Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 11

Caput 11

An christiana perfectio vel ejus status principalius in praeceptorum quam consiliorum observatione consistat, vel e converso.

CAPUT XI. AN CHRISTIANA PERFECTIO VEL EJUS STATUS PRINCIPALIUS IN PRAECEPTORUM QUAM CONSILIORUM OBSERVATIONE CONSISTAT, VEL E CONVERSO.

1. Perfectionem principalius esse in praeceptis ostenditur primo. — Ita videtur sentire D. Thom. — Probatur secundo. — Quaestionem hanc tractat D. Thomas, 2. 2, q. 184, art. 3; et resolutio ejus esse videtur, perfectionem principalius in praecepto quam in consiliis positam esse. Quae sententia probatur primo, quia id, quod est de rei essentia, principalius in ea est quam accidentia ; sed praeceptorum observantia est de essentia perfectionis christianae, consiliorum autem perfectio accidentaria est; ergo illa prior est principalior. Minor quoad priorem partem probatur, quia essentia perfectionis consistit in charitate, et praecipue in amore Dei super omnia, ut c. 3 dictum est ; haec autem perfectio maxime praecipitur ; nam hoc est maximum et praecipuum mandatum: Diliges Dominum Deum tuun ex toto corde, etc., ut dicitur Matth. 22, Deut. 6, etc. Quoad posteriorem vero partem probatur, quia illa perfectio est accidentalis, quae sine essentiali non potest subsistere; e contrario vero sine perfectione consiliorum esse potest perfectio essentialis charitatis; ergo haec est accidentalis. Secundo argumentor, quia dilectio substantialis Dei, quae est in praecepto, est finis principalis status perfectionis, et media necessaria ad illum finem consequendum sunt reliqua praecepta, eorumque observationes ; consilia vero sunt tantum veluti instrumenta quaedam ad majorem utilitatem vel facilitatem conducentia ; ergo praecepta sunt absolute principalius requisita. Consequentia nititur in illo axiomate, quia propter quod unumquodque tale, et illud magis ; semper enim finis principalius quaeritur, quam media vel instrumenta ad illum, et forma quam dispositio.

2. Antecedens autem totum colligo ex verbis Christi, Matth. 19: Si cis perfectus esse, vende omnia qua habes , etc., et sequere ine. Ubi Christus duo postulat: unum est tanquam via, seu dispositio; aliud ut terminus seu finis, aut forma; et illud prius pertinet ad consilium, scilicet, vendere omnia, etc. ; hoc autem posterius, scilicet, sequi Christum, ad praeceptum dilectionis pertinet : nam Christus jubet ut ipsum sequamur, utique non corporis gressu , sed mentis affectu, ut dixit Ambrosius, lib. 5, cap. 5 in Lucam, S8 De vocatione publicani. Et ideo dixit etiam Hieron., Matth. 19. per illam particulam, exigi quod perfecluwn est. Ergo observatio praeceptorum, et praesertim illius quo vera Dei dilectio exigitur, principalior est in statu perfectionis, quam caetera omnia. Et confirmatur idem antecedens ex Augustino, in Enchir., cap. 121, dicente : Omnia pracepta divina referuntur ad charitatem. Ex quo infert inferius: Quaecumque ergo mandat Deus , ea quibus unum est: Non machaberis, et quecumque non jubentur, sed spirituali consilio monentur, ez quibus unwn est: Bonwm est homini mulierem non tangere, tunc recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et promimum propter Deum, et in hoc seculo, et in futuro. Ubi principalia pracepta charitatis ponit tanquam finem , et alia praecepta ut media propinquiora , et maxime necessaria ; consilia vero ut media magis remota; ergo sunt minus principaliter requisita. Denique idem confirmatur ex Cassiano, collat. 1, c. 7, ubi Moses Abbas late docet, consilia esse veluti instrumenta ad cordis puritatem assequendam ; cor autem observatione praeceptorum principaliter purificatur. Atque his fere modis D. Thomas suam sententiam confirmat.

3. Consiliorum obsercantiam principalius ad statum perfectionis requiri ostenditur. — Nihilominus consiliorum observantiam, seu professionem ad statum perfectionis principalius necessariam esse, imprimis suaderi potest ex quadam doctrina D. Thomae, 1 p., q. 5, articul. 1, ad 1, et quaest. 6, articul. 3, ubi ait rem creatam non esse bonam simpliciter, nec perfectam per suam essentiam, sed per accidentia, quae essentiam perficiunt. Ex quo principio eolligimus, quod licet vita christiana essentialiter consistat in actibus praeceptorum, nihilominus in statu simpliciter bono et perfecto constituitur per actus consiliorum. Hinc ergo videtur concludi consilia principalius requiri ad statum perfectionis, quam praecepta. Probatur haec ultima consequentia, quia in unoquoque composito, forma, quae illud in tali esse formaliter constituit, est in illo principalius requisita, ut in arte facto, quatenus tale est, et figura est principaliter forma, magisque intenditur; sed in statu perfectionis consilia, seu illorum observantia est forma constituens vitam christianam in esse perfecto ; ergo ipsa consilia sunt principalius ad perfectionem requisita, quam praecepta. Secundo declaratur hoc amplius, quia per praecepta non mandatur, nec acquiritur, nec intenditur perfectio charitatis, sed tantum substantia charitatis, ut sic dicam ; per consilia autem intenditur et acquiritur perfectio charitatis, licet non mandetur; ergo consilia principalius concurrunt ad statum perfectionis, quam praecepta. Probatur consequentia, quia illud principalius ad per fectionem requiritur, per quod ipsa charitas intenditur : nam per hanc intentionem ejus perfectio acquiritur , et per illam, postquam acquisita est, formaliter constituitur in esse perfecto, ut prima ratio probat. Nec refert quod per consilia non mandetur perfectio , tum quia illa perfectio non proponitur ut necessaria, sed ut melior, et ideo per aliquid non praeceptum optime constituitur. Tum etiam quia, licet illa perfectio per se, et ex natura rei non praecipiatur, nihilominus, supposito statu perfectionis, tendentia ad eamdem perfectionem sub obligationem cadere potest ; quod satis est ut id, quod consilia super praecepta addunt, principalius ad perfectionem requiratur.

4. Objectio. — Quid ad solutionem supponendumn. — Dices, in praeceptis, praesertim dilectionis et proximi, contineri omnem perfectionem tam praeceptorum quam consiliorum, et in hoc excedere ipsa consilia, quae perfectionem praeceptorum non continent, sed illam supponunt ; et ideo praecepta principalius simpliciter requiri. Assumptum ostenditur, quia praecepta continent essentialem perfectionem, ut materiam ad quam obligant, et simul continent quamcumque perfectionem superadditam, ut finem ad quem tendendum est. ÀAt hoc non videtur dici congruenter, quia hoc posterius in rigore verum non est. Ut autem hoc ostendam, suppono, quando aliquid non cadit sub praeceptum, ut materia ejus, ut dicatur contineri in illo per modum finis, necessarium esse ut id, quod praecipitur, sit sufficiens ad consecutionem talis finis. Unde per praecepta non mandatur aliquid ut finis, nisi quatenus vel mandantur ea per quae, si fiant, talis finis comparabitur; vel prohibentur ea quae, nisi caveantur, consecutionem talis finis impedient. Ac proinde e contrario, quidquid tale est ut siue illo pos- sit finis per praeceptum intentus comparari, nullo modo continebitur in tali praecepto, nec ut materia, nec ut finis; et similiter quidquid per solos actus praeceptos acquiri non potest, nullo modo in praeceptis continetur , neque ut materia, neque ut finis. Ratio omnium est, quia tunc finis omnino excedit vim talium mediorum, ac proinde in praeceptis de solis ilis mediis non potest virtute per modum finis contineri. Quia ex vi talium praeceptorum nemo tenetur consequi vel intendere talem finem, efficaciam talium mediorum ac praceptorum excedentem, quia potest esse contentus fine adaequato talibus mediis.

5. Perfectio intenta ab statu perfectionis excedit efficaciam praeceptorum. — lta ergo se habet in praesenti perfectio intenta per statum perfectionis ad praecepta omnia praecise sumpta, sive divisive, sive collective. Excedit enim vim et efficaciam illorum ; et ideo ex vi illorum, non solum non praecipitur ut materia, quod est certum, verum etiam nec per modum finis in eis continetur. Aut enim est sermo de majori perfectione in via obtinenda, vel in patria; si de priori, ex vi praeceptorum non tenemur illam in via consequi vel intendere, quia non tenemur illam procurare aut non impedire: ergo illa major perfectio in solis praeceptis non continetur, nec ut materia , nec ut finis; ac proinde ad tendendum in illam majorem perfectionem, principalius consilia concurrunt. Si vero sit sermo de perfectione patriae, illa subdistinguenda est; nam quaedam est communis, et quasi essentialis statui beatitudinis, ut quod charitas ibi semper ac necessario sit in actu cum summo conatu possibili operanti, et cum summa rectitudine et immutabiltate: alia perfectio est in gradu, et intensione ipsius dilectionis excellentiori. Et prior quidem continetur in praeceptis per modum finis, quia tenetur homo in illam perfectionem tendere, et impedimenta ejus cavere, ad quod suffticienter per sola praecepta obligatur; et ideo in illis recte dicitur illa perfectio contineri per modum finis. Altera vero nullo modo continetur in solis praeceptis, quia ex vi illorum non tenemur illam amoris excellentiam etiam pro vita futura procurare, aut non impedire. At in statu perfectionis haec major excellentia charitatis pro statu patriae intendenda et procuranda est; ergo perfectio quae consulitur, ac subinde consilia ipsa principalius pertinent ad statum perfectionis quam praecepta.

6. Dstinguendum inter statum perfectionis et ipsam perfectionem. — Haec difficultas non videtur esse magni momenti, multumque ad modum loquendi pertiuere potest; ut autem clarius resolvatur, inter statum perfectionis et perfectionem ipsam distinguendum est. Nam, sicut illa duo inter se differunt, ita in hoc puncto aliquid speciale potest in statu consicerari, quod in ipsa perfectione non invenitur. Duo enim in statu perfectionis spectari possunt. Unum est, id, quo in suo esse quasi formaliter vel efficienter prosime constituitur; aliud est illud ad quod ordinatur, vel propter quod instituitur. In ipsa vero perfectione charitatis vel sanctitatis solum spectandum occurrit id, quo charitas ipsa in statu perfectionis proxime constituitur, sive formaliter, sive efficienter , ad eum modum quo perfectio habitus per actus fit. Nam cum ipsa charitas sit finis, non habet specialem considerationem respectu alterius, ad quem ordinatur; quamvis enim perfectio charitatis viae ad perfectionem charitatis patrie natura sua tendat, tota illa habitudo est proportionata intrinsecae perfectioni ejusdem charitatis viae, illique intrinseca et connaturalis, et ideo non variatur ejus ratio vel constitutio, sive una, sive alia consideretur.

7. Prima conclusio : perfectio christiana principalius preceptorum quam consiliorum observantiam postulat. — Primo ergo dico, perfectionem ipsam vitae christiana principalius praecepta , eorumque observationem quam consiliorum postulare. Hanc assertionem probant fundamenta D. Thomae, qui revera de perfectione ipsa potius quam de statu locutus est, ut ex littera patet. Etratio potissima illa est, quod in unaquaque re principalior est essentialis perfectio, quam accidentalis. Nec contra hoc obstat alia doctrina D. Thomae, ex 1 p. adducta. Nam, ut explicavi in disp. 10 Metaph., sect. 1, n. 16, dictum illud, quod creatura est bona secundum quid per solam essentiam, et per accidentia fit simpliciter bona, quoad utramque partem intelligendum est, non comparando praecise accidentalem et substantialem perfectionem inter se, sed constitutum ex utraque ad alteram praecise sumptam comparando. Ita ergo in praesenti perfectio sola praecepta includens vel observans, imperfecta dici potest, et secundum quid, comparata ad perfectionem, praecepta et consilia simul amplectentem ; quod est per se notum, cum se habeat ut includens et inclusum, de quo nunquam D. Thomas dubitavit. Nihilominus in hac ipsa consummata aut absoluta perfectione, conferendo inter se id quod addunt consilia supra praecepta, ad perfectionem, quam sola praecepta exigunt et praestant, praecipua est perfectio, quam praeceptorum observantia confert. Non est autem hoc speculative aut metaphysice, ut sic dicam , accipiendum ; non enim ad rem praesentem refert disputare, an in gratia vel charitate intensiori, secupdus gradus, verbi gradia, Sit magis vel minus perfectus quam prior, vel aequalis, et sic de caeteris; hoc enim parum refert ad rem moralem, de qua tractamus. Imo, ut c. 3 diximus, et iterum dicemus, ille excessus in intensione ad perfectionem, de qua nunc est sermo, non est necessarius per se. Loquimur ergo moraliter, et sic dicimmus, justitiam, quae in observatione praeceptorum consistit, principaliorem esse, quam id quod observatione consiliorum ei adjungitur, ut in statu perfecto esse dicatur. Quia illa prior est quasi substantialis et maxime necessaria , et principaliter procuranda et custodienda. Unde ipsa etiam consiliorum observantia ad hoc ordinatur, ut statim explicabo. Nec etiam huic assertioni obstat secunda ratio dubitandi in principio posita, ut in fine capitis dicam.

8. Secunda conclusio : status perfectionis utraque, sed principalius praecepta, quaan consilia respicit. — Dico secundo, statum perfectionis non tantum ad praeceptorum vel consiliorum perfectionem, sed ad utramque simul ordinari; inter ea vero principalius praecepta quam consilia respicere. Prior pars nota est ex dictis in capitibus proxime praecedentibus. Nam imprimis hic status ideo perfectionis dicitur , quia aliquid melioris boni ultra praecepta per illum intenditur. Nec obstabit, si quis dixerit observantiam et executionem consiliorum potius supponi ad hunc statum, quam per illum intendi; nam renuntiando propriis bonis et propriae voluntali, constituitur quis in statu perfectionis; hoc, inquam, non obstat, quia utrumque simul subsistit; tum quia quorumdam consiliorum executio ad observanda alia consilia disponit, et ideo propter illam fieri potest, ut de virginitate ait Paulus, 1 Cor. 7: Mulier innupta et virgo cogitat que Domini sunt, ut sit sancta, et corpore, et spiritu. Et per paupertatem intenditur ablatio impedimentorum ad sequendum Christum, non solum ejus praecepta observando, sed etiam in consiliis eum imiiando. Tum etiam quia, sicut habitus supponit actus per quos fit, et nihilominus ordina- tur ad similes actus exercendos, ita, licet stiatus perfectionis exercendo et exequendo aliqua consilia constituatur, nihilommus ad eadem consilia perpetuo ac perfectius observanda ordinatur.

9. Probatur statum perfectionis ordinari ad praeceptorum observantiam .— Quod autem hic status ordinetur ad observationem praeceptorum, etiam est manifestum, quia illa est magis necessaria, et fundamentum alterius. Nec potest perfecta observantia praeceptorum ita supponi, quin semper necessarium sit illam conservare, tueri, et suis temporibus exercere ; ergo non potest status perfectionis non ordinari ad hanc perfectionem, licet ad consilia etiam referatur. Et declaratur ex ipsa praxi , et necessitate lapsae naturae. Nam ad salutem maxime necessarium est post perfectam remissionem peccatorum perseverare in gratia, et vitare peccata mortalia; et quia hoc valde difficile est in natura lapsa, ideo modus vivendi instituitur, et quaeritur in quo et minores et pauciores sint occasiones peccandi, seu gratiam amittendi, et ad hunc finem inter alios institutus est status perfectionis ; ergo sine dubitatione ad observantiam etiam praeceptorum inventus est. Et hinc facile probari potest, principalius ad praecepta quam ad consilia observanda ordinari. Primo, quia ordinata intentio principalius tendit in id, quod praecipuum et maxime necessarium est. Secundo, quia conferendo ista duo inter se, securitatem salutis, seu perseverantiam in gratia, et augmentum ejus, principalius intendi debet securitas et perseverantia, quia est magis necessaria ad absolutam Dei amicitiam, et ad vitandam aeternam damnationem. Parum enim proderit in gratia pro aliquo tempore multum crescere , si in ea tandem non perseveretur.

10. Tertio, hinc fit ut status perfectionis omnia et singula praecepta complectatur et obsezvet, quia omnia et singula sunt necessaria. Nam, qui in uno offendit, fit omnium reus. Non sic autem est de consilus; nullus enim religiosus status omnia simul consilia complecti potest, quia et nimium onerarent, et saepius sese impedirent. Ideo, licet quaedam generalia sint, omnibus statibus simpliciter perfectis sunt communia. Ex aliis vero unusquisque status lla profitetur, quae suo fini necessaria vel convenientia prudenter judicantur, ut in discursu materia videbimus. Denique ipsa consilia propter praecepta custodiuntur. Quoniam vel ad facilius et securius conservandam gratiam inserviunt, vel etiam ad obtinendam illam per veram poenitentiam, si fortasse sufficiens non praecessit, eliguntur ; unde ad hoc etiam status perfectionis ordinatur.

11. Verum est tamen etiam posse homines , observando quaedam praecepta, ad alia consilia servanda juvari, et ila praecepti aelicujus observantiam ad aliud consilium explendum ordinare, ut, verbi gratia, jejunium praeceptum ad orationem, quae tantum sit in consilio, melius exercendam. Sed hic ordo est quasi ab extrinseco ex parte operantis ; alius tamen est per se, et ab intrinseco, quia consilia ex se quasi circumdant et protegunt pracepta, et consiliis violatis crescunt pericula frangendi praecepta; et ideo consiliorum cbservatio propter praecepta principaliter sumitur. Adde, statum perfectionis non solum ordinari ad illam observantiam praeceptorum, quae simphliciter est necessaria ad salutem, et ad statum gratiae conservandum, utique vitando peccata mortalia, sed etiam ad completam praeceptorum observationem, quae venialia etiam excludat, quoad fieri possit. Quia hic etiam gradus perfectionis magis necessarius, majorisque obligationis est, quam consiliorum observatio praecise sumpta ; et per peccata venialia homo ad mortalia committenda magis disponitur , quam per consiliorum omissionem ; ergo etiam in hac parte observatio praceptorum magis intenditur , quia venialium peccatorum evitatio ad integram praeceptorum observantiam pertinet.

12. Tertia conclusio : status perfectionis per opera consiliorum per se constituitur. — Dico tertio: status perfectionis in suo esse, per se, ac regulariter loquendo, per opera consiliorum constituitur. Unde hujusmodi status essentia in consiliis potius quam in praeceptis posita est. Hanc assertionem probat ex parte ratio prior dubitandi posteriori loco posita. Et probatur facile, primo, quia status ipse perfectionis non est in praecepto, sed in consilio ; nullus enim per se loquendo obligatur sub praecepto assumere, seu profiteri statum perfectionis : ergo actus, quo talis status assumitur, actus consilii est ; sed per illum actum talis status constituitur et fit; seu homo per illum actum constituitur in statu perfectionis, quod perinde est, quia ipse status in particulari et in individuo non fit, nisi per modum accidentis , quod fit in tali subjecto seu persona, et ideo per eumdem actum dicitur status ipse fieri, per quem persona in tali statu constituitur ; ille autem status consilii est, cum non sit praeceptus. Secundo, etiamsi homo servet omnia praecepta, et id sapius proponat, non constituetur in statu perfectionis ; necesse ergo est ut per aliquem actum ultra praecepta additum constituatur ; ergo per actum consilii, non quidem per quemlibet, sed per eum qui ad talem effectum accommodatus sit, qui maxime esse solet actus vovendi, ut explicabimus.

13. Probatur tertio. — Accedit, quod talis actus sufficit ad talem statum constituendum sine praeceptorum observatione. Nam, sicut diximus posse aliquem esse in statu perfectionis, et non esse perfectum, ita nunc addimus posse aliquem non servantem praecepta efficere actum consilii, quo in statu perfectionis constituatur ; ut si quis existens in statu peccati, et cum proposito permanendi pro tunc in illo, religionem vere et cum intentione profiteatur. Ergo signum est statum ipsum per opus consilii et non praecepti in suo esse constitui. Denique hoc modo dicemus ítria vota, paupertatis , castitatis et obedientiae, esse de essentia status religiosi, qui maxime est status perfectionis acquirendae. At vero vota illa actus consiliorum sunt; ergo ad constitutionem quasi formalem, vel proxime efficientem talis status, consilia poiius quam praecepta concurrunt. Dixi autem in assertione, per se loguendo, quia ex accidenti contingit, ut aliquis ex necessitate talem statum assumat, ut ex voto religionis, verbi gratia, vel ex praecepto superioris, ut si ex praecepto Papae quis fiat Episcopus; sed haec accidentaria sunt, quae in praesenti non considerantur.

14. Duo dubia diluenda.— Nec D. Thomas, in d. art. 3, aliquid contra hoc docuit ; quin potius in art. 4 hoc aperte confirmat, dum ait, statum perfectionis esse statum servitutis, qui obligatione aliqua constituitur; nam illa obligatio non ex praecepto sed sponte assumitur, et per illam quasi formaliter talis status constituitur. Sicut de religioso statu in tota quaestione 186 late declarat. In argumento ergo 3, juxta praecedentes assertiones locutus est. Et de illis tantum maxime fundamenta ejus procedunt. Nam consilia, licet sint instrumenta ad perfectionem acquirendam, nihilominus ad constituendum statum perfectionis non concurrunt per suos actus tanquam instrumenta , sed tanquam forma constituens moralem effectum, vel tanquam principium formale moralem obligationem inducens. Sicut in matrimonio voluntarius consensus non instrumentum, sed forma talem statum constituens, et mutuam obligationem inducens; ad hunc enim modum se habet professio in religione, vel aliquod votum vel promissio in quolibet statu perfectionis, ut in capite sequenti exponemus. Et ita satisfactum est rationibus dubitandi pro utraque parte in principio positis; circa ultimam vero duo dubia occurrunt breviter explicanda.

15. Primun, an in preceptis contineatur perfectio cousiliorum saltem ut finis.— Resolutio negativa. — Primum dubium est, an in praeceptis contineatur perfectio consiliorum, saltem ut finis. Nam D. Thomas, in d. art. 3, ita sentire videtur. Et videtur a fortiori sumi ex doctrina Augustini, in toto libro de Perf. just., et lib. de Spirit. et lit., in fine, dicentis in praecepto diligendi Deum ex toto corde, praecipi non ut materiam, sed ut finem, omnem perfectionem charitatis, etiam patriae, quae in via expleri non potest; ergo multo magis praecipitur ut finis omnis perfectio supererogationis viae, quia haec licet non praecipiatur ut materia, saltem possibilis est in statu viae. Respondeo nihilominus, si proprie et in rigore loquamur, perfectionem supererogationis non solum non praecipi ut materiam, in quam obligatio praecepti cadat, verum etiam nec per modum finis in praeceptis contineri, quia praecepta revera non dantur propter ilIum finem, nec per se illuc tendunt; et hoc satis persuadet discursus in ultima ratione dubitandi propositus. Nec Augustinus aut D. Thomas loquuntur illo modo de perfectione supererogationis viee, sed de perfectione patriae, de qua etiam ille modus loquendi coarctandus est ad perfectionem necessariam, et quasi substantialem status beatifici. Nam cum illa habet connexionem perfectio charitatis vise, quae sub praeceptum in rigore cadit; haec enim ad illam perfectionem patriaee per se ordinatur; et ideo recte verificari potest, quod illa perfeetio patriae in praecepto dilectionis Dei per modum finis continetur. Et simili modo, in consiliis et perfectione supererogationis , quae per illorum observantiam in via comparari potest, dici poterit contineri per modum finis abundantior et perfectior perfectio charitatis patriae, quia inter se habent eamdem connexionem medii et finis, seu viae et termini. Haec autem connexio non ita invenitur inter sola praecepta, et perfectionem supererogationis viae aut patriae, et ideo non videtur ille modus loquendi ad illam pertectionem extendendus, nisi quis considerando fortasse, omne imperfectum naturaliter appetere suam perfectionem, et charitatem remissam, quasi naturaliter appetere suam intensionem, in hoc sensu dicere velit, in praeceptis perfectionem consiliorum per modum tinis desiderabilis et appetibilis contineri; verumtamen locutio est satis metaphorica, de qua non contendo, dummodo sufficienter et sine periculo deceptionis proferatur.

16. Secundum dulium, an consilia sint tantum instrumnenta acquirende perfectionis, vel illam formaliter addant. — Resolutio dubii.— Secundum dubium est, an omnia consilia sint tantum instrumenta acquirendae perfectionis majoris seu supererogationis, vel aliqua etiam sint quasi formaliter addentia homini perfectionis cumulum, saltem ex parte. Quod dubium cum illo fere coincidit, quod supra tractatum est, an dentur consilia in propria materia et actu charitatis Dei et proximi. Unde, supposita resolutione ibi data, dicendum hic est consilia, quae dantur in materiis aliarum virtutum, prassertim moralium, recte vocari quasi instrumenta perfectionis acquirendae, ut Moyses Abbas, in d. collat. 1, copiose declarat. Sicut etiam praecepta earumdem virtutum, quae in materiis ejusdem generis versantur, possunt dici instrumenta ad substantialem perfectionem charitatis, vel obtinendam, vel conservandam, removendo impedimenta, ut D. Thomas etiam in d. art. locutus est. At vero consilia, quae in ipsismet actibus charitatis locum habent, non solum instrumentaliter, sed quasi per se conferunt ad excellentiam perfectionis, vel formalter in ipso actu charitatis, vel, si de habituah perfectione sermo sit, per se augendo habitum saltem dispositive. Id patet in consiliis amandi, vel ferventius, aut intensius, vel frequentius, vel perseverantius, et cum majori continuatione, vel cum majori extensione ad plura obsequia Deo praestanda, et majora bona illi vel proximis desideranda, quam praeceptum dilectionis obliget. Observantia enim et executio horum consiliorum per se auget perfectionem charitatis; imo magna portio christianae perfectionis in eis formahter consistit. Unde videntur a D. Thoma et aliis sub ipsa formali perfectione comprehendi; et solum de alis consilis loquuntur, quando de illis dicunt ad perfectionem acquirendam instrumentaliter deservire.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 11

Caput 11