Caput 16
Caput 16
Utrum professio sit vinculum omnino indispensabile, etiam per potestatem pontificis.
1. Proponitur sententia D. Thome, neganlis posse Pontificem dispensare in professione. — Haec quaestio tractari solet de voto solemni, et in particulari, et specialiter de voto continentiae ; sed quia in singulis votis solemnibus infra a nobis tractanda est, quia in unoquoque habet suam facultatem, ideo de ipsa professione praecipue ratione traditionis et emancipationis ad obsequium Dei, et consequenter de voto solemni, ut sic pra-cise ex vi solemnitatis, tractanda est, quoniam hinc pendet resolutio omnium dictarum quaestionum. Est ergo in hacre celebris sententia D. Thomae, asserentis professionem esse omnino indispensabilem , nec posse Pontificem ex monacho facere non monachum ; quod tanta asseverauone affirmat, ut praeter suam consuetudinem dicat, Papam non posse facere, quod ille, qui est professus religionem, non sit religiosus, licet quidum jurista ignoranter contrarium dicant, 2. 2, q. 188, art. 11. Ejus sententiam secutus est Capreol., in 4, d. 33, quaestione unica, ad argumenta Sco et Durandi contra secundam conclusionem; et Sylvest., Votum, 4. q. 3; Tabiena, verb. Dispensatio, 8 1; Abulens., n. 30, q. 109, ubi quosdam antquos Canonistas pro hac sententia refert; late Soto, lib.7 de Justit., q. 4, art. 2, et in 4, dist. 38, q. 2, art. 2, ubi pro eadem refert gloss. in c. Cum ad monasterium, de Statu monach., et in c. 1, de Voto; et Altisiodcrens., lib. 3 Sum., tract. 22, c. 1, q. 2. Sed, licet verum sit ex opinione illorum posse hoc inferri a fortiori , tamen illi non hoc solum asserunt, sed in universum votum perpetuum dispensari non posse, quorum sententiam in hac parte reprehendit D. Thomas, et mcerito, quia improbabilis est. Unde ex illa non potest huic opinioni, quam tractamus, auctoritas conciliari ; sed potius ex illa potest argumentum sumi a contrario sensu. Nam illi auctores intellexerunt nihil esse in voto solemni, quatenus tale est, sed solam perpetuitatem, quae illi cum voto simplici continentiae communis est. Unde si ex perpetuitate non est indispensabile, capax erit dispensationis ; et eodem fere modo procedit in hac quaestione Albertus Magnus, in 4, dist. 35, art. 16; nam aliud generalius principium constituit, scilicet, votum perpetuum nunquam pesse ita dispensari, ut liceat actus illi contrarius, qui per votum promissus fuerat ; unde etiam in voto temporali non videtur admittere dispensationem, sed commutationem in melius, quam etiam putat fieri non posse in voto perpetuo; qua omnia plane falsa sunt. D. etiam Bonaventura, in 4, dist. 38, quaestione ultima, generaliter negat posse Papam dispensare in volis, sed solum declarare an obliget necne; vel an in particulari casu sit majus obsequium Dei servare votum, quam non servare. Atque hoc modo de dispensatione loquendo, sub problemate relinquit an habeat locum in professione, quod etiam dicit de voto simplici continentiae. Almainus autem, in tractatu de Auctoritate Ecclesiae, c. 3, licet non admittat dispensationem voti, nisi per modum interpretationis, concedit in aliquo casu posse habere locum hujusmodi interpretationem circa votum solemne, seu religiosum statum.
2. D. Thomas primo fundat suam sententiam in verbis Innocentii Papae, in cap. Cum ad monasterium, de Statu monach. : Aódicatio propr ietatis , sicut et custodia castitatis , adeo est annexa regule monachoeli , ut contra emn nec Summus Pontifem possit licentiamn indulgere. In quibus verbis aperte dieit Pontifex se non posse dispensare in actibus contrariis his volis ; ergo multo minus poterit dispensare omnino auferendo aliquod ex his votis; ergo multo minus poterit dispensare in tota professione, statum per illam acquisitum auferendo. Secundo argumentatur ratione, quia non potest Pontifex facere ut res semel consecrata ad divinos usus, permanens in esse suo, non maneat consecrata ; sed per professionem consecratur religiosus divino cultui, ita ut esse religiosum nihil aliud sit quam esse consecratum Deo; ergo non potest Papa efficere ut persona semel religiosa per professionem, quamdiu vivit, non sit religiosa. Major habetur imprimis ex illo Levit. ult. : Zlud, quod semel sanctificatum est Domino , non poLest in alios usus commutari. Unde sumpta videtur illa regula juris 51, in 6: Semel Deo dicatum non est ad usus humanos ulterius transferendum. Idem patet inductione , nam calix semel consecratus, quamdiu est, non potest non esse consecratus. ftem , crus illa, quae semel fuit sanctificata per contactum corporis Christi, non potest non retinere semper illam sanctificationem. Ratio autem a priori esse videtur . quia haec consecratio intrinsece oritur ex quadam actione , quae jam praeteriit, et ideo relinquit consecrationem indelebilem, proinde ac si characterem immutabilem impressisset; nam illa habitudo ad actionem praeteritam, seu denominatio ab illa relicta, magis indelebilis videtur quam quaelibet impressa qualitas; nam haec quatenus in praesenti manet, auferri potest aliquo modo; illa vero quatenus consistit in habitudine ad actionem praeteritam , non magis potest non esse, quam aetio praeterita potest non fuisse, postquam facta est.
3. Unde non videtur referre ad vim hujus rationis, quod Cajetanus et alii respondent, benedictionem non esse de essentia professionis; nam D. Thomas (ut credendum est in re tam clara) non facit vim in hoc, quod benedictio fiat per orationes, aut per aspersionem aquae benedictae, signum crucis, vel alias similes caeremonias; nam per se evidens est has non pertinere ad substantiam professionis, ut in professione tacita constat, et ex hactenus dictis de substantia professionis manifestum est, et sumi etiam potest ex multis juribus, de Regular., et de Convers. conjugatorum ; ac denique etiam Soto, cum Cajetano advertunt in sua religione prius fieri professionem, postea sequi benedictionem. Consecrationem ergo vocavit D. Thomas ipsam emancipationem, per quam talis persona divino cultui consecratur , quae fit traditione ipsa, et dedicatione talis personae ad divinum cultum, quae, eo ipso quod semel facta est, irrevocabilis esse videtur. Unde Soto supra tertiam rationem adjungit, quam putat esse eamdem cum praecedenti , quia relgiosus constituitur per actualem traditionem , per quam persona in aterius, scilicet religionis, potestatem et professionem traditur; sed qui sic traditur in alterius dominium, non potest illi subtrahi sine injuria ejus, sed traditio manet perpetua et irrevocabilis; ergo hujusmodi est religiosa professio. Quam rationem confirmat idem auctor illo exemplo D. Matthaei, qui nefas putavit permittere Iphigeniam, quae jam Christo consecrata et desponsata fuerat, regi mortali dari in sponsam, quamuis dimidium regni illi offerret.
4. Quarto argumentor, quia Summus Pontifex non potest dispensare in divino jure, ut omnes supponimus ; sed professio religiosa ejusque obligatio est de jure divino, quod a nobis in superioribus ostensum est. Quamvis enim modus profitendi in particulari sub hac velilla regula, vel sub hujus vel illius potestate, sit de jure ecclesiastico. tamcn substantia Ipsius professionis de jure divino est; erco. Quinto confirmatur, quia professio religiosa dissoivit matrimonium ratum, non consummatum ; ergo id facit virtute divini juris, nam jus humanum non potest dissolvere vinculum matrimonii, quod est ex jure divino ac naturali; ergo ex eodem divino jure est hoc vinculum strictius et indissolubilius quam sit vinculum matrimonii ; sed hoc indispensabile est per potestatem humanam ; ergo et illud. Alias, contingere posset ut aliqua femina duobus viris, utroque superstite, et e contrario unus vir duabus feminis, licite et valide successive in matrimonium daretur ; ut si prius cum una contraxit non consummando matrimonium, et postea religionem professus est, ac deinde dispensatus, et tandem matrimonium cum alia contraxit ; hoc autem absurdum videtur; sic enim(aiunt aliqui) haberet simul quis duas uxores viventes, vel una mulier duos maritos, quod absurdum est. Tandem confirmari solet, quia Papa non potest dispensare in matrimonio consummato; decet autem, sicut est in Ecclesia aliquod vinculum caruale , quod postquam plene consummatum est, omnino est indispensabile, ita etiam sit aliquod spirituale vinculum cum Deo omnino indispensabile et immutabile ; hoc autem nullum potest esse majus nec macis consummatum , quam sit in professione religiosa, quae non indiget alia consummatione, quia ipsummet vinculum includit spiritualem actum, ratione cujus, qui adhaeret Deo, unus spiritus fit cum ipso; in carnali autem matrimonio vir et uxor non fiunt una caro usque ad usum.
5. Communior sententia docet posse Sumuin Pontificem dispensare in professione. — Dicendum nihilominus est primo Summum Pontificem posse dispensare in professione religiosa, atque adeo efficere ut qui hactenus fuit religiosus professus, amplius jam rehgiosus non sit. Haec est sententia multo communior quam praecedens, tenent enim illam quaniplures Theologi. Et imprimis tenuit illam D. Thomas, in £,dist. 38, quaest. 1. art. 4, quaestiuncula 1, ad 3; et ex Thomistis sequitur eum Cajet. 2. 2, quaest. S8, art. Tet 11; Palud. ibi, quaestione quarta, art. 4, concl. 11.; Antonin, 3p.. tit. 16,c. 1, $ 10, et tit. 22, c. 7. casu 12, ubi varios pro hac sententia refert. Idem Hervaeus, Quodlib. 11, q. 3; Ferrar. etiam, 3 cont. Gent., c. 124, in fin., hanc sententiam admittit ut probabilem; existimat tamen illam dispensationem solum esse per modum declarationis, quod in universum de omnibus votis affirmat. Eamdem opinionem sequitur Petrus Sot., lect. 5, de Matrimonio, in fin., ubi prudenter alt, necessaria et legitima causa interveniente, non esse facile in his auctoritatem dispensandi restringendam. Eamdem opinionem significat Ledesm., in 4, 2 p., q. 69, art. 7, in fine. Tenent eamdem fere alii Theologi in 4, d. 38; Scot. q. 2; Durand., q. 2; Richard., art. 9, q. 4; Major, q. 14; Supplem., quaestione prima, art. 5, dub. pen., et ibidem Palat. Idem sentit Medin., c. de Confess., quaest. de Dispensat. confess. ; Angel., verb. Votum, 4. n. 5; Angles, art. 8, de Voto, difthicult. 2: late Medin., lib. 5, de Contin. sacerdot. Accedunt communiter nostri Theologi: Tolet., lib. 4, c. 18, numero quinto; Henr., lib. 12de Matrim., c. 5, num.7 ; Valent., 2.2, disp. 6, quaest. 6, punct. 7; Azor, tomo primo, libro duodecimo, Inst. moral., c. 7, q.1; Emman. Sa, verbo Voti irritatio, dispensatio, etc. n. 13; Sanchez, lib. 8 de Matrimon., disp 7T n 7. Less. lib. 2. c. 40, n. 14. Praeterea tenent hanc sententiam communiter doctores utriusque juris, Innocent., Joann. Andr., Hostiens., Panorm., etalii, in c. Cum ad monasterium, de Statu monach.; Turrecrem., in cap. de Lllo clerico, 32 d.; Felin., in c. Si quando, de Rescriptis, ubi plures refert, quos etiam ex parte commendat et sequitur Covar., inc. 2, de Testam., n. 10; Gregor. Lopez, in libro secundo, tit. 7, partit. 1, ubi adducit Bald., inleg. $i pater,S ult., ff. de Adoptionib., cum aliis. Idem repetit tit. S, l. 4; idem tenet Matienso, in lib. 5 Recopil.. tit. 7, l. 1, Gloss. 1, n.20; Anton. Gom., l. 40 Taur., n. 66, ubi alios plures juristas referunt. Ac denique idem tenet Navarr. in Summ., c. 12, n. 35, et in Comment. 2 de Regul., 35, et saepe alias.
6. Confirnant primo carüs esemplis. — Confirmatur eax dispensatione matrimonii rati. — Ad hanc sententiam confirmandam afferunt multa exempla, et antiqua, et moderna plurimorum Pontificum, qui cum religiosis professis dispensarunt. Nam imprimisin religionibus militaribus dispensatum est, ut possint matrimonium contrahere ; et cum reli- gione sancti Joannis idem fieri posset non solum antecedenter pro his, qui infuturum illam professi fuerint, sed etiam consequenter, id est, cum jam professis solemniter dispensando, ut Soto supra concedit, licet. mea sententia, non satis consequenter. Deinde Matienso supra, ex Anchar., consil. 339, n. 2, ad fin., refert dispensatum esse cum Ramiro, monacho et sacerdote, ex stirpe regum Aragoniae, propter defectum successoris, ut monasterium relinqueret, et uxorem duceret, ex eaque habuisse filium, qui successit in regno. Et idem exemplum esse videtur, quod adducit Palud. supra. Refert etiam Surius, tom. 1, ex Bernardo Justiniano, in Vita S. Laurentii Justiniani, c. 1, Alexandrum Ill dispensasse cum quodam adolescente monacho, Nicolao nominato, Veneto, de familia Justinianorum, ut uxorem duceret ad familiam illam bello pene extinctam excitandam. lItem, ne hoc singulare videatur, refert ibidem eumdem Alexandrum III dispensasse cum Constantia, Guilielmi Siciliae regis filia monacha, ut nuberet Imperatori Henrico, Friderici Barbarossae filio, ad sobolem Guilielmi patris excitandam. Idemque factum esse videtur, quod Cajetanus refert dict. articulo 11, quamvis ditferat, quia Constantiam illam dicit fuisse filam Rogerii Regis, et non ab Alexandro, sed a Coelestino III dispensatam. Casimirum item Regem Polonia, D. Benedicti monachum jam professum, dispensatione Summi Pontificis uxorem duxisse. Denique nostris etiam temporibus aliquando hoc factum esse dicitur. Faciunt etiam ad hoc dispensationes in matrimonio rato, quas constat aliquando esse concessas; et ego vidi Bullam Gregorii XIII hujusmodi dispensationem continentem ; et tamen fere omnes auctores conveniunt, si matrimonium ratum dispensabile est, multo magis professionem. Neque hoc argumentum ab effectu parvipendendum est;: non est enim verisimile Pontifices doctissimos et pios temere usos fuisse sua potestate in re tam gravi; sed ad minimum existimasse hane partem probabilissimam , ac fere certam, maxime cum hic non solum tractetur an hoc liceat, sed etiam an factum teneat. In quo genere quaestionum aut dubitationum, oportet semper in operando sequi id quod tutius, atque adeo quod probabilius est. .
7. Confirmant secundo ratione dicti auctores hanc sententiam.— Secundo solet pro fundamento principali hujus sententiae afferri, quod voti solemnitas Ecclesiae institutione introducta est, ut dixit Bonifacius VIIT, in c. unico, de Voto, in 6, et confirmavit Gregorius XIII in Constit. Ascendente Domino, in confirmationem Instituti Societatis edita ; nam Summus Pontifex potest dispensare in quacumque Eecclesiastica constitutione; ergo etiam potest dispensare in voto solemni. Quod fundamentum aliqui putant esse tam certum, et evidens quoad illationem, ut existiment jam non posse sine errore in fide contrariam opinionem defendi; sed de gradu certitudinis et probabilitatis nostrae sententiae infra dicam.
8. Responsio adversariorum. — Adversarii ergo respondent Pontifices illos non potuisse loqui de substantiali solemnitate voti, nam haec iu ipsa traditione posita est, quam esse ex divino jure supra a nobis est ostensum; et ex illa sequuntur effectus proprii voti solemnis; dicunt ergo Pontifices loqui de modo acceptandi talem traditionem, vel approbandi religionem, in qua vota solemnia fiant, nam hoc est ex constitutione Ecclesiae. Posita autem approbatione Ecclesiae, vinculum ipsum professionis ex divino jure existit. Sicut constituere modum et solemnitatem necessariam ut contractus matrimonii valide fiat, per Ecclesiae constitutionem definiri potuit; nihilominus tamen vinculum matrimonii sic factum divino jure tenuit; sic ergo sufficienter exponi putant dictum illorum Pontificum. Quam expositionem necessariam existimant, quia alias sequeretur non solum posse Papam dispensare in voto solemni, sed etiam dispensationem futuram esse validam, etiam sine causa datam, quia dispensatio in jure hbumano valida est; consequens autem est absurdum, et contra auctores etiam nostrae sententiae, qui non solum causam, sed gravissimam, et ad commune bonum mnecessariam requirunt.
9. Ut autem et veritas assumptae propositionis, et mens Pontificum, et vis illationis, et certitudo doctrinae, et solutio omnium difficultatum perspicue intelligatur, quamvis multa de hac voti solemnitate in superioribus dixerim, hic adverto aliud esse loqui de statu ipso religionis, et de traditione, ac votis quae in eo fiunt, quantum ad substantiam et obligationem intrinsecam eorum; aliud vero de peculiari solemnitate hujus professionis quoad hunc effectum inhabilitandi personam ad matrimonium subsequens. Quoad illud prius omnes convenimus esse de jure divino, prout statim magis exphcabitur. De secundo autem est controversia, nam quidam dicuxt illum effectum de jure divino esse conjunctum priori statui; alii vero solum de jure Ecclesiastico esse adjunctum. Et quamvis nonnulli defensores nostrae sententiae in praesenti quaestione existiment, ad illam tuendam, necessarium esse dicere illum effectum adjunctum esse professioni de jure Ecclesiastico, ego vero existimo non esse necessarium; sed quamvis esset annexum jure divino, adhuc esse locum dispensationi, ut statim declarabo. Quamvis alioqui verum censeam illum jure Ecclesiastico esse adjunctum, et hanc fuisse intentionem dictorum Pontificum, ut supra tetigi, et infra in propria disputatione iterum dicam.
10. Status religiosus quomodo sit de jure dirino. — Rursus adverto dupliciter aliquid esse de jure divino, scilicet vel naturali, vel positivo; item hoc posteriori modo aliquid esse de jure divino, vel instituente tantum, vel etiam praecipiente. Hoc posteriori modo, est de jure divino confessio, quia et instituta et praecepta est a Christo. Priori autem modo est ( exempli gratia) Extrema-Unctio, quia instituta est a Christo, forte vero non praecepta. Item id quod est de jure divino quoad instü- tutionem, licet sit ex illo jure quoad substantiam, saepe recipit modum et determinationem per Ecclesiam; ut quod consecratio fiat in pane, institutio divina est; quod autem ille panis sit fermentatus, vel azymus, Ecclesiae determinatio est. In praesenti ergo institutio religiosi status per traditionem et tria vota, de jure divino est, non vero quoad aliquod praeceptum positivum, quia neque usus seu exercitium talis status sub praecepto est, neque etiam post assumptum illum statum, jus divinum positivum nihil circa illum praecipit, sed relinquit illum naturali obligationi quae ex illo nascitur, tam quoad durationem ejus, quam quoad observationem. Explicatur breviter, nam Christus Dominus instituit et probavit hunc modum vivendi tanquam aptum ad acquirendam perfectionem, non tamen praecipit illum assumere, neque supposita professione ejus, speciale praeceptum positivum posuit perseverandi in illo statu assumpto, sed hoc naturali obligationi quae ex ipso statu sequitur, reliquit; sicut non oportet positivum praeceptum dare de observandis votis quae in eo fiunt, quia hoc naturale praeceptum est. Unde quoties in Scriptura haec obligatio proponitur, non additur positivum praeceptum, sed naturale jus intimatur. Et simili modo (huc enim haec omnia tendunt) non praecepit Christus speciali praecepto positivo hunc statum semel assumptum esse omnino immutabilem,nec vetat specialiter dispensationem ejus; sed hoc etiam naturae ipsius rei reliquit, quatenus cum illa habet vel non habet repugnantiam. Denique nullum etiam specialem modum circa talem statum determinavit ; neque etiam aliquam proprietatem vel effectum illi adjunxit, praeter id quod ex ipsa rei natura intrinsece sequitur. Quae omnia existimo non negari ab auctoribus etiam prioris sententiae, quia nullum tale Christi preceptum positivum, neque alius modus divini juris ostendi potest in hoc negotio, nec ex Evangelio, nec ex decretis Pontificum aut Conciliorum, neque ex sanctis Patribus aut traditione, neque ex ulla ratione aut necessitate, cum ea, quae explicuimus, sufficiant ad omnem perfectionem omnemque nsum hujus status. Maxime quia in lege Evangelica nulla sunt praecepta positiva divina, praeter ea quae ad fidem aut sacramenta cum Missae sacrificio spectant, ut ex materia de legibus suppono.
11. Ex his ergo principiis infero primo, fundamentum praecipuum nostrae sententiae ita esse formandum: professio religiosa non est indispensabilis ex eo praecise quod a jure divino habet, et quidquid illi additum est ex constitutione Ecclesiae dispensabile est ; ergo simpliciter potest Summus Pontifex in ea dispensare. Consequentia haec fundatur in illa universalissima potestate : Quodcumque solveris super terram, erit solutum et in collis, et: Pasce oves meas. Nam inde habetur, quidquid, vel natura sua insolubile non est per publicam potestatem, et ab ipso Christo non est prohibitum solvi, per potestatem Petro datam solvi posse, quia ab illa universali Christi locutione non excipere possumus, nisi quod vel natura sua exceptum est, vel Christus ipse excepit. Imo addo, quia ad praesentem causam referre poterit, quando res fuerit dubia, et exceptione non constiterit, pro Petri potestate praesumendum esse, tum quia in dubiis melior est conditio possidentis, praesertim superioris ; tum etiam quia concessio principis amplissime amplianda est, maxime quando verba ejus sunt amplissima. Minor, ut per se nota, supponitur ex materia de legibus, et de potestate Ecclesiae.
12. Major autem, in qua est difficultas, probatur, quia imprimis hic status non est im- mutabilis per dispensationem ex speciali praecepto positivo divino, addito institutioni seu approbationi talis status, ut jam dictum et probatum est ; nec etiam sequitur intrinsece ex natura talis status, quod sit indispensabilis; ergo nullo titulo indispensabilis est. Minor probatur, quia omnis contractus humanus, et omne vinculum obligationis inter homines, quod mutuo consensu perficitur, praecise stando in ratione vinculi, non est ita indissolubile natura sua, quin saltem per potestatem publicam, et maxime supernaturaliter concessam, ex justa causa dissolvi possit; sed vinculum professionis per contractum humanum, et per mutuum consensum contrahitur, nihilque habet speciale, ob quod ab illo generali principio eximatur; ergo. Major probatur inductione in omnibus humanis contractibus. Solum instari potest in matrimonio consummato; ad illud tamen excludendum addidi, praecise stando in ratione vinculi, quia illa immutabilitas non nascitur ex praecisa vinculi obligatione, sed adjuncto usu, quo specialiter firmatum est vinculum, et jus acquisitum vel proli generandae, vel natura propagandae, ut non disputem modo an illa omnimoda indissolubilitas sit ex sola rei natura, vel ex speciali prohibitione divina.
13. Instari etiam potestilla propositio in matrimoniorato, non consummato. Verumtamen ego existimo falsam esse exceptionem ; nam verius censeo tale vinculum posse dissolvi per potestatem publicam, saltem supernaturalem. Addo propterea etiamsi illa exceptio admittatur, non sequi idem esse dicendum de vinculo professionis, quia in matrimonio rato, si in illo esset talis proprietas, non esset ex sola mutua obligatione conjugum inter se, nam supra hoc jus facultatem habere posset potestas publica. In vinculo autem professionis, neque habet locum haec ratio, neque alia similis, vel proportionalis ob quam illa indispensabilitas intrinsece oriatur ex natura talis vinculi professionis, ut in minori propositione dicebamus.
14. At vero hinc potest sumi occasio respondendi negando praedictam minorem ; dicetur enim in hoc contractu professionis intervenire specialem causam indispensabihtatis, quia per illum non tantum homini, sed principalius Deo per hominem jus acquiritur, quod per hominém auferri non potest. Verumtamen haec responsio ad summum concludit professionem esse indispensabilem per potestatem mere humanarme, non tamen esse indispensabilem per potestatem supernaturaliter a Deo concessam, ad eum modum quo dixit Innocentius III, in cap. 7nter corporalia, de Transl. Episcop. : Non humana, sed potius divina potestate conjugium spirituale dissolvitur, cum per transtationem, depositionem, aut cessionem auctoritate omani Pontificis, quem constat esse Vicarium Jesu Christi, Episcopus ab Hoclesia removetur. Sic ergo, quamvis per spirituale vinculum professionis jus alquod sit ipsi Deo acquisitum, nihilominus per vicarium suum, cui dispensationem jurium, et bonorum suorum specialiter commisit, poterit dispensari.
15. Confirmatur non repugnare hanc dispensationem propter jus acquisitum religioni qger professionem. — Unde confirmatur haec ratio retorquendo aliam, quam ex natura traditionis Soto colligebat, scilicet, quia per traditionem persona transfertur sub dominium alterius, a quo sine injuria subtrahi non potest per dispensationem ; aut enim dispensatio in professione esset injusta propter jus religioni acquisitum, quo ipsa privatur, aut propter jus Deo acquisitum, quod el subtrahitur; neutra autem ratio est ullius momenti, ut propterea censeatur indispensabilis professio; ergo. Probatur minor quoad priorem de jure religionis : primo, quia Summus Pontifex est etiam summus praelatus cujuscumque religionis, et ex hac parte habet facultatem dispensandi, quantum ad id quod ad religionem spectat, id est, cedendi juri illius propter justam et rationabilem causam ; nam tota religio potest hoc modo cedere juri suo, et supra ex Navarro referebamus aliquando id facere, ut a se omnino expellat putridum membrum et religiosum incorrigibilem; ergo multo magis poterit Summus Pontifex id facere propter bonum commune, vel causam quae ad illud pertineat. Secundo, non solum Pontifex est supremus praelatus religionis quoad potestatem illam dominativam, quae ex vi professionis comparatur religioni, sed etiam quoad supremam jurisdictionem a Christo illi datam super totam Ecclesiam, ratione cujus est supremus dispensator omnium Ecclesiasticorum bonorum et jurium, inter quae hoc genus religioni acquisitum in talem personam computatur ; ergo per hanc etiam potestatem potest sine injuria religionis dare illam tali personae, propter bonum commune.
16. Tertio, confirmatur exemplis, nam hac ratione potest, ut ait Innocentius IlI supra, privare Ecclesiam aliquam suo Episcopo , et transfevre in aliam Ecclesiam, vel in aliud munus, quamvis aliquod jus esset acquisitum Ecclesiae in suum Episcopum. Potest etiam dispensare cum religioso, ut transeat ad religionem laxiorem ; per quam dispensationem non minus privatur religio jure sibi acquisito in religiosum, quam si omnino transiret ad statum secularem. Ex quo obiter infero, ad hanc dispensationem , si ex hoc solo capite consideretur, non esse necessariam causam publicam, aut communis boni , sed sufficere majus bonum ipsius particularis persona , nam propter illud solet non difficile concedi transitus ad laxiorem religionem. Et ratio a priori est , quia jus illud , quod religioni acquiritur, non est proprium et rigorosum dominium ad propriam utilitatem ordinatum , sed magis ad bonum ipsiusmet religiosi, et ad obsequium Dei, et ideo propter hos fines facile potest per Pontificis potestatem auferri et mutari.
17. De oblatis religioni, potest Papa dispensare. — Ultimum exemplum afferre possumus , de his qui dicuntur oblati religioni; nam illise donant religioni, et efficiuntur quasi servi illius, adeo ut ob hanc causam dixerit glossa, in c. Ut lex, 21, q. 1, illos non posse transire ad aliam religionem , etiam strictiorem, sicut supra de servis diximus , de cujus dicti veritate non disputo ; illud solum indubitatum censeo, acquirere scilicet religionem peculiare jus, et quoddam genus dominii in hujusmodi oblatum, ut affirmant Panormitanus et alii, in c. Ut privilegia, de Privileg. ; Sylvest., verb. Oblatus ; et nibilominus certum est Pontificem posse cum hujusmodi oblato dispensare, liberando illum ab omni obligatione ad talem religionem. Quod argumentum non afferimus ut unum vinculum cum alio comparemus, fortius enim est vinculum professionis quam oblationis , ut ex communi sententia dixit Navarr., consil. 27, de Voto, et per se satis constat ; sed 'solum ut explicemus posse interdum Pontificem sine injuria religionis dispensare , privando illam aliquo jure sibi acquisito , atque adeo ex hoc capite non repugnare quin in professione dispenset, nam magis vel minus quoad hoc non variant potestatem. Et fortasse ex parte religionis non est minus jus acquisitum in oblatum quam in professum , quamvis in ordine ad Deum sit multo majus professionis vinculum. 18. Probatur non repugnare hanc dispensativem propter jus Deo acquisitum per professionem. — Superest ergo ut alteram partem probemus, scilicet, non repugnare hanc dispensationem propter jus Deo acquisitum per professionem , vel ( quod perinde est) quia jus acquisitum religioni totum est in ordine ad Deum ; hoc autem jam fere probatum est, eo quod Deus vices suas commisit Pontifici circa omnia bona sua. Unde sicut ipse Deus, tanquam supremus dominus. potest cedere huic juri sibi acquisito, ita Pontifex , non ut dominus, sed ut dispensator, potest illud remittere ; et hoc est in professione dispensare. Confirmatur et declaratur ex dictis supra in dispensatione in voto simplici , quia non minus est de jure divino quam professio religiosa, quia etiam jus divinum illud approbat et consulit; Christus enim et Paulus simpliciter virginitatem , et ejus promissionem seu obhgationem consulunt , sive in statu religionis, sive extra illum, et posito illo voto, etiam ex jure divino obligat , et per illud aliquod jus Deo acquiritur, propter promissionem illi faetam , et nihilominus est in Pontifice, ut Dei Vicario , potestas remittendi hoc jus, et ita dispensandi in illo voto; cur ergo non habebit etiam potestatem dispensandi jus illud acquisitum Deo per traditionem religiosam, qualecumque illud sit ? Nulla enim major repugnantia assignari potest ; sicut enim nullus potest rem alicui Gonatam donanti reddere, nisi ipsemet qui illam dono accepit, vel qui ab illo potestatem habuerit , ita nullus potest remittere promissionem alicui factam , nisi ipsemet cui facta est, vel qui ab eo habuerit potestatem; cum illa autem utrumque fieri potest : ita ergo in praesenti dicendum est. Neque afferri potest firmum principium ex quo colligatur Christum dedisse Vicario suo potestatem ad remittendas promissiones sibi factas, et non traditiones ex causa proportionata. Imo nec congruentia sufficiens adduci potest , cur conveniens fuerit unam potestatem dare et non aliam, cum etiam post traditionem factam res humanae mutari possint, et causa sufficiens offerri, ut propter majus Dei obsequium, et aliquod commune bonum, illud jus Deo acquisitum remittatur. Denique juvat ad hoc explicandum, quod etiam per peccatum acquiritur Deo jus ad vindicandam injuriam sibi factam, et nihilominus intelligitur Christus per illam universalern concessionem dedisse Vicario suo potestatem remittendi hoc jus per indulgentias; ergo signum est hanc potestatem extendi ad ea, quae respiciunt jus ipsum divinum resultans ex aliqua hominis actione ; sed tale est jus , quod ex professione oritur ; ergo nihil obstat quominus per hanc potestatem dispensabile sit.
On this page