Caput 12
Caput 12
Quae forma servanda sit ut professio valide et recte fiat.
1. Ad catidam professionem est necessaria forma exterior. — Ex causis qua ad professionem possunt concurrere aut requiri, haec sola superest explicanda, quae rationem causae formalis juxta materiae capacitatem obtinet ; de qua imprimis certum est, exteriorem aliquam formam , quae mutuum consensuu religionis et religiosi sufficienter explicet, necessariam esse ut perficiatur professio , et ut vinculum ejus consurgat. In hoc conveniunt omnes Doctores; et patet primo ex generali ratione contractus humani, qui, licet requirat consensum interiorem , non tamen illo solo perficitur , quia sine externis siguis non possunt homines inter se mutuos consensus agnoscere aut acceptare ; professio autem, ut diximus , licet principaliter contineat obligationem ad Deum , tamen non fit sine aliquo contractu inter homines ; ergo non potest fieri sine sensibili signo ad modum matrimonii. Unde confirmatur secundo, nam hac ratione votum solemne per se publicum est, ut in superioribus diximus, quia non pure internum, sed externum esse debet. Atque eadem ratio est de quocumque voto constituente religiosum statum ; nam hic status non solum coram Deo, sed etiam coram Ecclesia perfticitur, estque peculiaris gradus, seu ordo personarum Ecclesiae visibilis , et ideo necesse est ut aliqua sensibili forma constituatur , et ita semper est in Ecclesia observatum , ut constat ex Dionysio, c. 6, de Eccles. Hierarch., et ex aliis quae in primo et secundo capite adduxi.
2. Qualis debeat esse haec forma. — Secundo ( quia in praesenti de professione expressa tantum agimus ), necessarium est ut hoc signum sit satis expressum, qualis est vox humana ; atque ita fieri consuevit juxta communem usum Ecclesiae. In quo tamen solum occurrit observandum , ordinarie solum requiri hanc formam, seu expressionem verborum ex parte profitentis, qui suam oblationem et vota propriis verbis solet exprimere. Ex parte autem praelati recipientis, ordinarie nulla verba requiruntur, sed solum aliquod signum, seu exterior demonstratio, qua significet se acceptare professionem. Unde in nos- tra Societate, cum in 5 p. Constit., c. 3, particularis forma describatur, quam proferre debet is qui professionem emittit, nullum verbum adjungitur quod ab acceptante proferendum sit. Et idem fere colligitur ex Diony1o, citato loco, et ex Benedicto, c. 58 suae regulae, et ex consuetudine aliarum religionum. Posset autem haec verborum expressio sufficienter fieri per interrogationes a praelato factas, quas olim etiam fuisse usitatas Dionysius testatur, et tunc in rigore satis esse posset ad professionis valorem, si profitens annuat eit consentiat, quocumque signo exhibito, ut, verbi gratia, inclinatione capitis , vel alio simili, sicut in matrimonio sufficit ; est enim par ratio, ut in praesenti nullum possit ostendi speciale jus, quod majorem expressionem requirat. Quin potius si interrogatio sit satis expressa, hujusmodi assensus sufficiens erit etiam ad professionem expressam, quia illud signum conjunctum tali interrogationi totam ejus significationem induit et participat.
3. Duples dubiwn in hac materia. — RBesolutio. — Professio in Societate J esu necessario debet scripta legi. — Quaeri autem potest an scriptura sit etiam necessaria , vel suffticiens, ut per illam expressa professio fiat. Respondeo quoad priorem partem, jure communi non esse ullum scriptum necessarium , sed suflicere ut sola voce negotium totum transigatur, ut aperte colligitur ex c. Porrectum, cum similibus, de Regul. Item, quia ex natura rei tale signum necessarium non est, ut per se constat, neque invenitur aliquod decretum communis juris quo haec circumstantia praescribatur. Jure autem speciali aliquarum religionum, requiritur ut professio ir scriptis fiat, ut constat ex regula 58 sancti Benedicti , ubi ordinatur ut qui profitetur, suam professionem scriptam et consignatam. seu subscriptam , super altari ponat, et in nostra Societate, d. p. 5 Constit., c. 3, postulatur ut votum scriptum sit, et ex scripto legatur. Quare ubi haec forma vovendi praescripta fuerit, servanda est, tum ob regulae observantiam, tum etiam ad tollendam omnem ambiguitatem. An vero illa circumstantia scripturae essentialis sit, non videtur posse universaliter definiri ; nam, licet auctores dicant per quaecumque verba exprimatur professio, sufficere ad valorem ejus, etiamsi non servetur forma in regula praescripta, quia regula ponens talem formam non videtur ponere illam ut substantialem , ut patet ex Pa- norm.ind.c. Porrectum, n. 3, quem sequitur Angel., verb. Professio, et Sylvest., verb. Heligio. 3, q. 18, in fine ; licet hoc (inquam ) ab his Doctoribus dicatur, et regulariter verum sit, quoties in ipsa regula aliud non explicatur, nihilominus haec limitatio adhibenda est; nam si in regula approbata et confirmata a summo Pontifice talis conditio expresse ponatur ut essentialis, talis profecto judicanda est, nam jura humana possunt hujusmodi conditiones ut essentiales postulare. Quod quidem in praedicta constitutione Societatis factum esse videtur, nam cum in d.c. 3,5 p- Constit., plures circumstantiae proponantur in emittenda professione observanda, in declaratione (quae vim etiam constitutionis habet ), lit. A, dicitur non omnes illas esse simpliciter necessarias , sed decentes; adjungitur tamen : 7ilud autem essentiale est, ut publice cotuin legatur coram iis, etc. ; nam verbum illud legatur, in omni rigore et proprietate praesupponit debere esse scriptum quod legendum est, et ita videtur mihi omnino observandum ; nec carere scrupulo nullitatis, si aliter professio fiat.
4. Besolutio ad secundum dubium. — Atque eodem fere modo expediendum est alterum membrum , an solum scriptum suffhiciat ad professionem etiam expressam. In quo partem affirmantem significat Sylvest., verb. EeLigio 3, in princip., dum ait professionem expressam fieri voce vel scripto; sentit ergo quodlibet ex his signis per se sufficere. Quod quidem, stando in sola rei natura, vel jure communi, mihi videtur verum, nam scriptura est tam expressum signum, sicut vox; et ideo si ex scriptura ipsa, et ex modo exhibendi illam suflicienter constet de persona vovente, et quod illam scripturam exhibeat animo profitendi, et eodem modo ab habente potestatem recipiatur, ex natura rei ad professionem sufficiet ; et in jure communi nihil amplius reperio quod tanquam essentiale requiratur. Item, mutus in rigore potest emittere professionem , quam cum non possit verbo facere, nullo meliori signo potest illam emittere, quam aliqua scriptura. Verum est juxta communem Excclesiae consuetudiuem , legendam esse publice talem scripturam ab ipso profitente, si id facere possit aut sciat, essetque imprudenlissimum professionem facere aut admittere per solam oblationem vel receptionem scripturae, sine ulla expressione verborum , maxime si absque ulla necessitate fiat, tum propter communem cousuetudinem, ut dixi, tum etiam quia inde possent oriri dubia et controversia, quae in re tam gravi vitanda sunt. Addo etiam consulenda esse specialia jura religionum, nam interdum potest essentialiter requiri ut votum non tantum scribatur, sed etiam legatur, ut in praedicta Constitutione Societatis visum est.
5. Dubitatio : an reguiratur ut professio coran testibus fiat. — Notandum pro Societate Jesu. — Atque eodem modo respondendum est, si quis interroget an necessarium sit ut professio haec coram testibus fiat. In quo etiam nihil invenio expresse definitum jure communi, aut ab auctoribus satis declaratum. Si autem naturam talis actus attendamus, sine dubio postulat ut coram suffhicientibus testibus fiat, ut convenienter fiat, quia cum per professionem assumatur specialis status Ecclesia . oportet professionem ita fieri, ut de illa possit Ecclesiae constare. Et ideo sicut matrimonia clandestina semper fuerunt ab Ecclesia improbata et prohibita, propter sacrileria et adulteria quae occasione illorum consequuntur , ita etiam professiones clandestina , et sine testibus facta, abominandae et vitandae sunt, quia ex illis etiam sacrilegia et apostasiae facile sequi possunt, cum Ecclesiae de tali professione constare non possit. An vero professio sic facta inter eum qui potest incorporare, et qui profiteri vult, valida sit, dubitari potest; sed, ut dixi, nullum invenio in communi jure decretum, quod illam irritet ; unde stando in jure communi, apud Deum valida erit, sicut, ante decretum irritans Concil. Trident., matrimonia clandestina valida erant ; consulenda vero sunt particularia jura religionum, quale est illud quod ex Constitutionibus Societatis supra citavi, in quibus essentiale esse dicitur, ut vota legantur coram iis de Societate, et externis qui adfuerint. Imo Palud., d. 38, q. 2, divis. 8, dixit expressam professionem debere fieri praesentibus duabus partibus conventus, et majori parte consentiente, et non debere aliter fieri, nec factum tenere, quod solum erit verum, ubi speciali jure talis religionis cautum fuerit.
6. Assertio tertia, duas partes includens. — Tertio, dicendum est de necessitate hujus formae esse, ut per eam exprimatur obligatio trium votorum cum traditione, seu respectu ad certam ac determinatam religionem. In hac assertione duo continentur : unum est, ut professio fiat cum sufticienti expressione traditionis et trium votorum; aliud est, ut tiat cum respectu ad certam religionem in particulari. De priori parte nihil fere addendum occurrit his, quae in superioribus dicta sunt, nam ostensum est substantiam professionis tria vota requirere cum traditione ; probatum est etiam totum hoc debere esse externum et publicum; ergo necesse est ut signum illud, quo fit professio, totum illud sutficienter siguificet. Advertimus autem supra varias esse formulas profitendi in diversis religionibus, et in aliquibus non distincte exprimi singula vota, aut traditionem, ut quid distinctum a votis; sed id non refert, satis enim est quod per modum unius exprimatur ipsa professio, quae in sua ratione hoc totum includit, vel tradendo se in monachum et in fratrem, juxta cap. Porrectum, de Regular., vel profitendo talem regulam, vel promittendo obedientiam, aut tria vola secundum talem regulam, vel alio simili modo ; nam tunc satis expresse fit professio, quamvis non distincte explicentur singula quae in professione includuntur; non est enim hoc necessarium ad expressam professionem.
7. Posterior pars satis etiam est certa, sumiturque ex D. Thoma statim citando, et eam tradunt fere alii auctores supra allegati, et specialiter Angelus, verb. Professio, cum Antonio, in c. Rursus, Qui cler. vel vovent.; Navar., Comment. 2, de Regular., n. 5, ubi refert Joan. Andr., communiter receptum in c. Constitutionem, de Regul., in 6; et Calder., consil. 27, de Regul.; et probatur primo ex verbis Bonifacii VIII, in c. unic. de Voto, in 6, ubi inquit votum solemnizari per professionem expressam vel tacitam, factam alicui de religionibus per Sedem Apostolicam approbatis. Ubi significat non satis esse profiteri religionem in communi, sed aliquam in particulari ex approbatis. Unde D. Thcmas 2. 2, q. 88, art. 7, etiam dixit votum solemnizari per professionem certae regulae; ergo solemnitas voti pendet ex valore professionis ; ergo si votum non est per se solemne, nisi conjunctum professioni certae regulae, ideo est quia professio non potest esse valida, nisi fiat in certa ac determinata religione approbata. Denique hoc videtur satis expressum in c. ult. de Religios. domibus, ibi : Quicumque ad religionem converti voluerit, unam de approbatis assumet. Declaratur etiam ratione ex dictis ; nam de ratione validae professionis est, ut fiat in manibus ejus qui potest incorporare religioni; sed nullus est qui possit incorporare religioni in genere, sed huic vel illi in particu- lari; ergo necesse est ut traditio fiat determinando religionem cui fit. Quin potius, si per proportionem ad res physicas et morales hoc expendamus, videtur repugnare aliter fieri; nam per professionem incorporatur quis, seu unitur corpori religionis, ut actuale membrum ejus; non potest autem membrum particulare uniri realiter corpori in communi, sed certo ac determinato corpori; nec potest quis actualiter esse civis civitatis in communi, et nullius in particulari, aut esse servus hominis, et non hujus vel illius. Quocirca, quamvis ponamus aliquem praelatum habere potestatem admittendi professos ad varias relgiones, nihilominus quando in particulari ahquam personam admittit, necesse est ut ad aliquam determinatam ex illis religionibus illam admittat, alias non erit valida professio. Ad quod etiam confirmandum, applicari potest illud axioma, quod actiones versantur circa particularia.
8. Argumenta in contrarium. — Sed contra hanc partem, ut amplius explicetur, objici potest primo, quia aliquando est valida professio, et tamen ex illa non oritur obligatio ad determinatam religionem, sed solum ad religionem in communi, ut constat ex capit. Constitutionem , de Regularibus, in sexto; ergo potest fieri professio cum intentione se tradendi et obligandi religioni in genere, et non alicui in particulari; ergo si talis intentio per signum expressum proferatur,et praecise significetur, erit valida professio, quamvis non fiat cum respectu ad particularem religionem. Secundo, olim quando fiebat professio religiosa in manibus Episcopi, per eam dedicabatur homo statui religioso in communi, et non huic vel certae regulae, aut religioni in particulari; ergo non repugnat professionem validam fieri ipso modo ; ergo si de facto ita fiat in manibus Episcopi vel alterius potentis incorporare religioni, erit valida professio. Quod argumentum videtur convincere saltem futuram esse validam professionom sic factam, si in manibus Pontificis fiat, vel alterius de licentia ejus, quia ex parte professionis non repugnat, ut ostendit ratio facta; potestas autem in Pontifice deesse non potest. Tertio argumentor, quia non est major ratio de conservatione rei quam de effecticne ; sed religiosus professus potest conservari in statu religioso, ita ut vere religiosus sit, etiamsi non maneat unitus et incorporatus alicui religioni in particulari; ergo potest etiam a principio ita fieri religio- sus per veram professionem. Minor patet in religioso ejecto per sententiam justam et definitivam, nam ille verus monachus manet, ut est certum, et tamen jam non manet membrum illius religionis, a qua ejectus est, ut docet Navar., comment. 3 de Regular., n. 44 et 45, quia omnino est praecisus ab illa, nec tenetur ad obedientiam ejus, multoque minus est membrum aliarum religionum, quibus nunquam unitus fuit.
9. Circa primum argumentum, Bart., in c. Quod servus, ff. Stipulat. servor., 'censet aliquem posse esse professum religionis in genere; ponitque exemplum in eo qui ante completum annum probationis, aliquam ex religionibus mendicantibus profitetur; nam, Iicet illa professio sit invalida respectu talis religionis, juxta cap. Non solum. et cap. Constitutionem, de Regul., in 6, nihilominus est valida respectu religionis in genere. Sic etiam Geminianus, in d. c. Constitutionem, cum Lapo dixit professionem factam in manibus habentis administrationem religiosam, obligare ad religionem, saltem in genere, non tamen in specie. Quam sententiam referens Angel., in verb. Professio. dicit esse veram, si ille administrator potest obligare religionem, quam admministrat, ei quem recipit. Dico tamen nunquam professionem expressam validam esse, quin obliget ad certam et determinatam religionem, quia vel in principio fit sine habitudine ad certam religionem, et sic est nulla, ut in assertione demonstratum est, et consequenter nec obligat ad certam religionem, nec religiosum simpliciter constituit. Aut professio a principio facta est certae religioni, et de illa rursus quaero an fuerit valida, vel nulla : nam si fuit valida, ad illam religionem in particulari obligat, in qua facta est, neque in hoc invenitur in jure aliqua exceptio, nec per solum discursum rationis fieri, vel potius fingi potest. Si autem fuit nulla, non constituit religiosum, neque obligat per actualem traditionem religioni, aut in communi, aut alicui in particulari. Dico autem secundum actualem traditionem, ut absiineam a quaestione, an professio invalida inducat saltem obligationem voti simplicis religionis, quod est promissio, et non traditio, nam de hoc infra in proprio loco agemus; nunc autem solum tractamus de vinculo professionis, quod ex traditione, vel ex voto etiam solemni oritur ; et sic manifestum est professionem simpliciter nullam non posse hoc vinculum inducere, etiam respectu reli- gionis in communi. Quocirca in illo casu in quo Bartol. loquitur, falsum profecto est per illam professionem constitui verum religiosum, etiam in ordine ad religionem in communl, ut recte notavit Navar., comment. 3,de hegular.,n. 44. Quia injure illa professio nulla est. Idemque docendum est deialio casu,in quo Angel. et alii loquuntur : nam vel ille, qui habet administrationem religiosam, habet potestatem incorporandi religioni, vel non; si non habet, impertinens est illa administratio ad effectum professionis, nec ratione illius plus valet vel obligat professio, quam si nullam administrationem haberet ; si vero habet dictam potestatem, professio non ad religionem in communi, sed ad illam in particulari obligabit, cui ille potest incorporare. Quod si circa plures religiones talem potestatem habeat, necesse est ut circa aliquam determinate illam exerceat, alioquin nihil faciet.
10. In cap. autem Constitutionem, citato in prima objectione, non est sermo de professione expressa, sed de tacita, de qua infra ex professo dicturi sumus. Nunc autem breviter dicendum est illam per se, et vi sua, si coram Deo vera est et valida, obligare ad eam religionem in particulari, in qua fit; prorsus enim repugnat nunc fieri talem professionem, et non fieri in aliqua determinata religione, quia oportet vel deferre habitum professorum alicujus religionis, vel aliquas actiones exercere, quibus animus profitendi significetur, quae non possunt non esse determinatae, et in aliqua certa religione fieri. Ex juris autem benignitate ita acceptatur, ut sic professus possit, si voluerit, ad aliam religionem transire. Cujus rei ratio et verus sensus infra tractabitur. Quamdiu vero tealis religiosus illa concessione non utitur, vere est addictus et obligatus illi particulari religioni, in qua tacite professus est.
11. Circa secundam objectionem, imprimis dicendum est non posse esse statum religiosum in reipsa suo modo existentem, quin sit in aliqua certa specie, eo modo quo in his rebus moralibus inveniri potest; quia sicut in naturalibus, etiam in moralibus non potest aliquid in re ipsa existere aut fieri sine suffticienti, hoc est, speciali determinatione, ut in praesenti necesse est votum castitatis , verbi gratia, esse vel simplex vel solemne, et votum paupertatis habere hunc vel illum modum determinationis ex parte materia, et obedientiam promitti huic vel illi praelato et successoribus ejus, secundum aliquam cer- tam mensuram, quia sine hac determinatione non potest esse certa et moralis obligatio. Est autem ulterius considerandum determinationem hanc professionis, seclusa ordinatione Ecclesiae, et stando in solo jure divino, quoad aliquid posse esse per modum positivum, vel solum quasi privativum : ut, verbi gratia, quod fiat professio in aliqua communitate, et secundum certam regulam, vel quod fiat in vita privata in manibus Episcopi, sine determinatione ad certam regulam, ut olim saepe fiebat in manibus Episcopi. Tunc ergo (ut objectioni respondeamus) qui hoc modo professionem emittebat, non manebat obligatus alicui religioni, id est, communitati religiosae, neque alicui regulae, vel in communi, vel in particulari, quia nihil horum promittebat ; neque etiam in statu religioso constituebatur in communi, seu in abstracto, sed in tali modo particulari, in quo privatim vivere licebat secundum obedientiam ejus cui promittebatur, et juxta intentionem et finem praestitum ab ipso vovente, juxta superius dicta de voto simplici obedientiae.
12. Nunc autem ex speciali decreto Ecclesiae, constitutum est ut professio religiosa fieri non possit, nisi in religione approbata, atque adeo in vita communi et regulari; hac enim ratione religiosi in jure regulares appellantur. Et ideo jam nunc neque Episcopi, neque aliquis infra Summum Pontificem, potest ad professionem admittere, nisi incorporando profitentem religiosae communitati. Atque ita, supposito hoc jure, evidenter procedit ratio facta, quia juxta ordinarium jus Ecclesiae jam non potest quis admitti ad professionem manens in vita privata, sed per incorporationem ad religionem aliquam sub communi regula approbatam ; et ideo fieri non potest talis receptio, neque ab Episcopo, neque ab alio aliquo infra Summum Pontificem, nisi in ordine ad certum et determinatum corpus religionis approbatae. In Summo autem Pontifice secus est, nam ipse potest dispensare in jure communi, et recipiendo professionem, eo ipso approbat illum statum et illum vitae modum in particulari. Unde si ipse nunc admitteret aliquem ad professionem religiosam sine unione ad aliquam religionem ex approbatis, sic professus ad nullam earum, vel in communi , vel in particulari, maneret obligatus, sed solum ad statum quem professus esset, nimirum ad statum religiosum sub obedientia Summi Pontificis, vel alicujus specialis vicarii ejus in privato vivendi modo, sine obligatione ad certam regulam, quod non repugnat assertioni positae, quae secundum jus ordinarium in Ecclesia posita est, quamvis, proportione servata, locum habeat in quocumque particulari statu religioso.
13. Et hinc respondendum est ad tertiam objectionem, circa quam disputari posset an professus, juste ejectus a religione, omnino maneat separatus et distinctus a tali religione, ita ut nullo modo censendus sit membrum ejus; fortasse enim non ita abscinditur, quin aliquo modo maneat sub obedientia ejus, quamdiu alteri religioni non unitur; quod si verum est, cessat objectio. Quia vero illud est incertum, et infra est disputandum, ideo illo antecedente admisso, respondetur non esse similem rationem de assumptione status religiosi, et de duratione illius; jure enim ecclesiastico solum statutum est ut professio valida non fiat, nisi sub aliqua regula approbata ; non est tamen statutum ut semel professus sub aliqua regula , semper sub ea retineatur, ita ut nec ex justa causa praescindi possit. Et ideo non est similis ratio de inceptione et de duratione. In illo ergo casu, ejectus ab aliqua religione reducitur quasi ad statum religiosum vitae privatae, quia per ejectionem non potuit privari substantiah statu religioso, quia supponimus illum fuisse assumptum per solemnem professionem; solum ergo privari potuit speciali unione et obligatione ad talem religionem, non vero inde mansit obligatus alteri religioni ex approbatis, nec in particulari, nec in communi, ut per se constat; reducitur ergo ad illum statum vitae privatae, qui, ut diximus, non repugnat et esse et fieri ex natura rei, licet secundum jus ordinarium Ecclesiae jam non possit per se fieri, licet illo modo quasi accidentario possit tandem aliquis in eum statum incidere, seu provocari.
14. Assertio ultima : in forma professionis non, debet includi conditio repugnans substanlie stalus religiosi. — Ultimo dicendum est, necessarium esse ad valorem professionis, ut forma ejus ita sit absoluta, ut non includat conditionem repugnantem substantiae status rehgiosi : ita docent glossa, in c. ult. deCondit. apposit., et ibi Cardin. et Panormit., quos sequitur Sylvester, verb. Aeligio, 3, q. 6,1 et 18, et idem tenet Angel., verb. Professio, et verb. Heligiosus, n. 19. Idem tenuit gloss., in c. Monachi, verb. Administrationem, de Statu monach. ; Innocent. , Hostiens. et Abb., inc. Insinuante, Qui cler. vel vov. Idem Abb., in c. Edoceri, de Rescriptis; Deci., num. 5; Turrecrem., inc. Non dicatis, 12, q. 1, art. 4; Oovar., 4 decret., 2 p., c. 3, 81, num. 18; Azor, lib. 12 Instit. Moral., c. 5, q. 2; Lessius, lib. 2, c. 41, dubit. 7, n. 62; et Emman. Rodr. , tom. 3 Quaestion. regul., quaest. 17, art. 6. Et ratio est clara, quia, deficiente substantiali parte vel consensu in illam, non potest centractus , et consequenter nec professio perfici, argumento cap. 7ua nos, de Sponsal.; et quia quocumque substantiali seu essentiali ablato, res tota destruitur; sed in praedicto casu aufertur aliquid substantiale, et consensus in illud; ergo. Exemplum est, si quis profiteretur sub ea conditione, ut sibi liceat proprium retinere; nam hoc est contra substantiam solemnis professionis, juxta c. Cum ad monasterium , de Regular., et idem est in similibus. Et confirmatur, nam in hujusmodi casu non intendit quis se obligare ad totum id quod est de substantia religionis ; ergo neque intendit hoc promittere; imo contrariam intentionem per talem formam et pactum seu conditionem declarat; ergo.
15. Opinio contraria proponitur, et immgnatur. — Contra hanc vero assertionem tenuit glossa, in cap. Solet, 32, q. 2, in fine, quam sequuntur Innocent., Hostiens. et Joan. Andr., in dict. c. ult. de Condit. apposit., et videtur eorum opinio probari ex c. ult. Qui cler. vel vovent., ubi quaedam mulier in manibus cujusdam fratris sancti Augustini professa est : Eo adjecto tenore , ut in domo propria cum omni substantia sua remaneret ; et nihilominus illa professio judicatur valida, et ad illam observandam persona illa cogenda esse dicitur. Ratio adjungitur, quia per professionem acquiritur speciale jus in obsequium Dei, cui non debet nocere prava conditio apposita, cum ille, qui sic profitetur, voluntatem habeat profitendi. Et in hoc constituunt dicti auctores differentiam inter matrimonium et professionem, quia per matrimonium obligatio fit homini; per professionem, Deo, cujus pars semper favorabilior est. Sed haec ratio nullius momenti est, quia Deus non minus vult consensum liberum et verum in pacto secum inito, quam homo; in eo autem casu non intercedit verus consensus, quia ille vult quamdam professionem monstruosam et impossibilem, et in ipso contractu illam exprimit, et ideo tam ex parte formae, quam ex parte consensus, talis professio invalida est; imo, licet interius fortasse aliam voluntatem vel intentionem habuerit, ex solo defectu for- mae talis professio esset invalida, quia ad valorem professionis non sufhcit interior consensus, nisi exterior sufficienter exprimatur, quia, ut diximus, hic contractus non fit cum Deo immediate, sed mediante homine. Ad cap. autem 7nsinuante, dicitur primo ibi non fuisse appositam conditionem alicujus rei contrarie substantiae religionis; duo enim ibi exprimuntur, unum est ut liceret in domo propria manere, quod per se non est contra substantiam status religiosi, imo olim non erat praeter usum Ecclesiae, cap. de Viduis, 21, q. 1, et ex his quae latius inferius dicemus. Aliud est, ut liceret de sua substantia in eadem domo vivere, quod non est intelligendum retento dominio, et proprietate talium bonorum, sed usu, et consequenter administratione talium bonorum , ex concessione ci licentia praelatorum religionis, quae administratio non est contra substantiam professionis religiosae. Et ita exponit illum textum glossa ibi, quam Innocent., Abb. et alii sequuntur. Deindc dicitur illam limitationem non fuisse ibi additam per modum conditionis, a qua penderet valor professionis et consensus in illa, sed illud fuisse pactum, ut ibi exponit Panormit., secutus Dartol., quos refert etiam et sequitur Navar., comment. 2, de Regular., n. 14; late et bene Covar., proxime citatus.
16. Dulium an professio sub conditione indifferente sit valida. — Sed quaeres an professio facta sub conditione inditferente, seu non contraria substantiae religiosi status, valida sit. Respondeo conditionem esse posse aut de praeterito, aut de praesenti, aut de futuro: de duabus prioribus non est difficultas; nam quando conditio est de praeterito, si in re ipsa subsistit, consensus et forma transeunt in absoluta ; si vero conditio non subsistit, consensus redditur nullus, quia conditionalis sicut veritatem ita et actum suspendit, et ideo si conditio non existit, consensus redditur nullus; eademque ratio est de conditione de praesenti, quapropter recte dicunt jurisperiti, conditionem de praeterito et ce praesenti non esse proprie conditionem, quia non suspendit actum; conditio autem proprie esse dicitur illa quae actum suspendit, ut ex variis juribus et Doctoribus notavit Covar., in 4,2 p. c.3, S n. 9. Conditio autem de futuro, quae propriissima conditio est, suspendit actum, et consequenter facit ut in praesenti professio non teneat, quia nondum exhibitus est consensus absolutus, seu simpliciter; et ideo, si postea non impleatur conditio, manifestum est professionem nullam esse, quia nullus consensus intervenit, ut per se notum est. Solum ergo inquiri potest, an impleta conditione, talis professio incipiat esse valida. In quo imprimis certum est, si consensus fuerit revocatus ante impletam conditionem, non satis esse postea implere conditionem, ut professio valida sit, quia dissensus subsecutus illius valorem impedit, ut supra dixi, estque in simili communis sententia in c. Super eo, de Condit. apposit.
17. Difficultas : an requiratur novus consensus. — Difficultas ergo est, quando non revocatur, an, eo ipso quod impletur conditio, incipiat esse valida professio, et esse religiosus qui antea non erat, sine novo actu voluntatis ejus. Videtur enim per solam perseverantiam in priori consensu impleta conditione perfici contractum, et illam expressionem traditionis, quae conditionata fuerat, transire in absolutam ; ergo ipso facto ex vi conditionis impletae incipiet ille esse religiosus sine alio actu. Confirmatur primo a simili de voto simplici conditionato ; nam impleta conditione, incipit absolute obligare, sine novo eonsensu aut voluntate ; ergo idem est de professione, videtur enim esse eadem ratio. Aliud simile de aliis contractibus humanis, ut de donatione sub conditione facta, nam impleta conditione, valere incipit absque novo actu vel consensu. Ultimum exemplum esse potest de matrimonio contracto per verba de praesenti sub conditione de futuro, nam incipit valere impleta conditione, ut significatur in cap. de lllis, de Condit. apposit., ubi Juristae communiter hoc tenent, et in c. Super eo, eod. tit., juncto c. ult., quos sequitur Palud., in 4, distinct. 29, q. 2, in fin.; Soto, lect. 3, de Matrim., 8 4; Sanchez, lib. 5de Matrim., disp. S, n. 5. :
18. Nihilominus censeo professionem sub conditione de futuro esse nullam, quantum ad proprium vinculum professionis, nisi illa conditio ita sit apposita, ut reducatur ad conditionem de praesenti ; ita ut subsecuta conditione,non incipiat esse valida, nisi denuo fiat. Pro hac sententia non referam auctores, quia non invenio in specie punctum hoc ab eis tractatum; colligo tamen illam ex his, quae de matrimonio docet D. Thomas, in 4, d. 27, q. 9. art. 9. ad 4. et d. 29. q.4, art. 1, q. 3; Bonavent., in 4, dist. 29, q. 3, n. 13; Durand., ibidcem, q. 2, n. 5, et in solut. ad 1. Et Sot., q. 2, art. 1; Major, dist. 27, q. 4; Adrian., in materia de matrimonio; et bene Covar., in 4 p., 2c., n. 5; Navar., lib. 4 Consil., titul. de Sponsalibus, consil. 14, n. 7; Guttier., lib. 1 Quaestion. Canon., c. 22, n. 21; Henric., lib. 11 de Matrim., c. 12; Alexand. Pezant., in Addition. ad 3 p., q. 47, disp. 3. Qui omnes dicunt matrimonium factum sub conditione, etiam per verba de praesenti, impleta conditione, non incipere esse matrimonium, donec replicetur, et explicetur iterum mutuus consensus. Est enim quoad hoc eadem ratio de professione, necvideo rationem differentiae sufficientem quae assignari possit. Una enim sola interesse videtur, quae cum aliqua apparentia ad rem praesentem applicari posset, scilicet, quia matrimonium est sacramentum, et non professio. Sed haec non satisfacit, quia in sacramento matrimonii ex jure divino nihil requisitum est, ex parte consensus et significationis ejus, ad valorem sacramenti, nisi quod est requisitum ad valorem contractus. Si ergo ex natura rei conditio impleta posset consummare priorem consensum, et significationem exteriorem ejus, ita ut sta-, tim perficeretur contractus, eadem ratione posset statim perfici sacramentum. Et ideo auctores citati fundantur in propria natura et conditione talis contractus, qui ex illis est, de quibus in regula juris dicitur, actus legitimos non recipere conditionem, quia ad hoc institutus est ut statim sortiatur effectum, et ideo non admittit conditionem quae illum suspendat, nam, eo ipso quod suspenditur, desinit esse matrimonium, et est alius modus contractus. Ac proinde consensus in illud non est verus consensus in matrimonium, neque unquam esse potest, quantumvis impleatur conditio, et ideo illa impleta, ut matrimonium valere ipcipiat, necessarium est ut denuo fiat; qui discursus totus locum habet in professione, quia, servata proportione, consistit in actuali traditione, et ideo de illius substantia est ut statim sortiatur effectum, ideoque illi repugnat suspensio per conditionem appositam ; unde consensus tunc datus revera solum est in aliquid de futuro, non de praesenti, quod significavit Urbanus III, in c. Super eo, de Condit. appositis, dicens: Cum fuJusmodi consensus non sit de presenti habendus, licet per verba de praesenti evidentius empraimatur, qui in alicujus arbitrio non habito vel habendo consistit. Quae ratio in quacumque conditione de futuro procedit. Ac proinde, quamvis impleatur conditio, non sufficit prior consensus, sed novus requiritur cum nova actuali traditione.
19. Potest hoc etiam confirmari ex consuetudine Ecclesiae, quae est optima legum et institutionum interpres : nunquam enim visum est fieri professiones illo modo sub conditione, sed solum promissiones de futuro, de quibus alia est ratio; nam promissio licet inducat obligationem in praesenti, respicere potest executionem in futurum, et ideo admittit conditionem, quae non proprie suspendit obligationem promissionis, sed executionem operis promissi, et ita potius differt obligationem , qua dilatio terminatur impleta conditione tanquam in termino praefixo; at vero professio requirit actualem executionem per traditionem de praesenti, et ideo non admittit suspensionem per conditionem de futuro; oportet ergo impleta conditione, fieri de novo traditionem quae absolutum consensum exprimat. Et ita facile expediuntur conjecturae in contrarium factae.
20. Dubitatio specialis : quam obligationem inducat talis professio. — Quaeret vero aliquis an talis professio sub conditione facta aliquem effectum vel obligationem inducat. Respondeo, ut consequenter loquamur, ita in hoc, sicut in matrimonio censendum esse. Docent autem D. Thomas et auctores citati matrimonium sub conditione factum aequivalere sponsalibus de futuro, quoad vim obligandi ad contrahendum matrimonium impleta conditione, juxta c. Super eo, de Condit. appos., ibi : Nisi voluntas patris postmodum intercedat, neguaquam cogendus est ad matrimonium conirabendum ; ergo si voluntas patris intercessisset ( haec enim erat conditio apposita), ad matrimonium contrahendum cogendus fuisset ; ergo ex priori contractu conditionato mansit ad hoc obligatus, alias juste cogi non posset. Ergo idem in praesenti dicendum est de professione, quia illa obligatio in matrimonio non oritur ex peculiari conditione ejus, sed ex natura talis contractus, qui, licet videatur fieri per verba de praesenti, ratione materiae et conditionis adjunctae resolvitur in contractum de futuro; et quia ad hoc intercedit consensus sufficiens, ideo inducit obligationem de futuro. Impleta ergo conditione, tenebitur, qui sic professus est, ad profitendum, et ad id cogi poterit, si de priori professione sufficienter constiterit.
21. Hoc autem maxime procedit, quando professio conditionata fit in manibus ejus qui potestatem habet admittendi ad professionem. Àn vero idem dicendum sit in casu supra tractato, quando professio fit in manibus ejus qui non habet potestatem, sub condiUone, si superior consenserit, seu ratum habuerit, aut potestatem concesserit, non facile dixerim, quia non videtur omnino eadem ratio, eo quod hic posterior contractus non fit inter personas habiles ad contrahendum in tali materia, et quia multum abutitur potestate quam non habet, etiamsi id faciat sub ratihabitione, quia hic actus requirit potestatem habitam, non habendam. In contrarium vero est, quia, cum hic contractus resolvatur in obligationem de futuro, per adjectam conditionem videtur purgari omne vitium. Nam si expresse diceret : Promitto profiteri in manibus tuis, si praeiatus suas vices tibi commiserit, videtur promissio valida, et impleta conditione obligabitur quis profiteri; sed in hunc sensum reducitur alius contractus ; ergo, licet in modo excedatur, eadem obligatio inducetur. Atque haec pars, omnibus pensatis, probabilior videtur, quamvis opposita non sine probabilitate possit disputando defendi, propter magnum abusum illius professionis inusitatum in Ecclesia, et valde repugnantem intentioni praelatorum, a quibus talis conditio pendet. Et juvare possunt quae in simili de matrimonio supra tractat Covar., n. 1 et S, et infra, agentes de professione invalida, aliqua addemus.
22. Dubium : an professio per procuratorem sit valida. — Due requiruntur conditiones. — Atque ex his expediri potest incidens dubium, scilicet, an professio fieri possit per procuratorem ; nam ex dictis videtur sequi non posse, quia consensus per procuratorem datus videtur resolvi in conditionatum, quando potestas procuratori committitur; et ideo quamvis per procuratorem fiat professio, non videtur valida, donec ipse religiosus iterum absolute consentiat, et factum confirmet, quia antea solum videtur impleta conditio, quod non satis est ut professio valida esse incipiat, ut diximus. Nihilominus dicendum est professionem fieri posse per procuratorem ; ita docuit Sylvester, verb. Eeligio, 3, quaestione decima quinta; Angel., verb. Heligiosus; Rosella, verbo Nocitius, n. 23; Armilla, n. 14; Azor, tom. 1, libro duodecimo, capite quinto, quaestione quinta ; Sa, verbo Haligio, n. 14; Miranda, in Manual., tom. 1, q. 14, art. 1, concl. 2. Et id tanquam certum supponit Navarr., consil. 32, de Regular., quod incipit: N. fuit, ubi tractans de professione facta per procuratorem ad id specialiter deputatum, quae ex aliis capitibus videbatur dubia, ex illo tanquam certum supponit fuisse validam. Ratio est, quia omnis contractus fieri potest per procuratorem , si non sit lege prohibitum, juxta leg. 1, 8 Unus, ff. de Procuratoribus, et regula 68, de Reg. juris, in 6: Potest quis per alium, quod potest facere per seipsum. Sed professio perficitur per modum cujusdam contractus, qui nullo jure a praedicta regula excipitur; unde glossa super regula, plures exceptiones adhibens, hujus non meminit, quod etiam videre licet in glossa in cap. Quid agendumn, de Procuratoribus, in 6. Item matrimonium fieri potest per procuratorem, cap. ult. de Procurat., in 6; ergo et professio; quid enim magis obstat? Quocirca circa modum sic profitendi, servanda fere sunt quae circa modum sic contrahendi matrimonium communiter traduntur, et in dict. c. ult. significatur, ex quibus illud maxime essentiale est, ut, scilicet, consensus non sit revocatus ante usum procurationis, quia postea jam deficeret consensus, ut in dict. cap. expresse dicitur, et est per se manifestum; et ideo non esset valida professio. Deinde oportet ut procurator sit ad hoc munus specialiter deputatus, id est, ad professionem nomine alterius emittendam, et in tali religione aut monasterio, quod insinuat Navarrus supra, et a simili potest colligi ex dict. cap. ult. Verum est argumentum a simili non esse in hac materia multum efficax, si conditio illa non sit jure naturae necessaria, sed ex speciali jure positivo, et fortasse ob hanc causam Sylvester nullam facit mentionem hujus specialis conditionis. )
23. Nesolutio. — Professio valide fieri potest per litteras. — Nihilominus multo securius est illam servare, et videtur satis probabile ex natura rei esse necessariam, moraliter loquendo, quia emittere professionem, est actio adeo specialis et difficilis, ut moraliter comprehendi non possit sub clausula generali; oportet ergo ut mandatum procuratori datum expresse sit ad professiconem emittendam, et consequenter etiam ad determinatum locum, seu religionem, quia deliberatio circa religionem, et voluntas profitendi ad determinatam religionem haberi et terminari debet. Quamvis autem moraliter hoc ita sit, si in rigore rem speculemur, non video, si mandatum daretur ad profitendum cum expressa indifferentia, et optione, ut procurator eligeret religionem, cur in rigore non sufficiat, cum ex natura rei nihil impediat, et nullo jure prohibitum inveniatur. Hinc etiam videtur fieri consequens professionem posse fieri per litteras, nam alii contractus, etiam matrimonium, possunt hoc modo perfici. Neque hic occurrit aliquid speciale, praeter ea quae in simili de matrimonio tractari solent. Solum adverto, ut considerentur specialia jura religionum, et observentur aliae solemnitates, vel circumstantiae, quae in unaquaque tanquam essentiales declaratae fuerint ; unde si aliquae hujusmodi essent incompossibiles cum illo modo profitendi in absentia, non haberet locum in tali religione ; ordinarie tamen nullae videntur esse hujusmodi circumstantiae.
24. Ultima difficultas circa habitum vel locun. — Ultimo inquiri potest, utrum habitus vel locus pertineat ad necessariam formam professionis, et consequenter an professio feminae in rehigione seu in monasterio virorum, vel e converso, valida sit. In qua re, certa et conmunis resolutio est, susceptionem habitus, aut ingressum in monasterium, aut quod professio intra religionem vel in Ecclesia fiat, non esse de substantia et valore professionis; ita docent omnes Doctores, et est satis expressum in cap. Z7nsinuante, Qui cler. vel vov., et sumitur ex cap. Porrectum, et aliis, de Regular. Et ratio reddi potest, quia hae circumstantiae sunt valde extrinsecae, et ideo nulla fuit ratio cur tanquam essentiales designarentur. Hinc vero inferunt aliqui Doctores professionem a femina factam in religione virorum validam esse; per eam tamen non obligari ad habitandum cum illis, sed ad servandam religionem in domo sua, vel in alio convenienti loco; ita Panormit., in d. c. /nsinuante; Angel., verbo Professio, n. 3; Sylvest., Meligio, 3. q.9; qui hoc colligunt ex d. c. 7nsinuante. Sed quamvis fortasse quaestio pertineat ad modum loquendi, non existimo proprie dictum, feminam posse valide profiteri in religione virorum, et e converso; et ita communiter sentiunt Doctores, qui de hoc dubio disputant : Navar., lib. 1 Consil., titulo de ZEtate et qualitate, consil. 8, n. 10, et lib. 3, tit. de Regular., consil. 47, n. 14; Henriq., hb. 14, de Irregul., c. 8, n. 6, in Comment., lit. A; Sa, verb. Feligio, n. 30, et alii. Neque oppositum colligitur ex d. c. Insinuante, nam ibi solum dicitur feminam vovisse in manibus fratris sancti Augustini, et postea habitum illius religionis gestasse, habitum scilicet ad feminas pertinentem. Unde non sequitur feminam professam fuisse religionem virorum, sed religionem cujus regula pro viris et feminis approbata est, et in qua viri praesunt feminis, ideoque feminae in praelati manibus profiteri debent.
25. Resolutio difficultatis. — Proprie ergo professio feminae non potest esse in religione virorum, sed ad summumi in religione suo modo utrisque communi, et in ea parte quae ad feminas pertinet, et servato decenti modo. Cum enim professio fieri non possit nisi in religione approbata, aut approbata est pro solis viris, ut est, verbi gratia, Societatis, et sic nullo modo poterit professio feminae in tali religione valida esse, etiamsi in domo propria vel quacumque alia ratione fiat, nisi fortasse ex speciali concessione Pontificis, quia facultas admittendi ad professionem ultra approbationem non extenditur. Et eadem proportione, vel majori ratione, si religio approbata sit pro solis feminis, non poterit professio viri in ea esse valida ; at si religio complectatur suo modo viros et feminas, et pro utrisque partitione accommoda approbata sit, poterunt quidem in illa recipi et viri et feminae, sed non propterea profitetur femina religionem virorum, nec quatenus virorum est, sed religionem communem, quatenus ad feminas accommodata et approbata est.
On this page