Caput 15
Caput 15
Utrum professio religiosa, quatenus contractum humanum includit, sit indissolubilis per contrahentium voluntatem, et unde id habeat.
CAPUT XV. UTRUM PROFESSIO RELIGIOSA, QUATENUS CONTRACTUM HUMANUM INCLUDIT, SIT INDISSOLUBILIS PER CONTRAHENTIUM VOLUNTATEM, ET UNDE ID HABEAT.
1. In quo sensu quaestio excitetur.— Supponimus in professione duo intervenire, scilicet, traditionem religiosi cum acceptatione religionis, ac mutua seureciproca obligatione, et vota. quae Deo immediate fiunt, ac immediatam obligationem ad Deum inducunt, de cujus per- petuitate vel possibili relaxatione postea videbimus, nam solius prioris vinculi indissolubilitatem obligationisque perpetuitatem investigamus. Duobus autem modis potest simile vinculum relasari, vel esse indissolubile, scilicet, vel ab intrinseco ex mutuo consensu contrahentium, vel ab extrinseco per dispensationem superioris, vel per alium excellentiorem modum, sicut matrimonium ratum tantum est ab intrinseco indissolubile, licet ab extrinseco per dispensationem solvi aliquando possit, et per professionem religiosam irritari. Hi ergo duo modi in vinculo professionis considerari possunt, et de dispensatione dicemus postea. Nunc priori modo conditiones hujus vinculi consideramus ; supponimusque duobus modis intelligi posse contractum humanum inter duos esse dissolubilem ab intrinseco. Primo, per mutuum consensum, et quasi contrarium pactum inter eosdem. Secundo, per voluntatem unius partis, etiam altera invita, quod potest contingere, vel ex parte unius ex contrahentibus, vel ex parte utriusque, ita ut unusquisque possit cogere alterum ad rescindendum contractum, si voluerit; ut, verbi gratia, contractus emptionis et venditionis, absolute factus et consummatus, potest dissolvi ex consensu utriusque partis, non vero per unius tantum voluntatem. Si autem alienatio facta sit cum pacto de retrovendendo ex parte ementis, poterit prior alienatio dissolvi ad petitionem primi venditoris, etiam invito priori emptore. Si autem prior contractus est cum pacto, tam de retrovendendo quam de emendo ex parte utriusque contrahentis, tunc ad petitionem cujuscumque illorum alter cogi potest ad priorem contractum dissolvendum. In praesenti ergo omnes isti modi possunt cogitari, et ideo de singulis dicendum est.
2. Professio ea parte profitentis omnino indissolulilis est.—bico primo: vinculum professionis ex parte profitentis omnino indissolubile est, ita ut sola voluntas ejus nunquam vel possit ad rumpendum vinculum, libertatemque recuperandam sufficere, vel religionem ad illam concedendam cogere. Haec assertio extra controversiam est; nam imprimis ratione hujus obligationis, religiosi professi suam religionem deserentes apostatae sunt, et gravissime puniuntur, compellique semper possunt ut redeant, cap. Consulti, cap. Ez parte, et cap. ult. de Regular., et cap. ult. de Apostatis, et cap. 2, Ne clerici vel monachi, in 6. Deinde ratione probatur, quia religiosus per professionem fit servus religionis, in quam sui dominium transtulit, sicut in servitute civili videre licet. IdGemque argumentum sumitur ex donatione alteri facta, quam donator revocare non potest sua sola voluntate; sic autem religiosus se donat monasterio; ergo non potest suo arbitrio revocare donationem factam. invita religione; hoc enim est de ratione servitutis, et donationis absolute ac voluntarie factae. Denique idem est de qualibet promissione absolute facta, praesertim quando supponit donationem, et cadit in perpetuitatem, et perseverantiam in traditione factam, quomodo etiam in professione religiosa tacita vel expressa fit.
3. Post acceptatam professionem non potest religio professum liberare a vanculo professionis.—bico secundo: post absolutam et solemnem professionem a religione acceptatam, non potest religio sua tantum voluntate religiosum invitum liberum a vinculo professionis dimittere, eumque religioso statu privare, neque illum cogere ut talem dimissionem acceptet. Circa quam assertionem notandum duobus modis posse reiigionem a se religiosum expellere, uno solum quoad usum (ut sic dicam) status religiosi, et unionem cum ipsa religione; alio, quoad proprietatem, seu vinculum obhgationis, et quoad ipsum religiosum statum. Nunc non tractamus de priori ejectione; nam, licet illa non possit fieri sine causa, fieri tamen potest per modum justae poenae, nisi jure ecclesiastico prohibeatur, ut in fine hujus materiae videbimus. Hic autem de posteriori modo separationis et abscissionis religiosi loquimur, et intelligitur assertio non solum sine causa, sed etiam cum illa, et a fortiori colligitur haec assertio ex c. ult. de Regul., in quo jubentur praelati religionis omnes fugitivos et apostatas annuatim inquirere, et ad religionem aliquo modo revocare. Item ex communi sensu et praxi Ecclesiae, constat professum religiosum, etiamsi ejiciatur in perpetuum, et ab acwali jugo religionis eximatur, semper manere religiosum, et posse cogi vel a religione, vel saltem a Pontifice, ut ad habitum et ad observantiam religionis redeat. Ratio autem est, quia hujusmodi professio fit cum obligatione inter religionem et religiosum, ut supra dictum est cum Navarr., cons. 5, alias 16, de Regularibus; Sanch., Iib. 7. disp. 23, ubi alios allegat ; ergo religio cum acceptat traditionem religiosi, non pure (ut ita dicam) tanquam donationem omnino liberalem illam acceptat, sed ut onerosum et mntuum coniractum, ita ut simul se obliget absolute et simpliciter ad retinendum religiosum, et alendum, educandum, ac bene regendum illum ; ergo non potest sua voluntate, sive illum invitum dinittere.
4. Objectio. —Dices, hoc solum probare de ejectione ita voluntaria, ut sine causa justa fiat, secus autem si fiat ex causa rationabili, juxta ecclesiasticos canones, vel propriam regulam, sicut habetur in regula Sancti Benedicti, c. 28 et 29. Tunc enim juste et valide ejicitur, quia et est poena justa, ad quam imponendam non deest potestas in religione, et haec ipsa conditio a priori pacto contenta est, vel subintelligi debet. Sed instabis; nam inde sequitur posse praelatum rehgionis ex causa, et in poenam, non solum ejicere religiosum quoad actualem unionem et subjectionem, sed etiam ipsum religionis vinculum et statum prorsus auferendo, quod admitti non potest. Probatur sequela, quia potest religio ita illum liberum a sua subjectione dimittere, ut illum amplius ad se revocare non possit, nec iste amplius ad illam redire vel ci parere teneatur ; ergo tunc religio cessit juri suo, totumque dominium, quod in religioso habebat, a se abdicavit, et ab omni obligatione alendi et regendi talem personam, seipsam liberavit ; ergo pactum traditionis et acceptationis, ac obligationis reciprocae inter religionem et religiosum prorsus fuit rescissum, et qui erat servus , factus est liber; sicut contingit in servo civili, quando ita a domino manumittitur, ut dominio in ipsum se abdicet. Hinc vero ulterius sequitur, talem sic ejectum omnino fieri non religiosum, et liberum ab omni obligatione etiam votorum evadere. Probatur, quia fundamentum primum totius status religiosi, prout nunc fit, est traditio, et pactum inter religionem et religiosum; ergo, destructo fundamento, totus status tollitur. Item ille est status servitutis; sed tollitur servitus, ut probatum est; ergo et status religiosus. Praeterea iollitur votum obedientiae, quia subtrahitur omnino materia ejus, neque enim ille promiserat obedientiam nisi praelatis illius religionis, quibus jam non tenetur obedire, quia jam non sunt sui praelati, neque amplius ad id obligari potest, quia non potest unquam cogi ut illis subjiciatur; ergo materia illius voti omnino subtrahitur in eo casu, et consequenter votum irritatur; illo autem ablato cessant reliqua, tum quia illa non sunt facta nisi cum mutua dependentia ob convenientiam ad professionem, quae, sublato quocum- que essentiali requisito, tota destruitur; tum quia religiosus non emittit vota, nisi in statu religioso servanda; ergo, destructo religioso statu, omnia vota evacuantur.
5. Vera responsio. — Ad quid teneatur professus a reliione dimissus, quamdiu in alia non profitetur. — Respondeo, per ejectionem religiosi professi, quantumvis justam et perpetuam, nunquam rescindi omnino prius vinculum, vel ex parte religiosi quoad traditonem et servitutem religiosam, vel ex parte religionis, quae non omnino amittit jus seu dominium quod prius habebat in religiosum ejectum, quamdiu aliam religionem non ingreditur, et in ea profitetur. Nam religiosus sic ejectus verus religiosus manet, ut notat Archidiac., in c. Abbates, 18, q. 2, n. 5, ubi etiam regulam S. Benedicti supra citatam sic exponit, et tenetur ad vota servanda, et fortasse ad aliquas graviores observantias suae religionis, quatenus in tali modo vivendi servari possunt, ut late tractat Navar., Comment. 2. de Regul., n. 33 et sequentibus, et in Comment. 3, n. 44 et 45, et nos inferius disputabimus. Et praeterea est valde probabile teneri ad religiosam communitatem reverti, sia praelato revocetur, quia hoc magis pertinet ad justam poena:n, et non est necesse ut religio se privet suo dominio et potestate in talem personam, licet possit illa nunquam uti in religiosum dimissum, si ita espedire judicaverit, vel sibi licuerit. Et hoc maxime confirmat cap. ult. de Regul., ut supra citavi. Et potest exemplo confirmari. Nam hoc etiam modo posset dominus temporalis mancipium ejicere non manumittendo ilium, sed tantum non utendo dominio suo circa illum, vel illum a se separando, ut suo arbitratu vivat, et de suis operibus alatur, quamdiu domino videbitur.
6. Alia responsio - sic ejectus semper manet sub obedientia speciali Summi Pontificis. — Hyjectus a religione manet subjectus Episcopo. — Addo vero ulterius, licet demus posse aliquam religionem ita cedere juri suo quoad gubernationem religiosi, ut nunquam possit amplius illum cogere ut ad suam obedientiam revertatur, nihilominus semper remanere sub obedientia speciali supremi praelati omnis religionis, qui est Summus Pontifex, respectu cujus semper manet in statu religioso, et sub peculiari ejus potestate, tam ratione traditionis quam ratione voti obedientiae. Quia, licet tantum se obligaverit per votum illi religoini, et praelatis ejus, sub illis Pontifex con- tinetur, et ideo ab illo cogi semper potest ut ad suam religionem revertatur, non tantum per potestatem jurisdictionis, ut Pontifex est, sed etiam per specialem potestatem praelati totius religionis. Quod maxime habet locum hoc tempore, in quo religiosi sunt exempti a praelatione Episcoporum. Nam olim illis erant subjecti, non tantum ut Episcopis, instar aliorum fidelium vel clericorum, sed etiam tanquam propriis praelatis et superioribus, ut sumitur ex multis decretis apud Gratianum, 18, q. 2, praesertim a c. Quidam monachorum, ex Conc. Chalcedon., cap. 4, et cap. Abbates, 6, ex Conc. Aurelian. I, cap. 21, et cap. Ad monasteria, ex Conc. Arelatensi, et cap. Cognovimus, ex Gregorio, l. 7, epist. 65; et ex Dionysio, c. 6, de Ecclesiastica Hierarch. ; D. Thoma, 2. 2, q. 180, art. 5, ad 3. Et inde etiam fit ut ejecti a religionibus exemptis Episcopo tanquam praelato suo religiose obedire teneantur. Quia ejectus a religione, et habitu religionis privatus, privilegium exemptionis amittit, ideoque redit ad jus antiquum, et Episcopo subjectus manet. Sic ergo constat per ejusmodi ejectionem et separationcm religiosi a corpore religionis, nunquam auferri aut rescindi fundamentum illud religiosi status, quod in traditione religiosa constituitur, nec etiam votum obedientiae per subtractionem materia extingui, multoque minus caetera vota castitatis et paupertatis. Atque ita certa et indubitata relinquitur assertio po sita, quod in his religionibus, in quibus secundum Ecclesiae morem status religiosus per solemnem professionem constituitur, nulla est potestas in religione, vel praelatis ejus ad liberandum religiosum ab ipso vinculo religionis, ejusque statu quoad substantiam ejus, ipso religioso invito. Quaeri autem potest quae sit propria ratio hujus impotentiae, et an sit ex lege positiva Ecclesiae, vel ex divino aut naturali jure, quod in sequenti assertione explicabitur.
7. Neque ea mutuo consensu vinculum profussionis dissolvi potest.— Dico ergo tertio: ciiam ex mutuo consensu, et pacto contrario (ut sic dicam) religionis et religiosi, non potest religiosa traditio a religionerite acceptata rescindi quoad vinculum ejus. Haec etiam est communis et indubitata assertio, quam Navar., in Comment. 2, de Regular., n. 33, et in Comment. 3, n. 45, ex Cardin., in c. Fide regular., q. 1, his verbis explicat : Professio vegularis producit in regulari quasv quemdam characterem indeletilem. Et citat D. Thom. 2. 2. q. SS, art. 11, addendo ampliationem, per ullam potestatem, etiam papalem, quam ipse non probat cum Innocentio et aliis, in cap. Cum ad monasterium, de Statu Monach., in quo innuit omnes, qui putant vinculum professionis solemnis esse omnino indispensabile, a fortiori huic assertioni subscribere; et eos, qui admittunt dispensationem, saltem supponere nullo alic modo auferri posse. Habet autem haec veritas fundamentum imprimis in jure canonico, in decretis citatis, praesertim in dicto cap. ult., de Regul. Favet etiam dictum cap. Cum ad Monasterium, de statu Monachorum. Deinde in usu et traditione omnium religionum ; nunquam enim talis modus liberandi aliquem a vinculo religionis in Ecclesia visus est, nedum permissus vel probatus. Addo non solum nunquam fieri dissolutionem vinculi religiosi isto modo, verum etiam neque quoad actualem subjectionem et unionem cum ipsa religione; haec enim per modum conventionis et pacti inter religiosum et praelatum, sine alia causa exigente talem separationem, per solam auctoritatem praelati seu religionis fieri non potest. Unde ad summum fit per modum justae poenae, ut explicumus.
8. Difficultas: quo jure sit hoc vincumwn professionis indissolubile.—Dbifficultas vero superest in explicanda radice hujus indissolubilitatis, unde quaestio est an sit ex sola prohibitione Ecclesise addita tali contractui religioso tribus votis confirmato, vel sequatur ex natura rei, supposito pacto tali modo et intentione inito. Quod enim priori tantum modo fieri potuerit, suaderi potest primo, quia supra, lib. 2, diximus non esse de essentia status religiosi ut haec traditio sit ex utraque parte irrevocabilis, et probavimus fuisse antiquum morem religionum dimittere religiosos liberos etiam quoad vinculum, et quoad totum religiosum statum. Et si ponderentur aliqua, qua ex Basilio, Augustino, Benedicto et Gregorio attulimus, profecto indicant solitum esse id fieri ad solam petitionem religiosi, consentiente praelato religionis; ergo dissolvebatur vinculum ex mutuo consensu ; ergo signum est non habere vinculum illud ex divino jure naturali vel positivo tantam indissolubilitatem. Secundo, idem suadetur, quia omnis contractus humanus, per quas causas rascitur, rescindi potest, juxta regulam S ultimi Institut., Quibus modis obligatio tollatur; sed hoc vinculum religiosi cum religione per contractum humanum et mutuum consensum factum est ; ergo per eosdem consensus dissolvi potest. Confirmatur. Nam hac ratione multi et gravissimi viri sentiunt matrimonium ratum non esse natura sua omnino indissolubile, nisi aliqua divina instutitio addatur, cum tamen nullus contractus humanus sit natura sua indissolubilior quam sit matrimonium. Aliud simile exemplum est de servitute humana ex voluntario contractu orta ; nam, lcet ex se perpetua sit, nihilominus ex consensu partium dissolvi potest; quod non obstat statui servitutis, quia sufficit ut natura sua ex parte servi perpetuus sit. Idem ergo erit in servitute religiosa. Probatur consequentia ex similitudine rationis quoad hanc partem. Nam herus potest manumittere servum, quia ratione dominii potest uti illo, vel renuntiare juri quod in illum habet; praelatus autem religionis habet dominium, vel jus peculiare in religiosum; ergo potest jus suum renuntiare si velit, et consequenter religiosum a jugo servitutis religiosae liberare ; hac tamen intercedente differentia, quod in manumissione solus consensus heri videtur sufficere, quia illa servitus est poenalis, et onerosa servo, et jam quasi naturaliter supponitur consensus illius ; servitus autem religiosa est honorifica et commoda non solum animis, sed etiam corpori et vitae humanaee , et ideo secundum rectam rationem et ordinarie non praesumitur, sed expectatur consensus religiosi; illo autem accedente, nihil aliud ex natura rei desiderari posse videtur, ut fieri possit vinculi dissolutio. Unde e contrario necessaria erit superior positiva prohibitio, ut talis dissolutio fieri non possit.
9. Probatur vinculum hoc professionis ex natura rei esse indissolubile.—Aliunde vero potest contrarium suaderi primo, quia hoc vinculum de facto est indissolubile dicto modo, ut diximus; et non ratione alicujus prohibitionis positivae; ergo ex natura rei. Probatur minor, quia talis prohibitio non est juris divini positivi, nullibi enim ostendi potest, maxime cum ejusmodi contractus et traditio ab Ecclesia inventa sit. Nec etiam est juris Pontificii, quia nulla lex canonica proferri potest, per quam facta sit; nam cap. ult., de Regular., quod aliqui ad hoc citant, nihil probat; ibi enim potius supponitur immutabilitas status religiosi professi, quam religio vel praelatus ejus non potest auferre; et ideo praecipitur ibi praelatis ut omnino procurent fugitivos religiosos et quomodocumque extra religionem vagantes, ad illam revocare. Neque ad hoc sufficit prohibitio canonica; alias enim esset in potestate Pontificis, ut est supremus religionum praelatus, hoc modo dissolvere illud vinculum per solam voluntatem suam de consensu religiosi sine ulla causa, atque adeo non dispensando, sed quasi irritando. Et consequenter licet forte peccaret Pontifex id faciendo, cum damno spirituali subditi, nihilominus factum teneret, quia utitur jure suo, remittendo seu condonando illud, et consequenter etiam jus religionis, tanquam supremus dispensator cmnium bonorum ejus, et non ageret contra justitiam respectu religiosi, quia volenti et consentienti non fit injuria. nec prohibitio humana potest actum Pontificis irritare. Esset ergo valida ejectio et translatio personae ab statu religioso ad nen religiosum, sine causa et dispensatione jusia, quod est absurdum, et contra omnem sensum, et usum Ecclesia.
10. Secundo probatur haec pars a priori, quia ex hoc contractu inter religionem et religiosum, quem professio solemnis includit, non solum nascitur reciproca obligatio inter religionem et religiosum in eorum commodum, sed multo magis nascitur obligatio respectu Dei, in cujus honorem et cultum ille contractus fit; ergo ex hac parte contractus ille natura sua indissolubilis est per solas voluntates contrahentium, quia divinum jus utique Deo acquisitum ex vi illius contractus resistit. Et confirmatur ac declaratur , quia, licet religiosus proxime se tradat religioni, principaliter se tradit Deo per religionem, seu in religione; et similiter, licet praelatus proxime acceptet traditionem illam, Deus per illum principaliter illam acceptat; ergo post consummatum contractum non sufficiunt voIuntates proxime contrahentium ad illum dissolvendum, nisi constet Deum etiam cedere juri suo , ad quod necessaria est auctoritas Pontificia , cui talis interpretatio divinae legis commissa est, qua utitur quando in votis dispensat, et ideo si aliquo modo potest dissolvere hoc vinculum, solum est per modum dispensationis, ut mox videbimus. Non autem id potest facere quasi cedendo peculiari juri, quod sibi et religioni per talem professionem et traditionem acquisitum est; cujus optima ratio est, quia hic modus distrahendi priorem contractum per mutuum consensum est actus proprii et absoluti dominii, quale habet dominus temporalis in servum; at nec religio, nec praelatus ejus, vel etiam Papa habet tale dominium speciale in religiosum, sed so- lum habet administrationem vice Dei proprii domini; ergo non competit praelato vel Papae talis absoluta potestas renuntiandi, vel dissolvendi illum contractum, quasi per potestatem dominativam; ergo sub hac ratione natura sua indissolubilis est, Quod potest tandem explicari exemplo magis sensibili. Nam si quis donet calicem Ecclesiae, non potest postea praelatus vel etiam Pontifex donationem irritare, vel calicem reddere priori domino ex sola absoluta voluntate , ac si esset absolutus dominus calicis , quia revera non habet tale dominium, sed prudentem administrationem, per quam poterit de calice disponere, ut fidelis dispensator et prudens. Ita ergo se habet persona religiosi Deo donata in servitutem specialem, ideoque non potest in libertatem restitui per solam manumissionem (ut sic dicam) voluntariam alicujus hominis, sed ad summum poterit per justam dispensationem, de qua mox videbimus.
11. Resolutio difficultatis proposite.—Waec sententia valde probabilis est, dummodo in eo sensu accipiatur, ut his, quae de essentia hujus status rebgiosi in lib. 2 diximus, non sit contraria. Atque ita recte intellecta poterit forte cum superiori conciliari. Itaque imprimis duplex quaestio distinguenda est. Aliud enim est quaerere an religiosus status requirat vinculum natura sua indissolubile per voluntates proxime contrahentium ; aliud vero est quaerere an posset interdum status religiosus fieri medio contractu natura sua per voluntatem proxime contrahentium indissolubili ex vi contractus sine aliolegis humanae adminiculo. In hoc enim posteriori sensu dubitatio haec accipienda est. Nam in priori pro certo supponimus non esse contractum sic indissclubilem necessarium ad omnem religiosum statum constituendum, neque esse illi essentialem secundum suam genera!em rationem praecise spectatam. Ratio patet ex dictis, quia potest fieri religiosa traditio, in qua acceptatio non fiat omnino absoluta, sed sub conditione limitante, ac potestate retractandi illam justis ex causis secundum regulas seu constitutiones religionis, et tune clarum est ex dicta traditione non contrahi vinculum indissolubile, cum ex justa causa dissolvi possit, et cessare per solam revocationem a praelato factam juxta prioris pacti tenorem ; et hic modus traditionis est nune in usu in Societate Jesu quoad aliqua membra ejus, et nihilominus sunt veri et proprii religiosi. Et forte etiam fuit in usu in antiquis religioni- bus, ut in libro secundo tractatum est. Nihilominus tamen certum est, non hoc tantum modo fieri posse et nunc fieri religiosum statum; quin potius secundum praesentem Eeclesiae morem frequentius fieri religiosum statum cum vinculo, dicto modo indissolubili; ideoque in alio sensu superest quaestio , an sit possibile constitui etiam statum illum per talem traditionem et acceptationem, quae ex se et natura sua inducat vinculum indissolubile, et consequenter an de facto professio solemnis ita fiat.
12. In quo sensu dicatur professio indissolubilis jure ecclesiastico, et simul naturali. — Cur prelatus religionis non possit dispensare vn professione cum subdito. — Pro cujus resolutione est ulterius considerandum, saepe ac frequentius contingere, ut forma contractus, et modus ac intentio contrahendi humano jure instituta sit, et nihilominus contractus semel factus natura sua inducat talem vel talem obhgationem, vel effectum magis vel minus permanentem; ut, verbi gratia, si lex statuat ut acceptans semel Episcopatum, vel aliud munus, non possit illud sua auctoritate et libertate renuntiare, vel ut qui acceptavit haereditatem , non possit illam repudiare ; unc quod ille contractus sub tali modo et onere accipiatur, ex humana est institutione, ct nihilominus contractus sub tali intentione factus inducit tale onus natura sua, quia non solum ex civili, sed maxime ex naturali obligatione ad illam servandam cogit. Ad eum modum quo votum vel promissio est obligatio humana mera voluntate inducta, semel tamen posita ex natura sua talem obligationem inducit. Sic ergo illa professio solemnis dici potest habere indissolubilitatem a jure ecclesiastico, quatenus, quod tali modo fiat, ex Ecclesiae institutione introductum est, ut constat, tum quia poterat non ita fieri, si Ecclesia nollet ; tum quia fortasse antea ita fiebat, et postea alia forma profitendi introducta est. Tum etiam quia illa indissolfbilitas omnino pendet ex modo et intentione acceptationis, quae per auctoritatem Ecclesiae fit nomine Dei ; hic autem modus ab ipsa Ecclesia praescribitur et determinatur ; ergo talis modus contrahendi in jus ecclesiasticum resoivitur; ct nihilominus professio sic facta recte dici potest inducere vinculum indissolubile per voluntatem contrahentium; tum quia et religiosus sic se tradens omnino se privat potestate retractandi tale pactum, vel talem donationem, quia ex parie sua totum jus suum absolute transfert in Deum, et religio ex vi institutionis suae ita accepiat, ut absolutum dominium, vel quasi dominium talis personae, Deo principaliter et sibi ministerialiter, ut sic dicam, acquirat; et ideo ex vi talis acceptationis illum amplius retractare non valeat, quia nec suo nomine potest, nam jus transivit specialiter in Deum, nec etiam nomine Dei, quia non est ad hoc ministerium constitutus praelatus, vel religio, sed pertinet ad vicarium Dei, qui altiorem potestatem habeat dispensandi bona, seu jura Deo specialiter acquisita.
13. Et juxta haec facilis redditur ratio, quae circa secundam assertionem quaerebatur, cur, scilicet, non possit praelatus religiosus incorrigibilem religiosum sic professum ita dimittere, ut ipsum statum religiosi, et regularitatem, et quasi characterem ejus (ut Navarrus loquitur) illi auferat. Hoc enim non tribuitur sufficienter prohibitioni humanae, tum quia aliter Pontifex id facere posset saltem valide, quamvis illicite, sicut faceret tollendo vel dispensando sine causa in votorum solemnitate; de quo tamen major est ratio, nam solemnitas voti est tantum de jure humano, ut ostensum est, professio vero seu traditio solemnis etsi juxta conditiones jure humano constitutas emittatur, illis tamen positis jure naturali manet irrevocablilis, etiam per Summum Pontificem , nisi per dispensationem , quando justa intervenit causa ; tum etiam quia posset contrarium lege humana induci , quod certe non potest nisi mutando modum aeceptationis et contractus , qui niodo in professione solemni datur. Tum denique quia involvit repugnantiam , quod acceptatio sit omnino absoluta, et quod retineatur potestas ejiciendi religiosum, privando illum tali statu, quia in hoc secundo involvitur conditio opposita absolutae acceptationi. Unde etiam sequeretur talia vota, quae supponuntur esse solemnia, inducere conditionem repugnantem solemnitati votorum, juxta dicta in libro secundo. Accedit denique quod, juxta consensum omnium Theologorum et jurisperitorum, votum solemne, vel per nullum hominem auferri potest, vel non nisi per dispensationem ; praelati autem religionum cum puniunt incorrigibiles religiosos, ejiciendo illos, non exercent voluntariam jurisdictionem, qualis in dispensando exercetur, sed exercent jurisdictionem involuntariam et cogentem per poenam ; ergo non potest extendi ad ablationem votorum solemnium, et consequenter nec vinculi religiosi, sine quo illa vota non subsistunt.
On this page