Caput 9
Caput 9
Utrum obligatio filii ad parentem vel alia similis professionem impediat, vel potius per eam tollatur.
CAPUT IX. UTRUM OBLIGATIO FILII AD PARENTEM VEL ALIA SIMILIS PROFESSIONEM IMPEDIAT, VEL POTIUS PER EAM TOLLATUR.
1. Supponimus solam patriam potestatem, vel subjectionem filii, seu obedientiam parenti debitam, non impedire liberam filii professionem, quia in his, quae ad Deum pertinent, atque adeo in votis emittendis, maxime post pubertatem (ita enim nunc loquimur), filius est sui juris, ut supra ostensum est, et ideo de hoc negotio agens dixit Hieronymus, epistol. 4 ad Nepotian. : Per calcatum perge patrem. Solum ergo superest quaestio de casu speciali, in quo pater graviter indiget ope filii; et hoc modo inter conditiones ad profitendum necessarias ponitur libertas a speciali obligatione subveniendi vel obsequendi parentibus , nam cum hoc debito vel obligatione profiteri nemo potest. De quo puncto videnda sunt supra dicta de ingressu religionis, nam illa necessitas impedit professionem, quae primum ingressum impedire valet; nec de hac obligatione seu gradu necessitatis hic plura dicere necesse est. Solum ergo addendum est, licet haec causa sit sufficiens ad obligandum sub mortali ne professio fiat, non tamen esse sufficientem ad irritandam illam, si fiat, ut est communis sententia; quam tenet Navar., lib. 3 Cons., titul. de Regul., cons. 26, alias 3; Sanch., in Decal., lib. 4 de Voto, cap. 20, n. 10; Less., lib. 2, cap. 41, dub. 3, n. 34, et alii. Et ratio est, quia talis professio non est irrita ex solo jure naturali, ut a fortiori patet ex his quae, in similibus, in superioribus diximus; quia talis persona non est incapax illius obligationis, quae per professionem religiosam suscipitur , quamvis fortasse non possit statim illam exequi, de quo mox dicemus; neque etiam inveititur jus canonicum, quod talem professionem irritam faciat.
2. Dubium in hac materia, an filius professus teneatur succurrere parentibus, etc. —Hinc vero nascitur dubium, si, non obstante hoc debito, aliquis profiteatur, an post professionem teneatur succurrere parentibus, relicto, si opus sit, religioso habitu, seu statu, quantum ad actualem observantiam et obedientiam, et an ab ipsis parentibus juste repeti possit. Videtur enim ita esse asserendum. Primo, quia hoc est consentaneum justitiae et pietati, quibus religio repugnare non potest. Secundo a simihl de professione conjugum ; nam si conjux potest repetere comparem indebite professum , quia habet jus in illum, quo non potuit privari per professionem , cur non poterit pater revocare filium, in quem habebat actuale jus ? non enim magis potuit suo jure privari, et ob eamdem causam manebit filius in conscientia obligatus, et religio etiam ad reddendum illum, vel suflicienter parentibus ejus subveniendum. Tertio, quia filius sic profitendo facit injuriant patri; ergo non potest illi prodesse, ut liberetur ab obligatione, quam antea habebat.
3. In contrarium autem est, quia per protessionem persona censetur civiliter mori; ergo etiam per professionem liberatur omni obligatione civili aut humana, quia cum morte omnia finruntur. Et ideo exemplum, quod de conjugibus afferebatur, vel non est simile, vel in quo est simile, oppositum persuadet ; quia vel in eis professio valida non est sine licentia facta, vel si fiat cum licentia, et valeat in rigore, cessat obhgatio in professo, quamvis in alio casu Ecclesia aliud provideat ex ofhicio suo, quod in praessenti cum fundamento dici non posset. Confirmatur tandem, quia alias, etiamsi quis professus esset eo tempore, quo parentes non indigebant , propter exortam postea parentum necessitatem, teneretur relicta religione parentibus subvenire, quia etiam non potuisset illos privare jure suo. Consequens est falsum, et contra doctrinam Sanctorum, ut videre licet, praesertim in Basilio, regula 32, ex fusioribus, ubi inquit om- nem affectionem et curam erga parentes exuendam esse , quia haec ad vivos spectant, non ad mortuos, inter quos religiosi computantur, unde concludit eos ab omni prorsus hujusmodi debito liberos esse.
4. Prima opinio. — Hoc dubium tractari solet a Doctoribus, tam de illo casu in quo necessitas parentis antecedit professionem, quam de illo in quo subsequitur; et quamvis prior tantum in rigore ad hunc locum pertineat, tamen, quia commode separari non possunt, de utroque dicemus. Quidam euimm nihil inter hos duos casus distinguendum putant, et in opiniones extreme contrarias divisi sunt. Prima ergo opinio dicit, in eo casu filium, jam professum, solum obligari ad subveniendum parenti, servata obedientia, et professione religiosa; tenebitur ergo a suo praelato facultatem petere, et illa obtenta, et habitu, ac religione retenta, ei subvenire prout potuerit ; si autem superior facultatem neget, alter excusabitur; ita sentit D. Thom. 9. 2. q. 101, art. 4, ad 4, et Quodl. 3, art. 6, vel 16, et Quodl. 10, art. 9, quibus locis licet non aperte distinguat inter illos duos casus, tamen indistincte et sine exceptione loquitur. Et ratio ejus universabs est, quia in religione professus reputatur jam quasi mortuus mundo, et ideo non debet se iterum occasione parentum negotiis secularibus implicare. Quae ratio variis modis confirmari et declarari potest. Primo, quia per professionem validam major obligatio inducitur, quia est ad Deum, quam sit illa quae est ad parentes; unde illa spectat ad primum praeceptum primae tabuIae ; haec ad primum praeceptum secundae tabulae. Secundo confirmatur, quia religiosus jam non habet voluntatem propriam, neque est sui juris, et ideo jam non est capax talis obligationis ; sicut uxoratus non potest invita uxore illam relinquere, ut subveniat parenti, quia jam sul corporis potestatem non habet; si quis etiam se in servum vendidit, vel alio justo titulo servus effectus est. non potest invito domino illum relinquere, ut patri subveniat; ergo similiter in praesenti. Tertio confirmatur, quia commune bonum religionis praeferendum est privatis incommodis unius vel alterius parentis ; at vero si janua vel occasio religiosis aperiatur, intra incommoda et perturbationes, et interdum etiam scandala oriri facile possunt; nam etiam monialis, egredi cupiens monasterio, titulo et colore subveniendi parentibus, ab eo exiret ; expedit ergo ut haec janua omnino claudatur; et hanc opinionem sequitur Lyra, Matth. 5; et Abul., Matth. 4, q. 12; Alens., 3 p., q. 33, memb. 4, art. 1, et plures quos sequitur Sanch., lib. 4 de Voto, cap. 20, num. 17.
5. Secunda opinio. — Alii e contra indistincte affirmant teneri filium professum ad subveniendum parenti in necessitate constituto, etiam invito praelato, et relicto habitu, si necesse sit, quamvis necessitas parentis professioni supervenerit. Inter eos autem, qui ita sentiunt, est diversitas, nam quidam sentiunt ad hanc obligationem suflicere eam gravem necessitatem parentis, quae si antea fuisset, obliearet filium ad non profitendum, quod sentit Major, in 4, d. 38, q. 16. Vide ibi Richard.; Henric., Quodl. 6, vel 12, q. 18; Medin., q. 3, de hRestit., fol. 19; Adrian., Duodl. 1, art. 3, ad 7, et Quodlib. 2, q. 1, fine argum.; Anchar., de Potestate Papae, q. 5, art. 1. Etfundamentum esse potest, quia professio non potuit praejudicare parenti, nec privare illum jure suo, ut supra argumentabamur. Alii vero hoc limitant ad casum extremae necessitatis; nam tunc aiunt sufficere petitam licentiam, licet non obtineatur; in quacumque autem minori necessitate, quantumvis gravi, putant procedere priorem sententiam ; ita tenet Cajetanus, 2. 2, q. 111, art. 4, qui ita exponit D. Thomam, et eum secuti sunt multi ex modernis Theologis. Ratio ejus est, quia extrema necessitas praefertur omni voto et obligationi , praesertim humanxe, vel voluntate propria assumptae. Ratio vero alterius partis est eadem, quae tacta est.
6. Notatio. non est quastio de extrema necessitate. — Ne vero tot distinctionibus confundamur, hanc omittamus, quae in hac materia semper mihi displicuit, ut supra insimuavi, tractando de primo ingressu, non quia primum hujus membrum de extrema necessitate falsum sit, sed quia est impertinens; nam illà obligatio non est specialis ad parentes, sed ad omnes proximos, ut Cajetanus fatetur, et ideo merito D. Thom. nullam illius specialem mentionem fecit. Fundamentum autem illius partis est, quia tunc praelatus irrationabiliter est invitus, et rem iniquam pracipit, aut necessarium prohibet. Hac enim de causa possumus alienum accipere, invito domino, ut proximo extreme indigenti subveniamus ; et servus invito hero potest illi subvenire; et maritus potest relinquere uxorem nolentem, ut ci subveniat. Omissa ergo necessitate extrema , difficultas praesens solum versatur de illa necessitate, quae in alio ho- mine existens non obligaret, nec sufficeret, quaeque ante professionem obligaret filium ad non profitendum, an etiam obliget post professionem factam.
7. Tertia opinio duas partes includens. — Est ergo tertia opinio, quae distinguit duos casus supra positos, quando necessitas parentum antecessit professionem , vel subsecuta est; et in priori affirmat teneri filium ad subveniendum parenti, etiam invito praelato, et relicta religione, si opus sit. Ratio hujus partis esse potest, quia filius tunc profitendo fecit specialem injuriam parenti, ratione cujus manet semper obnoxius eidem obhgationi; nec enim potuit per ipsammet actionem injuriosam ab illa liberari, hoc enim omni rationi et justitiae repugnat. Declaratur etiam, nam cum illa persona jam esset actualiter obnoxia illi obligationi, non potuit ipsa aliter se tradere religioni, nisi cum illo onere; ergo, non obstante traditione professionis, nianet semper illa obligatio, nec acquiritur jus rcligioni ad impediendam executionem ejus. Et hoc confirmat exemplum de conjuge supra positum, et melius exemplum de servo, qui ab hero repeti potest, ut sibi serviat, non obstante professione.
8. In altero vero casu concordat haec opinio cum prima, potestque ex dictis ejus fundamentum amplius explicari ; quia quando pater non est in necessitate , tunc filius non est ita actualiter obligatus ad obsequium ejus, ut ob eam causam teneatur non profiteri, quia illud praeceptum affirmativum est, et non obligat pro semper; tunc ergo nullam facit injuriam parenti, ex qua nasci possit specialis obligatio. Rursus ex vi illius quasi habitualis obligationis , quae est in filio, quando pater in necessitate non existit, licet filius in praeparatione animi praeparatus esse debeat ad subveniendum patri , si indiguerit, prout ipse potuerit , non tamen tenetur ex vi illius obligationis se conservare in eo statu, in quo possit parenti subvenire, si forte ad necessitatem devenerit; esset enim hoc magnum gravamen, quod nulla potest sufticienti ratione fundari, quia filius non tenetur thesaurizare parenti, quia non tenetur per se loquendo eum alere; ergo propter casus contingentes, qui non veniunt in considerationem, vel providentiam humanam, quamdiu probabiliter non jam imminent, non tenetur filius se servare in eo statu, in quo possit parenti subvenire, alias non posset omnes divitias contemnere , nec posset in longissimas regiones discedere, nec in desertum abscondi, ubi nihil de parente sciat, quae plane absurda sunt, et plane contra communem usum. Sic igitur quando parens non indiget, potest filius absolute ita se tradere religioni, suamque voluntatem ita abdicare, ut jam sit omnino impotens ad subveniendum parenti, aliquid agendo contra statum, vel religionem suam. Unde licet postea oriatur parentis necessitas, non aget contra praeceptum subveniendi parentibus, si hoc omittat, quia ei non permittitur ; quoniam invenit eum impotentem, et praeceptum affirmativum non obligat, nisi eum qui potest. Et hoc confirmant exempla supra adducta de statu conjugii, aut servitutis, qui possunt dici status impotentiae respectu parentis , quando ei subvenire non potest sine praejudicio obligationis conjugi, aut servitutis. Et hanc opinionem tenuerunt Angel., verb. Heligiosus, num. 32, ubi utramque partem variis juribus et rationibus bene confirmat, et citat Nicolaum de Lyra, Matth. 15, eumque in omnibus secutus est Sylvest., verb. Religio, 6, q. 9, qui ita etiam interpretatur opinionem D. Thom. Idem tenet Navar., in Summa, c. 14, n. 14, et Comment. 3 de Regul., num. 43; Tolet., lib. 5, cap. 5; Less., lib. 9, cap. A1, dub. 3, n. 34, et alii.
9. Haec ultima opinio mihi videtur probabilissima, multumque rationi consentanea, et si attente legantur auctores, est communior inter illos; nam qui indistincte dicunt teneri filium professum ad subveniendum parenti, a fortiori hoc dicent quando necessitas parentum antecessit professionem. Quia vero indistincte negant filium ad hoc teneri, nisi servato suo ordine religionis, nihil de illo speciali casu dicunt, ut patet ex D. Thom., Cajetan. et aliis, et ideo verisimillimum est eos locutos esse de religioso legitime et debito modo professo, cui supervenit necessitas parentis ; nam de alio casu potius supponunt filium non debere fieri religiosum. Mihi ergo haec opinio placet ; oportet tamen rem totam distinctius exponere.
10. Quanam sit obligatio filiu subveniendi parenti graviter egenti, si imminente jam illa indigentia professus est. — Prima resolutio, quatuor partes continens. — Dico ergo primo, quando filius professus est religionem cum injuria parentis jam existentis in gravi necessitate, tenetur petere facultatem ad subveniendum illi, et religio, seu praelatus , tenetur eam dare; si autem neget , et aliud remedium commodum non sit, potest etiam li- centia non obtenta subvenire parenti, secluso scandalo, vel notabili indecentia religiosi status. Qua omnes particulae et circumstantiae notandae sunt, quia in re morali sunt maxime necessariae. Prima ergo pars apud omnes, et in omni casu certa est; nam obligatio ad parentes non extinguitur omnino per professionem religionis, cum sit intrinseca, naturalis et honestissima. Unde quando Basilius, vel alii Sancti per exaggerationem videntur dicere oppositum , intelligendi sunt per se ac regulariter, vel quando cura parentum revera esset perfectioni contraria; non est autem hujusmodi, quando est recta ratione regulata. Nec etiam quoad hoc obstat, quod professio sit quaedam civilis mors, quia sicut non tollit naturalem vitam, ita neque intrinsecam et naturalem obligationem omnino auferre potest. Manet ergo in religioso haec obligatio naturalis; ergo ad miniium tenetur facultatem petere a suo superiore ad implendam illam, quia nullo meliori modo potest illam implere ; nec vero potest licite hunc modum praetermittere , quando actio , per quam parenti subveniendum est, juxta religiosum institutum sine facultate superioris fieri non potest, quia cum illa persona jam religiosa sit, debet servare suum institutum, quantum possit, sine praejudicio alterius obligationis naturalis; in praesenti autem nullum sequitur ex petitione talis facultatis.
11. Secunda pars de obligatione religionis ad concedendam talem facultatem . videtur mihi indistincte et in universum vera, et ad minimum probari argumentis tertiae sententiae ; nam religio injuriam fecit parenti, recipiendo filium tali obligationi jam obnoxium ; ergo non potuit acquirere jus in filium (ut sic dicam ) contra ipsum parentem; ergo non potest propter suum servitium vel utilitatem eum impedire, quominus parenti succurrat; ergo tenetur facultatem concedere. Dices: fieri potest ut bona fide religio illum admitteret; idecque parenti non fecit injuriam. Respondeo hoc esse accidentarium, nam in re facta est injuria, licet operans ob ignorantiam excusatus fuerit a culpa, et ideo semper tenetur (ut sic dicam) ratione rei acceptae, etiamsi excusetur ratione acceptionis. Sed quid si ex tali exitu religiosi magnum detrimentum religionis sequatur? durum est enim obligare tunc religionem ad dandam talem facultatem. Quid etiam si religio ipsa velit subvenire parenti, et non dare facultatem filio? Respondeo incipiendo ab hoc secundo, non esse dubium quin possit id facere; tunc enim eo ipso cessat necessitas parentis; nam, ut supra dixi, disputando de primo ingressu, vera necessitas respectu filii non est, nisi quando nullus est alius qui possit et vetit subvenire parenti; in illo autem casu jam est alius; cessat ergo necessitas, et consequenter obligatio, qua intelligi semper debet existente necessitate. Unde ad aliam partem respondeo primum? si detrimentum religionis solum est carentia talis persona, et omnis commodi quod ex illa posset religioni provenire, hoc non esse considerabile, quia reiigio nunquam acquisivit jus in talem personam cum injuria parentis, et illud non est detrimentum privativum, ut sic dicam, sed mere negativum. Si vero aliud esse cogitetur (quod vix potest contingere moraliter loquendo), tunc suscipiet in se religio onus filii; non enim debet cum praejudicio tertii damnum suum vitare. Quod si casus ita restringatur, ut etiam ipsa religio dicatur non habere facultatem sufficientem ad subveniendum parenti, tunc habere posset locum prudens arbitrium, an cum tanto detrimento suo teneatur quasi restituere alienum. Ego vero existimo moraliter non posse contingere talem excusationem.
12. Quomodo hec licentia sit pelenda, et danda. — Tertia pars assertionis positae continetur in illo verbo : S aliud remedium commodumn non sit. Censeo enim teneri hujusmodi religiosum tentare omnia media, quae moraliter et commode possunt, ut, servata obedientia et obligatione suae religionis, parentis necessitati subveniat. Itaque si intra religionem manens, et religiose vivens potest ex eleemosynis, vel aliunde, parenti subvenire, non potest religionem dimittere , cum medium necessarium non sit. Imo in eo casu nec superior tenebitur facultatem dare ad talem exitum, sed solum ad actiones necessarias ad satisfaciendum praedictae obligationi. Quod si forte judicaverit hoc non expedire religioni, tunc tenebitur personae concedere aliquem vivendi modum, in quo possit suae obhgationi satisfacere, ut in secundo puncto dictum est. Deinde si necessarium sit extra clausuram religionis vivere, fieri autem id possit habitu retento, non est major licentia procuranda nisi in eo casu, in quo religioni non judicetur expediens aliquem cum habitu religionis extra religionem diutius vivere. Itaque ea tantum facultas petenda est, quae et fini intento sit satis, et religioni minimum noceat; utrique enim tenetur satisfacere, quautum possit, persona in tali statu constituta. Quod si haec facultas cum hac justificatone petita a superiore aliquo modo denegetur, curandum omnino est, ut non possit per ignorantiam juris aut facti excusari, utriusque perfectam probationem seu informationem illi tribuendo. Si autem in sua sententia perstiterit, ad superiorem praelatum, usque ad Generalem, recurrendum est. Imo si de dimittenda religione agitur, existimo necessarium esse ad Summum Pontiticem accedere, et licentiam postulare, quia ipse est supremus praelatus omnium religionum, et quia ubi dispensatio vel facultas obtineri potest, non est temere aliquid agendum contra obligationem status religiosi. Omnia autem haec intelliguntur cum illo addito, Si commode fieri potest, in quo duo continentur: unum est, ut recursus ad superiorem vel Papam non sit adeo diflicilis, ut moraliter possit reputari impossibili; quia nemo cum tanto onere obligatur ad facultatem procurandam, praesertim quando aliunde obligatio naturalis urget. Aliud est, ut non sit periculum in mora, aiioquin illud non esset morale remedium. Dixi etiam, si de dimittenda religione agitur ; quia si aliis remediis occulte potest religiosus, suum habitum et statum retinens, necessitati parentis subvenire, facilius poterit id agere petita facultate, et non obtenta a proximo praeiato, sine recursu ad superiorem, vel interim dum ab eo conceditur, quia hoc neque ita spectat ad substantiam religionis, neque directe ad voli obligationem, quod a fortiori ex sequenti assertione constabit.
13. His ergo positis, quarta pars assertionis, scilicet, quando aliud remedium non superest, posse et debere hujusmodi religiosum subvenire parenti, etiam sine licentia praelatorum, et relicta religione, si medium necessarium sit, videtur mihi sufficienter probari rationibus factis pro tertia sententia, et in initio dubitationis, quibus nihil addendum occurrit. Addidi vero duas circumstantias, quae omnino servandae videntur. Una est, ut scandalum non sequatur; nam hoc semper praefertur aliis obligationibus particularibus, dummodo verum scandalum sit, et grave, quodque alia ratione vitari non possit, quod prudentis viri judicio in particulari judicandum est. Alia est, ut id fiat sine notabili indecentia religiosi status, nam hoc ex suo genere majus malum est , quam detrimentum temporale parentis, magisque spectat ad Dei honorem illud vitare; et religiosus ex vi sui status speciali obligatione tenetur illud cavere. Et quantum ad hoc non refert , quod inique, vel cum injuria parentis acceperit illum statum, quia illa culpa non debet redundare in grave detrimentum religiosi status, seu totius religionis; maxime cum illius injuriae particeps non fuerit.
14. Objectio prima. — Sed supersunt duae objectiones. Prima est, quia si quis donavit pecuniam, verbi gratia, eo tempore quo debitum solvere tenebatur, et ideo impotens factus est ad solvendum, quamvis et ipse dando, et alter accipiendo peccaverit, nihilominus donatio valida est, et qui donavit, non potest sua auctoritate pecuniam iterum arripere, neque alius eam dare tenetur; ergo similiter in praesenti.
15. Objectio secunda. — Secunda objectio est, nam si alius filius clericus ordinetur, eo tempore quo ejus pater illius ope et auxilio indigebat, quod non potest in clericatu praestare, ita ut ponamus, vel fingamus in suscipiendis ordinibus graviter peccasse filium ob dictam causam , nihillominus non teneretur postea talis filius clericatum deserere, et militiam vel artem medicam exercere, ut patri subveniat, quamvis in clericatu non possit, sed solum tenetur intra suum statum agere quod potuerit ; ergo similiter, etc.
16. Responsio ad primam. — Ad priorem partem respondetur primo negando assumptum, si in exemplo servetur proportio, scilicet, quod acceptans talem pecuniam, per se loquendo, injuriam faciat creditori, eam acceptando, nam tunc ratione injuriae et cooperationis ad damnum alterius restituere tenebitur; sed de hoc alias. Secundo, quidquid sit de veritate exempli, negatur similitudo, quia in debito reali non res ipsa, sed tantum persona ipsa est obnoxia tali obligationi, et ideo quamwvis res detur, non transit cum illa obligatio; at vero obligatio ad parentes iaest ipsi personae, et ideo quando ipsa persona se donat religioni, cum illa transit obligatio. Unde si filius, existente patre in gravi necessitate, donaret monasterio res suas, quibus tenebatur ex praecepto subvenire patri, licet peccaret, donatio esset valida, nec posset postea revocari, quia non esset simpliciter contra justitiam, sed contra charitatem, et quia obligatio non inest ipsi rei, sed redundat in eam ratione personae ; ideoque postquam separatur a persona , nullo modo manet obnoxia obligationi; at vero persona filii, quan- tumcumque se tradat, non potest a se separare illam obligationem. In quo est etiam considerandum pecuniam, verbi gratia, non esse sub actuali dominio creditoris, sed debitoris (in eo enim casu loquimur), et res, quibus filius teneretur subvenire parenti , non sunt etiam sub actuali dominio parentis, sed filii; at vero ipse filius est quodammodo sub actuali dominio seu jure parentis, nam immediatum jus parentis esi*in ipsum, et non res ejus, et ideo semper ipsum comitatur talis obligatio.
17. Responsio ad secundam.—Ad secundam objectionem respondetur, eo exemplo confirmari ultimam partem conclusionis. Quamvis enim casus ille moralis non videatur, illo tamen admisso, dicendum est clericum illum teneri ad subveniendum parenti imprimis in hi3 rebus, vel reditibus, quos titulo et ministerio clericali obtinere potuerit ; quod si non sufficiant , tenebitur etiam propriis manibus laborare, exercendo actum non repugnantem, neque indecentem statui clericali ; ad actiones autem repugnantes, vel non decentes statui, non tenebitur, quia etiam filius nobilis non cogetur mendicare, ut subveniat parenti ; potest enim unusquisque consulere decentiam sui status; clericus autem (et idem de religioso) non solum potest, sed etiam debet, quia per hoc non consulitur principaliter personali honori ejus, sed totius ordinis, seu religionis.
18. Quae sit obligatio filii suveniendi parenti in gravem necessitatem post ejusdem fili professionem incidenti.— Secunda resolutio, duas partes continens. — Dico secundo: quando filius professionem fecit, antequam pater in necessitate existeret , et postea necessitas suborta est, tenetur illi subvenire, servato suo statu, et substantiali ordine religionis, non tamen potest eam ob causam mutare statum sine legitima facultate Pontificis , aut suorum Praelatorum. Probo singula. Et imprimis, quod teneatur subvenire, omnes Doctores sine dissensione docent. Et a fortiori probant, quae dicta sunt in prima assertione ; et inde sequitur teneri hujusmodi religiosum ad petendam facultatem ad ea media adhibenda, quae sufficiant, non vero debere majorem libertatem expetere, quam ad praedictum finem necessaria sit. Quod explicandum est eodem modo, quo in superiori assertione, quia quoad haec omnia nulla est ratio differentiae inter hos duos casus.
19. Difficultas, an prelatus teneatur facul- tatem dare. — Difficultas autem esse potest, an praelatus in eo casu teneatur facultatem dare, sicut in praecedenti. Et quidem si necessitati parentis subveniri possit per media quae ab ipso religioso, retento habitu, et intra religionem manente, decenter, et sine notabili gravamine religionis, ac siné morah periculo ipsius religiosi, adhiberi possunt, nullus prudens dubitabit, quin teneatur praelatus talem facultatem dare, quia et charitas illum obligat, cum et proximus sit in gravi necessitate, cui unusquisque tenetur subvenire ex superfluo, et multo magis non impedire licitam subventionem alterius. In hoc autem casu, actiones ille , quibus talis religiosus potest subvenire parenti suo, dici possunt quasi superftluae ipsi religioni, et praelato ; tenebitur ergo ex charitate per illas subvenire parenti ejus, vel saltem non impedire quominus ille subveniat. Imo videtur etiam teneri ex justitia, quia pater habet hoc jus in filium, ut saltem juxta modum possibilem et commodum statui illi subveniat; ergo injuriam ei facit hoc impediendo.
20. Dubium vero superest, quando necessaria est facultas diu vivendi extra monasterium, vel etiam dimittendi habitum, vel certe si intra monasterium, necesse sit privare monasterium utilitate aliqua, quae ex actionibus religiosi in ipsum redundabat; an teneatur tunc praelatus dare talem facultatem ? In quo Navar., dict. Comment. 3 de HRegul., num. 49, negat praelatum teneri in hoc secundo casu ad dandam hanc facultatem, licet in priori teneatur. Nullam vero affert rationem, suaderi tamen potest, quia nec tenetur ex justitia, nec ex charitate. Primum patet, quia religio acquisivit jus absolutum in talem personam, sine ullo onere, vel debito justitiae, ut supra explicatum est, et alioquin pater non habet jus in filium, qui jam mutavit statum ; cum detrimento vero ipsius status, vel cum laesione ejus, cui est acquisitum jus per talem statum, non tenetur subvenire ; sed solum ad ea quae statui non repugnant aliquo ex dictis modis. Nec etiam tenetur ex charitate, quia jam illa subventio non est ei superflua, sed est veluti abscissio membri corporis ad subveniendum alteri ; vel est ex actionibus necessariis, seu valde commodis suo monasterio. Alii nihilominus censent teneri praelatum ad dandam hujusmodi licentiam, dummodo aliud detrimentum religioni non sequatur, nisi carere ad teumpus utilitate talis personae; quia haec non est res tanti momenti, ut propter eam impediri debeat naturalis obligatio subveniendi parenti; et quia filius religiosus debet subvenire parenti, nihil agendo contra statum suum; exire autem ad tempus propter talem causam, et cum debita facultate, non est contra statum ; ergo non habet praelatus rationabilem causam negandi talem facultatem.
21. Mihi prior sententia , simpliciter ac moraliter loquendo, videtur verior, quia ratio facta efficaciter probat non esse hanc obligationem justitiae. Ad obligandum autem ex charitate , oportebit ut sine incommodo religionis, et quasi ex supertluo possit illa subventio fieri, quod moraliter dici non potest, praesertim quando necessarium est religionem egredi, vel retento habitu, vel relicto, quia in utroque solet esse magnum dispendium religionis, et ideo existimo nunquam ad hoc teneri. At vero si incommoditas religionis tantum esset privari aliqua utilitate temporali, ut, verbi gratia, eleemosynis missarum religiosi, vel aliquibus operibus artis, quae ab eo fieri possent, et essent pretio aestimabilia, tunc considerare oportebit, an illa utilitas sit veluti superflua monasterio, quod alias dives est, vel copiosas habet eleemosynas unde alatur. Quod si ita sit, tenebitur ex charitate ob generalem quidem obligationem ejus, specialiter tamen applicatam in hoc casu propter specialem conjunctionem personae indigentis ad religiosum, qui est membrum talis monasterii, et propter specialem obligationem ipsiusmet religiosi, quam non debet impedire praelatus, si commode potest.
22. Probatur secunda pars resolutionis tradite. — lta ergo exposita prior assertionis pars satis probata est ex dictis in praecedenti assertione. Altera vero, in qua cum doctoribus tertiae opinionis differentiam inter hunc et praecedentem casum ponimus , et primam opinionem amplectimur, ex fundamentis circa illas opiniones adductis , satis probata videtur. Solum superest pauca in particulari declarare : nam in religionis statu quaedam sunt principalia, quae ad substantialem, ut sic dicam, observationem ejus pertinent, quale est habitum religionis retinere, sub actuali obedientia praelatorum ejus vivere , intra claustrum permanenter habitare , et similia. Alia sunt magis particularia et secundaria, ut observantia hujus vel illius caeremoniae, aut regulae cujus transgressio non est directe contra substantiam status, aut alicujus voti. Cum ergo dicimus non posse religiosum contra voluntatem praelati et religiosum institutum subvenire parenti in necessitate post professionem suborta, id intelligendum est, quando ad eum finem necessarium est religionem deserere, ac praerumpere in his quae ad priorem ordinem spectant, quod in conclusione explicamus illis verbis, servato statu, et substantiali ordine religionis. Et ratio ex dictis est, quia contrarium agendo censetur quis retrocedere, et apostatare statum religiosum, el occupare iterum quod Deo absolute tradiderat, quod est veluti alienum furari ad subveniendum existenti in gravi necessitate , quod nec propter parentem licet, et maxime furto sacrilego, quale est illud quod committitur usurpando rem semel Deo dicatam, juxta regulam juris, in 6 : Semel Deo dicatum n0n est ad usus humanos ulterius transferendum.Ttem, quia ostensum est superiorem non teneri ex justitia ad dandam hanc facultatem ; ergo potest juste violenter cogere subditum ut non egrediatur, vel aliquid simile faciat ad subveniendum parenti; ergo e converso non potest subditus licite id facere invito praelato, alias esset bellum justum ex utraque parte, non fundatum in ignorantia, neque in alia probabili excusatione alterius partis, quod repugnat. Nec vero tunc filius omittens parentei in eo statu agit contra quartum Decalogi praeceptum, quia est impotens ad subveniendum illi, cum jam non sit sui juris, et quia praeceptum illud, cum affirmativum sit, solum obligat pro capacitate, et possibilitate status, in quo filius invenitur, eo tempore quo occurrit patris necessitas.
23. Instantia pro parte affirmatioa. — Dices : filius naturali vinculo non solum habet obligationem ad patrem quasi ad quemdam creditorem, sed tanquam ad eum, sub cujus dominio est ; et e converso, pater non solum habet jus ad filium , ut sic dicam, sed in filium, tanquam in rem aliquo modo suam; ergo nunquam potuit filius se ipsum ita tradere religioni , quin illud jus paternum integrum maneat, et consequenter pro suo tempore obliget. Tale est enim illud jus, ut licet sit perpetuum, usus ejus non sit perpetuus, sed pro certis temporibus, et cum certis circumstantiis. Et comparari potest cum jure servitutis, quod quis potest habere in domum, verbi gratia, ad habitandum in illa, in hac, vel illa occasione, si occurrerit ; quantumcumque enim dominus domum vendat aut donet, secum ferre debet illam servitutem ; haec ergo obligatio filii ad paren- tem est veluti quadam servitus ; non videtur ergo posse extingui aut diminui propter quamcumque voluntariam traditionem ipsius fili. Confirmatur primo, quia hoc principio usi sumus supra in priori assertione ad probandam illam ; ad illud autem parum referre videtur, quod necessitas parentis actu jam esset, quando facta est professio ; nam actualis necessitas non praebet parenti majus jus radicale (ut sic dicam), sed praebet quasi actualem usum ejus ; et ideo non minus videtur obligare filium quando postea exoritur necessitas, quam cum praecessit. Confirmatur secundo, quia, esto possibilis sit hic modus contrahendi cum religione, videtur tamen nimis durus , et parum consentaneus fini et perfectioni religiouis, et ideo nec videtur haec esse intentio proBtentium, nec Ecclesiae instituentis aut approbantis statum relgiosum. Quid enim derogat religioni aut perfectioni, quod traditio, quae in religione fit, intelligatur facta sub hac conditione, ut jus paternum illaesum servetur ; ideoque semper filius teneatur subvenire parenti graviter ejus ope indigenti ; ac proinde religio etiam teneatur ei facultatem dare, vel si injuste necet, ipse libere possit eam accipere?
24. Est probabilis hec opinio. — Hae difficultates ostendunt hanc sententiam non esse adeo certam, quin contrariae probabiles sint. Nam prima et tertia apparenter suadent secundam opinionem : secunda vero objectio impugnat distinctionem tertiae opinionis , quam nos sequimur. Nihilominus ad primam respondetur, parentem habere quidem naturali titulo jus in filium, non tamen semper idem et invariabile , quia filius ipse immutabilis non est, sed successione temporis variationem recipit, tum in aetate, et consequenter in libertate , tum etiam in statu. Constat autem evidenter, majus jus habere patrem in filium infantem, quam in jam adultum, et majus ante pubertatem, quam post illam, praesertim intercedente positivo jure. Et eodem modo majus etiam habere jus in filium ante emancipationem, quam in jam emancipatum. Item (sicut supra argumentabamur) per conjugium filii quodammodo minuitur jus patris in ipsum, quia jam incipit esse alterius, et idem est de statu servitutis. Ita ergo in praesenti dicimus de statu religioso, qui est quidam status servitutis. Non ergo obstat, ut jus patris in filium sit a natura datum, quia naturalia etiam jura variantur, variatis materiis seu objectis ceorum. Proprie ergo loquen- do, non privat filius parentem aliquo jure sua voluntate, sed mutat statum, quo mutato, jus etiam ipsum paternum aliquo modo mutatur, et statui accommodatur : est enim hoc jus veluti relatio, quae variato termino variatur. Et ideo non fit recta comparatio cum servitute praedii, aut domus, quando res illa, quae servituti subjecta est, quasi immutabilis perseverat ; teneret autem similitudo, si res illa variabilis esset, sic enim de facto contingit secundum varios status ejus, etiam jus servitutis variari; nam res quamdiu fructifera est, subjecta est tali pensioni, quae cessat, si fiat sterilis.
25. Quod vero status religionis non solum hujusmodi esse possit, sed etiam sit, probatur tum ex ejus excellentia, tum ex absoluta forma vivendi et se tradendi, tum ex testimonio gravissimorum Patrum, qui in hoc negotio ad eos maxime pertinente videntur testes omni exceptione majores : hujusmodi sunt Basilius (cujus sine dubio haec fuit mens), D. Thomas, Cajetanus, et alii supra citati. Nec videri debet dura haec conditio in hoc spirituali matrimonio, cum in carnali non videatur, maxime cum non deobligetur religiosus filius subvenire parenti modo suo statui accommodato ; qui, regulariter loquendo, est sufficiens, nec propter raros eventus mutandus. aut diminuendus fuit status religiosus, aut perturbationi subjiciendus; ex quo majora sequerentur incommoda , quam ex praedicta conditione talis status sequi valeant. Et ideo falsum est non pertinere ad majorem perfectionem hujus status, quod sub hac lege et perfectione institutus sit ; per quod ad secundam etiam confirmationem responsum est.
26. Prima ergo confirmatio, ut dixi, non tam impugnat hanc conclusionem, quam superiorem, et distinctionem datam. Unde qui indistincte deberet primam tenere sententiam, concederet totum illud, quod in confirmatione sumitur, et probabiliter responderet, quamvis peccet filius protitendo, quando pater in gravi necessitate esse supponitur, peccasse quidem contra charitatem, nihilominus tamen factum tenuisse, et statum filii fuisse mutatum, et consequenter jus paternum fuisse variatum, et obligationem filii diminutam, quia ex priori culpa, cum solum contra charitatem fuerit, non manet obligatio, nisi a poenitente agenda. Nihilominus sententia posita rationabilior semper magisque pietati consentanea videtur, quia non est favor religionis defen- dere id, quod cum impietate fit, neque est rationabile, ut fraus et dolus alicui patrocinentur. Dico ergo culpam illam non tantum esse contra charitatem, sed etiam contra pietatem, cujus obligatio licet in respectu ad alterum deficiat a formalitate justitiae, in rigore, et excellentia obligationis superat illam, et ideo non minus obligat ad reparandum damnum illatum, quam quaelibet injuria. sicut alibi diximus de injuria in Deum commissa; est enim similis ratio, servata proportione. Quocirca quamvis mutato statu filii jus etiam paternum mutetur, si autem illa mutatio facta est cum actuali injuria patris, cessat ratio talis mutationis ex parte patris, quia non in gravamen ejus, sed illius qui talem injuriam intulit, debet illa mutatio redundare, verbi gratia, si res aliqua esset subjecta certae pensioni, quamdiu esset fructüfera, vel utilis, et dominus talis rei per malitiam, vel injuriam eam redderet inutuem, non liberaretur obligatione solvendi pensionem, sed quod videbatur cessare ex mutatione rei, ratione injuriae, seu modi, retineretur; ita ergo in praesenti dicimus filium ratione injuriae paternae quasi reincidere in obligationem, quae per mutationem status auferenda videbatur, seu, quod perinde est, non quamcumque mutationem talis status, sed illam quae sine injuria patris fit, sufficere ad jus paternum variandum. 21.0bjectio. — Respondetur. — Objici tamen potest ex prima conclusione contra hanc secundam, ex illo principio D. Thom. et communi, illud impedimentum, quod a principio impediret votum, excusare postea ab obligatione ejus; sed necessitas parentis, si antea existeret, impediret obligationem professionis ; ergo postea exorta excusat ab eadem. Respondetur tamen primo, illud principium habere locum in votis sumplicibus, non vero in professione, quia illa continent puram promissionem, haec addit traditionem ; multa autem impediunt , et excusant ab obligatione promissionis factae, quae nullam habent efficaciam, si donatio et traditio jam facta est, ut in superioribus etiam diximus cum communi sententia : ita respondet Cordub., loco infra citando. Addo vero ulterius illud principium non semper habere locum in impedimento , quod a principio existens reddit quidem votum illicitum, non tamen nullum, quia tunc non semper cessat obligatio ejus, nisi specialis ratio intercedat ; hic autem professio non est nulla ratione talis impedimenti. Denique dicere possumus illud esse verum, si caetera sint paria, vel si sit eadem proportio, quando impedimentum antecedit vel subsequitur, quod in praesenti non ita est, ut satis declaravimus.
28. Ultima difficultas. — Superest solum dicendum de secundo genere actionum, quae, retento religioso statu, et substantiali ordine ejus, fieri possunt in subsidium patris indigentis. De quibus dubitari potest, si ad illas etiam denegetur facultas a superiore, an possit vel debeat filius illas efficere contra voluntatem praelati. In quo imprimis supponendum est nihil esse agendum cum scandalo, vel cum offensione religionis, quia haec majora sunt mala ; et ideo si prohibitio praelati publica sit, ordinarie non licebit publice agere contra illam, quia non fit sine scandalo, neque sine gravi offensione , multoque minus licebit per vim aliqua conari contra praeceptum superioris. Dificultas ergo solum est, an occulte et caute possit in eo casu subvenire parenti. In quo ego absolute et simpliciter censeo, licite posse. Quia vero non in omnibus est aeque certum, distinguamus duplices actiones. Quaedam enim sunt directe contra regulam, ad quas propterea necessaria est praelati dispensatio quam concedere non vult, ut esse potest, verbi gratia, petere ab amico eleemosynam , vel in religioso Minori erit manibus accipere pecuniam, et sub hoc ordine comprehenduntur actiones, quae factae sine licentia essent contra votum, ut vendere libros, et pecuniam dare alicui. Aliae sunt actiones quae non sunt directe contra regulam, nec contra votum, etiamsi absque licentia fiant, sed licentia requiritur propter bonum ordinem.
29. Quoad has ergo posteriores actiones, certum censeo posse fieri in eo casu, vel licentia non petita, si non sit moralis spes ejus, vel etiam denegata. Ratio est, quia tunc immerito et fortasse etiam injuste denegatur, et alioquin jus paternum urget. Item, quia ex duobus malis minus est eligendum; tunc autem detrimentum paternum grave est, religionis autem nullum, vel fere nullum, quia regula non violatur, et ita in rigore nihil fi contra jus acquisitum religioni per professionem. Dices fieri contra regulam, quae licet non prohibeat simpliciter actionem, prohibet tamen sine licentia fieri. Unde etiam fit contra jus praelati, quod habet, ut sine sua voluntate id non fiat. Respondeiur regulam postulare licentiam, vel dandam, vel secundum rectain rationem deb:tam. Quod maxime verum est, quando illud opus subest aitiori obligationi naturali, quae alioquin religioni non opponitur; et ideo nec fit contra regulam, nec contra jus superioris, quia tunc non utitur jure suo, sed abutitur. Quapropter etiamsi praelatus in hoc casu non solum facultatem neget, sed etiam sub praecepto prohibeat ne religiosus aliquid hujusmodi faciat in subsidium patris, non tenetur religiosus ei obedire, quia praeceptum plane iniquum est et invalidum. Oportet tamen ut jus religiosi seu parentis sit clarum et certum ; nam in dubio superiori favendum est, ut est generalis regula. Deinde timendus est nimius vel inordinatus affectus ex parte filii; et ideo non solum suo judicio , sed prudentum consilio, et qui privata affectione careant, gubernetur.
30. At vero de alio genere actionum Corduba, in Sum., quaest. 141 (ubi hanc materiam latius quam alii disputat), sentit non esse licitum , quia illud jam est agere contra regulam quam professus est, et exemplum ponit in religioso S. Francisci, qui pecunias acciperet. Mihi tamen nimis scrupulosa haec sententia videtur, si pro generali regula accipiatur ; nam, quamvis regula id prohibeat, propter talem causam potest ita postulare iustam dispensationem, ut praelatus teneatur illam petenti concedere ; ergo si injuste deneget, licebit occulte ac sine scandalo ita operari propter eamdem necessitatem ; nam, licet materialiter videatur tunc fieri contra regulam, non tamen vere ac formaliter, quia tunc ex epiikeia, non censetur talis regula obligare. Confirmatur ac declaratur, nam si religioso S. Francisci occurreret occasio subveniendi parenti revera graviter indigenti, accipiendo pecuniam, et tunc non habet opportunitatem accedendi ad superiorem, et occasio sit talis, ut si illam amittat, non habeat moralem spem alterius similis, nonne poterit tunc ille secum ipso (ut sic dicam) dispensare, vel proprius interpretari hic et nunc eam regulam non obligare ? Quia quod pro charitate iustitutum est, contra charitatem servari non debet, ut Bernardus dixit; et quia verosimiliter judicat prudentem praelatum, si ibi adesset, fuisse dispensaturum. In eo igitur casu sine dubio licebit talis epiikeia; ergo quamvis petita fuerit a superiore dispensatio, et injuste illam negaverit, si de hoc manifeste constet, ut semper supponimus, id non obstabit quominus eadem epiikeia uti ltceat. Probatur consequentia, tum quia in- justa negatio dispensationis non potest facere ut lex magis obliget, quam ex se obligaret ; nec potest tollere quin interpretatio illa ex se justa sit, et conformis intentioni legislatoris ; tum etiam quia perinde est habere praelatum abutentem sua potestate , et injuste nolentem uti illa, cum possit et debeat, ac non habere copiam praelati.
31. Regula universalis in hoc dubio.— Quocirca pro regula in hoc puncto ego assignarem, si judicio prudentum praelatus injuste agit, non dispensando, posse religiosum subvenire in illo casu parenti, si potest occulte sine scandalo, quia revera non agit contra statum suum. Si vero casus non est talis, ut praelatus obligetur ad dispensandum, tunc non censeo posse fieri, ipso denegante dispensationem, quia tunc est vehemens argumentum, obligationem regula per se non cessare, neque habere tunc locum praedictam epiikeiam, et ideo non licebit agere contra regulam, quam alias supponimus obligare sub mortali ; nam si minor esset obligatio, non posset esse dubium quin in eo casu cessaret. Non possumus autem in universum dicere pralatum injuste agere negando talem dispensationem, quia materia regulae potest esse adeo gravis, et juxta morem, et institutum religionis, ut talis dispensatio censeatur cedere in magnum dispendium religionis, et ideo prudentis viri arbitrium in particulari necessarium existimo. De illo autem casu (ut ex illo ad alios fiat conjectura), scilicet, quod monachus S. Francisci pecunias recipiat, non existimo rem esse tam gravem, quin, secluso scandalo, in eo casu liceat ; suppono enim ibi non agi contra substantiam voti, quia non intelligitur tunc monachus accipere pecuniam, ui ejus dominium seu proprietatem, imo nec liberum usum habeat, sed solum ut sit veluti quidam minister, per quem dominus pecunia illam parenti tribuit, seu ad usum ejus; hoc enim sufficit ad succurrendum necessitati ejus; solum autem illi monacho licet quod ad eum finem necessarium est. Solum ergo potest ibi esse violatio regulae, quoad materialem, ut ita dicam, contrectationem pecuniae, iilam apud se habendo, dum patri eam tradit, vel in utilitatem ejus eam expendit. Haec autem non videtur esse res adeo gravis, neque ita pertinens ad rigorem et intcgritatem religionis, quin propter tam gravem necessitatem, et obligationem pietatis, cesset illius observantia obligatio, quamvis alioquin sancta et valde religiosa sit. Et per haec responsum est sufficienter fundamentis secundae opinionis, nam caeteras non existimamus doctrina a nobis data in superioribus esse contrarias.
32. Quid de parente vespectu filiorun, ac de fratribus dicendum. — Ex his constat quid dicendum sit de parente respectu filiorum; nam generalis regula statuenda est, ad omnia, ad quae in praedicto casu tenetur filius respectu parentis , teneri parentem respectu filii, quia quoad hoc major est, magisque per se obligatio parentis ad filium, ut supra visum est. Unde hic specialiter addo, in parente probabilissimam esse sententiam, quae asserit teneri absolute et simpliciter ad succurrendum filio graviter indigenti, etiamsi in principio licite professus fuerit, illi sufficienter providendo, si, hoc non obstante, filius postea in gravem necessitatem incidat. Quia obligatio parentis ad alendum filium est per se, et ideo videtur non variari nec mutari, etiam ratione status religiosi assumpti. Maxime autem posset hoc defendi respectu filii nondum emancipati ; nam per emancipationem sine dubio magna ex parte extinguitur obligatio parentis, quia jam videtur functus munere suo; postea vero solum manet naturalis obligatio, quae ex casu necessitatis oriri potest, et ita quoad illum satis est, quod ejus obligatio sit quasi reciproca et aequalis. Respectu vero filii non emapcipati magis videtur urgere dicta ratio. Sed nihilominus non videtur sufficiens ad faciendam exceptionem, nam quando pater licite profitetur , supponitur sufficienter providisse filiis, usque ad emancipationem, et ideo si necessitas postea suboritur, est per accidens ; satis ergo est quod in eo casu ita obligetur parens ad filium, sicut filius ad parentem.
33. Ultimo, interrogari potest quid in hoc dicendum sit de fratre respectu fratrum vel sororum. Sed ad hoc, quantum attinet ad impediendam professionem, idem dicendum est quod de primo ingressu diximus. Post professionem vero jam factam, etiamsi fingamus peccatum aliquod in ea intervenisse, nulla potest esse obligatio succurrendi fratribus cum detrimento, vel diminutione status religiosi; quia illud vinculum ad summum obligat ex charitate, et non cum íanto rigore. Unde D. Thom. et auctores fere nullam mentionem illius faciunt ; intra religionem vero, servato ordine ejus, manebit obligatio charitatis major quam ad alios proximos , quanto est major conjunctio.
On this page