Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

Quos efeectus habeat valida professio expressa.

CAPUT XIII. QUOS EFEECTUS HABEAT VALIDA PROFESSIO EXPRESSA.

1. Ponuntur effectus professionis ratione trium votormn. — Hactenus explicummus omnes causas professionis, et consequenter conditiones omnes necessarias ut valida et expressa sit. Nunc dicendum est de effectibus, quod amplissimam nobis posset praestare materiam, si omnia illa qua ex professione religiosa consequuntur, numerare velimus; nam revera illa omnia possunt inter effectus professionis computari ; sed. quia in discursu materiae illa omnia explicanda sunt, ideo in praesenti solum est breviter notandum in professione duo includi, scilicet, traditionem, et tria vota, et ex utroque proprii effectus oriuntur. Ex voto enim castitatis sequitur inhabilitas ad matrimonium, et irritatio matrimoni rati, et non consummai, si praecessit ; et ita hi possunt inter effectus professionis computari; tamen, quia specialiter annexi sunt voto castitatis, ideo melius de illis dicemus infra de voto castitatis solemni religionis in speciali disputando. Atque idem dicendum est de aliis etfectibus annexis professioniratione voti paupertatis, ut est inhabilitas ad habendum proprium, translatio omnis juris proprii in religionem, etc. Idemque est de effectibus qui consequuntur ratione voti obedientiae, si qui fortasse sunt praeter obligationem parendi praelato, quos postea inquiremus.

2. HEffectus quà ea professione sequuutur ratione traditionis. — Eodem modo intelligere possumus aliquos effectus sequi ex professione ratione traditionis. Quorum primus, et quasi formalis est, ut homo non maneat sui juris, sed sub dominio et potestate religionis, cui etiam incorporatus tanquam verum membrum politicum ejus ; quamvis enim haec non tiant nisi per professionem validam, quae traditionem et vota includit, tamen, sicut aliqui effectus accommcdantur illi ratione unius vel alterius voti, ita etiam aliqui ratione traditionis, cui maxime correspondet translatio dominii seu juris in propriam personam, in religionem ipsam, et consequenter quasi privatio juris in se ipsum, ad quam consequitur obligatio ad servandam regulam religionis, sicut membrum Reipublica tenetur servare leges ejus ex vi unionis politice, quam cum illa habet. Deinde ex eadem radice sequitur dominium, seu jus quod religio habet ad omnes actiones religiosi, quia se illi donavit in quamdam honorificam servitutem, vel spiritualem filiationem. Fortasse etiam potestas irritandi vota, quae est in praelato religionis, hanc traditionem proxime consequitur, quamvis soleat etiam voto obedientiae tribui, ut supra diximus, quatenus per illud subjectio, et abnegatio propriae voluntatis, quae per hanc traditionem fit, praedicto voto firmatur, propter quod solent haec duo tanquam unum reputari, ut infra, tractando in speciali de voto solemni obedientise, videbimus. Item posset inter hos effectus computari absolutio ab omnibus prioribus votis, vel etiam ab omnibus debitis, quam ipso facto censetur religiosus per professionem obtinere. De quo efftectu, quo sensu verus sit, et quomodo ad professionem consequatur, capite sequenti dicendum est.

3. Assignantur alii effectus professionis magis extrinseci ratione privilegiorun. — Ha jure ecclesiastico quales habeat effectus professio expressa validu. — Haemptio religiosorum ab HEpiscopo quo jure concedutur. — Praeter hos autem effectus, qui sunt magis intrinseci, et reputari possunt quasi propriae passion es professionis, alii cogitari possunt magis ex- trinseci, quanquam hi nulli esse videntur ex sola vi et natura professionis, sed ex aliquo privilegio illi adjuncto; nam ex sola rei natura nihil aliud sequi videtur ex professione, praeter id quod intrinsece spectat ad obligationem talis servitutis, seu subjectionis cum obligatione trium votorum; de quibus obligationibus sigillatim postea dicendum est; quin etiam impedimenta illa, quae specialiter sequuntur ex votis, non censentur esse intrinseca ex natura rei, sed jure ecclesiastico adjuncta, nisi aliquod eorum habeat aliquam necessariam connexionem cum ipsa obligatione et materia voti, ut in particulari postea videbimus. Ex privilegio autem potest intelligi aliquis effectus sequi ex professione, vel ecclesiastica concessione, vel divina. Priori modo potest inter hos effectus poni, si verum est per professionem auferri inhabilitates, vel irregularitates, quod de aliquibus aflirmari potest, non de omnibus, de quo in materia de irregularitate dictum est, et attigit Navar., comm. 2, de Regul., n. 60. Deinde huc etiam spectat exemptio personae religiosae a jurisdictione judicum ordinariorum, nam hoc non sequitur intrinsece ex professione. Quod est certum, si loquamur de exemptione a jurisdictione Episcoporum ; nam olim religiosi erant Episcopis subjecti, et nunc sunt aliqui; nec poterant ipsi se eximere a jurisdictione ordinaria Episcoporum per suam propriam voluntatem, quidquid ipsi voverent, nisi Sedes Apostolica eos eximeret, et sub sua speciali gubernatione susciperet, eisque propriam jurisdictionem conferret. Si vero sit sermo de exemptione a jurisdictione temporali, magis dubitari potest an sequatur ex vi solius professionis, attento tantum jure divino; cum qua dubitatione alia conjuncta est, scilicet, an ex vi professionis religiosus fiat persona ecclesiastica ratione divini juris, vel humani ecclesiastici; nam quod ita fiat, certum est argumento c. Si quis suadente, 1T, quaestione quarta, et aliorum jurium quae attigit Navar. d. num. 60. Sed haec et similia infra disputabuntur commodius tractando de privilegiis religiosi status in genere. Et de hoc multa diximus lib. 4 de Defensione fidei, disputando generatim de exemptione ecclesiastica. Verisimilius enim est, quamvis haec ducant originem ex divino jure, non consummari nisi ecclesiastico. Ne igitur hic cogamur omnia haec privilegia explicare, satis sit in universum dicere, omnia, quae specialiter conceduntur personis religiosis, eo quod professae sunt, inter hos effectus professionis compnutari. :

4. Ex jure divino atiribuitur indulgentia plenaria, et qualis.—Ex divino autem jure potest professioni attribui effectus obtinendi remissionem totius culpae et poenae, quasi ex opere operato ; hunc enim effectum videtur illi tribuere divus Thomas, quaest. 189, art. 3, ad 3, ubi cum formidine ait: Kationabiliter dici poLest, quod per ingressum religionis aliguis consequatur remissionem omnium peccatorum ; wnde (subdit inferius) legitur in Vitis Patrum, quod eamdem gratiam conseguwuntur religionem intrantes , quam consequuntur baptizati. Unde Bellarm., lib. 2 de Monach., capite sexto, inquit hoc non esse certum, sed pie credi, et ad id confirmandum , adducit congruentia testimonia Athan., Hieronym. et Bernar. Navar. etiam, in Comment. 2, de Regul., n. 60, ait professionem indulgentiam plenariam operari. Consentire videntur communiter Theologi ac Summistae de hac remissione et condonatione generatim loquendo, D. Anton., p. 3, c. 3; Palud., in 4, quaestione tertia; Angelus, verb. Heligiosus, n. 46; Sylvest., Beligio, 3, q. 23; Bernard. Senens., allegatus ab Angelo supra; Hieron. Platus, de Bono statu relig., c. 13; Waldens, de Sa- . crament. , tit. 9, c. 80; Azor, lib. 12 Instit. moral., c. 5, q. 21; Emman. Sa, verbo Aeligio, num. 17; Less., lib. 2, c. 4, dubit. 8, n. 72, et ali.

5. Est temerarium egquiparare professionem Daptismo, vel martyrio. — Verumtamen nullus ex praedictis auctoribus absolute aequiparat professionem baptismo, vel martyrio, in hoc, quod aliquando ex opere operato, vel ex speciali privilegio primam gratiam conferat, vel faciat ex attrito contritum ; imo Bellarminus in hoc expresse ponit differentiam inter Baptismurr et professionem, quod Baptismus tollit culpam et poenam, professio autem non tollit culpam, sed poenam. Et Navarrus cum limitatione locutus est, dicens : Professio vegularis facta cum debita contritione indulgentiam plenarium operatur. Cajetanus etiam, circa dictam solutionem ad tertium, pro certo habet eum, qui facit professionem in peccato mortali, non solum non consequi tunc remissionem culpae aut poenae, verum etiam quando postea conteritur, nullam remissionem poenae consequi ratione praecedentis professionis, quae opus mortuum fuit, et sic ferme loquuntur caeteri. D. Thomas vero aperte loquitur de satisfactione pro peccatis, et de absolu- tione a reatu poena, non culpae. Quapropter temerarium censerem hunc effectum tribuere professioni ; est enim res gravissima, et valde supernaturalis , quam sine revelatione, traditione Ecclesiae ac Patrum doctrina asserere temerarium est. Maxime cum hoc privilegium necessarium non sit, cum nec professio sit sacramentum habens vim ex opere operato, nec, per se loquendo, instet necessitas articuli mortis, neque finiatur vitae tempus ad agendam poenitentiam concessum, sicut finitur per martyrium, sed potius ibi quodammodo inchoatur status ad poenitentiam agendam aptissimus.

6. Verus sensus. — Solum ergo docent praedicti auctores hanc gratiam esse divinitus concessam professioni , ut si quis illam emittat in statu gratiae, ei remittatur totus reatus poena temporalis ex Dei liberalitate, vel quasi gratitudine , etiamsi ipse alias non reddat satisfactionem condignam illi reatui. Quam assertionem piam esse fateor et probabilem, propter auctoritatem tantorum Doctorum, et quia cedit in favorem religionis, et quia congruum videtur ut Deus ea liberahtate utatur cum amico, qui se illi totum tradit. Fateor tamen me non videre probationem satis cogentem. Nam D. Thomas nullam mentionem privilegii aut divinae liberalitatis facit, sed in excellentia illius operis effectum hunc fundare conatur : Hationabiliter autem dici potest, quod etiam per ingressum religionis aliquis consequatur remissionem omnium peccatorun ; si enim aliquibus eleemosyauis factis homo statim potest satisfacere de peccatis suis, multo magis in satisfactionem pro omnibus peccatis sufficit , quod aliquis se totaliter divinis obsequiis mancipet per religionis ingressum ; quee excedit omne genus satisfactionis, etiam publice ponitentie , sicut holocaustum excedit sacrificium. Ex quo verborum discursu constat D. Thomam sensisse non ex privilegio, sed ex virtute talis operis ad satisfaciendum hanc integram remissionem comparari, et virtute facit hanc rationem : Per magnam eleemosynam , vel per aliquam poenitentiam publicam solent homines justi condigne satisfacere pro suis peccatis, ita ut totus reatus statim eis remittatur ; ergo multo magis id poterunt per professionem religionis. Quae quidem illatio est per se probabilis ex genere talis operis ; tamen, quia illud opus potest esse magis vel minus satisfactorium, juxta affectum et dispositionem profitentis, et peccata praeterita possent postea esse plura vel pauciora , ideo illatio non est evidens, et ob eam causam dixit D. Thomas: Bationabiliter dici potest ; atque ita non ponit hanc tanquam certam regulam ex aliqua promissione Dei, ideoque subjungit : Sà tamen non absolverentur per hoc ab omni reatu panee, nihilominus utilor est professio religionis, quam peregrinatio terre sancte, etc. Itaque mens ejus fuisse videtur tale esse, tamque excellens hoc opus, ut quamvis ordinario modo ex bono affectu charitatis, etiam sine extraordinario fervore fiati, ad satisfactionem pro omnibus peccatis regulariter sufficiat, nisi illa sint magna et multa, et poenitentia de illis parva, modusque profitendi valde remissus. Sed quia haec omnia raro concurrunt, ideo moraliter dictus effectus professioni attribui potest. Atque ita seipsum explicuit D. Thomas, in 4, dist. 4, q. 3, art. 3, q. 3, ad 3; et Navar., Comment. de indulgentiis, in S 7n Leviticum, notab. 290, n. 17.

7. Professio habet hanc remissionem ex se, non ea privilegio. — Professio assimilatur Baptismo. — Atque hoc videtur mihi magis extollere ac commendare religiosum statum, et professionem ejus, quia non extrinseco privilegio incerto, sed certae perfectioni et excellentiae talis operis effectus ille tribuitur. Neque etiam ex Sanctis Patribus amplius colligi videtur ; Athanasius enim, in Vita Antonii, solum refert Antonium , tempore mortis, audivisse Sanctos Angelos dicentes omnia peccata sibi fuisse remissa, quando monasticam vitam professus est; ex quo non potest colligi speciale privilegium, tum quia ibi magis agebatur de remissione culparum quam poenarum ; vel, si de tota remissione intelligatur, sicut prior intelligitur comparata non ex privilegio, sed per dispositionem proportionatam, ita et posterior per condignam satisfactionem ; tum etiam quia, si in aliquo potuit professio habere hunc effectum modo a nobis declarato, maxime in Antonio, in quo peccata vitae superioris leviora erant,-et fervor conversionis maximus. Hieronymus autem, epistola 25, de Blasila solum dicit: Cun propitio Christo ante quatuor fermne menses secundo quodammodo se Baptismo laverit , et ita deinceps vimerit, ut calcato mundo semper monasteriwm cogitaret. Ex quibus verbis solum colligi potest ingressum monasterii , cujus propositum Blasila habebat, Baptismo a Hieronymo comparari, et ideo secundum Baptismum illum appellare. Cujus simile refert D. Thomas ex Vitis Patrum, sed non oportet comparationem fieri per similitudinem aequalitatis, alioqui tribuendum esset professiont, quod faceret etiam ex attrito contritum , sed per quamdam proportionem, ad quam sufficit praedictus effectus dicto modo explicatus. Unde Bernardus, lib. de Praecepto et dispensat., interrogans cur monasterialis disciplina secundum Daptisma nuncupetur , respondet: Arbitror ob perfectam mundi abrenuntiationem, ac singularem excellentiam vite spiritualis, quee praeeminet universis vite humanee generibus. Hujuscemodi conversatio professores et amatores suos Angelis similes et dissimiles facit, imo divinam in homine reformat imaginem, configurans nos Christo instar Baptismi, et quasi denique secundo baptizamur , dum per id quod mortificamus membra nostra, quae sunt super terram , Christum induimus, complantati samilitudini mortis ejus. In quibus verbis imprimis videtur comparationem illam attribuere non solum professioni, sed observatiom ejus, et toti vitae religiose , quam alibi martyrio comparavit ; et deinde si ipsi professioni aliquid in hoc negotio tribuit, non illud fundat in privilegio, vel promissione aliqua Dei, sed in ipsius operis excellentia.

8. Praeterea non videtur amplius necessarium ad favorem religiosae professionis, cum et ipsa habeat proportionem ad praedictam satisfactionem, quod melius est, ut dixi, et praeterea quodammodo obliget hominem ratione status ad majorem in dies satisfactionem exhibendam pro peccatis praeteritis ratione status suscepti. Unde, et tali operi et statui magis accommodata ratio providentiae videtur, ut religiosi pro peccatis praeteritis, vel in ipsa professione, vel si tunc remissi fuerint, post illam pro peccatis praeteritis condigne satisfaciant. Haec autem dixerim, non ut priorem sententiam simpliciter rejiciam, neque ut piam existimationem aut devotionem erga professionem religiosam imminuam , sed ut certa ab incertis distinguam, et religiosos admoneam, ne spe illius liberalitatis incertae, certam satisfactionem pro peccatis omittant. Addendum vero est ex concessione Summorum Pontificum, aliquibus religionibus concessum esse ut omnes persona, quae in eis recipiuntur , plenariam omnium peccatorum indulgentiam in ipso ingressu, et iterum in morte consequantur, sicut conceditur religiosis Societatis Jesu, ut habetur in Cempendio privilegiorum ejusdem Societatis , verbo Zndulgentia, S 4, qua caeteri Mendicantes fruuntur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13