliter repugnantia, et quia potest habere suum effectum quasi formalem in hujusmodi conjugato, etiamsi quoad plenum usum maneat impedita. Ita ergo in praesenti dicendum est; jam enim ostensum est illa duo vincula, Episcopale et religiosum, non esse formaliter repugnantia, et facile ostendi potest personam Episcopi non esse incapacem formalis effectus professionis. Quod patet discurrendo per singula vota : nam de castitate constat , posse ad illam novo titulo obligari ; paupertatem autem potest de noyo promittere, quia nec quoad obligationem, nec quoad actualem observantiam statui ejus repugnat ; unde non est dubium quin possit et licite et valide simplex votum paupertatis emittere. In obedientia autem videtur esse nonnulla major difficultas, expedietur autem facile si duo considerentur. Unum est, ad substantiam religiosi status satis esse habere obedientiam, et obligationem in animi praparatione. Aliud est posse dari aliquem usum et exercitium obedientiae non repugnans muneri Episcopali. Sic ergo non est Episcopus simpliciter incapax voti obedientiae, etiam emissi seu emittendi post Episcopatum aeceptum. Denique eodem modo non est incapax Episcopus illius traditionis, quae per professionem fit, saltem quoad translationem dominii , seu proprietatis, ut sic dicam, in rehgionem. Quod per hunc effectum recte explicatur ; nam facta illa traditione per professionem, si talis persona renuntiet postea Episcopatui cum debita facultate , eo ipso statim incipiet teneri ad observantiam regularem, quod non repugnat; ergo non est incapax talis persona formalis effectus professionis ; non est ergo cur ex natura rei sit invalida.
10. Hinc vero probatum relinquitur, quod secundo loco dicebamus, talem professionem esse impeditam quoad usum; hoc enim habet ex natura rei, supposita conditione talis personae, quia non potest per professionem privare suam Ecclesiam jure, quod in ipsam ejusque actiones habet, quia non potest professio dissolvere spirituale vinculum inter Episcopum et Ecclesiam , et ideo necessario professio illa manet impedita quoad omnem usum religionis, qui Episcopali muneri repugnat, sicut in exemplo de professione conjugis, servata proportione, apparet. Atque hinc tandem probari facile potest altera pars, nimirum hanc professionem non esse irritam jure Ecclesiastico quoad substantiam suam, sed solum quoad hunc effectum dissolvendi Episcopale vinculum, nec tollendi ejus onus et obligationem ; nullum enim est in jure verbum, ex quo amplius colligi possit, ut patet ex d. cap. Nisi cum pridem, et d. cap. Licet, et simul cum sequenti difficultate melius declarabitur.
11. Difficultas : an sit illicita talis professio. — Oritur tamen ex dictis nova difficultas circa hoc punctum, nam videtur sequi hanc professionem in Episcopo non solum invalidam non esse, verum etiam neque illicitam, quia ex se mala non est; quid enim habet contra rectam rationem, aut contra debitum Dei honorem, cum per illam aliquid simpliciter melius et Deo gratius offeratur ? Si autem ex se mala non est, cur per Ecclesiam prohibetur ? Addo nullum esse ecclesiasticum jus, quod satis aperte hanc professionem prohibeat, nam in d. cap. Zicet, quod videtur in hac re expressius loqui, pro regula solum ponitur, ut nullus absque licentia Romani Pontificis praesumat occasione quacumque deserere praesulatum, ut ostensum est, valide fieri posse, illa certe prohibetur ex vi illius regulae.
12. Nihilominus communis sententia, ut diximus, est, prohibitum esse Episcopo religionem profiteri; et ita colligunt ex d. cap. licet, gloss., Innoc., Panorm., et omnes, qui pro eodem dicunt, transire ad religionem, et deserere Episcopatum illa de causa; nullus autem memimnit illius casus, in quo, retento Episcopatu , aliquis fiat religiosus per veram professionem. In quo significant hunc casum non esse moralem, nec secundum Ecclesiae consuetudinem, quod satis est ut non liceat; item quia est indebitus ordo, cum dignitas Episcopalis altior sit. Unde Innocentius HI, in d. cap. IVisi cum pridem : Facilus, inquit, indulgetur, ut monachus ad presulatum ascendat, quam ut prasul ad monachatum descendat. Denique , considerato modo assumendi religiosum statum , et quae ad illum necesseria sunt, secundum praesentem Ecclesiae consuetudinem, facile intelligitur hoc fieri non posse, nec decere. Ac denique consuetudo, quae est optima legum interpres, ita prohibitionem hanc declaravit, quia probabile etiam est hoc non solum esse malum, quia prohibitum, sed ex se esse inordinatum, quia is, qui secundum praesentem statum est incapax munerum et actionum alterius status, non potest convenienter hunc posteriorem statum assumere, si non potest deserere priorem. In quo est magna differentia inter hos duos status, Episcopalem et religiosum, quando contrario ordine assumuntur ; nam quando alquis prius fit religiosus, tunc capax est munerum illius status ; ei quando postea fit Episcopus , etiam potest exercere munera ad quae per Episcopatum obligatur. Et licet ex parte impediatur ab actuali usu religiosi status, id non est inconveniens, quia fit propter perfectiorem statum. Quando veroe converso prius fit Episcopus, et postea religiosus, manens Episcopus, accipit statum inferiorem , cujus usum habere non potest, quod inordinatum esse videtur. Nec satis est dicere assumi tunc statum religiosum propter perfectionem quasi habitualem, tum quia status est propter usum, et ideo qui est incapax usus, non debet accipere statum; tum etiam quia, si aliquid perfectionis ex assumptione illius status adjungi posse videtur, per vota simplicia paupertatis, vel obedientiae, vel per animi praeparationem et desiderium suppleri potest. Merito ergo talis profitendi modus non permittitur.
13. Ultima dubitatio - quid dicendum de professis in una religione. — Quid de Praelatis Episcopo inferioribus. — Posset vero hic ulterius inquiri, an quilibet status perfectior impediat valorem professionis in religione; quia vero nullus est status perfectior simpliciter professione, seu religioso statu in tota sua latitudine sumpto, nisi status Episcopalis , ideo solum potest illa quaestio locum habere intra statum religiosum, comparando strictiorem ad laxiorem, et ita pertinet quaestio ad disputationem de transitu ab una religione ad aliam , quam infra trademus. Nunc autem supponimus professionem in una religione impedire professionem non solum in laxiori, sed etiam in aequali, idque non solum ex statuto Ecclesia, sed etiam ex natura rei, ut probabilius existimamus ; professio autem in una religione non impedit professionem in altiori, quia in hoc sequitur naturam voti, quod non impedit melius bonum. Atque hinc facile expeditur, quod ultimo circa hanc conditionem inquiri solet , an extendatur ad inferiores praelatos praeter Episcopum ; quod tractat D. Thom. 2. 2, q. 189, art. 1, etibi interpretes. Panormitanus cum aliis, in d. cap. Licet, Sylvest. et Angel. supra, et omnes, uno vel alio excepto, conveniunt hoc impedimentum non habere in inferioribus locum. Ratio D. Thomae est, quia illi non obligantur speciali voto perpetuo ad pastorale munus, et ideo nulla indigent dispensatione Papae; possunt ergo sine licentia Papae relinquere dignitatem vel beneficium, et religionem profiteri. Addendum vero est hoc nullo jure illis esse prohibitum ; imo c. Zicet, de Regul., specificam mentionem faciens de Episcopis et Archiepiscopis, plane significat inferiores omnes illa licentia non indigere. An vero hi clerici inferiores debeant licentiam petere a suis piscopis, supra tractatum est, cum de voto in genere ageremus, tom. 2, lib. 3, cap. 4, n. 10, ubi diximus in his requiri licentiam petitam, quamvis non obtentam; idque docent communiter Theologi et Canonistae, quos late refer Sanch., in Decal., lib. 4 de Voto, c. 25, n.4S8. Unde constat talem licentiae petitionem ad summum esse necessariam propter quamdam decentiam et bonum ordinem, non vero ad valorem professionis.
14. Specials difficultas est de quibusdam habentibus jurisdictionem Episcopalem. — RBesolutio. — Specialis vero ratio dubitandi est de quibusdam Abbatibus immediate subjectis Summo Pontifici, et habentibus jurisdictionem Episcopalem ; nam si petant licentiam a Papa, et non obtineant , non poterunt ingredi religionem , quia Papa potest impedire ingressum, quamvis alii Episcopi non possint ; si vero expectare debent consensum Papae, jam erunt aequales in hoc Episcopis. Propter quod ita sentit Hostiens., in d. c. Licet, nam cum sint veri praelati, et jurisdictionem habeant Episcopalem et exemptam, aliquando solent nomine Episcoporum comprehendi ; ergo mirum non est quod in praesenti Episcopis aequiparentur. Nihilominus in rigore censeo non aequiparari, quia inter illa duo cogitari potest medium, ut si Papa petitioni eorum nihil respondeat , tunc enim profiteri poterunt licentia petita, et non obtenta, ut sensit Panormitanus supra, citans Joan. Andr., in c. Cumn non stat, de Regul. juris, in 6. Fortasse his praelatis sufficiet licentiam peere a suo Archiepiscopo, vel ab illo Episcopo, cui de jure deberent esse subjecti, si non essent exempti, nam in suum commodum videntur posse non uti exemptione in eo casu, in quo nullum dignitati praejudicium fieri videtur.
On this page