Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 18

Caput 18

An potestas dispensandi in professione religiosa in solo summo pontifice resideat.

CAPUT XVIII. AN POTESTAS DISPENSANDI IN PROFESSIONE RELIGIOSA IN SOLO SUMMO PONTIFICE RESIDEAT.

1. Ex dictis satis probatum est esse in Summo Pontifice potestatem ad dispensandum in professione religiosa; interrogari vero ulterius potest an haec potestas in solo Summo Pontifice existat. In quo dubitari ron potest de facto quoad potestatem ordinariam, cum solus ipse hanc potestatem habeat, nam id constat ex usu, et consuetudine totius Ecclesiae. Etratio est, quia, sicut potuit vota simplicia castitatis aut religionis sibi reservare, multo magis professionem religiosam. Quod autem ita fuerit, quamvis nullum esset jus scriptum, sufficienter ostenderet consuetudo, sicut de aliis votis reservatis diximus. Sed praeterea constat ex eo jure, quo Pontifex sibi reservavit approbationem religionum, et illas a jure ordinariorum exemit, et sub sua cura et speciali protectione suscepit. Potest autem inquiri an hoc fuerit semper observatum in Ecclesia, vel an Episcopi aliquando habuerint hanc facultatem, et consequenter an, se clusa reservatione, eis competat ordinario jure ; quod si ita est, quando coeperit haec reservatio. De qua re tota judicandum censeo, sicut de approbatione religionis, de qua supra dixi, quamdiu Apostolica Sedes eam sibi non reservavit, ad Episcopos pertinuisse saltem quantum ad efficacitatem instituendi, aut approbandi aliquod institutum religiosum, et acceptandi vel dandi potestatem ad acceptandum nomine Dei traditionem et vota religiosa.

2. Ante reservationem polerant dispensare Hpiscopi. — Existimo ergo toto tempore, quo hic status rerum in Ecclesia duravit, quamdiu Pontifices vota perpetua sibi non reservarunt, habuisse Episcopos potestatem dispensandi cum religiosis sibi subditis in professione et votis monasticis, sicut poterant dispensare in voto virginitatis. Ratio est, quia non est minoris potestatis approbare religionem quam dispensare in statu religioso; sed Episcopi jure ordinario habent priorem potestatem , nisi auferatur; ergo et posteriorem; non est autem verisimile prius factam esse restrictionem circa dispensationem, quam circa approbationem; tum quia haec habent inter se quamdam connexionem, imo negotium approbandi multo gravius est, quia propinquius respicit commune bonum; tum etiam quia nullum indicium ex antiquitate habemus, unde illa reservatio pro illo tempore colligatur; quin potius multa sunt, ex quibus intelligi potest, eo tempore quo religiosi erant subjecti Episcopis, et ab eis solis pendebant in approbatione, confirmatione, et aliis ad eorum regimen pertinentibus, habuisse in illos plenam potestatem, etiam in dispensatione circa vota, quamvis incertum sit qualia tunc essent illa vota, qualisve professio, prout sape in superioribus tactum est, et attingetur iterum infra in speciali libro de Castit. relig.

3. Potestas dispensandi in votis quo jure eompetat Episcopis. — Confirmatur tandem, quia, juxta opinionem multorum, omnis potestas, quae est in Pontifice ad dispensandum in votis jure divino pro universa Ecclesia, est etiam in Episcopis erga suos subditos, quamdiu a Pontifice non limitatur; ve! certe licet non sit jure divino, quod ego verius existimo, saltem est ex concessione, quae ab Apostolorum tempore incepit, et perpetua traditione, et consensu tacito conservata est, quia est necessaria ad ordinarium regimen animarum, t ideo quamdiu non aufertur, concessa in- telligitur. Ouando autem haec limitatio aut reservatic coeperit, nobis non constat, quamvis certum videatur non semper fuisse, ex conjecturis et rationibus adductis. Verisimile igitur est incepisse ad minimum quando coepit reservatio perpetuorum votorum, vel quando Pontifices approbationem religionum sibi reservarunt, ab ordinariorum jurisdictione eas eximentes. Neque in hac re aliquid certius dicendum occurrit, neque etiam video inconveniens ullum aut difficultatem, cur non potuerint Episcopi aliquando hanc potestatem habere, aut cur non possit Pontifex, si velit, etiam nunc illam concedere jure ordinario, vel omnibus (quamvis hoc non expediat), vel alicui Patriarchae, aut Primati in aliqua provincia valde distanti, in qua difficilis est ad Pontificem recursus. Quod etiam facere potest per delegationem, aut perpetuo annesxam tali dignitati Episcopali, aut ( quod facilius est) tali persona concessam; cum enim haec potestas jurisdictionis sit, quamvis sit valde gravis, sine ulla dubitatione delegabilis est.

4. Dubitatio - an sicut urgente gravi necessitate potest Episcopus dispensare in votis Ponlifici reservatis, possit etium in professione. — Una vero hinc nascitur mihi dubitatio, an in hoc genere dispensationis adduci possit doctrina communiter recepta, Episcopos, scilicet, posse dispensare in aliquo eventu, in votis Pontifici reservatis, quando nimirum necessitas est valde urgeus, ita ut animarum periculum immineat, vel aliquod grave nocumentum contra bonum commune , et accessus ad Pontificem sit tardus ac difficilis, sitque praedictum periculum in mora. Auctores enim generatim loquuntur, et hanc exceptionem non faciunt. Rationes etiam, quae illam regulam suadent, in hoc etiam eventu locum habent, si causa et necessitas proportionatae sint, ita ut ex ea parte sit certum legitimam esse dispensationem. Neque est verisimile cam potestatem relictam esse Episcopis ob necessitatem animarum , et limitatam fuisse quoad hunc effectum , existente simili aut proportionata necessitate. Accedit quod multi auctores, qui non propriam dispensationem, sed interpretationem circa omnia vota admittunt, eamdem fatentur babere locum circa professionem, seu votum solemne, ut supra retuli; potest ergo ex eorum sententia dari casus , in quo tanta sit necessitas boni communis, ut ex vi ejus absque ulla propria dispensatione cesset obligatio voti solemnis , quia impediret majus bonum, vel quia intercedit naturalis obligatio tam gravis, ut in ipso voto censeatur talis casus exceptus ; ergo, licet ordinarie authentica interpretatio in tali casu pertineat ad Pontificem, si occurrant circumstantiae dictae, poterit eam dare Episcopus ; ergo idem dicendum est etiam in dispensatione proprie dicta.

5. Similiter non potest Episcopus dispensare in matrimonio rato. — Circa hoc nihil invenio declaratum ab auctoribus, qui et potestatem dispensandi in professione et voto solemni in Summo Pontifice agnoscunt, et praedictar regulam generaliter, et sine exceptione admittunt ; et rationes, quibus illam regulam confirmant, videntur in hoc etiam casu procedere, et concedere praedictam facultatem Episcopis; vide Henriq., 1. 2 de Poenit., cap. 22. lit. H; specialius id concedere videtur Sanchez, lib. 8 de Matrim., disp. 8, n. 11. Nihilominus non censeo potestatem hanc extendendam esse ad Episcopos sine expressa Pontificis delegatione, in quocumque casu, et quantacumque necessitas excogitetur. Ratio est, quia imprimis juris principium est, generalem clausulam non comprehendere casus speciales, in quibus superior verosimiliter non esset aliquid concessurus ; sed potestas dispensandi in voto solemni religionis, secundum praesentem statum, et usum Ecclesiae, est valde specialis, quam non legimus unquam Pontifices inferioribus concessisse , habetque tam difficilem usum, ut ipsi Pontifices raro illa utantur ; ergo nunquam licet per epiikeiam interpretari in aliquo casu esse concessam Episcopo. Consequentia recte colligit , quia in voto castitatis simplic, et similibus reservatis, colligunt Doctores posse Episcopos dispensare in casu urgentis necessitatis, quia usus et antiqua consuetudo dispensandi in hac occasione indicat vel non fuisse a principio mentem Pontificis haec vota in similibus casibus sibi reservare, vel saltem postea ad dispensandum in eis tac:te eam facultatem concessisse ; ergo e contra si nunquam talis fuit usus et consuetudo dispensandi in votis solemnibus, nullam omnino in ordine ad illa facultatem habent. Et idem censeo dicendum de potestate dispensandi in matrimonio rato, et utrumque potest ex ipso usu vel potius non usu confirmari; nunquam enim legimus vel audivimus Episcopum aliquem in aliquo eventu usurpasse sibi talem potestatem ; usus autem est optimus interpres legum et potestatum , etc. Indicat etiam hic usus casum tantae necessitatis adeo extraordinarium esse, ut moxalis non reputetur, ideoque propter illum non esse verosimiliter factam a Pontificibus hanc exceptionem, vel hujus potestatis delegationem, sine qua non potest in inferioribus esse haec potestas.

6. Corollarium professio non cessat ex natura rei propter aliquam occurrentem necessitatem. — Ex quo tandem a fortiori constat hoc vinculum professionis religiosee nunquam cessare ex natura rei, seu per seipsum, seu proter aliquam occurrentem necessitatem , sicut vinculum matrimonii rati nunquam ; natura rei dissolvitur ex sese, propter insurgentem causam, nisi a superiore potestate dissolvatur, quia talia vincula ex sese et intrinsece sunt perpetua absolute et simpliciter, nullamque includunt conditiopem, ratione cujus ex se possint cessare ob defectum conditionis; quod de vinculo matrimonii hic suppono, quia repugnat fini ejus: de vinculo autem professionis constat ex dictis in superiori capite. Et ratio reddi potest ex dictis, quia moraliter nunquam potest occurrere casus, in quo malum sit per se observare tale vinculum, non obstante occurrente necessitate ; extra hujusmcdi autem casum non potest tale vinculum per se cessare. Quae ratio apud me sufficienter probat de vinculo ipso. An vero probet etiam de usu ipso, et observatione omnium votorum, quoad usum , dicam commodius infra , disputando de castitate religiosa. Nunc ex dictis recte concluditur hoc vinculum professionis nunquam dissolvi per solam interpretationem ; nam quando interpretatio suflicit, supponitur effectus ex se talis, quia per interpretationem solum declaratur id quod in re est, et ideo etiam ex hoc capite non potest talis dissolutio hujus vinculi ad Episcopos extendi pro aliquo casu; alioqui etiam posset extendi ad viros doctos, maxime quando esset difficilis recursus ad superiorem , quod incredibile est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 18