Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 19

Caput 19

Quot modis fieri possit tacita professio secundum jus antiquum.

CAPUT XIX. QUOT MODIS FIERI POSSIT TACITA PROFESSIO SECUNDUM JUS ANTIQUUM.

1. Supponimus, ex dictis in praecedentibus, professionem duobus modisfieri posse, expresse et tacite, quod etiam probant multa jura in sequentibus referenda, et quae hactenus diximus, de expressa professione tradita sunt. Hic ergo duo solum declaranda supersunt, scilicet, quomodo fieri possit professio tacita, et quam obligationem inducat : ex quibus etiam con- stabit an ha duae professiones, licet in exteriori signo differant, in morali vinculo sint ejusdem rationis, et consequenter an omnia, quae diximus de professione expressa, in tacitam conveniant, aut aliqua exceptio sit adhibenda, et quaenam illa sit.

2. Tacita professio est vera professio. — Prima ergo quaestio hoc capite agitanda est, quibus scilicet modis fieri possit tacita professio; quae tractari potest, aut secundum jus antiquum, aut secundum novum Concilii Tridentini. Priori modo tractatur a Canonistis in c. Statuimus, de Regularib. et in c. Constitutionum, eod. tit., in 6. Summistae omnes, verb. Professio, et verb. Heligio, qui omnes supponunt tacitam professionem esse veram professionem, quod etiam a nobis in praecedentibus probatum est. Ejus autem veritas, suppositis aliis ad veram pzofessionem requisitis, maxime pendet ex interiori consensu, et ex sufficienti exteriori signo, quo ille significetur. Et de interno quidem consensu nihil speciale hic addendum occurrit, nam regula est generalis, sine illo nullam professionem validam esse in conscientia, et coram Deo, quantumvis exterius praesumatur ac judicetur, ut bene notavit Navarr., comment. 4, de Regular., n. 74 et 74, argum. c. Tua, de Sponsalib., et capit. Hunane aures, 22, qnaest. 5, quia in his actibus moralibus signum externum nihil efficit sine interiori inientione, neque actus externus operatur aliquid extra intentionem operantis. Solum ergo superest explicandum, quod signum externum esset olim sufficiens ad professionem tacitam , supposito interiori consensu.

3. Quot modis fiat tacita professio.—Solent igitur tres modi praecipue assignari tacite profitendi, scilicet deferre habitum professorum, vel exercere actus professorum, vel utrumque simul. Exclusis enim verbis, vel scriptis, quibus fit expressa professio, nullum aliud signum aptum ad judicandum internum profitendi animum excogitari posse videtur, praeter externum actum, vel habitum, seu vestitum. Hi autem si sint proprii novitiorum, non possunt animum profitendi significare, ut per se constat. Imo, licet habitus professcorum et novitiorum idem sit, deferre illum non est sufficiens signum professionis, nisi aliquid peculiare adjungatur, quo professus a novitio distinguatur, de quo statim dicemus ; imo, cum simili additione putant aliqui per solam susceptionem habitus novitiorum posse aliquando fieri professionem tacitam secun- dum jus antiquum, quod non credo verum, ut statim dicam. Soium ergo illa duo signa, scilicet, habitus vel actiones professorum videntur esse posse apta ad professionem tacitam indicandam, qua vel sigillatim, vel simul possunt concurrere, et ita insurgunt dicti modi professionis tacitae, quos breviter explicare necesse est.

4. Primus modus tacite professionis olim solitus erat per habitum professorum. — Hequirebatur tamen atas pubertatis. — Primus ergo modus professionis tacita olim erat, quando quis induebatur habitu proprio professorum, id est, distincto ab habitu novitiorum : ita colligitur ex c. Statumus , de Regul., ibi: Statuimus novitios in probatione positos ante susceptum religionis habitum, qui dari profitentibus consuevit, vel ante professionem emissam, *ad priorem statum redire posse libere infra anuum. Ergo si talem habitum infra annum susceperint, non possunt ad seculum redire, sed censentur tacite professi ; unde ibi emittere professionem, idem est quod expresse profiteri. Loquitur autem ibi Pontifex de habitu professorum, qui sit distinctus ab habitu novitiorum, alioqui ubi esset habitus communis utrisque, omnes novitii suscipientes habitum religionis illius, statim fierent professi, quod absurdum est. Et ratio differentiae est clara ex dictis, quia ubi est habitus communis, non potest statim a principio habere significationem propriam ; quod secus est, quando habitus est omnino proprius professorum ; et ideo admonet textus in fine illius textus, ut si habitus non fuerit in figura distinctus, saltem habeat benedictionem aliquam, in qua distinguatur. Hoc ipsum statuitur in c. 1 de Regul., in 6, ubi et distinctio seu proprietas habitus amplius declaratur, et additur oportere ut talis hahitus suscipiatur post puberem aetatem, quia haec etiam ad professionem expresse emittendam necessaria est.

5. Non ita requirebatur aumus probationis. — Dices : etiam erat tunc necessarius probationis annus ante professionem. Respondeo esse diserimen, nam annus probationis renuntiari poterat, c. ad Apostolicam, de Regul., et ita renuntiari intelligebatur ab eo, qui voluntarie professorum habitum induebat; atas vero pubertatis renuntiari nunquam potuit, ex quo ad valorem professionis postulata est, quia cum fundetur in defectu intrinseco, qui in minori aetate ad perfecte deliberandum esse praesumitur, sicut ob eam causam judicatur persona insufficiens ad prcfitendum, ita etiam ad renuntiandum jur suo. Solent autem ad hunc modum professionis tacitae requiri multae conditiones, ut videre licet in Panorm., Sylvest., Angel., et aliis statim citandis ; verumtamen illae aut communes sunt omnibus professionibus, aut si aliqua est propria, explicabitur melius in puncto sequenti, et in discursu capitis omnes attingentur.

6. Secundus modus erat per usum actuum professorum. — Secundus modus professionis tacitae ab aliquibus fuisse creditur per usum eorum actuum, qui professorum sunt proprii, etiamsi illi actus fuerint in anno novitiatus, et cum habitu tantum novitiorum. Hoc genus professionis tacitae colligi potest ex c. idua, de Regul., ubi dicitur vidua, quae sua sponte velum conversionis, quampris non sacrum, sibi imposuerit, et in Ecclesia inter velatas oblationem Deo obtulerit, velit, nolit, Sanctimoniae habitum retinere debere; ubi particula illa, quamcis non sacrum, indicat illud velum fuisse novitiarum insigne, potius quam professarum, et nihilominus propter actum illum offerendi, qui videbatur esse proprius professarum, talis vidua censetur esse tacite professa. Potest etiam hoc probari a paritate rationis, quia non est minus proprium signum personae professae actus, quam vestitus, si uterque sit proprius, et illi soli debitus ; sed per solum habitum significatur sufficienter tacita professio ; ergo etiam per exercitium actus, qui de jure vel consuetudine sit proprius professi ; dummodo neque ignorantia, neque gravis metus intercedat, ut semper in hujusmodi praesumptionibus necessario supponitur. Nam si quis se ingereret actui professorum , ignorans illud munus ad solos professos pertinere, magis indicaret ignorantiam suam, quam animum profitendi, unde, probata ignorantia, cessaret omnis praesumptio ; et idem est si per metum id faciat, quia tunc etiam solum indicatur animus vitandi nocumentum.

7. Due condiliones requiruntur adnuc ad hanc professionem secundo modo factam, juata aliquorum sententian. — Et hanc sententiam tenet Joan. Andr., in d. c. Vidua ; addit tamen in eo casu supponi debere saltem habitum novitiorum, et debere subsequi perseverantiam, saltem per triduum, ut intelligatur facta professio tacita. Ratio prioris partis est, quia tam in illo textu, quam in omnibus qui de professione tacita loquun- tur, primum omnium postulatur assumptio alicujus habitus religiosi, ut patet tum ibi, tum etiam in c. VFiduis, 97, q. 1, ex Conc. Tolet. IV, c. 57, et ex Concil. Carthag. IV, c. 104, et ex Concil. Triburien., c. 10, cum similibus ; ergo ad minimum requiritur habitus novitiorum. Unde si mere secularis cum religiosis professis se ingereret ad electionem faciendam, quae solis religiosis competit, non propterea censebitur tacite professus, quia in seculari homine, qui voluntatem prius non ostendit assumendi illum statum, ille actus non est signum professionis, sed potius violentiae illatae religiosis, et usurpationis alieni juris; quando autem supponitur hahitus novitiorum, supponitur jam sufficienter demonstrata voluntas assumendi illum statum, et ideo sufficienter censetur significari ejus professio per usurpationem ialis actus. Additur vero altera conditio de perseverantia tridui propter argumentum a simili, ex c. Ad nostram, de Regul.. ubi in primo modo professionis per susceptionem habitus professorum ante expletum novitiatus annum, tridui perseverantia postulatur ; de qua conditione infra dicam. Sequitur hanc sententiam ibi Panorm., et Sylv., verbo Heligio, 3, numero 19, quamvis subobscure loquatur. Idem tenet Ang., verb. Nocitius, numero duodecimo. 8. Judicium auctoris circa predictam sententiam, elL resolutio est, requiri preter actus professorum, et:am habitum proprium professorum. — Haec sententia est probabilis, imo vix possumus ab ea discedere, cum sit valde communis. Ego tamen, ut verum fatear, non invenio suffliciens fundamentum ejus in jure, praecipue si intelligatur de eo qui exercet actum proprium professi , tamen in habitu proprio novitii, id est, distincto ab habitu professorum, quia in nullo textu invenio| professionem tacitam sine habitu professorum, vel proprio, vel communi illis. Et imprimis ex d. c. Vidua, aliud non habetur; nam illud velum revera erat ejusdem rationis cum illo quo utebantur viduae velatae, quae oblationem offerebant , de quibus ibi fit mentio ; quod ibi notavit Antonius, et placet etiam Panormitano, et optima conjectura est, tum quod textus univoce, ut sic dicam, de illis loquitur ; tum etiam quia alias non fuisset ausa vidua publice cum alis offerre ; tum denique quia velum viduarum non solebat sacrari aut benedici, et ideo dicitur ibi, non sacrum ; non quia esset distincum a velo professarum ; utrumque ergo idem erat. et ibi appellatur velum conversionis. Unde ex alio etiam capite infirmum argumentum sumitur ex illo textu, quia non satis constat ibi esse sermonem de viduis professis, sed solum de emittentibus publice votum castitatis, quod fortasse regulariter simplex erat, ut superius adnotaviinus, agentes de voto simplici castitatis. Ex illo ergo textu solum colligitur signum in exteriori habitu alicujus status esse sufficiens indicium professionis tacitae tali statui accommodatae. Atque ita Panormitanus cum Antonio fa:etur in rigore ex illo textu solum colligi, assumptionem habitus professorum cum usu alicujus actus sufficere ad professionem tacitam, quod clarum est, ut statim dicemus. Quod ergo solus actus professi sine habitu professorum suffticiat, nullo jure probari potest ; sine jure autem non videtur hoc asserendum , quia professio tacita non tam ex evidentia rei quam ex praesumptione asseritur ; nulla autem praesumptio videtur sufficiens, nisi juris auctoritate confirmata sit. Accedit, quod in dict. c. Statuimus , generaliter dicitur novitios, qui habitum professorum proprium non receperunt, nec expressam professionem emiserunt, libere posse exire, si velint ; ergo etiamsi actus quoscumque exercuerint sine illo habitu, poterunt libere exire; alioquin vera non est illa universalis propositio, neque adaequata disjunctio. Eo vel maxime quod statim additur exceptio: Nisi evidenter appareat, quod talis voluerit vitam mutare , de qua statim. Exceptio autem ( ut Juristae dicunt ) firmat regulam in contrarium ; ergo praeter illam exceptionem bene intellectam non est alia admittenda. Colligitur ergo hinc universalis regula , sine voluntaria susceptione habitus proprii professorum nullam fieri solitam professionem tacitam intra annum novitiatus, quae etiam colligitur ex(c. 1 de Regul., in 6.

9. Nec rationes aliae aut indicia, secluso jure, oppositum probant, quia non est omnino eadem ratio de susceptione habitus, et de exercitio actus professi. Primo, quia externus habitus post vocem et scripturam est signum magis certum et expressum professionis alicujus status, nam magis est institutus significandi gratia, quam actus; imo actus revera non habet talem significationem ex impositione, sicut eam habet religiosus habitus. Secundo, quia , licet habitus non faciat monachum, sed professio, dari tamen solet in ipsamet professione tanquam signum permanens ejus, et ideo voluntaria susceptio talis habitus cum intentione ingrediendi religionem censebatur merito sufticiens signum professionis; at vero actus solum est veluti quidam effectus qui subsequi solet ex professione, et ideo non tam significat eam fieri quam supponi, ac proinde non videtur sufficiens signum ad emittendam professionem tacitam; maxime quia etiam professionem factam non satis indicat , quatenus est talis actus, sed quatenus est jure factus ; solent autem saepe hujusmodi actus usurpari contra jus, et sine potestate, et ideo solus actus non est sufficiens indicium professionis factae. Et confirmo , nam ut ille actus jure fiat, debet supponere personam unitam religioni per profcssionem ; ergo non potest illam unire, quia non potest esse causa sui principii. Dices: praessumitur supponere voluntatem protitendi. Sed contra, nam, praeterquam quod praesumptio est debilis, ut dixi, illud non satis est, quia voluntas non sufficit ad professionem, neque ad incorporandum hominem religioni, nisi sit exterius manifestata; illa autem voluntas, ut supponitur ad talem actum, non est exterius manifestata; ergo ille actus, licet supponat talem voluntatem, non supponit hominem professum, nec etiam potest constituere professum propter rationem factam; qvia si est actus usurpatus, non indicat professionem ; si autem est actus verus et juridicus, supponit illam, et ideo non potest eam efficere.

10. Video responderi posse actum illum, verbi gratia, electionem a novitio factam, non esse quidem in re juridicum et validum actum, satis vero esse quod ab ipso novitio fiat animo faciendi verum et legitimum actum, atque ita praesumi debere, quia nemo praesumitur velle injuste operari. Potest etiam responderi, ut actus ille sit validus, satis esse quod supponat professum, vel faciat, quemadmodum, ut sacramentum digne suscipiatur, sufficit quod supponat hominem sanctum, vel faciat. Sed ego revera existimo talem actum, vel suffragium, vel quidquid illud sit, non esse validum, neque in ecclesiastico jure ut talem esse admittendum, quia non procedit ab habente potestatem, de quo alias. Unde consequenter censeo illam praesumptionem esse valde ipfirmam, quia nunquam potest talis persona excusari a peccato male usurpatae potestatis, et ideo nullum est sufficiens principium ad praesumendum voluisse per illum actum profiteri.

11. Propter quae omnia probabilissimum censeo non posse aliquem in foro ecclesiastico judicari vere professum propter solum illud signum intra annum novitiatus, et sine habitu professorum. Quod certius mihi est, quando nec proprium nec communem habitum professorum suscepit, quia tunc ciarius urgent rationesfactae. Idem tamen existimo dicendum, etiamsi habitus novitiorum non distinguatur ab habitu professorum, quia sine habitu proprio et distincto professorum, nulla erat professio tacita intra annum novitiatus, ut mihi probat d. c. Statuimus, et d. c.1, etjuvant etiam conjecturae adductae. Et ita sentit Navarr., comment. 4, de Regular., num. 73, in fin. An vero post transactum annum professionis, sufficiat exercitium talis actus sine habitu, infra dicam. In foro autem conscientiae, primum si talis persona non habuit animum protitendi, res est clara; verumtamen licet eum habuerit, etiam mihi est res dubia, propter rationem factam. Sed quia nunc constat talem professionem esse nullam, saltem ex defectu anni novitiatus, ideo in hoc nunc non immoror. Quid autem censendum sit, si casus contingat post impletum annum probationis, infra dicam.

12. Resolutio vera. — Perseverantia tridui quomodo et quando requiratur.—Secundus ergo modus professionis tacitae verus et certus erit, si quis et habitum professi assumat, et actum ejus exerceat. Qui ad summum colligitur ex d. c. l'idua, et a fortiori ex priori modo, et ex juribus ibi adductis ; imo videri potest hic modus non esse distiuguendus ab illo, quia et includit illum, et solum ratione illius fit hic tacita professio; nam quando quis in hoc casu exercet actum professi, jam supponitur professus per assumptionem habitus, juxta priorem modum. Nihilominus, juxta communem sententiam, potest aliqua differentia assignari; nam, quando solus habitus professorum assumitur, dicitur requiri perseverantia tridui post assumptum habitum, ut professio tacita facta censeatur, ex c. Ad nostram, de Regular., et expressius in cap. Constitutionem, eod. tit., in 6. At vero quando adjungitur exercitium actus ad susceptionem habitus proprii professorum, tunc statim censetur facta professio, ob d. c. Vidua, et ita tenent omnes citati Doctores. Et de priori quidem parte dubitari non potest quoad forum externum, nam jus est expressum; quanquam de sensu illius dubitari possit, an semper requiratur illud triduum post susceptum habitum professorum, vel solum quando aliqua probatio seu novitiatus non praecessit, ita ut volue- rint jura triduum expectare, quando primus actus, qui accipitur, est habitus professorum, seu quando illud vel majus tempus non praecessit, sub habitu novitiorum ; quando vero aliquis novitiatus praecessit, et postea fit mutatio ad habitum professorum, illud triduum non expectetur. Hic enim sensus insinuari videtur in d. c. Ad nostram, in verbis illis: S post decimum quartum annum habitum ipsum sine probatione susceperit, et infra triduumn deposuerit ; ubi duae conditiones requiruntur, ut professio illa non censeatur valida, scilicet, quod sine probatione praevia talem habitum susceperit, et ante perseverantiam tridui demiserit; ergo e contrario quaelibet conditionum positarum sufficiet ut professio sit valida. Nec deest congruentia, quia quando habitus professorum a principio sumitur, res est nimis repentina, et ideo non statim praesumitur vera, aut satis deliberata, ac propterea triduum prudenter expectatur. Quando autem praecessit aliqua probatio, jam supponitur aliqua experientia status religiosi, et maturior deliberatio, et ideo non videtur tunc adeo necessarium subsequens perseverantie experimentum. Unde hic sensus, attento d. c. Ad nostram , non esset improbabilis ; considerato autem d. c. Constitutionem, in quo jus hoc quasi de novo statuitur vel declaratur, illa explicatio locoum non habet, quia simpliciter et sine limitatione haec conditio postulatur in omnibus sic tacite profitentibus infra annum probationis etiam inchoatum, ut ex discursu textus manifeste colligitur, et ibi notat glossa, et Panorm., inc. Ad nostram, de Regular. Ubi ob eamdem causam merito rejicit quasdam exceptiones ab illa regula, quas aliqui adjungebant, scilicet, si habitus recipiatur in infirmitate, vel post votum simplex religionis; ha namque nec ratione fundatae sunt, neque juri consonant, nam ubi ipsum nihil excipit, non est admittenda exceptio, nisi ubi sit necessaria ad aequitatem legis. 13. Dubiuwm speciale, an ante hoc triduum sit valida professio coram Deo, et in foro conscientie. — Adhac tamen circa hoc punctum dubitari potest, an illa conditio esset necessaria in foro conscientiae. Fieri enim potest ut aliquis vere sit professus coram Deo, et ab Ecclesia non judicetur professus, quia coram ipsa non satis probatur. Ponamus ergo aliquem assumpsisse habitum professorum ex perfecta deliberatione, et voluntate profitendi, ac renuntiandi anno novitiatus, numquid statim obligatur, ac est vere professus coram Deo? Videtur quidem ita esse affirmandum, licet Ecclesia illum talem non judicet, usque ad perseverantiam tridui, quia Ecclesia ducitur praesumptione, et ideo donec voluntas ita probetur, non judicat esse sufficiens indicium ad illam prasumendam. Deus autem intuetur cor, et ita statim ac est, videtur apud eum obligare voluptas profitendi cum illo signo exteriori, quod de se jam sufficiens est. Nihilominus probabilius censeo professionem illam etiam coram Deo non coepisse esse validam usque ad perseverantiam tridui, quia in dicto capite Constitutionem, illa conditio ponitur ut simpliciter necessaria, ut talis professio obliget, scilicet, vere et in re ipsa, non praesumptione tantum, tum quia verbum obliget, in rigore hoc significat, et debet favorabilius intelligi, et ut magis inserviat ad securitatem animae et conscientia; tum etiam quia aliae conditiones ibi numeratae hoc modo sunt necessaria, scilicet, quod sciens, volens, et in debita aetate id faciat. Potuit autem Ecclesia id multis modis facere, scilicet, vel non admittendo renuntiationem anni rovitiatus aliter factam, vel imponendo illud signum externum ad significandam professionem cum dependentia a triduana perseverantia, vel non acceptando traditionem usque ad complementum illorum trium dierum, etiamsi alius a principio illam facere voluerit.

14. Idem dicendum de professione tacita facta per susceptionem halitus et emercitium actus professorum ; nimirum ad illam etiam requiri perseverantiam tridui.— De posteriori autem parte mihi majus dubium est, quamvis Panormitanus, Anton., Innocent. et alii in d. c. Vidua, Sylvest., Angel. et alii Summistae in ea asserenda fere conveniunt, quod sequitur Navar., dict. comment. 4, de Regular., n. 13, qui fundantur in dict. c. Vidug, in quo, eo ipso quod illa et habitum seu velum conversionis suscepit, et actum velatarum exercuit in Ecclesia inter velatas Deo offerendo, professa censetur. Et quamvis ibi non exprimatur illa duo facta esse infra vel ante triduum, satis tamen est quod illa duo ponantur tanquam sufficientia ad complendum professionis signum. Unde colligunt dicti auctores exercitium illius actus professorum aequivalere triduanae perseverantiae. Et potest hoc confirmari, quia alias superflue adjungeretur in illo textu actus offerendi ad susceptionem habitus, si ad consummandam professionem nihil referret. Nihilominus contrariam sententiam te- nuit Joan. Andr., in d. c. Ad nostram, cujus opinio mihi quidem valde probabilis est. Primo, quia in illo c. Vidua, ut dixi, non videtur agi de propria professione, sed de voto simplici castitatis, quod vidua emittebant et in ejus signum aliquod velamen assumebant ; quod ex Concilio Tribur., canon. vigesimo quinto, unde textus ille sumptus est, non obscure intelligi potest; nam ibi Concilium allegat decretum Gelasii Papae, 1 epist.. Decret., c. 21, alias 23, ubi de his viduis velatis dicit, si sponte castitatem professae fuerint, et postea castitatem mutabili mente calcaverint, admonendas esse, non tamen cogendas: quod etiam refertur 27, q. 1, c. Deciduis, quo loco probabilissimum est, ut in superioribus aduotavi, non esse sermonem de viduis professis in proprio religionis statu, alioquin plus ad suum statum observandum cogerentur. Concilium autem Triburien. de eisdem omnino viduis loquitur; non ergo loquitur de proprie professis statum religionis, de quibus nunc loquimur; addidisse tamen videtur ad decretum Gelasii, quando vidua non tantum velum assumit, sed etiam publice in ecclesia cum caeteris velatis viduis ad offerendum Deo accedit, tunc cogendam esse susceptum habitum retinere et servare. Quod fortasse factum est, non solum quia actus ille erat proprius viduarum velatarum, sed etiam quia erat actus sacer et publicus in Ecclesia, quod etiam colligitur ex c. Vidua, 21, q. 1, ex Concilio Wormat., c. 21, in quo sermo est de vidua quae sacrum velamen capiti imposuerit, et ideo magis posset intelligi de vidua proprie religiosa; ibi tamen expressa professio requiri videtur, nam additur, si professa est, in eodem habitu permanere, spondens nunquam religionis deponere velamen. Concilium autem Triburien. loquitur de vidua assumente velum non sacrum, et quae alias juxta decretum Gelasii non cogebatur ab Ecclesia ad continentiam servandam, sed solum obligationis suee admonebatur, cui illud Concilium addidit, in illo speciali casu cogendam esse.

15. Quapropter ex illo textu infirmum sumitur argumentum, tum quia hic agimus de propria et solemni professione; tum etiam quia ihi non est sermo de quocumque actu professorum, sed de illa oblatione propter specialem rationem et consuetudinem ejus ; unde glossa ibi inquit, quod, licet diu ibi habitasset sine tali oblatione, non judicaretur monacha, seu castitatem professa. Considero praeierea decretum illud, praeterquam quod solum fuit Concilii provincialis, antiquius multo esse quam c. Constitutionem, in quo nova forma tradita videtur profitendi tacite ante completum annum pnovitiatus, cum omnibus conditionibus ad talem professionem necessariis, inter quas ponitur perseverantia per triduum, et nulla fit mentio de exercitio actus professorum; ergo juxta hoc jus novum et Pontificium, interpretandum et limitandum est illud antiquius; nullibi enim in jure declaratum est exercitium actus professi aequivaiere perseverantiae tridui, nec etiam est ulla ratio sufficiens, propter quam hoc asseratur. Nam si talis actus statim, seu ante completum triduum factus est, aeque inconsideratus seu indeliberatus aestimabitur, ac ipsa professio; nam ob hanc causam requirit jus tempus saltem trium dierum ad recogitandum et approbandum factum, ideoque non est congrua illa compensatio. Si autem actus ille post expletum triduum factus est, jam supponitur professio consummata , et illud solum est majus quoddam signum obfirmati animi, et moraliter loquendo, nunquam fit statim in tam brevi tempore, et ideo est etiam indicium morale professionis tacitae jam completae, non tamen complens illam. Quod etiam confirmare possumus difficultate in superiore puncto posita.

16. Corollarium. — Concludo ergo saltem a tempore Bonifacii VIII, auetoris dicti cap. Constitutionem, unicam fuisse formam profitendi tacite intra annum novitiatus per susceptionem habitus proprii professorum in etate legitima cum perseverantia tridui, et cum scientia sufficienti et voluntate libera. Haec enim omnia in d. c. Constitutionem explicantur, et ideo alia conditiones, quae ibi non ponuntur, necessariae non sunt. lllam vero scientiam ita explicant Sylvester, Angel. et Navarrus, cum Innocentio communiter recepto in d. c. Vidua, ut necessarium sit, quod profitens sciat, per talis habitus gestationem tali tempore aut modo, induci professionem. Sed hoc est verum in foro conscientiae, ut dicam infra; in foro autem exterior diflicile admittetur talis excusatio, quia in illo foro videtur sufficere ut sciat illum habitum esse proprium professorum, et illum votuntarie assumat, et in eo duret; nam in hoc solum fundatur praesumptio tacitae professionis, et non in ipsomet jure,quod talem professionem constituit aut declaravit. Et ita sentire videntur Panormitanus et alii; quamvis non negave- rim scientiam hujus juris plurimum augere prassumptionem. Denique advertere oportet in eo c. Constitutionem, solum poni conditiones necessarias ex parte profitentis, supponi autem requisitas ex parte relgionis, qua sunt duae, scilicet, potestas admittendi talem professionem, et voluntas. Et potestas quidem erat tunc in omnibus religionibus, praeterquam in Mendicantibus, ut in eodem c. Constitutionem declaratur, et supra dictum est, cum de anno probationis ageremus. Voluntas autem extendenda erat per aliquem habentem potestatem admittendi ad professionem, quia quoad hoc eadem est ratio de professione tacita, quae de expressa, ut omnes citati auctores advertunt ; et merito, quia sine consensu utriusque partis sufficienter declarato non potest contractus perfici. Tamen, sicut ex parte profitentis tacita sufficiebat professio, seu traditio, ita ex parte praelati, vel communitatis sufficiebat tacita admissio, quia, scilicet, praelatus ipse, vidente et tacente conventu, habitum professorum dedit, vel quia ipse novitius, vidente et tacente praelato, ipsum habitum assumpsit, et ita per triduum perseveravit.

17. Quot modis fiat tacita professio eapleto novitiatus anno.—Venio ad secundum modum principalem profitendi tacite post expletum annum novitiatus, in quo possunt etiam varii modi distingui. Primus autem et certior est gestare habitum professorum post expletum probationis annum. Quod dupliciter accidere potest, nam habitus professorum potest esse vel indistinctus ab habitu novitiorum, vel distinctus; quando est prioris generis, necesse est per integrum annum et adhuc amplius illum gestare. Quando vero est posterioris generis, necesse estad hunc professionis modum post expletum annum illum suscipere ; ita sumitur ex c. 1 de hegular., in 6, in quo textu nonnulla observanda sunt. Primum est hunc annum debere toium integrum computari post expletos annos pubertatis. Itaque, licet quis recipiat hujusmodi habitum ante decimum quartum annum aetatis expletum, totum illud tempus antecedens non computatur cum anno probationis, sed debet inchoari a principio decimi quarti anni, ita ut protessio expleto decimo quinto anno consummetur, quod notavit Palac., in 4, dist. 38, disput. 1, sub 3 concl.; quamvis enim in superioribus dictum sit, professionem expressam valide fieri posse, statim ac annus decimus quartus aetaus expletur, juxta jus antiquum, et con- sequenter probationis annum posse fieri in anno proxime antecedente, nihilominus ad professionem tacitam perseverantia unius anni sub habitu religionis requiritur ex vi illius decreti, ut totus hie annus post expletam pubertatem transigatur. Cujus ratio reddi potest, quia in hoc genere professionis tacitae signum expressivum ejus, non in uno, vel alio momento, sed quasi per discursum totius anni exhibetur, et ideo postulatur ut habitus ille deferatur per totum integrum annum in aetate perfecta, in qua secundum jus existimatur aliquis sufficiens ad perfecte deliberandum.

18. Secundo observandum est, in hoc jure solum requiri ut per annum integrum talis habitus deferatur ; unde recte colligit Sylvester supra, cum Summa Rosell., contra Palud. et Angelum, non requiri ut ultra annum deferatur etiam per diem, nisi alioqui annus ex se aliunde illum habeat juxta communem computationem, ut est annus bissextilis. Ratio est, quia textus solum dixit, per annwm ; ergo in primo momento, in quo impletur annus, consummatur professio. Tertio, postulatur in eodem textu ut habitus talis sit, ut in eoprofessi et novitii non distinguantur ; nam si habitus novitiorum sit distinctus ab habitu professorum, deferendo illum per annum vel majus tempus, nunquam fit professio tacita, quia nunquam sufficiens signum ex hibetur assumptionis talis status. Potest autem habitus professorum distingui ab habitu novitiorum, vel exterius et sensibiliter, vel in figura, vel in colore, vel alio sensibili signo, aut quasi spiritualiter et insensibiliter, scilicet in aliqua benedictione. Declaratur ergo in d. c. 1, 8 Distinctos, oportere ut habitus professorum neutro modo distinctus sit, nam si vel in sola benedictione distinguantur, id satis est ad impediendum hunc modum professionis tacitae. Tamen quoad hanc partem hoc jus limitatum est per Clem. Eos, de Regul., in qua sic habetur : Nisi hujusmod habitus in colore, scissura vel forma se distinctum patenter eahibeat ab habitu professorum. lgitur si in sola benedictione distinguantur, id non obstabit quominus professio tacita fiat.

19. Instantia. — Diluitur. — Dices : ergo juxta illud novum jus susceptio habitus professorum proprii , distincti vero in sola benedictione, non sufficeret ad professionem tacite faciendam ante expletum annum novitiatus, quia jam ille non censetur habitus distinctus, sed communis. Respondetur negando consequentiam, quia ille textus solum addidit limi- tationem illam quoad alium modum professionis tacitae, et extendendus non est, ut ibi notat glossa, quam bene confirmat Navar., quia textus ille noluit restringere , sed potius ampliare professionem, et ideo voluit ut fieret illo modo per habitum publice indistinctum , etiamsi haberet occuliam differentiam ; at si hoc extenderetur ad alium modum professionis tacitae, restringeretur professio, quia non posset fieri per professionem habitus distincti occuite, sicut antea poterat, juxta c. Statuimus, de Regular.

20. Quarto, observo in praedicto c. 1, distinctionem quamdam fieri inter eos, qui ante pubertatis apnos expletos, vel post illos communem religicnis habitum suscipiunt. Ad quam differentiam assignandam alia distinctio communis habitus ibi supponitur: aliquando enim ita est communis professis et novitiis, ut illi soli eo utantur ; aliquando vero non solum illis, sed etiam aliis cum eis degentibus, qui nec professi, nec novitii sunt, communis est, et brevitatis causa dici potest communissimus. Est ergo differentia, quod si quis ante pubertatem suscipiat habitum communissimum, licet illum deferat per annum integrum post pubertatem , non censetur tacite professus , sed oportet ut habitus ab illo susceptus sit tantum communis ; at vero si quis suscipiat habitum in pubere aetate, etiamsi habitus ille communissimus sit, fiet tacite professus per annum integrum illum deferendo. Cujus differentiae ratio fuisse videtur, quia impuberes semper censentur operari cum imperfecta deliberatione ; et ide? si communissimum habitum recipiant, non statim praesumitur quod ex intentione status religiosi illum sumpserint, quod secus est in homine jam pubere. Haec nihilominus differentia sublata censetur, nam in ea indifferenter sic statuitur : Eos, qui deinceps in discretionis constituti eetate novitiorum habitum in aliqua religione per annum portaverint, hoc ipso religionem illam decernimaus esse professos, quando, scilicet, habitus est indistinctus modo supra dicto; cum enim ibi Pontifex nihil distinguat, sed absolute loquatur de omnibus qui portaverint, et non dixerit : Qui receperint, videtur plane distinctionem seu differentiam illam abstulisse. Atque ita illum textum intellexit Navar., in dict. comment. 4, de Regular., n. 74, et citat glossam receptam in eadem Clement. Sed, licet glossa referat hanc sententiam, illam tamen non sequitur , imo ait: Sed non credo quod luec decretalis illud corrigat, quod probat littera sugra nuovitiorum hablitum ; facit cap. Cum enxpcediat, de Elect., in 6, scilicet, quia correctio jurium vitanda est quoad fieri possit: potest autem hic vitari, quia recte intelligitur dicta Clement. de habitu communi, et non communissimo, et ad hoc recte ponderatur illa particula, habitus novitiorum ; si enim hahitus esset adeo communis, ut alii etiam non novitii nec professi illo uterentur, non diceretur proprie habhitus novitiorum. Et hanc sententiam sequitur Panormitanus ibi, mihique magis probatur.

21. Dubium an requiratur habitus proprius professorum.—Praeter haec nihil aliud invenio in jure statutum de hac tacita professionc. Posset autem, juxta tractata circa priorem modum tacitae professionis, dubitari an exercere actus professorum per annum integrum absque habitu illorum, sed cum habitu solum proprio novitiorum, et patenter distincto, sufficiat ad professionem tacitam faciendam. Sed haec dubitatio jam locum non habet, suppositis quae diximus : nam sine habitu professorum nullus actus suffhicit, nec de hoc usu seu exercitio talium actuum etiam per annum fit in jure aliqua mentio ; sine juris autem fundamento, nihil in hoc possumus affirmare, ut dixi. Accedit, quod si actus ita conveniant professis, ut sint etiam communes novitiis, manifestum est communicationem in illis per annum , et per viginti annos, sine habitu professorum saltem communi, vel communissimo, non sufticere ad professionem tacitam, ut glossae et interpretes circa dicta jura, Sylvest., Navar. et alii locis citatis, tanquam certum supponunt. Si vero actus sunt proprii professorum, vel unus suflicit juxta opinionem quamdam superius tractatam, vel si unus sine habitu professorum non sufficit, ut verius putamus, nec multiplicatio quaelibet sufficiet, quia nullum est jus de uno casu potius quam de alio, neque etiam ratio sufficiens. Sicut autem actus professorum per se non suffliciunt, ita neque necessarii sunt, nam in dictis decretis nulla eorum fit mentio, sed solum postulatur ut habitus per annum deferatur. Additur vero haec particula, in religione, nt patet in d. Clement. Eos qui, ex qua colligunt aliqui, oportere ut habitus ille intra monasterium feratur, ut significat glos. ibi, et latius Sylvester, Iieligio, 3, q. 19, citans Panormitanum, inc. Ez rescripto, de Jurejur. Recte tamen explicatur ab eodem hoc non esse intelligendum quasi materialiter de existentia intra claustrum, nam sufficit deferre habitum sub obe- dientia religionis, et in ordine ad incorporationem cum illa, hoc enim est formaliter deferre in religione; quod etiam Navarrus adnotavit. Quapropter pecesse non est hanc ponere ut specialem conditionem necessariam ad hanc professionem tacitam, tum quia communis est omni professioni, ut sic, sive sit tacita, sive expressa ; tum etiam quia continetur sub alio jam proposita, scilicet, quod omnis professio tacita requirit acceptationem ex parte religionis ; haec enim esse non potest, nisi sub obedientia ejus habitus deferatur.

22. Secundus modus profitend tacite.— Praeter hos modos tacite profitendi assignari solet alius, quem aliqui putant olim fuisse observatum, scilicet per solam susceptionem cujuscumque habitus religionis, etiam proprii novitiorum, si post publicum votum simples religionis et relinquendi seculum assumatur ; ita euim colligitur ex c. Consulti, de Resular., ubi proponitur quaestio, an qui sumpsit habitum novitii, possit ante professionem emissam infra tempus probationis licite exire. Respondet autem Innocentius sub distinctione; nam aut ille, qui conversus est, proposuit absolute vitam mutare, vel simpliciter ad probandum ingressus est ; et omisso posteriori casu, in quo non est difficultas, in priori ait Pontifex : DeDet, ut regulariter vivat, ad lavicrem saltem regulam pertransire. Quibus verbis significat illum fuisse tacite professum ; nam ille est effectus proprius tacitae professionis, ut infra declarabo, et tamen illa professio dicitur fieri per solam assumptionem bhabitus novitii, etiamsi sit omnino proprius, et distinctissimus ab habitu professorum, ut ibi glossa significat, et patet ex absoluta appellatione sine illa restrictione. Praeterea hoc ipsum indicatur in c. Sfatuimus, eod. tit., ibi: Visi evidenter appareat, quod talis voluerit absolute vitam mutare, et in religione perpetuo Domino deservire, ubi hunc ponit tanquam tertium casum, in quo post susceptum habitum religionis non licet ad seculum redire. Primus autem fuerat de eo qui expresse est professus ; alius de illo qui habitum suscepit, qui dari profitentibus solet; ergo in illo tertio sermo est de illo, qui suscipiendo quemcumque habitum, etiam novitiorum, propter propositum mutandi vitam censetur statim professus, nam ibi judicatur tam ligatus et addictus statui religioso, sicut alii. Et ideo pro ratione statim subjungitur, cuam quilibet remuntiare valeat ei, quod pro se noscitur introductum ; quod ibi dictum videtur propter tempus probationis; significatur ergo in eo casu fieri aliquem vere professum, et renuntiasse juri suo. Eadem sententia confirmari potest ex c. Non solum, de Regular., in 6, ubi hic casus aequiparatur praecedentibus de professione expressa, vel de tacita per susceptionem habitus religiosi. Idem significatur in c. Beneficium, eod. iit. et hib., ubi etiam aequiparat hunc casum cum professione quoad hoc, ut si suscipiens habitum religionis aliquod habeat beneficium, posset statim atteri conferre. Ad idem afferri solet c. Super eo, de Regular.; sed ibi per habitum religionis recte potest intelligi habitus professorum. In superioribus autem juribus per propositum mutandi vitam, nihil videtur posse intelligi nisi votum simplex religionis, quia solum propositum non sufficit, ut in principio de voto in communi ostendi ; votum etiam solemne non est, alioquin esset professio expressa ; ergo solum esse potest votum simples.

23. Votum simplez religionis uunquam solemnizatur. — Hanc sententiam sic expositam tenuerunt muit: Canonista, asserentes votum simplex intranii certam religionem solemnizari suscipiendo habitum illius, ctiam novitiorum proprium, ita ut eo ipso talis persona inhabilis maneat ad matrimonium, et si antea contraxerat matrimonium ratum, illud statim dissolvatur, et alter conjux liber maneat ; ita sentit Joan. Andr., in d. c. Consulti, referens Hostiens. et Innoc., et alios; idem in c. Meminimus, Qui cler. vel vovent. Idem tenuerunt Dominic., Imol. et Geminian., in c. penult. de Regular., in6. Verumtamen haec sententia ita generaliter intellecta, adeo videtur mihi rectae rationi repugnare, ut verisimile mihi non sit fuisse hanc mentem Pontificum in praedictis juribus ; unde cum verba eorum non cogant ut hune sensum amplectamur , alius probabilior erit inquirendus. Ratio autem est, quia votum simplex intrandi religionem nunquam solemrizatur, tum quia sola vota paupertatis, castitatis et obedientiae solemnizantur per ordinariam professionem jure communi et antiquo, votum autem simplex intrandi religionem est longe diversum ab his; tum etiam quia potius tali voto repugnat solemnitas, quia nec est traditio, nec est conjunctum traditioni ; sed potius quando fit traditio et votum solemne, illud votum impletur, et desinit esse; imo aliquando licet non impleatur, finitur, ut in casu dict. c. penuit., de Regular., in 6.

24. Primum effugium precluditur. — Primo ex parte religiosi. — Secundum effugium diluitur.—bicetur fortasse illud votum dici solemnizari dicto modo, non quia ipsum manens fiat solemne, sed quia illi succedit votum solemne. Sed hoc nihil aliud est quam dicere tunc fieri professionem tacitam. Contra quod obstat primo, quia nullum ibi intervenit signum esternum suffticienter indicans professionem vel ex parte religiosi , vel ex parte religionis ; non est ergo illa professio tacita. Corsequentia patet , quia cum professio includat contractum humanum, essentialiter requirit mutuum consensum aliquo sensibili signo sufficienter expressum. Antecedens autem quoad priorem partem probatur, quia ibi nullum est signum esternum ex parte religiosi , nisi habitus novitiorum voluntarie sumptius; ille autem habitus non est signum professionis, sed probationis. Dicetur fortasse in non habentbus votum simplex religionis id esse verum; tamen in habentibus eo ipso esse signum professionis, quia cum prius jam promiserint, censentur postea implere promissum, et ideo se tradere ac profiteri. Sed imprimis hoc non est verisimile nec probabile , quando prius votum solum fuit absolute intrandi talem religionem, quia, ut supra diximus cum D. Thoma, tale votum non est votum profitendi , sed simpliciter intrandi, et ideo impletur bona fide intrando ad probationem ; ergo tune nullum est verum indicium voluntatis profitendi per solam assumptionem habitus novitiorum, nec ille debet esse pejoris conditionis, quam illi qui sine voto ingrediuntur, cum revera nihil plus faciat quam illi, sed idem ex majori obligatione. Si autem votum praecedens fuisset de profitenda religione, haberet illud indicium majus fundamentum, non tamen sufficiens, ui praesumptio juris, quae in tam gravi negotio debet esse vehemens, in illofundetur. Primo quidem, quia valde probabilis opinio est, etiam in eo casu non obligari hominem ad perseverandum in omni eventu in tali religione, sed posse eam sine culpa relinquere, si eam experiatur sibi nimis acerbam et incommodam, quia quantumvis prius votum videatur fuisse de perseverantia in religione, semper habet conditionem subintellectam secundum formam seu ordinationem juris ; ergo non est cur censeatur talis persona profiteri statim ae suscipit habitum novitiorum, neque amplius ligari quam antea erat, Et ideo non satis est respondere per talem professionem non ita ligari quin possit ad laxiorem transire, si iilam sentiat sibi incommodam ; hoc, inquam, non est satis, quia si ille tantum vovit illam religionem in particulari, et in illa invenit sufficientem excusationem, non tenetur aliam adire, etiam laxiorem, ex vi prioris voti ; ergo non est cur praesumamus illum voluisse amplius se obligare propter solam susceptionem habitus novitiorum. Item, quia si experiatur se inhabilem, vel valde ditticilem ad statum religiosum, ut sic , vel quia moraliter non potest esse continens, vel quia experitur se nimis debilem ad communem vitam religiosorum, certe tunc nec ad laxiorem religionem transire tenetur, etiamsi votum religionis in communi vovisset ; non est ergo unde praesumatur ita se voluisse ligare. Tum denique quia, licet admitteremus aliam opinionem asserentem illud votum obligare absolute ad perseveran - dum ac profitendum, nihilominus certum est non obligare nisi ad profitendum tempore, et ordine ab Ecclesia statuto ; cur ergo praesumetur voluisse anticipare tempus, et mutare ordinem, aut renuntiare juri suo? Nam, esto non valeat sua auctoritatc licite retrocedere, nihilominus potest velle non statim immutabiliter, vel indispensabihter, ut sic dicam, obligari ; sed prius experiri religionem, ut si minus sibi convenientem eam invenerit, vel per dispensationem , vel per providentiam ejusdem religionis, vel alio convenienti modo, possit sibi consulere ; non est ergo rationabilis illa praesumptio, etiam ex parte religiosi.

25. Probatur secundo ex parte religionis.— Multo autem minus verisimilis ex parte religionis, quia illa nullum signum exhibet acceptandi talem personam ad statum religiosum, et veram unionem secum, sed solum ad probationem , nihil enim amplius indicat dando habitum novitiorum. Nec vero ex parte religionis quidquam refert votum simplex prius factum a novitio, in quocumque sensu factum sit, id est, sive de intrando, sive de profitendo, quia hoc nullam obligationem inducit vel imponit ipsi religioni , sed tam libere potest illum dimittere, si sibi non probetur ac quemlibet alium novitium ; neque est ulla ratio fingendi ipsam sponie voluisse se amplius obligare. Atque ita saltem ex hoc capite ibi non fieri professionem veram , nec personam illam manere inhabilem ad matrimonium, nec dissolvi matrimonium ratum, si praecessit, tenet Cardin., quem sequitur Panormitanus, in d. c. Consulti. Quam sententiam sequuntur Sylvest., verb. Heligio, 3 et 5; et Angel., verb. Novitius, n. 12, in fin., qui ci- tat c. Ex transmissa, de Renunt., ubi quidam post votum rehgionis habitum suscepit, et post aliquod tempus egressus, supponitur non esse religiosus, sed secularis clericus. Idem tenet Navar., Comment. 4, de Regular., n. 14. Et potest etiam sumi ex c. Gonsaldus , 11, q. 2; et sumitur ex D. Thoma, in 4, d. 38, q. 1, art. 2, q. 3, ad 2, ubi generaliter ait : Per habitum qui solet dari non professis, non sufficit ad solemnizandum votum, etiam prius emissum.

26. Ad praedicta ergo jura supra responsum est cum eisdem auctoribus, per propositum mutandi vitam, significari quidem votum simplex religionis , quod dici potest aliquo modo solemnizari per susceptionem habitus novitiorum publice factam cum sufficiente demonstratione talis propositi ac voti, ut in eisdem juribus supponitur; solemnizari, inquam, dici potest, non propria solemnitate legali, seu substantiali, qualis est in professione, sed solum solemnitate accidentali, quatenus votum illud per illam susceptionem habitvs fit publicum in foro Ecclesia, et ideo oblicatur talis homo ab eadem Ecclesia ad implendum suum votum , non quia jam religiosus sit, sed quia ex priori promissione obligatus mansit. Quae quidem responsio non caret difficultatibus , quia si illud votum tantum simplex fuit, videri potest jam sufficienter expletum, bona fide intrando et probando. Respondetur autem vel ibi supponi illud votum fuisse de perseverando in perpetuum, ut verba illorum decretorum indicant , et ideo non judicari sufficienter impletum; vel certe supponi fuisse votum religionis absolute. et ideo manere obligationem ingrediendi aliam religionem, saltem laxiorem. Denique responsio haec videtur necessario admittenda, quia in eisdem juribus ponitur hoc membrum tanquam distinctum a professione tacita et expressa, et ideo non videtur illa obligatio posse oriri nisi ex voto simplici.

27. Alia vero responsio nunc occurrit, scilicet, ibi per propositum mutandi vitam non intelligi solum votum simplex Deo factum, sed habens conjunctam aliquam promissionem , vel oblationem factam ipsi religioni, quae quidem non acceptabatur ab ipsa religione, et ideo nec faciebat hominem professum, neque obligabat ad talem religionem in particulari; acceptabatur autem ab Ecclesia veluti ipso jure, et ideo obligabat ad suscipiendum statum religiosum, saltem in laxiori religione. Fit autem haec interpretatio verisimilis, tum ex ver- bis ipsorum jurium; tum etiam quia ex puro voto simpliei religionis non videtur quis posse obligari ad perseverandum in aliqua religione etiam laxiori, nisi intercesscrit aliqua major causa obligationis respectu Ecclesiae. Unde quia hie modus obligationis jam non est in usu, ideo propter votum simplex religionis, nunquam cogitur ab Ecclesia redire ad aliquam religionem ille, qui tantum habitom novitiorum suscepit, et ante professionem illum relinquit. Neque in hac interpretatione invenio difficultatem specialem, quamvis incerta sit.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 19