Caput 11
Caput 11
Quae conditiones ex parte religionis necessariae sint ut professio recte et valide fiat.
1. Suppositio praemittenda.—Principio supponendum est de necessitate professionis esse, ut ex parte religionis aliquis ad eam concurrat, qui traditionem ab eo qui profitetur faciendam acceptet ; quod satis ex superioribus constat, cum ostensum sit professionem essentialiter requirere traditionem, quae consummaía esse non potest, nec habere effectum, nisi acceptata sit; acceptatur autem a religione per aliquem, qui possit incorporare professum religioni ; est ergo haec conditio omnino necessaria ad valorem professionis. Et ita notarunt Cardinal., in Clem. 1, S Quia vero, de Statu monach.; idem et Innoc., Panormit., et alii in cap. Porrectum, et in c. ad Apostolicam, de Regular. Ex quibus juribus id etiam manifeste colligitur, ut notavit etiam Navar., consil. 40, de Regul., quod incipit Matthaeus, n. 2; et Comment. 4, de Regular., n. 74, ubi recte infert nullam professionem religiosam posse constare, nisi duae personae concurrant, quarum altera se obliget religioni, altera religionem obliget. Quod etiam notavit Gregor. Lopez, in lib. 7, tit. 7, partit. 1. Includit enim professio reciprocam obligationem ex parte religionis et religiosi, nam est contractus mutuus inter illa duo extrema, ut ex eisdem juribus colligitur, et iidem auctores adnotarunt, et praeierea Navar., cons. 26, de Regul. Ergo ex parte religionis necessaria est acceptatio et susceptio talis obligationis.
2. Assertio prima. — Dubii resolutio. — Atque hinc fit primo, necessarium esse ut professio fiat in manibus cjus, qui potestatem habeat incorporandi aliquem tali religioni, qui actus non erit validus, nisi supponatur potestas, ut est per se notum; et praeter auctores citatos notat Sylvest., verb. Heligio, 3, q. 18; Angel. et alii, verb. Religio. Dubitari autem potest apud quem sit hujusmodi potestas. Sed in hoc idem censendum est quod supra de potestate recipiendi ad babitum, seu novitiatum, diximus ; eadem enim est utriusque ratio. Imo auctores ibi citati magis loquuntur de hac receptione ad professionem, quam de priori ad habitum, quia per hanc fit propria unio ad corpus religionis, et per eamdem magis obligatur religio. Est ergo haec potestas regulariter in tota religione, vel in eo praelato, cui vel ab ipsa religione, vel immediate a Summo Pontifice tradita est. In quo censeo consulendam esse uniuscujusque religionis institutionem et approbationem , nam ex solo jure communi nihil fere certum in particulari accipi potest, ut ibidem dixi. Hinc vero etiam fit, ad valorem professionis esse necessariam, ex parte ipsius religionis, approbationem Pontificis, quia sine tal approbatione non est potestas admittendi aliquem ad statum vere religiosum, ut colligitur ex cap. ult. de Religiosis dom., et cap. unico, eod. tit., in 6; et cap. unic. de Voto, in 6; notat Sylvest., verb. Religio, 3, q. 18, cum communi sententia Canonistarum in locis citatis, quae confirmari latius potest ex his, quae de necessitate Pontificiae approbationis ad religiosum statum supra diximus.
3. Dubium , an professio in manibus Episcopi valeat. — Atque ita cessat quaestio quam Canonistae, Sylvester, Angelus, Navar. et alii tractant, an professio facta in manibus Episcopi sine consensu religionis valida sit. In qua Innocentius simpliciter affirmat, quem alii sequuntur in d. c. Porrectum. Antonius autem et alii negant. Sed prior sententia procedit juxta morem antiquum Ecclesiae, quando expressa approbatio Pontificis ad statum religiosum non postulabatur, sed ex usu, et tacito consensu Episcopis erat commissa, a quorum jurisdictione religiosi non erant exempti. Tunc enim dubium non est quin jure ordinario et quasi proprio haberent Episcopi potestatem admittendi ad professionem, sive professio fieret in vita privata, et extra communitatem religiosam, sive in illa, quia Episcopi tunc erant veluti supremi praelati religionum; et ideo ad eos maxime pertinebat haec receptio. Imo, licet nunc sit quaestio inter Doctores, an Abbas possit admittere ad professionem sine consensu sui capituli, de Episcopis mihi non est dubium, quin eo tempore id facere possent; sicut nunc potest Summus Pontifex admittere ad professionem quem- cumque voluerit in quacumque religione, sine illius consensu vel consilio, quia habet in illam superiorem potestatem, et ad illum spectat modum recipiendi in religione statuere aut mutare ; simili enim potestate ex tacito vel expresso consensu Pontificis utebantur eo terapore Episcopi, nam ad eos pertinebat religiones approbare, et consequenter instituere modum admittendi ad professionem, et utendi potestate ad hunc effectum, quae in ipsis primario existebat. At vero nunc non potest hoc generaliter affirmari, nec etiam universaliter necgari, nam standum est institutioni et approbationi Pontificiae ; et ideo dixi cessasse quaestionem hanc, velcerte esse inutilem, quia si religio sit exempta a jurisdictione Episcoporum, manifestum est non posse Episcopum auctoritate sua admittere aliquem ad professionem in tali religione, quia non habet in illam jurisdictionem quae ad hunc actum necessaria est. Item, quia talis religio semper habet proprium recipiendi modum a Pontifice probatum. Si autem religio non est exempta, clarum est posse Episcopum auctoritate sua admittere ad professionem in tali religione, quia est proprius praelatus ejus, non minus quam Abbas vel provincialis in religione exempta.
4. Specialis dubitatio, an ad hoc requiratur consensus vel consilium capituli seu monasterii. — An vero praeter auctoritatem Episcopi, etiam necessarius sit consensus, vel saltem consilium capituli seu monasterii, ex peculiari insttutione talis religionis seu monasteru ejusque approbationis seu confivmationis definiendum est, quia in communi jure nihil invenio in hoc statutum, et ideo ex vi juris communis non censeo hujusmodi consensum, vel consilium esse necessarium; quapropter, ubi ex peculiari constitutione vel consuetudine religionis non constiterit hanc conditionem esse necessariam, et sub illa datam esse Episcopis potestatem admittendi ad professionem , et non aliter, valida erit professio, sola ejus potestate admissa, quia nulla jura ad talem modum limitant. At vero si rehgio ex peculiari institutione illam formam vel solemnitatem requirat, illa conditio servanda est ut professio valeat, ut in simili sumi potest ex c. ult. de Regular., in 6, cum his quae glossa et Doctores ibi tradunt, et quae Navar. tractat, consil. 36 et 40 de Regul. Ratio vero est, quia, licet nunc religio aliqua sit subjecta Episcopo, nihilominus institutionem et approbationem non habet ab Episcopo, seda summo Pontifice, et ideo Episcopus immutare non potest modum professionis in tali religione institutum et approbatum , tanquam necessarium ad ordinem ejus, neque aliter censetur recipere potestatem , nisi ea conditione ut tali modo ea utatur. |
5. Haec autem omnia intelligenda sunt de Episcopo sua propria potestate utente; nam, ut Sylvester supra notat, si Episcopus nomine alterius, qui potestatem habet incorporandi religioni, professionem admittat, valida erit professio. Cujus ratio a priori est, quia potestas haec admittendi ad professionem delegabilis est, sicut alia jurisdictio, quia nullo jure hoc prohibetur , neque invenitur in tali potestate specialis aliqua conditio ob quam delegari non possit. Hinc vero constat primo, oportere ut haec commissio fiat ab eo qui talem potestatem jure ordinario habeat ; nam, si solum ex commissione seu delegatione illam haberet , non posset illam subdelegare, juxta commune jus, nisi hoc etiam illi esset specialiter commissum. Constat deinde hoc non esse speciale in Episcopo, sed esse commune cuicumque alteri, cui talis potestas commissa sit ab eo qui jure proprio illam possidet, quia in eo casu non est potestas inp Episcopo ex dignitate, vel munere Episcopali, sed ab extrinseco delegante, quae delegatio alteri, qui non sit Episcopus, etiam fieri posset; nam Episcopalis dignuitas non est etiam necessaria conditio, ut persona sit capax hujus commissionis , seu delegationis, nullo enim jure vel ratione hoc probari potest. Un- u de Innocent., Panormit. et alii, in dict. c. Porrectum , generaliter dicunt professionem debere admitti ab eo qui potestatem habet incorporandi religioni, vel ab alio, de licentia ejus, sive ille alius Episcopus sit, sive non.
6. Speciale dubium circa vratihabitionem. — AAddunt denique Sylvest., verb. Religio, 3, et Angel., verb. Professio, si Episcopus, quamvis non habeat facultatem a praelato religionis, nihilominus non suo, sed nomine ipsius praelati, et sub spe ratibabitionis ejus professionem admittat, illam esse validam, - ratibabitione secuta. Ego vero existimo talem professionem nullius esse momenti, quatenus sub spe ratihabitionis de futuro facta est. Nam mprimis certum est pro illo tempore, pro quo nondum est ratibabitio exhibita a praelato habente potestatem, nullam esse, nec constituere illam personam in statu religioso, ita ut si interim cum accedit consensus pra- lati, matrimonium contrahat, factum teneat, quia persona non mansit inhabilis ex vi illius professionis, cum revera traditio ejus non fuerit acceptata ab habente potestatem. Et ita fatentur etiam praedicti Doctores, solum enim aiunt talem professionem incipere esse validam post ratificationem, et non antea. Hinc autem ulterius fit ut, secuta ratihabitione superioris , necessaria sit iteratio consensus ex parte profitentis, ut professio valida esse incipiat. Probatur, quia prior consensus non fuit validus, neque habuit effectum; ergo ut professio incipiat esse valida, necessarius est novus consensus profitentis. Responderi vero potest, quamvis prior consensus non fuerit statim efficax , non tamen fuisse omnino inalidum, sed fuisse ad modum consensus conditionati , qui suspensus manet quamdiu conditio non est impleta; illa autem posita transit in absolutum, et statim habet effectum Sine novo consensu. Ita enim in praedicto casu, qui profitetur consentit professioni, sub ea conditione expressa vel tacita, si praelatus, qui potestatem habet admittendi, eam ratam habuerit, et ideo adimpleta conditione non videtur necessarius novus consensus.
7. Sed, licet hoc probabiliter defendi possit, nihilominus probabilius existimo quod dictum est. Et imprimis pro certo habesdum est , necessarium esse ut talis persona non revocet consensum; nam si eam poeniteat professionis factae, et nolit illa ligari, quantumvis praelatus eam ratam habeat, profecto ratibabitio postea subsecuta nullum habebit etfectum, quia, leo tempore quo illa exhibetur, et quo professio deberet incipere esse valida , non invenit permanentem consensum alterius partis, sine quo non potest hoc mutuum vinculum perfici. Sicut in matrimonio sub conditione contracto, si ante conditionem impletam alter contrahentium revocet consensum, licet postea conditio impleatur, non perficitur matrimonium, quia prior consensus sub conditione praestitus, per contrarium consensum absolutum revocatus, non potest habere vim et efficaciam ad perficiendum contractum ; igitur necessaria saltem est moralis perseverantia in priori voluntate. Deinde. necessarium etiam est ut de hac perseverantia exterius constet, nam interior consensus non sufficit ad humanum contractum perficiendum, nisi de illo sufficienter constare possit, eo tempore quo perficitur contractus ; hoc autem est morahter iterare consensum, sive id fiat per expressum signum perseverandi in priori voluntate, sive per tacitum. Quod ita declaro, quia in illo casu, etiamsi praelatus religionis, suum prabendo consensum, ratam habuerit professionem, non statim incipit professio esse valida, donec profitenti de tali ratihabitione constet; vel ergo tunc ipse retrocedit, et sic non perficitur professio, vel consentit saltem tacendo, et tacite approbando, et hoc perinde est ac si de novo professionem emitteret. Denique in re tam gravi non videtur admittendus talis modus professionis tanquam validus, etiam sub conditione praedicto modo explicata, cum ex parte admittentis nulla supponatur potestas, alioquin posset professio fieri, non solum in manu Episcopi, sed etiam cujuscumque alterius privatae personae, sub spe talis ratihabitionis, quod concedere plane absurdum est; talis ergo professio nullam vim habet traditionis, nec potest hujusmodi traditio esse suspensa. De quo plura dicam capite sequenti. An vero ex tali professione relinquatur aliqua obhgatio, saltem promissionis simplicis, dicam capite sequenti.
8. Ultimo ergo necessarium est, ut is, qui ex parte religionis professionem acceptat , praeter potestatem habeat etiam liberam voluntatem acceptandi et obligandi religionem, eo modo quo obligari debet. Probatur, quia professio non consistit in potentia, sed in actu humano et voluntario. Item, quia professio est, seu fit ad modum cujusdam contractus humani, qui mutuo partium consensu perficitur. Unde fit, si praelatus, qui professionem admittit, licet exterius eam recipiat, interius non habeat intentionem illam admittendi, nec voluntatem incorporandi talem personam religioni, professionem non esse validam, ita ut si postea constare possit sufhicienter de tali fictione, qui talem professionem emiserat, libere possit talem statum relinquere, et alium assumere, servata tamen forma juris, ut id licite fiat. Ratio est, quia, eo ipso quod contractus claudicat ex altera parte, est simpliciter invalidus ; tunc autem ille contractus ex parte religionis non tenet, neque illam obligat, quia obligari non potuit, nisi per voluntatem ejus cui data est potestas; ille autem voluntatem non habuit, ut in casu supponitur; ergo professio simpliciter non tenuit. Quid autem remedii hic adhiberi possit, infra dicetur. Quanta autem libertas ex parte religionis ad hunc consensum requiratur, explicatum obiter est in his quae de libertate profitentis dixsimus ; et ideo de his conditionibus ex parte religionis requisitis nihil amphus dicendum occurrit.
On this page