Caput 17
Caput 17
Solvuntur difficultates pro opposita sententia, et explicatur in quo sensu dicatur haec solemnitas voti a summis pontificibus de jure ecclesiastico.
CAPUT XVII. SOLVUNTUR DIFFICULTATES PRO OPPOSITA SENTENTIA, ET EXPLICATUR IN QUO SENSU DICATUR HAEC SOLEMNITAS VOTI A SUMMIS PONTIFICIBUS DE JURE ECCLESIASTICO.
1. Ratio supra posita et explicata videtur mihi esse fundamentum hujus assertionis, et revera sufliciens ; magis tamen consummabitur responsionibus argumentorum ; nam in hac materia sufticiens ratio asserendi potestatem dispensandi, est non ostendi repugnantiam nec exceptionem ab universali Christi concessione ; in hoc enim suo modo, et per quamdam participationem imitatur potestas Petri potentiam Dei, de qua dicimus posse quidquid non repugnat; ita enim illa potest quidquid non repugnat in ratione objecti dispensabilis, quod de professione ostendimus, et clarius fiet solutionibus argumentorum. Prius tamen oportet ex dictis colligere vim ilIius rationis sumptae ex illo principio, quod solemnitas voti est de jure Ecclesiastico, et declarare quo sensu id dictum sit a Pontificibus, cum dixerimus statum religiosum esse de jure divino modo explicato. Certum avtem videtur Bonifacium Papam locutum fuisse de solemnitate voti quoad vim inhabilitandi personam ad matrimonium contrahendum. Quod patet primo, quia de sola hac solemnitate proposita erat quaestio. Sic enim ait: Quod votum debet dici solemne, ac ad dirimendum matrimontum efficau, nos consulere voluisti ; et statim subdit: Nos igitur attendentes, quod voti solemnitas, etc.; loquitur ergo de solemnitate quoad illum effectum. Secundo, quia inferius in responsione eamdem declarationem expresse adhibet, dicens, 7Ilud solum votum debere dici solemne, quantum ad post contractum matrimoniwn dirimendum , etc. Tertio, quia ibi in communi loquitur de voto solemni sacri ordinis etreligionis, cum tamen in voto sacri ordinis non sit alia solemnitas quse votum illud distinguat a votosimplici, praeter efficaciam ad illum eftectum. Sensus ergo Pontificis ibi sine dubio est, solemnitatem hanc dirimendi matrimonium subsecutum, cuicumque voto conveniat, Ecclesiastica constitutio- ne illi adjunctam esse. Neque ibi agebatur de approbatione religionis, nec de solemnitate exteriori, cum qua votum faciendum est, ut cum fundamento dicamus de illa locutum esse Pontificem ; nihil enim hoc ad quaestionem ibi propositam referebat, et tamen Pontifex illud assumit ut fundamentum decisionis suae.
2. Gregorius autem XIII, cum Bonifacn sententiam tacite insinuat, sine dubio ab ejus sensu non discedit, et si contextus et mens ejus attente consideretur, ad hunc finem illam adducit, ut declaret non pertinere ad substantiam status religiosi, ut vota ejus habeant illam solemnitatem, quae in dicta efficacia irritandi matrimonium subsequens consistit ; nam ad hoc propositum illud fundamentum assumit, inde concludens vota quaedam Societatis potuisse ab eadem Ecclesia ut substantialia religionis admitti sine dicta solemnitate, ut infra suoloco latius videbimus; quapropter supradicta evasio nullo etiam modo potest ad mentem Gregorii XII accommodari, quia ibi etiam non tractabat de exteriori solemnitate servanda in admittendis votis religionis. Posset autem aliquis liberius respondere, in his decretis Pontifieiis illud solum esse certum, quod directe definitur vel statuitur; rationes autem quae obiter attinguntur, non semper esse solidas; illam autem sententiam obiter esse prolatam ab illis Pontificibus, et ideo neminem cogi ad admittendam illam. Verumtamen hinc ad summum habetur illam non esse quoad hanc partem definitionem fidei, quod facile concedimus ; negari tamen non potest quin magnam habeat auctoritatem, neminemque posse sine magna audacia, ne dicam temeritate, dicere, illos Pontifices in ea sententia errasse, tum quia est conjuncta cum eo, quod principaliter intendunt ac declarant, ut vix possit unum sine alio consistere ; tum etiam propter eorum auctoritatem, et quia verisimile non est proprio tantum judicio, quamvis essent doctissimi, sine magna consultatione ac deliberatione verba illa posuisse; praeterquam quod efficaci etiam ratione ostendi potest, illamsententiam in dicto sensu esse veram, quod supra tactum est agendo de distinctione voti simplicis et solemnis, et de solemnitate castitatis religiosae.
3. Probatur posse Pontificem dispensare in professione, neque obstare solemnitatem voti.— Ex hoc ergo principio sic declarato, optime concluditur posse Pontificem in professione religiosa dispensare; nam si non posset, maxime propter voti solemnitatem ; sed in hac solemnitate potest dispensare ; ergo et in professione. Major declaratur in hunc modum, quia Pontifex potest dispensare in omni voto non solemni, ut ex communi consensu suppono; ergo nihil cogitari potest in professione, quod dispensationem impediat, nisi solemnitas ; si ergo illa non impedit, nihil est quod impediat. Probatur ergo minor, quia quidquid per constitutionem Ecclesiae introductum est, per Pontificis potestatem potest dispensatione auferri, ut etiam suppono ex materia de legibus ; sed solemnitas est addita per constitutionem Ecclesiae, ut declaravimus ; ergo per dispensationem potest auferri ; auferatur igitur, et tunc quidquid reliquum t ita poterit dispensari sicut votum simplex. Declaratur amplius : nam si haec solemnitas est ex constitutione Ecclesiae, poterit Ecclesia antecedenter illam auferre, ut Gregorius XIII intulit, id est, potest facere ut vota substantialia religionis in traditione fiant absque tali solemnitate; sicut etiam posset facere ut votum castitatis fiat in ordine sacro sine solemnitate ; tunc autem dispensare possct Pontitex in professione illa, seu votis religiosis ; ergo etiamsi jam facta sint cum solemnitate, dispensando in hac, poterit consequenter in tota professione dispensare, sicut nunc potest dispensare in voto solemni sacri ordinis.
4. Non etiam repugnat fieri heec dispensatio ratione traditionis. — Video responderi posse, etiam seclusa solemnitate, quae consistit in virtute irritandi matrimonium subsequens, professionem ipsam esse indispensabilem, non propter vota, sed propter traditionem, et potius vota ipsa reddi indispensabilia ratione traditionis, quia per se illi annexa sunt, ut D. Thomas vult. Sed imprimis nullus auctorum dixit traditionem esse indispensabilem, si non sit talis quae reddat personam inhabilem ad matrimonium ; imo Soto ait non sufficere ut ex statuto Pontificis reddat inhabilem, nisi id faciat ex natura status religiosi ; unde ulterius addit posse Pontificem dispensare cum milite professo S. Joannis, ut uxorem ducat, etiamsi nunc sit inhabilis ad matrimonium, quia illa inhabilitas, ait, non est ex natura talis religionis, sed ex statuto Pontificis, quod an consequenti ratione vel voluntarie sit dictum, infra in propria quaestione de Religionibus militaribus examinabitur ; nunc solum id affero, ut intelligatur vinculum religiosum, nisi tale sit ut habeat illum effectum, a nemine positum esse indispensabile, nam reliqui auctores illius opinionis idem fere sentiunt. Addo praeterea superiori discursu satis ostensum esse traditionem ex vi sua, aut ex peculiari obligatione quam inducit, vel ex jure quod alteri confert, non esse indispensabilem ; si ergo ex votis, aut ex solemnitate illis adiuncta indispensabilis non sit, non habet unde sit indispensabilis.
5. Hoc ergo modo ratio illa satis efficax est. Ut autem res fiat evidentior, adjungo, quamvis professio et traditio religiosa, natura sua, et consequenter divino jure naturali, redderet personam inhabilem ad matrimonium, nihilominus fore dispensabilem, et per dispensationem consequenter tolli illam inhabilitatem. Explieo imprimis a simili; nam votum simplex religionis, semel factum, natura sua, atque adeo divino jure naturali, impedit matrimonium contrahere, non quidem irritando, sed pure impediendo, et nihilominus dispensabile est, et per dispensationem tolli potest illud impedimentum, quantumvis ex jure divino esse dicatur, quia illud jus divinum non est absolute impositum, sed ex suppositione voti perseverantis, quae suppositio per dispensationem auferri potest. Ita est ergo in praesenti ; nam, licet (data hypothesi) traditio religiosa natura sua et jure divino reddat inhabilem ad matrimonium, nihiiominus ipsa in se dispensabibs esse potest, ut convincit fundamentalis ratio supra facta ; illa autem ablata per dispensationem, consequenter tollitur impedimentum irritans, quia necessitas illius impedimentinon est absoluta, et consequentis, ut sic dicam, sed consequentiae, et ex suppositione traditionis validae, et in suo valore perseverantis ; quae suppositio tolleretur per dispensationem, et consequenter tolleretur illud impedimentum consequens. Quapropter ad praesentem quaestionem non multum referre existimo, quod ex professione religiosa sequatur haec solemnitas ex natura rei, vel quod sit addita ex jure positivo; et ideo Cajetanus et alii utrumque posuerunt, scilicet et professionem reddere inhabilem natura sua ad matrimonium, ut infra suo loco tractabo, et nihilominus esse dispensabilem, ut jam citavi. Nam ex illa natuiali consecutione solum sequitur Pontificem non posse efficere ut, manente illa traditione in sua vi, persona sit habilis ad matrimonium, quia hoc esset immutare naturas rerum, data illa hypothesi, et dispensare contra jus divinum naturale ; sicut non potest Pontifex dispensare ut, stante voto simplici religionis in sua vi, licite quis matrimonium conirahat, quia hoc etiam esset contra jus divinum naturale ; potest tamen nihilominus ipsos contractus, tam tradiüonis quam promissionis, dissolvere, quia illi non necessario constant et durant, jure aliquo divino specialiter prohibente dispensaüonem eorum; atque ita potest auferre quidquid ex illis naturaliter sequebatur.
6. Pontifex sine causa potest valide dispensare in solemnitate voti, non ita in ipso voto. — Atque ex his tandem intelligitur quale sit inconveniens illud , quod ex sententia praedictorum Pontificum, prout a nobis intelligitur, supra inferebatur: nimirum si solemnitas voti est ex constitutione Ecclesiae, dispensationem voti solemnis etiam sine causa datam esse validam. Nam, supposita ilia sententia, quoad aliquid est bona illatio, non tamen simpliciter et quoad omnia ; aliud est enim tollere voti solemnitatem , aliud tollere totum votum solemnizatum. Primum factum teneret, etiam sine causa dispensatione concessa, quamvis dispensans peccaret. Quoad secundum vero non teneret factum , quia votum jam carens solemnitate non potest auferri sine causa; potest tamen manere ablata solemnitate, et obligare per suam propriam, quamvis jam non inhabilitet. Quod fere eodem modo infra dicetur de voto solemnti sacri ordinis. Et quoad hoc multum refert an inhabilitas ad matrimonium ex natura rei sequatur ex professione, vel ex constitutione Ecclesiae. Nam juxta priorem sententiam, dispensatio in voto solemni sine causa data quoad nihil tenebit, sed manebit persona eque inhabilis ad matrimonium ac antea erat ; juxta posteriorem tamen sententiam, quam veram reputamus, valebit illa dispensatio quantum ad effectum auferendi solemnitatem , seu inhabilitatem ab Ecclesia additam ( suppono enim dispensationem esse legitime et sine subreptione obtentam) ; nihilominus tamen ron valebit quoad tollendam omnem obligationem intrinsece ortam ex traditione, et votis religiosis , quia haec integra manerent.
7. Oljectio. — Respondetur. — Major causa requiritur ad dispensandun in professione religiosa , quam in ovotis simplicibus nude sumptis. — Dices hinc saltem sequi non majorem causam requiri, ut dispensatio in voto solemni sit valida , quam in voto simplici, quod est contra omnes. Sequela patet , quia imprimis Pontifex potest valide dispensare in solemnitate voti, etiam sine causa ; dispenset ergo existente illa causa, quae ad dispensandum in voto simplici sufficeret, et solemnitatem seu inhabilitatem auferat ex absoluta sua posestate, et deinde dispenset in professione ex praedicta causa : tunc ergo tota dispensatio valida erit, quia quoad votum habet sufficientem causam , et quoad solemnitatem nullam requirit, saltem ut teneat. Respondeo primo idem argumentum fieri posse de voto solemni sacri ordinis ; quod si in illo admittatur consequens , pari ratione admitti poterit in praesenti , quia utraque solemnitas est ex constitutione Ecclesiae. Nec videtur esse illud magnum inconveniens , quia satis est quod ad licite dispensandum sit major causa necessaria: cum enim unum votum non excedat ahud, nisi in quodam jure positivo, solum requiret majorem causam eo modo quo jus positivum illam requirit, scilicet ut licite dispensetur. Quae responsio vera est considerando solemnitatem praecise quoad praedictam imnhabilitatem. Addo vero ulterius , aliud esse loqui de voto simplici secundum se, aliud vero de traditione religiosa, votis simplicibus, id est, non habentibus annexam illam inhabilitatem, confirmata. Dico ergo, etiam seclusa illa solemnitate , seu inhabilitate per Ecclesiam adjuncta, majorem causam requiri ad dispensandum etiam valide in professione religiosa , quam in votis simplicibus nude sumptis, quia majus quid est rescindere donationem jam factam , quam promissionem remittere ; et ideo major etiam causa necessaria est ad dispensandum in traditione , quam in voto simplici, nam illa actualem donationem continet, per quam acquisitum est jus religioni et Deo in re, et non tantum ad rem. Si ergo in praedicta illatione comparetur professio ad votum simplex pure sumptum, negatur sequela, quae in hoc sensu non probatur argumento ibi facto, ut per se facile constare potest. Si vero comparetur professio et traditio religiosa habens adjunctam solemnitatem legalem, id est, inhabilitatem ad matrimenium ex constitutione Ecclesiae, ad seipsam praecise sumptam , sine tali solemnitate, sic concedimus sequelam, quae nullum habet in eo sensu inconveniens , ut dictum est.
8. Satisfit fundamentis contrariwe sententice positee cap. 16, n. 1 et sequent. —Jam respondendum est ad fundamenta prioris sententiae. Ad primum, ex c. Cum ad monasterium, respondetur ibi non esse sermonem de dispensatione in monachatu, auferendo illum, de quo hic tractamus, sed esse sermonem de dispensatione in observatione votorum durante monachatu, et hoc sensu dicere Pontificem non posse dispensare cum monacho in sensu composito (ut sic dicam), id est perseverante monacho, ut aliquid faciat contra votum castitatis vel paxpertatis, qui sensus plane constat ex illis verbis : Abdicatio paupertatis et custodia castitatis adeo est annega regule monachali, ut contra eam nec Summus Pontifea possit licentiam indulgere. llla enim ratio fundatur in connexione unius cum alio, et ideo solum probat stante uno non posse auferri aliud, quod consequens est, non vero probat esse indispensabilem ipsum monachatum, nec probat quin illo ablato possit auferri id quod consequens est. Atque haec est communis expositio interpretum ibi, quam Paludanus et alii sequuntur.
9. Objicit vero Albertus, quia plus est dispensare in toto monacbatu quam in aliquo usu ejus; si ergo non potest Pontifex dispensare in observatione monachatus illo durante, minus poterit in toto monachatu dispensare; plus est enim totam arborem eradicare, quam fructum impedire vel alienare. Respondetur ex supra dictis, negando majorem, nam quando consecutio unius ex alio est juris natvralis et divini, si fundamentum maneat, non potest consecutio per dispensationem mmnpediri; ut, durante matrimonio rato cum una, non potest tolli inhabilitas ad ducendam aliam; et durante voto castitatis, non potest tolli obligatio ad servandum illud; potest tamen per dispensationem, vel matrimonium ratum solvi, vel votum tolli, et sic etiam inhabilitatem, vel obligationem auferri. Ita ergo est in praesenti, quia durante monachatu servare vota ejus est de jure divino naturali, et contrarium est intrinsece malum, ideoque dispeusationem non admittit; monachatum autem esse non est de praecepto divino, et ideo dispensare in illo non est contra divinum jus, neque habet intrinsecam malitiam. Sed, licet haec responsio satisfaciat illi textui, quantum ad praesentem quaestionem spectat, adhuc tamen manet circa illum quaestio, utrum, non ablato vinculo professionis, possit Summus Pontifex dispensare in usu et observatione alicujus voti ex substantialibus religionis. De hac vero quaestione dicemus commodius tractando de singulis votis religionis.
10. Ad primam rationem varie ab auctoribus responsum est. Quidam dicunt, licet Papa non possit rem semel consecratam exsecrare, posse tamen illam ab usu sacro omnino removere, et ob gravem causam licentiam dare, ut ad usus communes inserviat, non quidem illicitos, quamvis non sacros. Et hoc modo aiunt posse efficere ut religiosus licite ad usum matrimonii ob necessitatem transferatur. Haec vero responsio in praesenti satisfacere non videtur, et aliunde videtur repugnare sententise Innocentii IIT, in d. c. Cum ad monasteriwm, prout explicata est. Primum patet, quia, licet Papa dispenset ut liceat uti calice consecrato ad communem potum ob aliquam urgcntem necessitatem (quod exempli gratia dictum sit), nihilominus calix ille semper consecratus manet, et cessante necessitate cessaret dispensatio. Sic ergo, si consecratio religiosi tam immutabilis est sicut calix, et solum propter necessitatem dispensetur in usum, data eliam tali dispensatione, adhuc ille manet religiosus; non ergo es reIigioso fit non religiosus per dispeusationem, prout asseruimus; et ita quoad hanc partem non satisfit difficultati. Aliunde vero juxta illam responsionem admittitur dispensari cum religioso, manente religioso, ut liceat illi non servare castitatem, quod videtur repugnare d. c. Cum ad monasterium. Sed de hoc posteriori puncto dicam infra. Nunc ratione prioris membiri fateor dictam responsionem non satisfacere.
11. Cajetanus ergo d. art. 11 respondet distünguendo duplex genus benedictionis: quamdam vocat constitutivam, aliam invocativam, quas non in verbis exterioribus, sed in institutione Ecclesiae, et intentione benedicentis distinguendas dicit. Benedictio ergo constituuva est illa, per quam res constituitur sacra ex institutione Ecclesiae, et intentione ministri ejus, id est, per quam ita manet deputata ad aliquem sacrum usum, ut jam non liceat in alium profanum illam convertere, quomodo benedicitur calix, corporale, etc. Benedictio autem invocativa est illa, quae solum fit ad impetrandum a Deo felicem usum talis rei, etiamsi neque usus ille sit sacer, neque propter benedictionem res impediatur a quolibet usu, quomodo benedicitur panis in mensa communi, vel navis, aut domus, et alia multa etiam per specialem invocationem Excclesiae. Hac ergo supposita distinctione, supponit Cajetanus benedictionem, qua solet monachus in professione benedici, non esse constitutivam, sed invocativam, quia ante illam benedictionem, vel etiam sine illa potest esse monachus; unde concludit huic benedictioni non obstare, quominus persona sic benedicta ad profanos usus per dispensationem auferatur. Et addit ulterius quidpiam valde singulare, posse scilicet Ecclesiam instituere benedictionem constitutivam sacrarum virginum, qua posita, non esset in potestate Ecclesiae cum illis dispensare plusquam cum calice consecrato, neque impedire quin essent inbabiles ad matrimonium, non ex vi voti, sed ex vi consecrationis.
12. Sed quod attinet ad priorem partem hujus responsionis, non est ad rem, nec satisfacit menti auctorum alterius opinionis; supponit enim D. Thomam loqui de consecratione religiosi per aliquas benedictiones caeremoniales Ecclesiae, de quibus verissime dicitur illas non esse constitutivas religiosi, sed invocativas ; sed D. Thomas non de his loquitur, sed de consecratione spirituali, quae per ipsammet professionem fit, quae alias dicitur emancipatio ac dedicatio; et de hac procedit. argumentum, quia non est minus constitutiva talis persona ad usus sacros et ex se prohibens usus profanos, quam sit quaelibet alia benedictio, qua constitutiva dicitur. Et inde sumitur argumentum, quod illa non sit minus immutabilis quam quaelibet alia. Quod vero attinet ad alteram partem, non existimo posse institui ab Ecclesia talem benedictionem constitutivam alicujus personae in esse persona sacra, ut ex vi illius benedictionis sit inhabilis ad matrimonium, nisi hoc ipsum in tali ritu ipsamet Ecclesia expresse instituat ac declaret, cum semper necessarius sit voluntarius consensus personae consecrandae, et tunc semper posset Ecclesia in tali ritu et inhabilitate dispensare.
13. Probatur non esse possibilem hujusmodi benedictionem seu consecrationem.—Probo singula: primum, quia nulla major potest esse consecratio, quam sit sacerdotalis vel Episcopalis a Christo instituta, et tamen illa ex se non reddit personam inhabilem ad matrimonium, solum quia in ipsa institutione Christus Dominus hoc non explicuit; ergo multo minus potest quaelibet benedictio Ecclesiae, quantumvis constituat et deputet personam ad solos usus sacros, eam reddere inhabiIem ad matrimonium, nisi in ipsa institutione expresse declaret se adjungere hoc impedimentum. Si autem Ecclesia vellet hoc impedimentum adjungere tali consecrationi a se institutae et inventae, non dubito quin possit, quia nulla est repugnantia, nec ratio sufficiens ob quam dicamus hoc esse extra potestatem ejus. Nam, sicut adjunxit sacris ordinibus inhabilitatem ad matrimonium, ita si expedire judicaret, potuisset illam addere minoribus ordinibus, quos aliqui putant ab Ecclesia esse institutos, imo etiam posset eam adjungere primae tonsurae, quam constat esse speciem quamdam consecrationis constitutivae ab Ficclesia inventam. Sic ergo posset illud impedimentum ponere omnibus virginibus vel continentibus tali modo a se instituto benedictis, et per benedictionem ad divinum cultum deputatis.
14. In omnibus autem his casibus, necessarius est voluntarius consensus suscipientis consecrationem, quia sine illo nemo potest obligari ad perpetuam castitatem; hic autem consensus sufficienter praestatur voluntarie suscipiendo consecrationem, cui Ecclesia adjunxit talem obligationem, taleque impecimentum, sicut supra dicebamus de continentia annexa ordinibus sacris, et ideo necesse est ut tale impedimentum distincte et clare sit institutum, quia alias non posset voluntarie suscipi illud onus, cum in praecisa consecratione non contineatur, ut dictum est. Denique, quod posito illo casu possit Ecclesia in tali impedimento dispensare, mihi evidens est, sive possit consecrationem illam tollere, sive non, de quo statim dicam. Probatur tum a simili, quia manente consecratione sacerdotali, vel Episcopali, potest Ecclesia tollere illud impedimentum ; tum etiam quia omnis res, per quascumque causas nascitur, per easdem dissolvi potest; hoc autem impedimentum vel obligatio ad servandam castitatem fuissent ab Ecclesia imposita, et annexa tali benedictioni; ergo per eamdem Ecclesiam possent tolli aut separari, non obstante benedictione priori.
15. Duplea consecratio distinguenda.— Declaratur primum genus consecrationis.—Ahiter ergo mihi respondendum occurrit, distinguendo vel declarando illam propositionem: Res semel consecrata, dum manet, non potest execrari, seu consecrationibus privari. Omissis enim consecrationibus imprimentibus characterem, in quibus veritas illa certior est, et non tantum morale, sed etiam physicum fundamentum habet in qualitate interna et indelebili, quae a solo Deo infundi potest, et ideo in solis consecrationibus ab ipso institutis hic modus immutabilitatis in- venitur; his, inquam, omissis, duplex genus consecrationis rerum, vel personarum, distingui potest: unum est, in quo aliquis dicitur consecrari seu dicari Deo, solum per deputationem quamdam, pacto aliquo vel promissione firmatam. Aliud est, in quo res aliqua dicitur sanctificari vel consecrari Deo solum per actionem aliquam sacram, quae circa rem talem facta est. Inter qua duo genera talis intelligitur esse ditferentia, quod in priori licet res suo modo sacrata fuerit per actionem, quae jam praeternt, non tamen res dicitur manere consecrata per talem actionem, nisi quatenus relinquit in tali re obligationem moralem ad talem divinum cultum, vel sacrum usum. Unde fit ut, si illa obligatio auferri vel rescindi possit, res etiam illa possit consecrationem amittere, quia non consistit in solo actu praeterito, ut praeteritus est, sed quatenus in effectu suo, qui est contractus seu obligatio, moraliter permanet.
16. Exemplis facile potest hoc declarari: nam per votum etiam simplex virginitatis suo modo consecratur Deo persona; et ita loquuntur frequenter Patres, vocantes sacras virgines, et Deo consecratas, non solum sanctimoniales professas, sed etiam alias, quae simpliciter virginitatem voverunt, et maxime quando votum illud publice cum aliqua solemnitate fit, ut constat ex multis testimoniis quae infra adducemus disputantes de voto simplici castitatis. Et tamen si votum illud per dispensationem auferatur, cessat ille modus consecrationis, quia non durat, nisi quamdiu durat obligatio voti. Similiter personae, quae se tradunt divino obsequio, quamvis non in statu proprio religioso, sed offerendo se et sua alicui religioni, qui communiter dicuntur oblati vel conversi, suo modo sunt persona Deo consecrate, nam personae sacrae censentur, et privilegio canonis fruuntur, ut in proprio loco diximus; et nihilominus certum est posse cum eis dispensari in obligatione, vel donatione quam fecerunt, et eo ipso auferri illud genus dedicationis ad obsequium Dei, et personam desinere esse sacram. Nec solum personae, sed etiam aliae res sacra et consecratae a Deo esse censentur, quando ita deputantur ad Dei cultum, ut sint juris, et dominii Ecclesiastici; quia vero jus illud et dominium amitti potest statim ac mutatur, res etiam ille desinunt esse sacrae. Ad hunc ergo modum per professionem dicitur persona con- secrari Deo. solum quia sub speciali obhgatione constituitur sub spirituali jure ef dominio religionis ; quia ergo haec obligatio et jus seu dominium per dispensationem auferri possunt, ideo etiam talis consecratio mutari et tolli potest.
17. Declaratur secundum genus consecrationis. — Notandum, dupliciter posse fieri hanc consecrationem. — At vero in alio genere consecrationis res dicitur manere consecrata ex vi praecedentis actionis, non propter obligationem moralem, quae in ea vel circa eam maneat, sed solum propter habitudinem quamdam ad actionem praecedentem, quomodo dicitur consecratus calix, et alia res, aut vestes sacrae; sic etiam per primam tonsuram quodammodo consecratur aliquis, et fit clericus. Et haec consecratio fortasse est omnino immutabilis, quia cum ejus sanctitas solum consistat in habitudine ad actionem praeteritam, sicut jam non potest illa actio non praeteriisse, ita neque habitudo illa potest auferri aut impediri. QOuando autem talis est immutabilitas, non solum per dispensationem auferri non potest consecratio, verum etiam per omnem potentiam implicat auferri, sicut implicat non fuisse actionem, quae praeteriit; nemo autem dicet hoc modo esse immutabilem statum religiosum, aut Deum ipsum non posse facere ex religioso non religiosum; ergo signum est hanc consecrationem personae religiose non esse illius generis, et ideo ad illarum rerum immutabilem consecrationem non sumi efficax argumentum. Quanquam circa hoc etiam secundum genus rerum consecratarum advertendum occurrit, aliquando fieri seu resultare hanc consecrationem ex natura alicujus actionis absque alia impositione, vel institutione humana, aliquando vero pendere omnino ex institutione. Priori modo consecratur calix, eo ipso quod in illo sanguis Christi consecratur, etiamsi ab Episcopo consecratus non sit, propter contactum ad sanguinem Christi : sic etiam consecrata fuit terra quam Christus calcavit, et speciahter crux, clavi, etc.; reliquiae etiam Sanctorum hoc modo sanctae sunt. Posteriori autem modo sacrantur calices, vestes, etc. In rebus ergo prioris generis videtur consecratio esse prorsus immutabilis, ita ut nec Deus ipse possit facere, quin lignum, quod Christus tetigit, sanctum sit, et eo titulo peculiari veneratione dignum, quamdiu durat, quia sufficiens ac tota ratio illius consecrationis est tactus praecedens, qui nec jam potest non fuisse, nec ejus effectus for- malis potest impediri, quamdiu res durat.
18. In secundo autem genere consecrationis, quae est per institutionem, immutabilitas potest etiam ex institutione pendere; nam, sicut potest Ecclesia instituere ut per has divinas actiones res maneat consecrata, ita etiam posset instituere ut per alias actiones quasi contrarias execretur, et tunc prior consecratio non esset omnino immutabilis, sed quamdiu moraliter permanserit juxta ritum institutionis. Sic legimus Num. 6, fuisse in lege veteri sanctificationem et consecrationem Nazaraeorum, quae non perpetuo durabat, sed juxta votum uniuscujusque, et ita debito tempore per alias actiones auferebatur. Sic etiam nunc Ecclesia per degradationem quodammodo execratur clericum, quantum potest, characterem enim auferre non potest, et ideo simpliciter non tollit ordinem; si tamen ipsa ordinatio solum esset sanctificatio extrinseca, ut sic dicam, ab Ecclesia instituta, posset Ecclesia per degradationem totam priorem consecrationem auferre, quia nihil repugnat effectum moralem, pendentem ex institutione, vel aliam contrariam moralitatem auferre; sic enim potest Respublica exauctorare doctorem, non solum usu gradus, quod facile est, sed etiam gradum ipsum radicitus auferendo, non ita ut non fuerit, sed ut jam non sit. Hoc igitur modo etiam non repugnat rem Deo consecratam execrari. Quod autem dicitur Levit. ult., quod Deo semel consecratum est, non posse ad alios usus converti, imprimis non ponitur tanquam naturale jus, nec de omnibus rebus, sed de quibusdam, juxta speciales ritus illius legis, nam in aliis admittitur commutatio, vel redemptio in re Deo consecrata per votum. Deinde illa propositio, prout etiam in regula juris acceptatur, intelligenda est, tum in sensu composito, ut sic dicam, id est, durante consecratione, tum etiam per se, ac seclusa necessitate, et auctoritate ejus qui possit dispensare.
19. Hesponsio ad tertiam rationem initio allatam. — Ad tertium argumentum ex dictis satis responsum est; concedimus enim (quod Soto vult), hanc consecrationem religiosam per ipsam traditionem et vota fieri; tamen ex hoc ipso colligimus talem consecrationis modum auferri posse per dispensationem, nulla etiam injustitia interveniente ; utrumque enim satis declaratum et probatum est. Ad confirmationem autem ex facto Matthaei, ad quam inquit Soto Cajetanum non potuisse respondere, nisi negando historiam, verumtamen Cajetanus utrumque modum respondendi satis indicavit ; non enim sine occasione de historia dubitavit, quia nec Simon Metaphrastes, nec alii antiqui auctores illam recensent. Quia vero Ecclesia in festo sancti Matthaei idem recitat, non esse negandam censemus; si autem illa quidpiam probat, non solum de professione religionis, sed absolute de voto virginitatis, probat esse indispensabile, quia ibi solum legimus lIphigeniam fecisse votum virginitatis, propter quod de illo scribit Hippolytus, libel. de duodecim Apostolis, Matthaeum fuisse victimam virginitatis; fingere autem Iphigeniam fuisse professam, et fecisse votum solemne, voluntarium est. Matthaeus ergo potuit non dispensare, quia non judicavit tuisse legitimam causam dispensandi, vel certe quia eo tempore et occasione talis dispensatio fuisset in detrimentum religionis.
20. Differentia iuter professionem et obligationem ez illa resultantem.— Ad quartum jam etiam responsum est, cum explicuimus, quomodo professio ejusque obligatio sit de jure divino. Haec enim duo, quae ibi confunduntur, accurate distinguenda sunt, scilicet professio, et obligatio quae ex illa nascitur ; nam obligatio, supposita professione, de jure quidem divino est, non quidem positivo, sed naturali, sicut est etiam obligatio implendi id quod per votum simplex promissum est ; unde sicut in obligatione voti simplicis non dispensatur, ita neque in obligatione professionis, quae semper ipsam professionem supponit; sed sicut dispensatur in voto tollendo illud, ita etiam dicimus dispensari posse in professione ; professio autem licet sit de jure divino quoad institutionem et consilium, saltem sub communi ratione status religiosi, nihilominus de facto et in reipsa est quidam conttactus voluntate humana perfectus, et ex hac parte dissolvi potest per dispensationem, quia nullum est jus divinum quod hoc prohibeat, et potestas, per quam hoc fit, etiam est de jure divino, sicut de dispensatione in voto simplici dictum est.
21. In matrimonio rato potest Papa dispensare, et quomodo. — Ad quintum de matrimonio rato, negatur assumptum; nam verius est posse Pontificem in matrimonio rato dispensare, nec vinculum illud est omnino indissolubile in ordine ad potestatem supremam a Christo concessam, donec consummatum sit; ita enim exposuit Alexander IIT, in c. / publico, de Convers. conjug.: vel certe licet ante consummationem ita sit iudissolubile, ut ab homine dissolvi non possit, nihilominus si Papa in illo dispenset, non ab homine dissolvetur, sed a Christo, qui ei potestatem contulit, ut in simili exposuit Innocentius IIT, in capite Znter corporalia, de Translation. Episcop. Addo praeterea illationem non esse necessariam, nam si matrimonium ratum per Pontificis dispensationem dissolvi non potest , consequenter dici posset professionem religiosam non dissolvere illud in virtute Ecclesiastici statuti, sed divini juris; nam si Papa non potest dissolvere illud vinculum per dispensationem, quomodo poterit per uniyersalem legem? potuit ergo Christus hoc privilegium dare professioni, etiamsi non abstulerit potestatem dispensandi in illa, quia, licet voluerit propter majorem perfectionem in statu admittere dissolutionem in illo vinculo, et hoc ordinario jure approbare, quia frequenter in usu venire poterat, et ita expediebat, non propterea necessarium fuit velle ut status ille perfectionis omnino esset immutabilis per dispensationem ex quacumque causa gravissima, quia nec status ille natura sua hoc habet, nec oportuit speciali Jure ab ipso addi. Quae responsio disputationis gratia facile sustineri posset.
22. Aliter etiam dici posset, licet Ecclesia non possit dispensare in matrimonio jam contracto in sensu omnino absoluto, posse tamen quasi antecedenter facere ut matrimonium contrahatur sub ea conditione tacita, ut unicuique contrahentium liceat ante consummationem ad altiora vota transire ; sicut enim potest Ecclesia, creato novo impedimento, matrimonium ita impedire ut ratum non fiat, ita etiam potest impedire ne fiat nisi sub illa conditione, qua posita, non per dispensationem, sed per se vinculum dissolvitur, eo ipso quod alter religionem profitetur. Qui modus dicendi est probabilis, sed non caret difficultatibus, ut infra attingemus. Quod autem tanquam/inconveniens inferebatur posse eamdem feminam duobus viris viventibus successive nubere, ita ut utrumque matrimonium sit validum; hoc, inquam, recte intellectum nullum inconveniens est, quia non sequitur quod simul habeat duos maritos, quia dissoluto primo matrimonio per professionem (et idem est de dispensatione), jam ille non est maritus, sed fuit sponsus; unde quando postea ablato vinculo professionis per dispensationem, cum alio contrahit, illum solum habet sponsum ; nunquam ergo habet duos, sed successive habuit, nec duo matrimonia simul sunt valida, sed successive fuerunt, ita tamen ut saltem primum non fuerit consummatum, et hoc nullum inconveniens est.
23. Quare matrimoniwn ratum et consummatum, sit omnino indispensabile. — Ad ultimam confirmationem (quae solum est congruentia quaedam ) negatur similitudo; nam in matrimonio carnali consummato fuit specialis ratio omnimodae indissolubilitatis, vel propter perfectam significationem sacramentalem unionis Christi cum Ecclesia, vel propter naturalem rationem , quae sumitur ex damno , vel injuria quae inde redundaret in prolem ; in vinculo autem professionis, nulla similis ratio locum habet, neque alia quae cogat aut suflicientem congruentiam ostendat; nam ad perfectionem talis status sufficit ordinaria perpetuitas et indissolubilitas quam habet; et subordinatio ad potestatem Pontificis nihil diminuit de perfectione ejus, et aliquando ad commune bonum potest esse necessaria. Cum vero instat Soto aliquando posse occurrere similem necessitatem dissolvendi matrimonium consummatum , respondemus illud esse specialem repugnantiam, et fortasse intrinsecam malitiam, qualis est in vago concubitu, ad quem quodammodo rcvocaretur seu reduceretur praecedens copula, si matrimonium dissolveretur; et ideo in illo eventu alio modo providendum est, non tamen propterea excludenda est dispensatio in aliis casibus, aut vinculis.
24. Fertur judicium ea censura de opposita sententia.—Unum vero superest in hac quaestione investigandum, videlicet quam sit certa hoc tempore haec resolutio. Aliqui enim existimant, licer tempore D. Thomae, qui Bonifacium praecessit, ejus opinio probabilis fuerit, tamen a tempore Bonifacii VIII, qui declaravit solemnitatem voti esse de jure ecclesiastico, oppositam sententiam longe probabiliorem fuisse ; nunc autem tanquam certam et indubitatam tenendam esse propter constitutionem Gregorii XIII, in qua et confirmat dictam sententiam Bonifacii , et auget illam, definiens posse esse statum vere ac proprie religiosum sine illa solemnitate, ut de facto est in gradu scholarium approbatorum et coadjutorum Societatis Jesu. Item ( quod consequens est) posse per Ecclesiam fieri, ut is, qui est vere ac proprie religiosus, desinat esse religiosus; et ut is, qui ratione talis status erat inhabilis ad matrimonium. ratione status religiosi, per Ecclesiam fiat habilis, sicut de facto jam fit. Quae omnia videntur repugnare directe cum opinione D. Thomae et fundamento ejus; unde cum illa jam sint omnino certa, videtur opinio D. Thomae non posse defendi sine errore. Respondeo, mihi quidem non videri nunc opinionem illam multum probabilem, in quo nulla fit D. Thomae injuria, quia successu temporis potuit haec res magis declarari, maxime interveniente Summorum Pontificum auctoritate , ad quos magis spectat judicium de sua potestate, quam ad ullum doctorem. Deinde dico gravissime errasse nonnullos moderncs defensores D. Thomse, qui ut illam opinionem defenderent, praedictam doctrinam Gregorii XIII labefactare et fere expresse negare ausi sunt, non tantum dictum Pontificem injuria afficientes, sed etiam enervantes omnia similia statuta, et declarationes aut approbationes editas a Summis Pontificibus in aliarum religionum defensionem.
25. Addo vero ultimo illas declarationes Pontificum non omnino pendere ex hac sententia, quod professio religiosa dispensabilis sit; et ideo, si quis conetur defendere opinionem D. Thomae non discedendo in aliquo a praedicta doctrina Pontificum, non esse dignum aliqua censura, liccet fortasse minus probabiliter, aut minus consequenter loqueretur. Non existimo autem id esse impossibile, nam imprimis nunquam D. Thomas expresse dixit (quod ego sciam) illam solemnitatem voti, quae consistit in vi irritandi subsequens matrimonium, esse omnino de jure divino; sed solum dixit professionem esse immutabilem, et votum continentia ita esse illi annexum , ut non possit ab illa separari, quod verum esse potest, etiamsi tale votum non reddat personam inhabilem ad matrimonium. Unde quod concludit, non posse in tali voto dispensari, intelligi potest de dispensatione simpliciter, ita ut contrahere matrimonium et violare castitatem liceat; non tamen propterea negat inhabilitatem illam posse per Ecclesiam separari a tali voto, quia non repugnat hoc fieri sine illo, ut patet in dispensatione sine sufficienti causa data. Aliter etiam dici posset, cum Pontifices aiunt illam solemnitatem voti esse ex constitutione Ecclesiae, non propterea excludere quin possit oriri ex natura rei ex aliquo voto vel statu perfectionis, sed solum voluisse definire posse Ecclesiam hanc solemnitatem adjungere., et non extendi ultra constitutionem et declarationem ejus. Itaque contendere quis posset, juxta opinionem D. Thomae votum castitatis adjunctum professioni, quae absolutam traditionem, et ex utraque parte obligatoriam includit, natura sua reddere personam inhabilem ad matrimonium; adjunctum vero traditioni aliter facta, non habere ex se talem effectum seu solemnitatem, licet Ecclesia possit illam adjungere, quod D. Thomas nunquam negavit. Et hoc modo explicata illa sententia, quidquid sit de ejus probabilitate in vi rationis stando, non erit contraria Pontificibus, neque illo titulo digna aliqua censura, dummodo non asseratur solemnitatem illam sive ex natura rei, sive ab Ecclesia adjunctam, esse de substantia status religiosi vere ac proprie dicti; hoc enim aperte repugnat declarationi Gregorii XIII; et eodem modo dici posset, ex sententia D. Thomae professionem factam cum traditione absoluta, et intrinsece indissolubilem ex utraque parte religionis et religiosi, etiam esse indispensabilem, et consequenter etiam votum illi per se annexum, contra quod nec dicti Pontifices aliquid expresse dixerunt, neque etiam id habet aliquam repugnantiam evidentem cum instituto Societatis, prout a Gregorio XHI confirmatum et declaratum est; nam, licet illa professio esset indispensabilis, potest esse alius modus professionis , seu vinculi, sufficiens quidem ad constituendum statum religiosum, quia et sufficientem traditionem, et tria vota substantialia includit, non tamen ita indispensabilis, quia traditio ejus non ita est absoluta. Haec enim doctrina licet fortasse non possit sufficienter fundari, ut latius dicam tractando de instituto Societatis , non est tamen directe contraria Pontificibus, ut ea ratione censuram mereatur.
26. Vota scholarium Societatis possunt dici indispensabilia, licet sint irritabilia. — Demque addo (quod fortasse novum videbitur), etiamsi quis consequenter ad opinionem D. Thomae dicat omnia vota , quae constituunt verum religiosum , atque adeo vota scholarium Societatis esse indispensabilia, etiam a Romano Pontifice, non propterea directe repugnare aut contradicere instituto Societatis, aut constitutioni Gregoru XIIT. Intelligetur hoc facile, si prae oculis habeatur distinctio inter irritationem et dispensationem. et inter potestatem ad utrumque actum ; quae tanta est, ut possit aliquis habere potestatem ad irritandum, et non ad dispensandum aliquod votum, et e converso. Quod ergo per se directe spectat ad institutum Societatis, solum est, quod tale vinculum et vota ejus sunt irritabi- lia, quod est et certum et clarum, supposita conditione sub qua fiunt, in suis constitutionibus satis expressa, et in Bullis approbata, quod suo loco latius dicemus. Quod vero talia vota sint dispensabilia, necne, nihil ad hoc institutum refert ; imo, si quis tentet defendere, per dispensationem tolli non posse, magis videbitur favere stabilitati talis status, non repugnando conditioni ejus; non enim repugnat dicere donationem sub conditione factam irritari quidem posse ob defectum conditionis, non tamen dispensari, si alias conditione existcnte firma permaneat. Haec dixerim, ne quis existimet aut institutum Societatis quoad hanc partem pendere ex praedicta doctrina de dispensatione professionis, aut nos impugnare opinionem D. Thomae in hac parte, ut solum res nostras tueamur; nam revera non ita est, sed quia nullum habet fundamentum sufficiens , ut ab universali potestate Pontificis illum actum subtrahamus. Nec etiam negamus quin decreta Pontificum postea edita, et quae de peculiaribus votis et gradibus religiosorum Societatis in eis declarata et approbata sunt, faciliori et majori consecutione in doctrina juxta oppositam sententiam, quam hic defendimus, cohaereant et intelligantur.
On this page