Caput 10
Caput 10
CAPUT X. UTRUM AD PROFESSIONEM NECESSARIA SIT LIBERTAS A QUOCUMQUE DEBITO VEL VINCULO. ET AD QUID POSTEA TENEATUR QUI DEBITIS OBNOXIUS PROFITETUR.
1. Notatio prima. — Notatio secunda. — Haec quaestio eadem proportione qua praecedens expedienda est. Et imprimis supponenda sunt quae superius de primo ingressu diximus ; tunc enim tala debita vel obligationes impediunt facere professionem , quando primum ingressum juste impediunt. Si vero primus ingressus propter talia debita non impeditur , nec professio impedietur ; nam haec duo quoad hoc tanquam unum reputantur, cum unum sit propter aliud. Quando vero propter haec debita impediatur homo a religione, supra tractatum est. Hic ergo solum addendum est, hoc impedimentum, licet aliquando tale sit, ut reddat illicitam professionem, nunquam vero irritat illam. Itaque, licet aliquis sit obnoxius rationibus reddendis, vel multis debitis solvendis, et ideo non possit licite professionem emittere in religione, aut ad eam recipi, nihilominus si profiteatur, valida erit professio. Ita docuit in specie Navar., cons. 3, de Regul., secundum notata, inquit, in Rubr., et cap. 2 de Obligat. ad ratiocin. Ratio est eadem quae seepe tacta est, quia talis professio non est irrita ex jure naturae, ut saepe probatum est ; nam quoad hoc eadem , vel fortior ratio hic intervenit quam in debito filii aut conjugis; neque etiam est prohibita aliquo jure positivo, nullum enim afferri potest. Nam quamvis Sixtus V, in quodam Motu proprio, inhabiles redderet ad religionem, et irritam faceret professionem illorum qui, magno aere alieno oppressi, aut ad ratiocinia etiam gravia reddenda essent astricti, praesertim si non haberent facultates, quibus se ab his debitis haud difficile possent exonerare ; nam si illas haberent, nec eorum religionis ingressus, nec professio per illum Motum proprium impediebatur ; quamvis, inquam, per hanc Sixti constitutionem inhabiles ad religionem, et eorum professio irrita censeretur, qui his debitis essent obnoxi; postea tamen Clemeus VIIT, alio Motu proprio, anno 1602 edito, constitutionem Sixti moderatus est quoad hoc, ut professio illorum valeret, quoad iilicitam vero receptionem eorum, et poenas recipientium in suo vigore eam reliquit, ut jam supra, lib. 5, cap. 6, ad finem, notavimus.
2. Instantia. — Diluitur. — Tota ergo difficultas quae superest , est circa secundam partem quaestionis, an, si de facto profiteatur hujusmodi debitor, post professionem teneatur laborare, vel quaerere unde solvat. In quo puncto, non videtur posse dubitari quin si in principio licite professus fuit, non obstante debito, postea non teneatur egredi ad solvendum debitum ; imo nec ad hoc petere licentiam, neque illam acceptare, quamvis offeratur; nam si a principio idem debitum non potuit impedire licitam professionem, quomodo poterit postea obligare ad egressum, cum turpius egrediatur religiosus, quam in seculo sine professione antea maneret ? Dices, fieri posse ut antea non posset in seculo securus manere propter periculum , postquam vero jam religiosus est, et per aliquot annos in virtute exercitatus, possit sine periculo exire, et satisfacere creditoribus. Respondeo, concedendo accidere posse ut illa ratio excusationls cessaverit , tamen occasione illius aliae graviores exortae sunt, quae vel eamdem excusationem conservant, vel potius debitum extinxerunt , ut a fortiori ex dicendis constabit.
3. Dubium speciale. — Solum ergo dubitari potest, an in eo casu tenenatur debitor intra monasterium, vel propriis manibus laborare, si possit, vel alis mediis licitis procurare unde suis creditoribus satisfaciat, vel petendo eleemosynam, vel ex his qua ad proprium usum sibi a religione conceduntur, aliquid cum licentia subtrahendo, etc. Videtur enim ex dictis in superiori puncto sequi ad hoc obligari, quia filius religiosus sic obligatur patri ; ergo et debitor creditori, quia haec etiam est obligatio naturalis et justitiae , quae observanda est quando religioni non repugnat, ut in casu praedicto. Atque ita sentit Major, in 4, distinct. 88, quaest 17, qui consequenter ait teneri praelatum ad dandam hujusmodi facultatem tali religioso, quod etiam sentit Palat., 16.
4. Probabilis sententia negat. — Nihilominus probabilius censeo in eo casu nullam specialem obligationem justitiaa manere in creditore, sed per professionem omnino extingui debitum et obligationem. Ita sentit b. Thom., 29. 9, queest. 189, art 6,ad 9; et Palud.. in 4, d. 38, q. 3. artic. 9, concl. 3, Supplem., q. 2, artic. 3, concl. 3; Sylvest., Heligi», 29, q. 4; Angel., verb. Heligiosus, num. 7; Tabiena, num. 12; Armill., num. 5. Ratio est, quia professio religiosa habet vim extinguendi talem civilem obligationem, nam si per eam homo civiliter moritur, quid mirum quod etiam civiles obligationes ejus extinguantur. In quo est magna differentia inter illam obligationem, et hanc, quae est ad parentem, quod illa civilis est, haec vero naturalis ; illa est quasi servitus, et veluti persona inest, haec vero vel magis cadit in res ipsas, vel si redundat in personam, solum est obligatio quadam in futurum, quae extinguitur, cum persona desinit esse sui juris. Ut si quis in statu libertatis existens esset debitor, et postea in servitutem justam redigeretur, praesertim sine sua culpa, jam nihil solvere teneretur, quia non habet unde solvat. Et confirmatur ac declaratur, quia omnes actiones religiosae , et quidquid ex eis resultare potest, sunt religionis, et ideo ipse nec tenetur, nec potest ex illis solvere sine volurtate superioris , nec religio tenetur eam dare se privando suo temporali commodo, quia ipsa nihil debet , nec oblgatio personae transibit in illam ex vi solius professionis; quia suppono ipsam non acceptasse, nec se voluntarie obligasse ad tale debitum, nam tunc ipsa teneretur solvere ex novo titulo, sive ex actionibus religiosis, sive aliunde ; suppono etiam non accepisse simul cum persona bona temporalia ejus, alioqui jam talis persona non fuisset impotens ad solvendum, ut supponitur, et tunc ipsa religo, ratione talium bonorum, potiusquam ipse religiosus teneretur, nec religiosus potest solvere ex lucro suarum actionum defraudando religionem. Si quid vero ei conceditur in proprium usum, durissimum est eum obligare ad solvenda inde debita, quia illa vix solent esse sufficientia ad commoditatem humanam, et ad decentiam status ; nemo autem cogitur restituere ex his, qua ad transigendam vitam, et ad decentiam status sibi necessaria sunt, praesertim si absque culpa in eo statu constitutus est. Neque etiam cogendus est religiosus ad mendicandum, ut solvat talia debita, quia hoc est gravissimum onus, quod aliis hominibus communiter non imponitur, neque ipse ad hoc teneretur in seculo manens; non est autem obligatio aucta propter statum relgiosum. Quod si contingat religiosum venire ad eum gradum, in quo multa habeat ad suum usum superflua, de quibus ex facultate superiorum libere potest disponere, probabile est tunc teneri ad solvendum, et non ser- vare rectum ordinem, si ea potius gratuito donet, vel inalios supervacaneos usus expendat. Ego vero, etiam in casu, non censeo obligari ex justitia, propter primam rationem fundamentalem , quod per talem statum extinguitur omnis hujusmodi cura et obligatio; et quia hoc est per se conveniens tali statui, ut religiosus omnem hanc curam et sollicitudinem deponat. Quod autem in aliquo casu habeat illam rerum copiam et usum, est per accidens.
5. Secunda difficultas - ad quid teneatur si ilicite professus sit. —Superest vero dicendum de alio casu, in quo hujusmodi debitor peccat graviter contra justitiam respectu creditoris profitendo, quia nimirum tenebatur expectare donec prius solveret; supra enim diximus tales posse esse circumstantias, ut insit haec obligatio. In illo ergo casu, quidam dicunt teneri ad solvendum vel intra religionem , si possit, vel relicta religione, si necesse sit, ex facultate quidem superioris, si eam possit obtinere ; vel, si non possit, etiam sine illa. Ita sentit Navar., Comment. 1 de Regular., n. 7. et Comm. 2, n. 42 et 47; et Palat. supra ; Medin., Cod. de Restit. , q. 3, art. 8, ad 5; Angles, de Restit., art. 2, difflicult. 9, dub. 6; et videtur sequi ex dictis cap. praecedenti, quia hic fecit injuriam creditori profitendo ; ergo per talem injuriam non potest liberari a debito, quo tempore ipsiusmet professionis tenebatur. Item quia non potuit se donare nisi cum onere quod tunc actu habebat. Item quia posterior obligatio cum injuria facta non potuit praejudicare priori, cap. Veniens, et cap. Intellecto, de Jurejur. Item quia votum factum cum injuria tertii non obligat ad suam observantiam, quantum ad eam partem, in qua est injuriosa, ut patet de voto conjugis, et de professione servi. Denique omnes rationes factae in superiori puncto videntur hic posse accommodari.
6. Alii per contrarium extremum sentiunt post factam professionem non teneri hujusmodi religiosum ad solvendum tale debitum, neque egrediendo religionem , neque intra illam. Ita sentiunt Palud. et Supplem., locis supra citatis; et Sylv., Beligio, 2, quaest. 4. Verum est hos auctores non distiuguere an ingressus fuerit licitus, vel illicitus, quia potius sine distinctione supponunt licitum esse ingressum, nulla habita ratione talium debitorum. Suaderi autem potest haec opinio, quia per professionem extinguitur obligatio civilis, ut dictum est; sed talis professio est valida; ergo, non obstante culpa, quae in ea intervenit, habet eumdem eftectum. Probatur consequentia , quia illa culpa, etiamsi contineat injuriam creditoris, non potest excedere vim obligationis civilis ; ergo illa etiam cessat ratione professionis. Declaratur, nam, si illud debitum ortum fuisset ex aliqua injuria facta ante ingressum religionis, cessasset ratione professionis ; ergo etiamsi fiat in ipsamet professione. Et ex hoc principio respondet haec sententia rationibus praecedentis, constituendo semper in hoc differentiam inter hoc debitum civile, et debitum filii ad patrem.
7. Assertio prima. — Assignatur ratio. — Mihi autem media quaedam sententia placet, quam indicat Major, et alii ex supra citatis. Primo ergo assero in eo casu non teneri religiosum egredi religionem ut debitum solvat, neque aliquid agere contra decentiam vel substantiam illius status. In quo constituo differentiam inter hunc debitorem respectu creditoris, et filium respectu patris. Ratio me movens est, quia haec debita civilia non obligant cum tanto rigore, ut teneatur quis a suo statu cadere, ut patet etiam in homine et in statu seculari; ergo multo minus religiosus ad hoc tenebitur, quia multo majus est detrimentum, et periculum in deserendo tali statu, vel aliquid contra decentiam aut substantiam illius agendo. Confirmatur, quia satis probabilis opinio est, propter haec debita, si homo non sit actu potens ad solvenda illa, non teneri ad omittendum vel differendum statum religionis; ergo postquam constitutus est in illo statu, esse debet multo probabilius, neminem obligari ad relinquendum illum propter tale debitum, quia multo gravius et onerosius est cadere ab statu semel sumpto, quam illum non assumere. Unde in materia de restitutione, communiter docent Doctores, seepe teneri hominem non ascendere ad statum aliquem, donec restituat debitum. Si tamen jam in illo statu constitutus est, non obligari ad descendendum , etiamsi fortasse aliqua culpa in eo ascensu intervenerit ; ergo multo magis in praesenti dicendum est.
8. Assertio secunda. — Secundo vero assero teneri hujusmodi religiosum in eo casu solvere illa debita, si aliquo modo commode posset intra religionem manens, et regularem disciplinam observans. Et quoad hoc differentiam constituo inter eum qui sine injuria creditoris, et eum qui cum illa ingreditur. Et probatur, quia quoad hoc cessat difficultas mutandi statum, quae illum excusare possit, et alioquin ratio injuriae ex se obligat ad satisfactionem possibilem intra decentiam status. Confirmatur, nam si religiosus post professionem furatur, vel injuriam facit, licet non teneatur egredi monasterium ad restituendum, tenetur nihilominus illi restituere, quoad commode possit. Haec autem injuria facta creditori in ipso ingressu, et professione, reputatur moraliter tanquam facta post ingressum ab homine jam religioso, vel non minus grave est per ipsammet professionem. Quapropter nulla ratio patitur ut ipsamet professio extinguat talem obligationem. Denique justitia servanda est, praesertim ubi non repugnat religioni; in praesenti autem nihil repugnat, quia non pertinet ad favorem religionis, ut qui injuriose statum illum assumit, omnino liber maneat ab obligatione reddendi debitum.
9. Ultima difficultas, an censure impediant professionem. — Per haec ergo sufficienter explicatae videntur conditiones omnes pertinentes ad libertatem ejus, qui religionem ingressurus est. Solum poterat hic dubitari de vinculo censurae, an illud etiam impediat professionem. Scd hoc quantum attinet ad interdictum et suspensionem (et eadem ratio est de irregularitate, quamvis censura non sit), certum est non impedire professionem, non solum ut valide, verum etiam ut licite fiat, quia illae censurae non prohibent communicationem vel participationem rerum spiritualium, quae per professionem fit. De excommunicatione vero dubitari potest, eo quod privet omni communicatione, et praecipue spirituali. Quae ratio probat quidem durante excommunicatione neminem licite se ingerere professioni faciendae, neque etiam licite ad illam admitti, si excommunicatio denuntiata sit, vel lata contra notorium clerici percussorem, juxta Extravag. Ad ecitanda, et communem doctrinam de excommunicatione.Nihilominus tamen talis professio ab excommunica:o facta, valida est, ut in specie docuit Navar., dict. cons. 3 de Regular., citans-c. Cun illorum, de Sent. excomm., ubi de hac re sermo non est, neque video probabile ar;umentum quod inde sumi possit, nisi hoc solum quod favor religionis maxime est a jure intentus. Idem tenet Covar., in 4, p.2, c. 6, n. 3, et citat eumdem textum, dicens esse optimum, ubi professio (inquit) factia ab excommunicato omnino valida est. Quod Abbas ibidem notat, et post eum Felinus, dicens illum textum singularem. Sed mihi, ut verum fatear, textus ille parum pro- bat. Eamdem tamen sententiam sequitur Sylvester, verbo Absolutio, 5; Ugolin., de Cens., tabul. 2, n. 10; Henr., lib. 13, de Excomm., c. 7, n. 7; Azor, tom. 1, lib. 12 Instit. Moral.,. c. 3, q. 9; Paulus Comitol., lib. 2 Respons. Moral., q. 8, S ultimo. Ratio tamen sufficiens est, quia nullo alio jure talis professio fit irrita, nec ex generalibus regulis de excommunicatione colligi potest.
On this page