Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum per religiosam professionem commutentur seu extinguantur omnia vota quae ipsam praecedunt.

CAPUT XIV. UTRUM PER RELIGIOSAM PROFESSIONEM COMMUTENTUR SEU EXTINGUANTUR OMNIA VOTA QUAE IPSAM PRAECEDUNT.

1. Commutatio voti in minus vel aequale bonwm non fit ipso jure. — Hic est unus ex praecipuis effectibus qui tribui solent professioni religiosae ; quia vero res difficultatem habet, sive quaestio procedat de ipsa commutatione, an fiat generalis de omnibus votis quae professionem praecedunt, sive de modo, an, scilicet, fiat ipso jure, vel semper requirat actum hominis commutantis , ideo de illa sigillatim hic disputabimus. Duobus vero modis potest Papa absolvere vel ligare, scilicet vel communi jure, vel ab homine, seu per proprium personalem actum in particulari. Hic autem posterior modus est usitatus, et indubitatus ac certus in hujusmodi actu commutandi vota. De priori vero est specialis dubitatio propter vota simplicia, quae praecedunt professionem religionis, an ipso jure commutentur in statum religionis. Nam de caeteris omnibus votis, certum est nullam talem commutationem in illis reperiri; a nullo enim auctore quem ego viderim asseritur, neque in jure scripta invenitur, nec est introducta consuetudine aliqua de qua nobis constet. Ex quo imprimis colligimus, commutationem voti in minus bonum, imo et in aequale, nunquam ipso jure fieri ; quia si aliqua commutatio fit ipso jure, maxime est votorum simplicium in statum religiosum ; at vero illa non est (si revera est) nisi ratione melioris boni; ergo in minus vel aequale nunquam fit ipso jure. Ratio etiam hoc suadet, quia ad faciendam hujusmodi commutationem licite et valide, necessarium est in particulari considerare circumstantias actionum vel personarum , et ex eis colligere, tum causam , tum etiam modum commutationis, argumento c. 1 de Voto. Sed ad hujusmodi considerationem necessaria est hominis actio ; non ergo potest talis commutatio recte fieri ipso jure, sed debet fieri ab homine, id est, a Pontifice, vel immediate, vel per alium cui illam committat.

2. Conwnutatio voti in melius ipso jure solum fit per ingressum religionis. — Et hinc etiam fortasse est ut, extra illum casum de religione, certum sit nullum alium reperiri, in quo vota commutentur, etiam in melius. Quia, licet supposita certitudine de meliori bono, non sit necessaria causa ut ccmmutatio fieri possit, tamen illa comparatio inter particularia bona in jure facta non est, quia vel moraliter non potuit, quia quod secundum speciem suam est melius bonum, potest in individuo esse minus; vel certe non oportuit, quia nulia erat morahs necessitas talis commutationis , quia si in particulari constiterit de meliori bono, vovens, si voluerit, potest illam facere, non potest autem cogi ad illam faciendam, quia voti obligatio voluntarie suscipienda est; si autem non constiterit in particulari de meliori bono, non expedit ut auctoritate juris talis commutatio fiat. Neque in hoc aequiparanda est lex gratiae legi veteri, in qua vota quaedam necessariam vel determinatam habebant jure divino commutationem, ut patet Levit. uit. ; illa enim praecepta fuerunt eo tempore caeremonialia, et accommodata illi statui propter genera sacrificiorum et oblauonum quae tunc erant in usu; in lege autem nova , nullum est jus divinum de hac re, et humanum esse non oportuit propter dictas causas.

3. Sententia communis Lenet , per professionem omnia vota pracedentia extingui. — In illo autem particulari casu de statu religionis est communis sententia , omnia vota praecedentia extingui per professionem religionis, veluti per quamdam commutationem in quidpiam ita meiius, ut universaliter et quasi eminenter omnia praecedentia comprehendat. Ita tenet D. Thomas hic, art. 12, ad 1, et q. 189, art. 3, ad 3, quibus locis idem affirmat Cajet. Quod adeo verum censuit D. Thomas, ut in eadem quaest. 189, art. 8, ad tertium dixerit, eum , qui vovit ingredi religionem arctiorem, et sua auctoritate ingressus est laxiorem, et in ea professionem emisit, non teneri amplius transire ad strictiorem religionem, quia prius votum simplex extinctum fuit per subsequens solemne, etiamsi talis professio facta non fuerit sine peccato, ratione praecedentis voti simplicis. Idem tenet Soto. 7, de justitia, q. 4. art. 3; Palud., in 4, dist. 38, q. 4, art. 2, et ibi Supplem.; Summa confes., lib. 1, tit. 8, q. 78; Sylvest., Votui, 3, q. 9, et Votum, 4. q. 3, vers. 4, et q. 7, vers. 3; Tabiena, Votun, 3, S 9; Navarr., c. 12, n. 65 et 78; Covar.. in c. Quamvis pactum, 1 p., S3, n.4 Armilla , verbo Votum , n. 28. Significant Glossa et Canonistae, in c. Scripture, de Voto. Ex quo textu sumitur praecipuum fundamentum hujus sententiae ; sic enim ait: lueus fracti voti aliquatenus non habetur , qui temporale obsequium in perpetuum noscitur in religionis observantiam commutare. Cujus etiam triplicem rationem indicat D. Thomas supra. Prima, quia alia vota sunt de particularibus operibus ; professio autem religionis est de tota vita hominis, et ideo in illa caetera includuntur , sicut particularia in universalt. Secunda, quia per professionem moritur homo priori vitae. Tertia, quia singulares observantiae religioni non competunt , satisque est illius onus sustinere.

4. Vota precedentia professionem, quae cum illa simul impleri non possunt, per eaum commutantur et extinguuntur. — Quia vero haec fundamenta non videntur satis convincere ad persuadendam dictam sententiam, ut constet quid sit certum, quid vero dubium, advertendum est primo, quaedam esse vota praecedentia professionem, quae non possunt simul impleri cum ipsa professione, ut vota peregrinationum, eleemosynarum, et similia; alia vero esse quae simul cum professione consistere et impleri possunt. De prioribus, res est certa commutari et extingui per professionem religionis, et hoc maxime probat c. Scripture, et fortasse nihil aliud, in quo non tam condit jus quam declarat, ut patet ex ratione quam adducit, quae ita etiam formari potest. Quia votum natura sua includit conditionem, ut majus bonum non impediat ; constat autem majus esse bonum religionis quam quodlibet aliud temporale vel particulare, quod per alia vota voveri solet aut potest ; ergo qui profitetur religionem praetermissis prioribus votis, non agit contra illa, sed utitur jure suo, quod in priori voto semper intelligitur reservatum, et consequenter priora vota cessant, quia jam etiam cessavit conditio, sub qua intelligebatur esse factum. Major supponitur in d. cap. ; et in integra ejus lectione expresse sic habetur : Scripture sacre testimonio declaratur , quod spiritualis homo propositum non mutat. cum pro salute anima suee utilius aliquid meditatur. .

5. Etiam extinguitur votum peregrinationis Terre Sancie. — An hec commutatio fiat eo natura rei, vel ca gratia, et jure Pontificio. — Neque oportet ab hac generali regula excipere votum peregrinationis Terrae Sanctae, ut quidam voluerunt, tum quia ratio facta, et in textu expressa, generalis est, nam etiam illa peregrinatio est temporale obsequium, et non debet impedire perpetuum ; tum etiam quia, ex integra lectione illius textus, constat de illo speciali casu locutum fuisse Romanum Pontificem ; verba enim sunt : Znde est quod vestris justis postulationibus alias non indignati indulgemus, inclinati volis indulsimus, quatenus si quis sepulchrum Do minicwmn vel alia limina Sanctorum proposuerit visitare, et infirmitate, vel alia rationabili causa occurrente, apud vos religionis habitum assumere, atque Deo servire voluerit, libere eum recipere valeatis, nec voli facti reus habeatur, qui temporale, etc. Constat ergo Pontificem idem censere quoad hanc commutationem de voto peregrinationis Terrae Sanctae, quod de alis. Posset autem quis interpretari haec verba de voto peregrinationis, tantum devotionis causa, non tamen de alio voto in subsidium Terrae Sanctae. Et ita illud excipit Sylvester, Votum, 4, q. 1, vers. 3; Angel., eodem verb., iu principio. Alii vero Doctores communiter etiam hoc non admittunt, vel tacendo talem exceptionem, vel expresse illam excludendo, ut Cajetanus, verb. Foti dispensatio, et Navar., n. 19.Qui tamen absolute loquuntur de voto Hierosolymitano ; sine dubio tamen volunt excludere Sylvestri limitationem. Et idem sentiunt hichard., in 4, distinct. 38; et Angel., verbo Votum, 4. Et cum textus in hoc nihil distinguat, non est cur nos distinguamus, et materiam favorabilem coarctemus ; quod magis ex dicendis patebit. Considerari etiam potest in illis verbis, quae ex integra lectione retulimus, in eis non significari hanc commutationem ex natura rei, ut dicebamus, sed ex speciali gratia, et novo jure Pontificio ; hoc enim significat verbum illud, indulgemus. Et ratione etiam declarari potest, quia votum peregrinationis non est simpliciter incompossibile cum voto religionis, posset enim prius peregrinatio fieri, et postea religionis habitus suscipi ; ergo quod, praetermisso hoc ordine, liceat statum ingredi religionis, videtur esse indultum Pontificis. Respondeo prius ad hanc rationem, comparatione facta ad idem tempus, melius esse ingredi religionem quam peregrinari ; et ideo, licet verum sit eum, qui habet peregrinandi votum, illud implere prius debere, et postea ingredi religionem, melius nihilominus est statim ingredi, quam illum ordinem servare, quia in illamet anticipatione religionis, ex suo genere est major spiritualis utilitas ; praeterquam quod, interposito illo tempore, possunt offerri occasiones aut pericula, quae propositum religionis impediant. Adde quod, servato illo ordine, jam non esset locus com- mutationi ; nam post votum impletum, quae esse potest commutatio? Igitur ad illud verbum textus respondeo, aut verbum illud solum esse benevolentiae et auctoritatis, vel ad summum significare, Pontificem fecisse aliquam gratiam illis religiosis, declarando talem esse illorum statum, ut praeferatur caeteris actibus, etiam voto promissis. Denique, in collectione Gregoriana omissum est illud verbum tanquam non necessarium, et fortasse ad hanc ambiguitatem tollendam.

6. Etiam extinguuntur pure vota realia. — Prombissio humana non commutatur, sed debet mpleri. — Rursus addendum est, non esse necessarium excipere vota realia, ut recte adnotarunt Cajet., Covar. et alii supra. Idem Cajet., 2 tomo Opusc., tract. 11, q. 3. Cujus fundamentum sumendum est ex dictis supra tractatu praecedente, scilicet, quod per votum reale non acquiritur jus ei in cujus utilitatem cedit; et ideo sistendum est in puro voto; quia si adjuncta est propria humana promissio, illa non commutatur, sed implenda est, sicut sunt alia humana debita solvenda, si fieri potest. Quando vero sunt pura vota, etiamsi realia sint, commutari possunt; unde in verbis, et ratione textus allegati haec etiam comprehenduntur; et ideo etiamsi sit votum in subsidium Terrae Sanctae, quod mixtum est, et quoad eam partem redimi posset, sub hac generali regula comprehenditur, et sufficienter commutatur in professionem religionis, tanquam temporale obsequium in perpetuum. Oportet autem advertere hic solum esse sermonem de his votis, quatenus eorum observantia incompossibilis est cum statu religioso, in quo homo nihil habet proprium ex quo possit vota realia implere. Unde nunc solum considerantur illa vota quatenus obligare possent pro illo tempore, pro quo homo jam est rehgiosus, ut si esset votum dandi singulis diebus velannis talem eleemosynam, aut faciendi piam operam. Et idem censeo de quolibet voto reali, cujus obligatio non urget ante illud tempus in quo homo vult fieri religiosus, quia non tenetur tunc homo anticipare solutionem ; nec posica locum habet obligatio, ut declaravi. At vero si votum reale tale sit, ut possit et debeat esse impletum eo tempore, tunc observantia talis voti non est incompossibilis cum ingressu religionis, ut per se constat, et ideo in eo non habet locum praesens regula, sed juxta aliam partem propositam de votis non incompossibilibus, de hoc judicandum est.

7. Duplex genus votorum qua possunt esse simul cum professione. — Alia ergo sunt vota, quorum observantia et executio simul esse posset cum professione religionis. Quae in duplici sunt differentia : quaedam, quae sufficienter impleri possunt ante ingressum religionis sine ullo impedimento, vel dilatione ejus; ut, verbi gratia quia, licet homo velit hodie ingredi religionem, hodie etiam potest priusfacere eleemosynam, aut sacrificium, vel orationem, aut aliud simile quod promisit. Alia vero sunt implenda in ipso statu religionis, quia et materia illorum in eo statu locum habet, ut sunt orationes, jejunia, etc., et duratio obligationis talis voti per se extendebatur ad totum illud tempus. Et in utrisque intelligi potest duplex commutationis modus. Unus ex voluntate, et intentione ipsius voventis; alius ipso jure, seufacto, ipso etiam homine nihil de tali commutatione cogitante aut volente.

8. Vota, qua urgent ante ingressum religionàs, non commutantur ex vi juris ; possunt taqen commutari eax intentione voventis, et quomodo. — Hoc ergo posito, de prioribus votis res est facilis. Aut enim tempus pro quo obligabat tale votum, impletum est ante ingressum religionis, vel non. Si jam est impletum, debet etiam statim impleri votum, etiamsi religionis ingressus proxime futurus sit; suppono enim non differri propter implendum aliud votum (hoc enim nunquam est necessarium, ut dixi), sed ex voluntate ipsius hominis religionem ingressuri ; tunc autem nulla est ratio excusans ab observatione voti, quod jam obligat. Ut, verbi gratia, habeo votum jejunandi hodie, et decrevi crastina die ingredi religionem; nihilominus teneor hodie jejunare, neque observantia hujus jejunii est incompossibilis cum illo ingressu, nec est causa dilationis ejus, neque ex vi juris commutabilis in illum, quia, eo tempore quo ingressus religionis est futurus, jam erit violatum votum, et obligatio ejus extincta, propter lapsum tempus pro quo obligabat. Solum ex intentione voventis posset ibi intervenire commutatio hoc modo, si nimirum talis persona hodie et ex nunc habeat animum ad ingressum religionis, et in hanc obligationem commutandi jejunium, vel aliud votum, quod pro hodie habetur. Quod enim hoc modo fieri possit, manifestum est ex dictis, quia est commutatio in bonum evidenter melius ; utrumque autem necessarium est ad illam commutationem, primum, ut habeat animum se obligandi ex tunc, quia in commutatione voti non aufer- tur ejus obligatio, sed in aliam materiam mutari debet; et ideo non satis est habere propositum ingrediendi, sed etiam transferendi obligatiunem voti de actu praesenti in ingressum futurum. Secundo, est necessarium non tantum obligari ad religionem, sed etiam velle in hanc obligationem aliam commutare ; nam qui habet unum votum, et facit aliud melius, non statim ipso facto commutat unum in aliud, nisi a principio habuerit animum suscipiendi posterius votum loco prioris, et non conjungendo utrumque simul.

9. Vota, quorum impletio non urget ante ingressum veligionis. non sunt em necessitate antea implenda.—lta ergo censendum est de his votlis , quae debuerunt et potuerunt impleri ante ingressum religionis. llla vero quorum obligationis tempus nondum advenit ante praedictum ingressum, non sunt ex necessitate antea implenda, nec tenetur homo praevenire tempus propter futurum rehgionis mmpedimentum, quia neque ex vi illius intentionis, quam habuit cum vovit, ad hoc se obligavit, neque est aliud caput unde oriri possit talis obligatio, cum illud impedimentum futurum justum sit, et licite possit voluntarie apponi, non obstante priori obligatione, eo vel maxime quod respectu eorum votorum, de quibus nunc agimus, religionis ingressus non est impedimentum absolutum, quia supponimus talia vota esse de actionibus, quae in ipsa religione fieri possunt. Quapropter si vovens velit talia vota ante susceptum religionis statum non implere, sine dubio licite potest. De obligatione autem eorum post susceptum illum statum, eadem ratio erit, quae de alnis votis, quae nec debuerunt, nec potuerunt impleri ante ingressum religionis.

10. Vota que compatiuntur cum ipsa professione, etiam extingui possunt per illam, si profitens velit commutare.— Ad hoc non requiritur superioris auctoritas.—bDe his ergo postremis votis, certum imprimis censeo, si ipsemet vovens, et profitens religionem, habeat animum commutandi omnia priora vota sua in illam professionem, et ibi extinguendi omnem obligationem eorum, posse licite et valide id facere, tam in votis realibus quam in personalibus, et tam in minoribus quam in maximis, etiamsi essent reservata. Nunc enim revera nulla sunt, quae hic comprehendi possint ; nam vota peregrinationum incompossibilia censentur, ut jam dictum est. Votum autem continentiae est pars, ut sic dicam, ipsiusmet professionis, unde non tollitur, sed so- lemnizatur ; votum autem religionis non commutatur, sed impletur. An veroinaliquo casu commutari possit, jam supra lib. 4 expendi. Ratio ergo hujus assertionis est, quia talis commutatio est evidenter in melius ; ergo licet intendere illam ; ergo etiam talis intentio efficax est. Unde quoad hanc partem non habet dubium , quod Panormitanus, in d. c. Scriptura, in dubium revocat, an in eo casu ad hanc commutationem requiratur superioris auctoritas, certum est enim non requiri, quam ipse ibi fatetur esse opinionem Innocentii, et communem, et in eam ipse tandem inclinat, addendo nihilominus tutius esse auctoritatem superioris interponere. Sed neque hoc necessarium est, quia prior illa pars est tutissima, et sine ulla ambiguitate, vel quia commutatio in melius propria auctoritate fieri potest, ut supra dixi; vel quia praeter hoc principium etiam juvat auctoritas juris in d. c. Scriptura, in quo declaratur, et bonum religionis esse melius quolibet temporal voto, et talis commutatio approbatur. Et quamvis in illo textu juxta integram lectionem sermo fuerit de votis incompossibilibus, tamen ratio textus universalis est; et Gregorius IX, omittens particularem casum, et sola illa generalia verba in textu illo ponens, videtur voluisse omnem hujusmodi commutationem approbare.

11. Objectio dissolvitur.—Quod si quis objiciat, quia vota praecedentia possunt esse tot, ac tanti momenti, ut possint superare statum religionis, moraliter loquendo, respondeo non defuisse Doctores, qui hanc limitationem adhibuerint, ut videre licet in Richardo, in 4, dist. 38, et Angelo, Votum, 4, in principio, qui dicunt, quando aliud votum esset tanti momenti, ut conferri posset saltem sub dubio cum voto religionis, tunc consulendum esse Pontificem ad commutationem faciendam. Alii vero indistincte loquuntur, et melius, primo, quia in voto principaliter considerari debet bonitas et utilitas in ordine ad spiritualem salutem voventis, et in hoc excedit votum religionis. Secundo, propterrationes D. Thomae, quae non tam probant commutationem hanc ipso facto fieri, quam potestatem ut fiat, quia honesta et rationabilis est. Quocirca, licet fingamus votum praecedens esse de quacumque asperitate vitee privatae, et de maximis eleemosynis , etc., nihilominus totum hoc commutari potest in statum religionis , quia hoc non solum securius est et immobilus, sed etiam substantialiter melius ; nam in eo offert homo Deo totum quod habet et habere potest, et ita in eo concluditur, vel formaliter, vel eminenter, quidquid in aliis privatis votis cogitari potest. Deinde, etiamsi admittamus casum dubium, non esset necessarius novusrecursus ad Pontificem, sed sufficit auctoritas juris, quae ex dict. c. Scriptura suthcienter habetur; quidquid enim sit, an ipso facto commutet tala vota, saltem approbat commutationem, si eam vovens facere voluerit, et in votis incompossibilibus haec duo fere idem sunt. Et hoc saltem sensu verum est, hanc commutationem non ex privilegio juris positivi, sed jure naturae licitam esse, ut sentit D. Thomas, 4, dist. 38, quaestione prima, articulo quarto, quaestiuncula 4, ad 2; et Tabiena, Votum, 3, S9.

12. Dubium an hec commutctio fiat, eliamsi non intendatur a profitente. — Adhuc vero superest declarandum, an haec commutatio fiat ipso facto virtute legis, etiamsi vovens, seu profitens illam non intendat. In qua re videtur quidem valde probabilis sententia, commutationem hanc non fieri ipso facto, quia nullum est jus, cujus virtute fiat. Aut enim est jus naturale, aut positivum divinum, vel ecclesiasticum ; nullum autem horum ostendi potest. De primo patet, quia haec vota non sunt iucompossibilia ex natura rei; ergo non est cur ex jure natura unum excludat aliud, vel commutetur in aliud, seclusa speciali intentione yoventis. Antecedens patet, quia illa vota non sunt incompossibilia ex parte materiali, ut in casu ipso supponitur ; neque ex parte obligationis, quia illae non sunt contrariae, si materiae repugnantes non sunt. Nec vero propter solam multitudinem ex sola rei natura se excludunt, cum nec simpliciter, nec moraliter impossibilis sit homini omnium illarum observatio. Unde quantum ad actiones horum votorum non habent locum illae rationes, quod "omo moritur priori vitae, et quod religio comparatur ad particularia vota, sicut totum ad partes; non enim ita moritur relgiosus priori vitae, quin licite et sancte possit multas actiones bonas efficere, in quibus prius se exerccebat ; et quamvis hocnon possit tam libere, sicut antea, sed cum dependentia a regula vel superiore, hinc tamen solum sequitur priora vota non obligare ad illas actiones, quando regulae opponuntur, quia quoad hoc jam sunt incompossibilia. Sequitur etiam non esse tam firma, sicut antea, cum possint irritari a praelato, quia hoc secum afftert status religiosus. Unde etiam quoad hoc habet repugnantiam cum talibus votis, scilicet, quoad firmitatem eorum; simpliciter tamen illam non habet cum obligatione illorum. Neque etiam quoad hoc includitilla tanquam totum partem ; quia et potest esse status religiosus sine his votis, et illi possunt adjungi, ut manifeste patet ; nam homo jam religiosus potest similia vota facere, quae valida sunt, quandiu non irritantur, ut supra visum est; ergo solo jure natura non fit haec commutatio ipso facto. De jure autem positivo divino magis patet quam ut probatione indigeat, tum quia neque in divina Scriptura habetur, neque ex traditione, aut Pontificum vel Conciliorum deciaratione de illo constat ; tum etiam quia, licet status religionis ex jure divino manaverit, tamen modus et circumstantiae ejus in particulari non fuerunt jure divino praescriptae. Una autem ex his particularibus circumstantiis, satisque incerta, est haec votorum commutatio ; non est ergocur divinojuri attribuatur.

13. Venio ad jus ecclesiasticum, nam si quod est, maxime dicto c. Sceripture, nullum enim aliud ab auctoribus adducitur, aut a me inventum est. Ex illo autem non satis colligitur, nam, ut omittam incertum esse an textus ille intelligendus sit de omnibus votis, vel solum de incompossibilibus, propter antiquam lectionem integram, tamen illo etiam admisso, nullum est verbum in illo textu, quod commutationem ipso facto et ex vi juris indicet. In quo expendo verbum illud commutat, refertur enim ad ipsum voventem, de quo dicit non fore renum voti, si hanc faciat commutationem; ergo jus illud non facit commutationem, sed sustinet ac defendit quam fecerit vovens. Ad quod etiam adduco generales regulas omnium interpretum ad intelligenda talia jura, nam quando lex utitur verbo quod requirit hominis actionem, non facit seipsa, ut cum dicit, excommunicetur, vel faciat hoc, aut illud. Et idem est si det licentiam faciendi, dat enim seipsa licentiam, non tamen per se facit actum ad quem licentiam praebet; atque hic est modus loquendi in illo textu; tunc autem lex operatur seipsa, quando aut similibus verbis id exprimit, aut utitur verbo indicativi, vel eequipollentis, quod mediam actionem hominis non requirit, ut, evcommunicatus sit; de quibus regulis dixi late in tomo de censuris, et lib. 5 de Legibus ; in illo autem textu nullum est simile verbum, ut ex dictis constat.

14. Hic discursus satis efticaciter probat, ut existimo, nullum esse jus divinum aut ecclesiasticum scriptum, cujus virtute haec commnutatio ipso facto fiat. Àn vero tale jus fuerit consuetudine introductum, dubitari potest propter tot et tantorum virorum auctoritatem ; sed quia hoc ad factum pertinet, de quo mihi non satis constat, nihil circa illud definio. Et ideo consulo ut qui profitentur, admoneantur semper de hujusmodi commutatione facienda, vel certe ut superiores statim post professionem factam illa irritent, quod facere possunt, et propter hoc fortasse dixerunt Canonista, tutius esse ut in hac commutatione praelati auctoritas interponatur. Hinc etiam disit Richardus in 4, dist. 38, art. 8,q.2, quodsi volens facere professionem, actualiter vel habitualiter vult manere obligatus ad vota quae fecerat in saeculo, non commutantur in votum religionis; si autem actualiter vel habitualiter intendat absolvi, manet absolutus; per habitualem autem intentionem, necesse est ut intelligat virtualem, quae ex aliqua actuali relicta sit, alioqui solus habitus nihil operatur. Et idem sentit Summa Angel., verbo Votum. 4, n. 2. Sylvester vero supra dicit quod, licet profitens voluerit manere obligatus prioribus votis, si tamen hanc voluntatem habuit ante professionem, nihilominus ipso jure tolluntur per professionem. Sed certe quamvis alias de tali jure satis constaret, difficile creditu est habere hanc vim, etiam contra voluntatem virtualem voventis, cum jus non intendat beneficium invito conferre, aut majus bonum impedire, si aliquis vult voluntarie illud implere. Unde ipse Sylvester fatetur quod si in ipso instanti professionis quis habeat talem voluntatem, vota non commutantur ipso jure ; parum autem refert quod voluntas duratione praecesserit, si moraliter seu virtualiter maneat, et retractata non est. Quocirca, etiam admisso illo jure, saltem ob consuetudinem, intelligendum erit, dummodo quis non habeat contrariam voluntatem ; nam tunc ex vi ilius vota manebunt ; irritari autem poterunt a praelato religionis, ut dicti auctores fatentur.

15. D. Thomas asserit votum religionis strictioris emtingui per professionem in lamiori. — Licita est haec commutatio auctoritate superioris etiam dispensantis. — Ex his etiam videtur difficilis ilta sententia D. Thomae satis recepta, eum, qui emisit simpliciter votum religionis arctioris, et absque dispensatione intravit laxiorem, et in ea professionem emisit, ipso facto manere omnino liberum a priori voto, quia in ipsa professione extinctum est; ita sentit D. Thomas citato loco; haec vero sententia dupliciter defenditur. Prior modus est, eum , qui profitetur , licite profiteri, et commutare prius votum simplex in solemne. Ita significat Sylvester, verbo Votum, 4, q.1, vers. 3, cum limitatione tamen, scilicet, quando votum arctioris religionis non fuit de profitendo, sed de assumendo habitum religionis. Idem tenet Palud., 4, dist. 48, q. 3, n. 11; et Supplem. ibi, q. 1, art. 3; Antonin., 2 p., tit. 11, c.2, SS. Alii vero absolute dicunt tale votum solemne non fieri licite in religione laxiore. Ita tenet Navarr., c. 12, n. 48, loquens de eo, qui vovit strictiorem ingredi religionem, et non dixit: Vovens ingredi et manere ; citatque D. Thomam in hanc sententiam, dicta q. 189, art. 9, ad tertium, ubi dicit non esse licitum inducere illum qui habet votum ingrediendi majorem religionem, ad minorem ; quod non alia ratione non licet, nisi quia esset inducere illum ad malum. Denique haec est nunc communis sententia, et est aperte declarata in cap. penult. de Voto, in sexto, in quo casus hic expresse tractatur, et D. Thomae sententia definiri videtur, suntque expendenda illa verba : Qu post votum a se de certa religione intranda emissum. Ubi glossa etiam notavit, textum illum non loqui de illo qui vovit intrare et perseverare, sed de illo qui simpliciter vovit intrare, et tamen infra subditur : Pro voto tamen non completo erit eidem ponitentia imponenda. Ergo supponit Pontifex, eum, qui habet votum arctioris religionis, etiamsi illud sit ingrediendi tantum, peccare, et violare tale votum profitendo religionem laxiorem. Et quidem immerito Paludanus et Sylvester in hoc distinguunt inter votum profitendi , vel ingrediendi tantum; nam etiam qui vovit ingredi, ad hoc obligatur ; ergo quando ingreditur laxiorem religionem, peccat, quia commutat aliquid majus in minus sine dispensatione; ergo perseverando in illo statu cum animo non implendi prius votum, etiam peccat ; ergo etiam profitendo peccat , quia obligatio semper durat. Neque excusat solemnitas voti aut perpetuitas religionis , quia etiam votum simplex ingrediendi religionem est perpetuum, ut supra dixi ; et quamvis non obliget absolute ad profitendum, obligat tamen ad ingrediendum animo profitendi , et ad professionem emittendam, si nullum rationabile impedimentum occurrat. Hoc ergo satis est ut non possit aliquis sua auctoritate absque culpa profiteri in laxiori religione, desistendo simpliciter ab eo quod promiserat, quodque simpliciter ad majus bonum tendebat. Unde colligo , quod supra in hunc locum remisi, non esse licitam commutationem voti ingrediendi religionem arctiorem in votum ingrediendi et perseverandi in laxiori, etiamsi Antonin. et alii supra citati indicent propria etiam auetoritate posse hoc fieri. Hoc ergo existimo falsum , non solum quia commutatio praesertim adeo gravis non potest propria auctoritate fieri, sed etiam quia non censeo illam commutationem esse equalem , maxime hodie, quando inter illa duo vota ingrediendi vel profitendi religionem, vel nulla est differentia, vel tam parva, ut nulla sit comparabilis cum inaequalitate religionum. Item quia, ut ostendi, praedictum caput loquitur generatim de voto ingrediendi religionem, et nihilominus definit peccare qui profitetur in laxiori, habens tale votum; ergo multo magis peccavit, qui sua voluntate illud commutat in votum profitendi. Imo hinc etiam fit non posse ita commutari ab eo qui habet potestatem pure commutandi, nisi vel addat aliquid quo suppleatur inaqualitas, vel possit aliquam miscere dispensationem.

16. Secunda difficultas : an sic profitens teneatur transire ad religionem arctiorem. — Hinc ergo nascitur difficultas circa dictam resolutionem D. Thomae. Nam si is, qui talem professionem emittit, est prioris voti violator, ergo cum adhuc possit prius votum implere, et tempus habile non sit translatum, semper tenetur illud implere transeundo ad arctiorem religionem cujus ingressum voverat. Probatur consequentia , nam imprimis constat posse petita licentia, et non obtenta, transire ad arctiorem. Deinde constat votum ingrediendi religionem de se semper obligare, etiamsi per dilationem violetur ; imo, quo plus indebite differtur, eo plus obligat ; ergo ibi inveniuntur et persona et tempus habilia ad implendam illam obligationem ; cur ergo non implebitur? Et confirmatur : nam qui post votum simplex religionis illicite matrimonium contraxit et consummavit, licet non teneatur ingredi durante matrimonio, quia persona pro tunc est inhabilis, tamen, soluto matrimonio per mortem alterius conjugis, tenetur implere votum per se loquendo, et non insursente de novo alio necessario impedimento. Ergo similiter in praesenti, qui violavit simplex votum religionis profitendo minorem, semper tenetur prius votum implere; et quia persona per talem professionem non est facta inhabilis ad illud implendum , non est quod expectet. sed semper tenebitur.

17. Responsio. — Non placel. — Votum religionis erctioris post professionem factum cbligat, negue potest a praelato irritari. — Ad hoc vero ultimum respondet et bene Cajetanus, dicta q. 189, art. 8, per matrimonium non extingui votum, sed impediri; per professionem autem estingui. Hujus autem rationem esse ait, quia professio est fortius vinculum alienans personam profitentis tali religioni; indicans hanc extinctionem sequi ex natura rei ex vi alienationis, quae fit per professionem; sicut matrimonium consummatum quandiu durat, ex natura sua impedit votum religionis, non tamen ita extinguit, vel quia non est ita perpetuum , quin ex defectu alterius extremi tolli possit, quod non habet professio , quia ipsa religio, cui homo se tradit, perpetua est; vel etiam quia vinculum matrimonii substantialiter est inferioris ordinis, votum autem solemne est ejusdem ordinis , et alioquin superat in solemnitate et professione. Sed nihilominus haec ratio mihi non satisfacit ; nec satis intelligo cur, secluso jure positivo, et stando in sola rei natura, tale votum extinguatur per subsequentem professionem, quia obligatio transeundi ad arctiorem religionem non est incompossibilis cum valore professionis in inferiori religione ; cur ergo ex natura rei una excludet alteram ? Praeterea commutato ordine non repugnat ex illis obligationibus alteri adjungi; nam si quis professus in laxiori promittat arctiorem, obligatus manet, ita ut neque irritari possit tale votum a praelato; cur ergo si votum simplex praecessit, et subsecuta est professio valida, non poterit cum illa simul manere obligatio trauseundi ad arctiorem ex vi prioris voti ? Quin potius, hoc argumento probari videtur, etiamsi is, qui profitetur, intendat prius simplex votum commuiare in solemne, seu in professionem laxiorem religionis, commutationem ex natura rei, et seclusa auctoritate superioris, non esse validam; quia , simpliciter et absolute loquendo , non est in melius bonum, imo potius de se impedit majus bonum, scilicet, similem professionem, vel viam ad illam in meliori professione ; alioqui etiamsi illud votum simplex esset subsecutum post professionem in laxiori, posset commutari in perseverantiam, vel iterationem quamdam ejusdem professionis.

18. Besolutio vera est negativa propter jus positivum in hoc dispensans. — Objectio. — Solutio. — Quocirca potius respondendum censeo, ex vi solius naturalis juris non auferri priorem obligationem illius voti simplicis propter votum solemne subsecutum, jure tamen positivo potuisse id statui, et ita esse statutum in dicto c. penult. de Regul., infavorem status religiosi. Quamvis enim votum arctioris religionis obligare possit etiam personam religiosam , facile tamen cum illa dispensari potest auctoritate superioris propter bonum religionis, vel ipsius religiosi, ut quietius et libentius Domino serviat. Merito ergo Summus Pontifex ipso jure hanc dispensationem concessit ei, qui post votum simplex religionis arctioris in laxiori professus est. Nam, quamvis id non fecerit sine culpa, tamen eo ipso ostendit majorem qucmdam affectum ad talem religionem, et moraliter credi potest ibi majus obsequium praestaturun: Deo, et ideo Ecclesia cum illo benigne dispensavit. Item fuit hoc rationabile in favorem illias religionis, in qua facta cst professio ; quia alias deberet , qui talem professionem emittit , in ipsamet professione habere animum non permanendi in illa religione, quia teneretur habere propositum implendi promissionem suam ; hoc autcm videbatur esse in fraudem vel injuriam talis religionis, et ideo merito dispensavit Ecclesia, ut talis professio omnino firma maneret, et ut in ea prius votum extingueretur. Dices, D. Thomam non potuisse in hoc jure fundari, quia suo tempore nondum erat constitutio a Bonifacio edita. Respondeo concedendo D. Thomam non fundari in illo textu, sed in sola ratione majoris obligationis voti solemnis, quam simplicis, quae (ut verum fatear ) apud me non concludit ex vi solius retionis , alias etiam probaret votum simplex arctioris religionis post professionem subsecutum non obligare, sicut votum relgionis ( quod est exemplum D. Thomae) non obligat durante matrimonio, etiamsi post illud consummatum factum sit; et ideo existimo semper esse subintelligendum votum solemne ex ecclesiastico jure, saltem consuetudine introducto, habere hanc vim. Nam quod D. Thomae tempore, et ante illum textum Bonifacii, hoc jus jam in Ecclesia servaretur, verba ejusdem Bonifacii multum indicant, quae sic habent : Voto non obstente priori, cui tanquam simplici per secundum noscitur derogatum, polest in eadem licite permanere ; Mla enim verba, Noscitur derogatum , indicant plane ibi quantum ad hoc non condi novum jus. Atque hic textus sic expensus videtur mihi melior quam alii, ad suadendam opinionem communem supra tractatam, quod vota simplicia per subsequentem professionem extinguantur, quam in praxi satis probabilem censeo, cum illa limitatione a Richardo posita, qnod vovens ipse non resistat per contrariam intentionem , quam etiam in praesenti adhibendam esse censeo. Nam si tempore emittendi professionem in religione laxiori vovens habet voluntatem permanendi in priori obligatione, et propositum implendi illud, non extingueretur obligatio, quia illa est virtualis quaedam promissio nova transeundi ad strictiorem religionem, non obstante professione in laxiori, et ita jam se habet tanquam votum subsequens , quod validum est. Imo, si id faceret ex necessitate aliqua, ut, verbi gratia, quia pro tunc non potest commode ingredi religionem quam voverat, vel quia ex quacumque alia causa non est in mora culpabili, nihil iu eo facto et voluntate peccaret ; quia nec violaret prius votum, nec poneret impedimentum executioni ejus. Deberet tamen religionem illam, in qua profiteri vult, suae obligationis et propositi certiorem facere, ne illam decipere videretur.

19. Aliqui etiam limitant dictum c. penuit. ut procedat, quando prius votum solum fuit ingrediendi religionem; nam si fuit etiam perseverandi et profitendi, putant non extingui per subsequentem professionem in laxiori. Ouod significat ibi glossa, verb. Intranda; haec tamen limitatio admittenda non est, primo, quia non habet fundamentum in textu; nam, licet verum sit in principio loqui de voto ingrediendi religionem , ratio vero illa: Cui tanquom simphici per secundum noscitur derogatum, generalis est, et complectitur omne votum simplex religionis, sive sit ingrediendi, sive etiam perseverandi. Secundo, non habet fundamentum in glossa, nam illa non loquitur de voto ingrediendi, ui distinguitur a voto perseverandi, sed ut distinguitur ab ipsomet ingressu consummato, qui est per professionem, et sic recte dicit testum non loqui de voto, quod fit in ingressu religionis, id est, in professione ipsa. Tertio, non habet rationis fundamentum, quia, ut pauio antea dicebam, in praesenti nulla est differentia inter votum simplex intrandi , et perseverandi in religione, quia utrumque de se obligat ad non suscipiendam laxiorem religionem sine dispensatione , et utrumque est aeque simplex, et in utroque procedunt omnes ratio- nes, propter quas expedit ut extinguatur persona ejus. Et hoc significavit textus ille, comprehendendo sub voto intrandi omne votum simplex religionis, quod antecedere potest solemne, quod glossa apertius declaravit, dicens : Aliud est religionem profiteri, aliud vovere de intraudo vel profitendo. Ubi haec duo, quae sub disjunctione ponit, pro eodem reputat.

20. Difficultas specialis circa vota simplicia Societatis Jesu.— Ultimo, hic obiter dubitari potest de votis simplhicibus Societatis , quae post biennium fiunt , nam per illa, cum traditione et incorporatione facta in tali religione, etiam superiora vota cessant, et tamen hujusmodi religiosus potest dimitti ommino liber a votis illius religionis; resurgentne tunc priora vota, et praesertim Hierosoly mitanum, vel aliud simile , quod non nisi per aliud votum perpetuum extinguitur, juxta c. Scriptur, de Voto? Responderi potest sub disjunctione: aut enim talis religiosus per dolum et fraudem dedit causam, ob quam juste ejicitur, vel sine dolo processit ; nam in priori casu videtur obiigari, non vero in posteriori. Sed distinctio haec non recte applicatur : aut enim talia vota fucrunt suspensa, vel omnino extincta ( haec enim distinctio multum est in hac materia observanda ); si fuerunt tantum suspensa, non fuit facta absoluta commutatio, sed solum dilata obligatio durante iilo statu, et ideo quacumque ratione cesset, etiam sine dolo, obligatio rcdibit. Si vero fuerunt extincta, redire non possunt, etiamsi dolo malo exitus procuretur, quia obligatio extincta non resurgit; ille tamen non manebit tutus in conscientia quantum ad suum statum, et vota qua in religione emisit. An vero de facto caetera vota in Societate per vota, post biennium emissa, sint esxtincta, vel tantum suspensa, in tractatu ultimo de Societate dicemus. Nunc breviter supponimus non extingui, sed manere tantum suspens? ipso jure, juxta Decretum 128 primae Congregat.

21. Quomodo commutentur vota per ingressum religionis. -— Si vero loquamur de solo ingressu religionis per habitus susceptionem, per illum non commutantur vota ipso jure, ut supra dictum est, sed ad summum suspenduntur, et ideo mirum non est quod per exitum a religione absque professione redeat obligatio. Potest tamen fieri ab homine commutatio in talem ingressum bona fide factum in ordine ad professionem emittendam, si post legitimam probationem judicatum fuerit expediens. Et tunc etiam est verum obligationem extinctam non redire. Tunc vero optime applicatur distinctio data, an dolo et malitia exeat omissa professione , vel bona fide utendo facultate communi jure sibi concessa. Nam si procedat hoc posteriori modo, manet tutus, et liber ab hac posteriori obligatione; si vero mala fide exitum procuraverit, non tenebitur quidem obligatione priori voti jam extincti, tenebitur tamen iterum ingredi religionem, quia ex vi prioris commutationis mansit obligatus ad religionem profitendam, quantum in ipso esset, vel saltem ad non dimittendam illam per malitiam et dolum.

22. Ex quibus facile etiam constat quid dicendum sit, si votum peregrinationis etiam Hierosolymitanae, vel aliud, commutetur in votum simplex religionis; nam haec etiam commutatio non fit a jurc, sed ab homine, et est sine dubio licita, quia est de meliori bono, et videtur probari in dict. c. Scriptura ; intelligiturque non solum de voto profitendi religionem, sed etiam de voto simpliciter ingrediendi juxta formam juris ; nam etiam hoc est perpetuum, ut supra dixi, et sine dubio est de meliori bono. Per talem ergo commutationem extinguitur prius votum, nec resurgit unquam, sive vovens perseveret in religione, sive non. Applicanda vero est distinctio data de exitu cum bona vel mala fide, non ut in alterutro casu prioris voti obligatio resurgat ; hoc enim fieri non potest, cum fuerit extincta, sed ut satisfactum fuerit vel non fuerit voto religionis: nam qui mala fide exiit, et sine causa rationabili, non liberatur ab obligatione illius voti. Si autem bona fide utitur jure sibi concesso , liber manet. Et idem est, si talis voti religionis dispensationem obtineat. Denique ita de illo judicandum est, ac si a principio solum votum religionis emisisset.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14