Caput 12
Caput 12
Utrum status perfectionis per votum vel promissionem aliquam, obligationem inducentem, necessario constituendus sit.
CAPUT XII. UTRUM STATUS PERFECTIONIS PER VOTUM VEL PROMISSIONEM ALIQUAM, OBLIGATIONEM INDUCENTEM, NECESSARIO CONSTITUENDUS SIT.
1. Ratio dubitandi.— Haec quaestio nobis superest ad substantiam et quasi essentiam status perfectionis explicandam ; diximus enim hunc statum sine aliqua obligatione non consistere, ex quo necessario sequitur talem obligationem per aliquem actum inducendam vel imponendam esse, quia non est naturalis nec necessaria, ut est per se notum; nam homo non nascitur, imo nec per Baptismum renascitur in statu perfectionis constitutus, nec cum speciali obligatione talis status. Ergo necesse est ut per specialem actum assumatur vel inducatur. Unde generatim etiam addidimus hanc obligationem non per actus praecepti, sed consilii assumi. Nunc ergo specialius exponere oportet quisnam vel qualis hic actus sit. De quo puncto nihil invenio generatim dictum de statu perfectionis, nam de statu religioso omnes videntur docere, per votum vel plura vota constitui, vel etiam per traditionem aliquam ; sed de illo statu infra dicturi sumus; nunc de statu perfectionis, qui plures sub se comprehendit, generalius tractamus. Et de illo solum dixit D. Thomas, d. q. 174, art. 4, ad hunc statum requiri obligationem; quomodo autem inducatur, vel per quem actum, non declarat. Ratio autem dubitandi est, quia status perfectionis pertinet ad statum servitutis, ut in c. 2 tactum est, et supponit D. Thomas, in d. art. 4. Nam prius sub disjunctione dicit, ad statum servitutis aut libertatis adipiscendum, obligationem aliquam vel absolutionem abilla requiri, utiquc cum partitione accommoda, nam ad statum servitutis obligatio, ad statum autem libertatis absolutio requiritur; inde vero determinate infert constitui aliquem in statu perfectionis, quia obligat se, etc., tacite supponens hunc esse statum servitutis. At vero status servitutis variis modis induci potest, scilicet, vel voluntate aliena, ut principis, vel captivantis juste, vel media promissione, donatione, venditione, aut simili contractu. Quid ergo dicendum est de hac speciali ac nobilissima servitute, seu obligatione status perfectionis?
2. Prima conclusio : obligatio status perfectionis non inducitur sine consensu ejus qui talem siatum assumit. — Dico primo : hic status non potest ab extrinseco fieri, neque obligatio ejus induci, sine consensu propriae voluntatis ejus, qui talem statum assumit. Hoc significavit D. Thomas supra, cum dixit aliquem esse in statu perfectionis, ex hoc, quod obligat se perpetuo ad ea quae sunt perfecticnis. Nemo enim obligat se sine propria voIuntate, nam cum obligatio ab uno alteri imponitur, vel invito, vel independenter a consensu ejus, non dicitur iste obligare se, sed ab alio obligari. Probatur etiam inductione, quia nemo potest in statu matrimonuii, et cum ejus propria obligatione constitui sine proprio consensu, seclusis nunc divinis miraculis. Item nullus capax proprii consensus potest in statu communi vitae christiana sine tali consensu constitui, quia non potest valide baptizari invitus; ergo a fortiori non potest status perfectionis ejusve obligatio ab extrinseco imponi sine consensu recipientis. Potestque hoc ipsum usu Ecclesie in variis statibus perfectionis ostendi, nam status religiosus sine voluntaria professione non consistit, nec status continentium sine voluntaria promissione, nec status Episcoporum sine voluntaria consecratione et acceptatione, et sic de aliis, quae aliquam participationem horum statuum habere possunt, ut videbimus. Denique ratione declaratur, quia hic status ejusque obligatio est res consilii, et non praecepti; nemo autem potest ad ea quae sunt consilii, per solam alterius voluntatem sine suo consensu obligari, loquendo nimirum de potestate humana, et de divina secundum legem ordinariam, quidquid sit de absoluta potentia Dei, de qua supra aliquid tetigimus, et ad praesens nihil refert.
3. Objectio. — Prima illius solutio. — Dices : Episcopus est in statu perfectionis, ut supponimus ; et tamen aliquando potest aliquis ex praecepto Pontificis obligari ad illum statum assumendum. Item potest aliquando Pontifex praecipere alicui ut religionem profiteatur, si ad vitandum publicum scandalum, vel ad commune bonum aut pacem necessarium sit, vel propter aliam similem causam. Ergo non est in universum verum rem consili non posse per praeceptum alterius sub obligatione imponi. Respondeo imprimis, in illis casibus vel Pontificem non imponere novam obligationem, sed declarare et urgere illam, quae in tali casu ex particularibus circumstantiis aut necessitate orta est, ut maxime videtur probabile, quoties aliquis obliga- tur ad religiosam professionem faciendam; vel certe in illis casibus materiam, quae de se et in ordine ad propriam perfectionem personae assumentis statum, erat tantum materia consilii, in ordine ad alios fines occurrentes fieri materiam praecepti, utique propter utilitatem vel necessitatem aliorum, vel quia illud est medium necessarium ad satisfaciendum alteri obligationi justitiae, vel quid simile. Cum enim Pontifex rem de se indifferentem, etiam arduam, et periculo mortis expositam, propter gravissimam necessitatem, et excellentem finem praecipere possit, quid mirum quod possit etiam praecipere propter urgentem necessitatem, vel causam, rem optimam quae per se tantum est in consilio, non quidem formaliter, quatenus consilium est, id est, non solum propter melius bonum operantis, sed ut est medium conveniens, et necessarium ad commune bonum, vel ad alium similem finem?
4. Secunda solutio. — Objectio et illius solutio. — Addo vero ulterius etiam tunc non fieri vel imponi ipsum statum perfectionis immediate per solum imperium praecipientis, sed per proprium actum et consensum ejus, qui ad talem statum profitendum vel assumendum obligatur. Sicut quando aliquis obligatur ad ducendam aliquam in uxorem; non fit immediate maritus ejus per imperantis praeceptum, sed obligatur ut per proprium consensum contractum matrimoni faciat. Ita ergo nemo constituitur in statu perfectionis sine proprio consensu, licet aliquando possit ad talem consensum praestandum ex praecepto obligari. Nec existimo posse aliter fieri per potestatem humanam, sicut in matrimonio satis communiter receptum est. Est enim eadem vel major ratio. Quod si objicias, quia potest unus homo antea liber fieri servus alterius sine proprio consensu per humanam potestatem: ergo etiam poterit fieri religiosus, vel in simili statu servitutis spiritualis constitui ; respondetur imprimis negando consequentiam, quia illa servitus corporalis est poena, quae potest violenter et ab extrinseco fieri, et ordinatur etiam ad servitium coactum, si necesse fuerit; status autem perfectionis, licet dicatur servitutis ratione obligationis, non est poenalis, sed ad divinum obsequium, et ad spirituale bonum profitentis illum per se ordinatur, et ideo ex natura sua postulat liberum ejus consensum ; ut omittam non satis certum esse in humana servitute, quae in ponam justam imponitur, an per eam obli- getur servus in conscientia ad permanendum in servitute et captivitate, vel possit fugere sine peccato, licet dominus habeat jus ad detinendum et cogendum illum, et servus parere teneatur, quatenus per fugam pristinam libertatem recuperare non potest, quae controversia alterius loci et negotii est.
5. Secunda conclusio : actus quo status perfectionis constituitur , ordinarie est emissio voti ; aliquando tamen esse potest alius modus contrahendi. — Dico secundo: actus quo status perfectionis constituitur , ordinarie fit emittendo votum aliquod apud Deum, saepius tamen adjungi debet aliqua donatio, vel traditio, vel contractus, et aliquando potest sine proprio voto per alium modum contrahendi obligationem constitui. In hac assertione advertere oportet non esse sermonem de specifico et proprio statu religioso, sed generatim de statu perfectionis, qui plures modos status praeter religiosum sub se complectitur, ut mox dicemus, quamvis frequentior et quasi ordinarius modus assumendi statum perfectionis sit in religioso aliquo vivendi modo, ut in discursu materia videbimus. Hinc ergo probatur prima pars assertionis, quia status religiosus non fit sine aliquibus votis Deo factis; sed ille est ordinarius modus assumendi statum perfectionis; ergo saltem ex hac parte actus, quo status perfectionis constituitur, est aliquod votum emittendo. Accedit, quod si quis modus vitae participantis perfectionem praeter statum religiosum in Ecclesia reperitur, fit aut vovendo castitatem, aut aliud voluntarium Dei obsequium, cui homo se in perpetuum offerat, ut ex usu ipso constat; ergo illa pars inductione et experientia satis nota est. Ratio vero est, quia status perfectionis ad divinum obsequium, et ad spiritualem profectum profitentis illum, ordinatur adjuncta obligatione; ergo actus, quo talis status potest aptissime constitui, est ille, quo et Dei obsequium principaliter intenditur, et ipsimet Deo de tali obsequio fit obligatio ; sed hujusmodi est votum, ut constat ; ergo votum est actus maxime proprius ad hunc statum constituendum, et ideo mirum non est quod ordinarius modus assumendi hunc statum, aliquid Deo vovendo, fiat.
6. Probatur secunda pars conclusionis. — Nihilominus altera pars assertionis probatur ratione generali, quia non solo voto, sed etiam aliis modis potest quis ad opera consilii et perfectionis obligari; ergo non solum per yotum, sed etiam per alios actus potest quis statum aliquem perfectionis sumere seu profiteri. Consequentia probatur, quia de ratione hujus, quod ad immobilitatem attinet, solum est quod cum sufBcienti obligatione fiat, nec obligatio alio titulo postulatur, nisi propter immobilitatem ; ergo omnis actus, qui satis sit ad obligationem necessariam inducendam, erit etiam sufficiens ad constituendum hunc actum ; ergo si dantur alii actus ad hoc sufficientes praeter votum, poterit aliquando hic status sine voto speciali constitui. Probatur ergo antecedens primo, quia, generatim loquendo, homo non sola promissione, sed etiam aliis modis potest se obligare ; ut obligatur quis ad dandam pecuniam non tantum promittendo, sed etiam donando; et ad actionem aliquam obligatur quis, vel promittendo, vel etiam acceptando munus cui talis actio annexa; potest quis obligari uni ad dandum alteri, licet huic, cui daturus est, nullam promissionem faciat. Tota ergo haec varietas potuit in assumptione hujus status reperiri, quia nihil repugnat, et ex hominum libera voluntate pendet.
7. Inductione ostenditur eadem secunda pars conclusionis . — Et inductione ac usu declaratur. Nam status Episcoporum status perfectionis est, ut infra dicemus ex omnium sententia , quia in eo obligatur quis ad opera maximae perfectionis, et nihilominus talis obligatio in eo statu non nascitur ex voto speciali, sed ex acceptatione talis muneris secum afferentis illam obligationem, ut infra ostendemus, quia vel de facto nullum intervenit tale votum, vel si aliquod fit ex institutione Ecclesia , non est per se necessarium in tali statu, unde nec est constitutivum ejus, sed erit illi annexum ex positiva institutione, ut dicemus. Item potest aliquis se offerre hospitali in perpetuum obsequium ad ministrandum illi in operibus pietatis circa pauperum curationem, nullum votum Deo emittendo, ut late declaravi lib. 1 de Voto, c. 14 et 16, et tamen per illam oblationem manet perpetuo obligatus ad illa opera supererogaüonis ; ergo illo modo potest constitui in aliquali statu perfectionis sine proprio voto. Nec contra hanc posteriorem partem urget ratio, qua priorem probavimus, quia, licet status perfectionis ad opera supererogationis divini obsequii ordinetur, nihilominus oblgatio ad permanendum perpetuo in usu et exercitio talium operum, potest alio modo contrahi, quam per promissionem ipsi Deo factam, qui modus poterit esse pius et reli- giosus, et ad majus bonum animae spectans, etiamsi non fiat ex voto ; cur ergo non erit ad aliquem statum perfectionis sufficiens?
8. Objectio contra primam partem conclusionis. — Illius solutio. — Contra priorem vero partem objici potest, quia si solum votum aut plura vota possunt statum perfectionis constituere, sequitur hunc statum per actum mere internum constitui, cujus oppositum cum D. Thoma docuimus. Sequela patet, quia per solum internum votum potest quis ad opera consiliorum et perfectionis perpetuo obligari, ut ad castitatem vel paupertatem, vel ad faciendum alia meliora bona. Nam quod perfectum votum possit interius in mente consummari, extra controversiam est, ut in d. lib. 1 de Voto, cap. 13, dixi. Respondetur negando absolute consequentiam, quia, licet internum votum sufficiat ad inducendam obligationem apud Deum, quae dici potest obligatio invisibilis, et per se occulta hominibus, non tamen sufhicit ad inducendam obligationem apud Ecclesiam, et ab hominibus cognoscibilem, nisi votum per externam promissionem consuinmetur. Diximus autem obligationem, ad statum, de quo tractamus, necessariam, esse debere externam, et hominibus accommodatam. Quapropter per internum votum dici quis poterit esse in statu perfectionis apud Deum, non tamen apud Ecclesiam, de quo statu nunc tractamus, ut idem D. Thomas dixit.
9. Impugnatur solutio. — Solvitur impagnatio. — Sed instari potest convertendo argumentum. Nam hinc sequitur vota externa perpetua, et de perfectioribus actibus, interdum non suflicere ad statum perfectionis constituendum ; ut si talia vota exterius fiant, omnino tamen occulte, et sine alicujus testis praesentia, quia tunc etiam non potest Ecclesiae de hujusmodi statu constare. Ergo non constituent statum apud Ecclesiam, sed solum apud Deum. Imo, licet votum coram aliquo teste, vel promissio, aut contractus inter duas tantum personas fiat, non sufficiet ad statum constituendum apud Ecclesiam, quia etiam talis actus ita occultus est, ut sufficienter probari non possit. Respondeo imprimis non esse eamdem rationem de voto vel promissione mere interna, et de exteriori occulta ; nam internus actus per se et natura sua non cadit sub Ecclesiae cognitionem, et ideo dicitur per se occultus ; externus vero per se cognosci potest ab aliis hominibus, licet in casu aliquo probationes deficiant, et ideo tunc dicitur per accidens occultus. Quae differentia tanta est, ut ratione illius prior actus mere internus sit omnino extra directam jurisdictionem Ecclesiae ; externus vero, licet per accidens occultus, per se cadit sub Ecclesiasticam jurisdictionem.
10. Actus promissionis vel voti, occultus per accidens, per se sufficit ad statum constituendum. — Dico ergo, ex natura rei loquendo, actum exterioris promissionis, aut voti, etiamsi occultus sit, validum esse, et obligationem inducere etiam apud Ecclesiam, ac proinde esse per se sufficientem ad statum constituendum. Unde si illud, quod ita factum est occulte, aliquando veniat in notitiam Ecclesiae, poterit cogere homines ad permanendum in tali statu, non quia de novo oriatur obligatio, sed quia innotuit Ecclesia, quae a principio valida fuit. Dico autem ez natura rei, quia si Ecclesia praescribat peculiarem formam aut solemnitatem faciendi talem actum, ita ut aliter factus non valeat, tunc etiam apud Deum talis actus non obligabit, et consequenter nec statum constituet, sicut nunc matrimonium clandestinum, sine parocho et testibus factum, non constituit statum, nec obligationem inducit propter statutum Ecclesiae, licet ex natura rei esset validum. An vero id fecerit Ecclesia in omnibus modis, quibus status perfectionis constitui potest, et an in hoc sit aliqua differentia inter vota simplicia et solemnia, seu inter statum perfectionis compietum , vel incompletum, in discursu maieriae videbimus.
11. Utrum ad statum perfectionis requiratur actus qui obliget ad perpetuo permanendum, et ad exercendum n eo aliquid perfectionis. — Resolutio affirmativa. — Sed interrogari ultimo potest circa hanc obligationem, et actum qui illam inducit, quodnam objectum habitura sit, seu cujus rei obligationem inducat. Duo enim possunt sub tali obligatione comprehendi: unum est permanentia perpetua et immutabilis in tali vivendi modo de se apto ad perfectionem exercendam ; aliud est exercitium ipsum, vel observantia aliquarum rerum vel actionum supererogationis, ut orandi, etc. Interrogari ergo potest an utriusque obligatio necessaria sit ad statum perfectionis. Ad quod breviter respondeo , necessarium esse ad proprium statum perfectionis, ut fiat per actum qui utramque partem illius obligationis comprehendat, id est, qui et ad perpetuo permanendum in tali vivendi modo, et ad observandum seu exercendum in ea ali- quid perfectionis obliget : ita sumitur ex D. Thoma, in loco citato. Et probatur prior pars, quia haec obligatio postulatur propter immobilitatem quam status requirit ; ergo immediate ac principahter in permanentiam talis status cadere debet, sicut civilis et humana servitus non constituitur per obligationem serviendi, nisi illa de se perpetua sit. Nam, si quis se obliget ad serviendum pro certo tempore, vel quamdiu sibi placuerit in contractu permanere, non erit in statu servitutis, sed famulus aut mercenarius esse dicetur.
12. Objectio. — Illius solutio. — Sed objici potest, quia in Ecclesia sunt aliqui vivendi modi in congregatione aliqua vel communitate, cum obligatione obediendi, vel tali aut tali modo ea operandi, quae ad perfectionem pertinent, quamdiu ibi permanserint, et sine obligatione ad permanendum, et nihilominus illud videtur sufficiens ad statum perfectionis, quia non est status communis vitae christianae ; aliquid enim majus est; ergo est status perfectionis, non enim datur medium, ut dixi. Item illa perpetuitas non videtur esse de ratione status perfectionis. Nam status Episcopi est status perfectionis, et tamen potest facile relinqui et mutari quoad oblgationem exercendi actiones episcopales ad perfectionem pertinentes, licet consecratio indelebilis sit. Item aliqui viventes in statu perfectionis possunt expelli, et illo statu privari. Respondeo sine dubio ad proprium statum necessariam esse moralem immobilitatem, ac proinde obligationem semper manendi in tali modo ac ratione vivendi, quantum est ex parte ejus qui talem statum assumit , alioqui non assumit statum, sed semper est quasi in probatione vel deliberatione de statu, an sibi conveniens sit.
13. Respondetur ad primum exemplum. — Unde ad primum exemplum respondeo, si obligatio permanendi omnino nulla sit, sed potius e contrario omnipo liberum sit discedere, et talem vivendi modum relinquere, non solum impune, sed etiam sine culpa, per se loquendo, talem vivendi modum, licet ad perfectionem utilis sit, quamdiu durat, simpliciter non mereri nomen status. Unde infra dicemus, tales communitates non esse sufficientes ad statum religiosum, nec in jure sub nomine religiosorum seu regularium comprehendi. Et ad argumentum respondetur , homines sic viventes excedere caeteros communes fideles in actuali modo vivendi, cum majori vitae perfectione, non tamen in statu; sicut etiam inter ipsos conjugatos quidam perfectius vivunt quam alii, et ex proposito voluntatis suae servant continue et perseveranter meliorem quemdam vivendi modum; et nihilominus quoad statum non excedunt eos, qui minus perfecte vivunt. Sic ergo de illis voluntarie permanentibus in talibus congregationibus judicandum est.
14. Respondetur ad secundum exemplum. — Ad secundum exemplum de Episcopis, respondemus habere de se sufflicientem immobilitatem ; nam tenentur semper in illo munere permanere, juxta c. JVisi cum pridem, de Renunt., sive illa stabilitas ex voto proprio, sive ex institutione divina vel Ecclesiastica proveniat, quod postea videbimus. Unde Episcopus non potest suo arbitrio statum mutare. Quod autem de licentia Pontificis, propter graves causas id interdum liceat, non est contra rationem status, quia ejus immobilitas non est naturalis aut metaphysica, sed moralis, ad quam satis est ut ex gravi causa, et ex propria obligatione personae proveniat, licet per causam extrinsecam et ob rationem graviorem mutari possit. Unde ad ultimum similiter respondetur, ibi etiam sufhficientem firmitatem et obligationem intervenire, ut latius dicemus in tomo sequenti, institutum Societatis interpretando.
15. Probatur secunda pars superioris vesolutionis. — Altera vero pars de obligatione ad ipsas actiones perfectionis facile ostendi potest, advertendo, sub actionibus comprehendi omissiones seu privationes morales actionum impedientium perfectionem; nam, ut seepe dixi, eadem est utrarumque ratio. Sic ergo fieri potest inductio. Nam status Episcopalis obligat ad pastoralis muneris actiones, status continentiae ad castitatem servandam, et status religiosus ad paupertatem, et generatim ad obediendum, vel ad particulares actiones quae interdum promittuntur in speciali, vel ad observationem regula generatim, in gradu et modo ab ea praescripto. Et in universum omnis status, praesertim servitutis, ad aliquam actionem obligat, ut in matrimonio, servitute humana , et similibus videre licet. Unde ratio a priori est, quia status inde dicitur perfectionis, quod firmiter ad opera perfectionis ordinatur ; hic autem ordo, cum moralis sit, intelligi non potest sine aliqua obligatione, quamvis haec major vel minor esse possit; nam interdum immediate inducitur per ipsum actum promittendi; ut cum status hic assumitur per votum speciale abstinendi a carnibus, vel quid simile; interdum mediate tantum per votum obediendi, immediate vero per praceptum praelati; et tunc variari poterit obligatio juxta modum praecepti, seu mandati, aut regulae.
16. Obligatio ad opera perfectionis , et ad permanentiam in ratione vite, modo ex uno actu, modo ex multis contrahitur. — Unde obiter intelligitur, obligationem ad illa duo quae declaravimus, scilicet, ad opera perfectionis, et ad permanentiam in ratione vitae, quae talia opera exigit, interdum contrahi ex vi unius et ejusdem actus, interdum ex diversis. Nam religiosus ex absoluto voto obedientiae obligatur ad actiones injunctas, et ad permanendum semper in tali statu, seu servitute; et in quocumque voto de se perpetuo idem videre licet. At in episcopatu obligatio ad actionem nascitur ex munere semel suscepto, quamdiu illud durat ; quod autem permanere in illo sit ex obligatione, videtur maxime esse ex institutione et lege Ecclesia, quia ex vi solius muneris non intervenit aliquod votum, vel promissio perpetua. Unde in d. c. Nisi cum pridem, dicitur, cedere Eviscopatui sine licentia, Apostolica auctoritate esse inter dictum, et nezibus praeceptorum impediri. Quia vero illa lex jam est perpetuo adjuncta tali muneri, ideo obligat, eo ipso quod munus sub tali conditione acceptatur, et ita diversam habet radicem, licet, supposita lege Ecclesiae, eodem voluntario actu suscipiendi tale munus utraque obligatio contrahatur. Quae omnia ex dicendis in sequentibus clariora fient.
On this page