Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

An et quomodo liceat religiosum statum relinquere post factam professionem nullam.

CAPUT ITI. AN ET QUOMODO LICEAT RELIGIOSUM STATUM RELINQUERE POST FACTAM PROFESSIONEM NULLAM.

1. Suppositio prima.—Secunda. — Supponendum est talem professionem non fuisse ratificatam, alioquin locum non habet haec quaestio, nam ex quo talis professio rata est habita, valida jam est, et omnino servanda, juxta c. Significatum, de Irregnlar., et c. 1, eodem tit., in 6, cum similibus ; imo etiam supponimus, qui sic professus est, nolle prio- rem professionem invalidam ratam habere, quod licite posse facere, supposita nullitate prioris professionis, constat ex proxime dictis in super. cap.; et simpliciter affirmat Navarrus, in Comment., 4, de Regul., n. 75, ubi etiam ait juste quoad forum conscientiae posse talem perscnam relinquere habitum non incurrendo apostasiam, nec excommunicationem quoad illum forum. Ft ratio est, quia talis professio non constituit religiosum ( supponimus enim esse invalidam simpliciter, etiam quoad substantiam status religiosi); ergo non obligat per se ad perseverandum ; ergo potest sic professus tuta conscientia relinquere habitum et statum, quia solum ex vi professionis et votorum potest ad hoc obligari, neque est aliqua lex naturalis aut divina, qua ia illo casu talem obligationem imponat ; neque etiam est ulla lex ecclesiastica, nec fortasse esse potest. ut paulo inferius magis explicabitur.

2. Corollarium. — Es quo fit consequenter ut possit talis persona, relicta religione, quemcumque statum assumere pro suo arbitratu, quantum est ex vi prioris professionis. Patet, quia ablata obligatione professionis, tam liber est sicut antea erat. Dico autem: Quantum est ex vi talis professionis, nam si aliunde ratione alicujus voti simplicis aliqua obligatio relinquatur, oportebit eum statum assumere, in quo tale votum non violetur, juxta dicta in ultimo puncto praecedentis capitis. Sicut etiam quando professio est valida quoad substantiam status religiosi, sine obligatione ad particularem reiigionem, potest quis licite relinquere religionis habitum, in qua professus est; non est tamen ei absolute liberum quemcumque statum assumere, sed inter religiosos, quem voluerit aut potuerit. Semper etiam loquimur per se, quia obligationes, qua per accidens resultare possunt, non considerantur in scientia; tactae autem sunt in praecedenti capite. Denique hic sclum explicamus quid liceat, nam quid magis expediat, pertinet ad consilium, de quo constat ex genere suo consultius esse prcfessionem illam ratam habere in eadem religione, vel saltem de novo emittere in alia aequali vel meliori. Quid autem horum, vel an quidpiam aliud tali personae consulendum sit, prudentia opus est, circumstantiis consideratis.

3. Difficultas praecipua est circa modum relinguendi religionem. — Professio iuvalida in foro Ecclesie, et calida apud Deum, est moraliter impossibilis ; et licet detur , est servanda in conscientia, etc. — Posito ergo deliberato animo relinquendi religione.n, hic praecipue inquirimus quomodo id faciendum sit; nam, ut aliquid simphrciter et ompi ex parte licite fiat, non satis est quod substantia sit honesta, sed etiam oportet ui modo legitimo fiat ; hunc ergo hic investigamus, et praecipue intendimus declarare decretum 19, de Regular., sess. 25, Concil. Trident. Praemittendum tamen ulterius est dupliciter posse professionem esse nullam, scilicet, vel in conscientia tantum et coram Deo, vel coram Deo et Eeclesia. Priori modo voco professionem nullam, quae tam occultum bhabet defectum, ut coram Ecclesia probari non possit, sive hoc sit quia habuit causam mere internam, ut est defec:us interioris consensus ; sive quia, licet externa fuerit, a principio fuit occultissima, vel certe quia, licet aliquando probabilis fuerit, nunc jam mortui sunt tcstes, vel haberi non possunt. Denique quoties nullitas ita est occulta, ut non sit probabilis in judicio. E contrario vero quoties professio et in re nulla est, et defectus in judicio Ecclesiae sufficienter probari potest, vocatur nulla coram Deo et Ecclesia. Non addimus autem tertium membrum, scilicet, professionem invalidam in foro Ecclesia, et validam apud Deum, quia talis professio et est moraliter impossibilis, et licet in aliquo casu fingatur, nullam difficultatem aut quaestionem habet in praesenti. Primum patet, quia semper professio publice et coram testibus fit, imo regulariter scripto consignata relinquitur, ut de illa semper constare possit, et ideo si in re ipsa et coram Deo habuit omnia necessaria ad valorem, poterit etiam in foro Ecclesia probari valida; maxime cum professio semper praesumatur valida in foro Ecclesiae, quamdiu oppositum probatum non fuerit. Secundum patet, quia, licet fingi possit casus in quo professio valida coram Deo in foro Ecclesiae probari non possit, vel quod sit valida, vel etiam quod facta fuerit, nihilominus qui illam emisit, tenetur in conscientia eam servare, nullumque dubium circa illam movere, quia ad hoc obligat jus ipsum divinum et naturale, nimirum, si personae constet de valore professionis, nam si circa hoc erret vel dubius sit, operari tenebitur juxta conscientiam suam; nec potest tunc talis professio dici simpliciter valida apud Deum , sed talis qualis in conscientia fuit, atque adeo vel nulla si talis judicetur ex conscientia probabili, quamvis erronea, de qua practice ita judicandum est, sieut de qualibet professione nulla; ve potest etiam esse dubia, de qua nonnulla major diflicultas esse potest, quam in discursu capitis expediemus.

4. Dubium speciale : an jurameutum ipsius religiosi sufficiat ad probundam professionem esse nullam. — Interrogabit vero aliquis ( hoc enim ad ea, qua dicemus, necessarium est) quando professio nulla coram Deo desinat esse nulla in foro Ecclesiae. Videtur enim hoc nunquam posse contingere secundum rectam rationem; nam etiam in foro Ecclesiae credendum videtur ei, qui juramento confirmaverit, verbi gratia, se non babuisse intentionem profitendi, aut aliud simile impedimentum habuisse; nam cum haec obligatio principaliter sit ad Deum, et pendeat ex voluntate hominis, videtur maxime pendere ex conscientia profitentis, ideoque fidem ei esse dandam , et permittendum ut juxta suam conscientiam operetur, argumento c-. De viduis, 21, q. 1, ibi : Nos autem nullum talibus laqueum debeanus injicere, sed solum adhortatione premii sempiterni, penasque proponere divini judici, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio. Unde saltem videbitur sufficere, quod valor professionis probari non possit, seu (quod perinde est) quod in judicio Ecclesia positive non probetur, causam nullitatis, quae allegatur, falsam esse, quamvis etiam nec positive probetur sufficienter illam veram esse, sed solo testimonio, vel etiam juramento ipsius profitentis ; quod potest confirmari ex c. 1, de His quae vi; ubi in simili causa Pontifex respondet feminam quamdam, quae religionem professa fuerat, et nullitatem praetendebat, tunc fuisse cogendam ad permanendum, cum contra eam probatum fuisset, vel metum non ntercessisse, vel postea eamdem professionem ratam habuisse. Ad idem facere potest c. Mulieri, de Jurejuran., ibi: Sed sue couscientie potius relinguendum est.

5. Quid dicendum de conjuge jurante non consensisse interius.—Nihilominus certum est, in hoc non esse credendum ipsi religioso, etiainsi testimonium suum tanquam certum juramento confirmet, nisi aliunde interveniat sufficiens probatio. Ita expresse cautum est in cap. Fidua, de Regul., ibi: Felit, nolit, sanctimonie habitum ulterius debet habere, licet sacramento firmare velit, eo tenore velumen sibi inposuisse , ut deponere possit, ubi Panormitanus et alii advertunt juramentum, in his etiam qua pendent ex conscientia, et actu proprio interno, non admitti, ubi in exteriori actu est vehemens praesumptio in contrarium , et intervenit praejudicium tertii ; utrumque autem invenitur in praesenti ; nam externa professio generat vehementem praesumptionem contra tale juramentum, et alias agitur de re quae vergit in praejudicium tertii , scilicet, religionis, cui per professionem jus acquiritur in talem personam , imo et ipsius Dei, ad quem principaliter spectat jus Hlud. Adde etiam vergere in praejudicium boni communis, quoad totum statum religiosum, quia, si tale juramentum admitteretur, aperiretur janua infinitis fraudibus, nihilque esset firmum aut stabile in eo statu. Unde, licet in aliis rebus habere possit locum quod ibi notat glossa, scilicet, quamvis juramentum proprium non sufficiat, adjutum aliis circumstantiis, scilicet, honestate personae, et similibus ; licet hoc ( inquam ) alias possit habere locum, in praesenti negotio non admittitur , tum propter dicta, tum etiam quia, eo ipso quod talis persona affirmat, et jurare vult se non habuisse intentionem, nec interius consensisse, confitetur se ficte et infideliter egisse, ac proinde non esse fide dignam. Et confirmatur a fortiori ex matrimonio carnali , nam conjugi, affirmanti se contraxisse exterius sine interiori consensu, credendum non est, etiamsi jurejurando id confirmet, ut colligitur ex c. Super eo, de Eo qui cog. con. uxor., ubi, quamvis non exprimatur juramentum, sed sola confessio, sine dubio comprehenditur ; imo ibi additur, licet uterque conjugum confiteatur defectum occultum, non esse illis credendum in praejudicium matrimonii, nisi alias sufficienter probetur; ergo multo majori ratione idem est in praesenti dicendum. Denique confirmatur optime ex c. Per tuas, de Probationibus, ubi generaliter dicitur non esse standum juramento alicujus, qui contra factum suum priori confessione confirmatum jurat : Cum nimis (dicitur ibi) indignum sit (juxta legitimas sanctiones) ut quod sua quisque voce dilucide protestatus est, ut eamdem causam proprio valeat testimonio infirmare ; quae verba sumpta sunt ex leg. Generaliter, cod. de Non numer. pecun.

6. Hesolutio posita extenditur ad professionem nullam ex quocumque defectu occulto. — Quamvis autem hae rationes potissimum procedant, quando defectus professionis omnino pendet ex interiori actu et intentione voventis, tamen etiam vera sunt de quocumque defectu exteriori omnino occulto, et qui probari non possit, quia etiam ibi habet locum principalis ratio de praejudicio tertii, et de nocu- mento communis boni, et in matrimonio carnali est textus expressus ind. c. Super eo. Solum potest constitui differentia, quia quando defectus sunt extrinseci, possunt allegari sine turpitudine (ut sic dicam), id est, sine contradictione in propriis confessionibus, et sine ostensione prioris infidelitatis, seu fictionis; nam potuit quis bona fide profiteri cum defectu aetatis sibi occulto, quem postea novit; vel ex metu, quem ob ipsummet metum declarare eo tempore non potuit, et ideo aliquam majorem fidem facere potest in his* casibus proprium juramentum , praesertim si juvetur honestate personae, et aliis circumstantiis ; nihilominus tamen per se non sufficit , nisi adjungantur alia sufficientia indicia, vel testimonia , nam cum illis non est dubium quin possit sufficiens probatio consummari. Imo Innocentius, in d. c. Vidua, in fine, indicat hanc differentiam, quod in aliis defectibus juramentum adjutum alis probationibus facit praesumptionem, argumento c. 1, de His qua vi. De illo vero, qui solum allegat defectum consensus et intentionis, etiamsi alias probationes adjungere velit , dicit non esse audiendum, nisi probet se protestationem ex justa causa emisisse. Quod nullo jure probat, est autem per se valde consentaneum rationi, et juribus adductis, dicto c. Per tuas, et dictae legi Generaliter.

7. Imo nonnulli graves Canonistae dixerunt, in hoc negotio protestationem non esse admittendam etiam in professione tacita, ut refert Sylvester, ver. Aeligio, 3, q. 19; sed, ut ipse ait, illud ad summum procedit, quando protestatio sine justa causa fit, quia tunc semper intervenit fictio voluntaria ; quando autem justa causa intervenit, non est ita voluntaria fictio, sed potius non est formalis fictio, quia potest tunc id fieri, non ad significandam professionem, sed ad alium finem; et ita protestatio non erit contraria facto, sed declaratoria animi. Quod optime intelligitur, et facile accidere potest in professione tacita, quae facto fit potius quam verbis ; facta enim non ita sunt per se ad significandum, sicut verba, et ideo possunt optime fieri propter alium finem quam propter significandum profitendi animum ; et ita de professione tacita loquuntur praecipue dicti auctores, quibus consentit Navar., comm. 4, de Regularibus, n. 74, vers. Adrertendum tertio. In professione autem expressa, de qua loquitur Innocentius, vix potest justa causa ad talem protestationem faciendam inveniri, quia videtur semper con- traria facto, quia illa professio fit per verba quae per se primo profcruntur ad significandum consensum. Solum metus videtur posse esse justa causa ; tunc autem, si metus sit sufficiens, non est necessarium, imo neque utile protestari carentiam consensus, quia est protestari fictionem et mendacium, sed sufficit protestari ipsum metum, ita ut probari possit, nam ipse metus reddit inefficacem consensum, quamvis ex parte hominis adhibeatur. Si autem metus non est sufficiens, tunc, sicut non est justa causa ad profitendum sine consensu interno, ita neque est justa causa ad id protestandum ; est tamen aliqualis causa diminuens culpam, et excusans aliquo modo füctionem (ut ita dicam) formalem, ideoque aliquid conferre potest, ut juramentum in eo casu aliquam majorem fidem faciat, vel ut admittantur alia indicia, quamvis impossibile videatur talem defectum posse unquam sufhicienter probari.

8. Quid requiratur ut Ecclesia reputet ahquam professionem nullam.—Ex his ergo satis constat, ut Ecclesia reputet aliquam professionem nullam, non satis esse ut non probetur valide, vel, quod perinde est, non esse necessarium ut directe probetur invalide, sed opus esse ut sufficienter constet exterius factam esse, cum tali defectu irritante, quia in dubio in favorem professionis judicandum est, sicut de matrimonio carnali omnes fatentur: de quo videri potest Palud., in 4, d. 27, q.2; Sot., q. 1; et ibi alii. Covarruvias, in 4, 2 p., c. 2; et Navar., in Summa, c. 22, n. 76. Neque obstant jura in contrarium allegata ; nam c. De viduis non agit de voto solemni, sed de simplici, ut supra vidimus, de quo est alia ratio, quia non continet traditionem, nec professionem ita publicam, etc.; in c. autem primo, de His quae vi, erat sufficiens probatio metus, et ideo oportebat per contrariam probationem ostendere fuisse sublatum ; cap. autem Mulieri, non est ad rem, quia loquitur in casu longe diverso, in quo nec praejudicium tertii, nec aliae rationes supra factae interveniebant, et nihilominus etiam in eo casu non adhibetur fides juramento in foro externo, et ileo non prohibetur mulier alteri nubere, quae prius juraverat cum alio contraxisse, qui adhuc vivit, quia illud prius matrimonium in foro Ecclcsiae sufficienter probatum non est.

9. Praedicta ergo distinctione supposita, dico primo, eum, qui certus est in conscientia professionem esse nullam, et in foro Ecclesiae id probare non potest, haberejus, per se loquendo, relinquendi religionem propria auctoritate, et assumendi quemcumque alium statum, etiam matrimonii. Addo autem semper, per se loguendo, quia hic solum agimus de obligatione ex vi professionis tali modo factae, quidquid sit de aliis impedimentis, quae vel ex scandalo, velex aliquo alio voto provenire possunt. Et videtur assertio clara, quia in eo casu non tenetur quis in eonscientia permanere in religione; habet ergo jus lbertatis suae : sed non potest hoc jus obtinere per ecclesiasticum judicem; ergo potest sua auctoritate illud exequi et recuperare, ut recte sensit Navarrus supra. Confirmatur primo, nam si talis persona fugiat, non faciet injuriam religioni, quia non privat illam aliqua re sua ; et ideo postea nev seipsum, nec quidpiam aliud tenetur ei restituere ; nec etiam peccat in Deum, quia nullo modo se illi obligavit ; nec denique peccat ratione modi recaperandi suam libertatem, quia in eo casu non est alius modus possibilis. Unde in aliis rebus minoris aestimationis potest quis bona sua ab alio possessa propria auctoritate accipere, quando per publicam potestatem non potest, et alioqui certus est illa esse sua et ab alio sine titulo in re ipsa justo detineri. Et in causa libertatis, qui in servitute injuste detinetur, etiamsi dominus sit in bona fide, et in exteriori foro non possit probare libertatem suam, licite potest fugere, et libertatem suam recuperare. Denique etiam in causa matrimonii, si quis per metum cadentem in constantem virum cogatur matrimonium contrahere, et postea non possit in foro exteriori metum probare, potest in conscientia de facto se separare et fugere, nisi ob aliam injuriam, vel extrinsecam rationem ad aliud obligetur ; ergo idem est in praesenti dicendum.

10. Dubitatio: quando talis professus est scienter et mala fide, ad quid teneatur. — Solum potest esse dubium, quando ille a principio injuriam fecit religioni, profitendo sine consensu interiori, seu intentione, vel cum alio defectu occulto, quem ipse sciebat. Dico tamen hanc injuriam non esse talem, quae sit necessario resarcienda per professionem ; sed si aliquod damnum temporale illatum sit religioni, satis erit illud restituere. Si autem nullum fuit detrimentum praeter deceptionem, satis erit agere poenitentiam illius peccati, quia illa injuria consistit magis in modo, quam inre aliqua quae restitutionem postulet. Et eadem ratione, si talis persona prius bona fide professa est, postea vero, cognito defect, fuit in mora vel ratificandi professionem, vel relinquendi religionem, tenebitur quidem restituere quidquid de bonis religionis in proprios usus consumpsit ; non tamen propterea privabitur jure fugiendi, et recuperandi statum suum, et inrestitutione facienda poterit cum proportione computare obsequia religioni facta eo tempore, ut Navarrus supra advertit. De illo autem tempore, in quo bonam fidem habuit, non est eadem ratio, quia tunc juste consumpsit quae de bonis religionis accepit. Posset autem oriri dubium, quando illa mora in religione tempus quinquennii excessit, praesertim post scientiam delicti vel defectus, an nihilominus semper sit integrum fugere. Sed de hoc dicemus melius in puncto sequenti.

11. Dico secundo, quando professio invalida probari potest coram Ecclesia, non debet is, qui publice professus cest, et existimatur religiosus, relinquere habitum et statum propria anctoritate, sed petendo libertatem suam ab ecclesiastico praelato. Hoc colligitur ex Concilio Tridentino, sess. 25, c. 19, de Regular., ibi: Et tunc non aliter nisi causas, quas preetenderit, dedumerit coram superiore suo, et ordinario. Quod si antea habitum demiserit, nullatenus ad allegandam quamcumque causam admittatur, sed ad monasteriwn redire cogatur, et tanquam apostata puniatur ; interim cvero nullo privilegio sue religionis juvetur. Quae verba manifeste supponunt, quantumcumque aliquis possit praetendere justas causas nullitatis suae professionis, non posse licite sua auctoritate habitum dimittere, alioqui non tam graviter puniretur qui id fecerit. At vero Navar., d. comment. 4, de Regul., n. 7T, non obstante hoc decreto, putat non cbligare in foro conscientiae, atque adeo non peccare eum, qui scit, vel juste credit professionem suam coram Deo non valuisse, et propterea dimittit habitum, et fugit sua sponte, non aliter reclamando. nec causam nullitatis coram ordinario allegando, nec propterea incurrere poenam apostatae, nec teneri iterum ad monasterium redire ; quae omnia nulla alia ratione probat. Fortasse autem motus fuit, quia Concilium nulium habet verbum praeceptivum, et ideo videtur illa dispositio mere poenalis, scilicet : Qui talem ordinem judicialem non servaverit in praetendendo tali jure, in foro Ecclesiae non audiatur, etc. Sed nihilominus assertio posita verior videtur, tum quia non est verisimile, Concilium tam gra- vem poenam imposuissc propter illum actum, nisi grave peccatum esse supponeret; esto enim privare velit privilegiis vel favoribus eum, qui ad praelatum Ecclesiae non recurreret, ut meliori modo et ordine jus suum obtineret, cur tamen poenam tam acerbam adjunxit, si in rigore ille potest bona conscientia fugere, et habitum relinquere ? tum etiam quia per sese videtur actus ille perniciosus bono communi, atque contra jus religionis, vel saltem contra justitiam legalem ; quia quando aliquis habet jus ad rem, vel in re, quam alius possidet, praesertim juste, non potest sua auctoritate illam usurpare, sed debet uti auctoritate judicis, quando commode potest, quia oppositum est contra bonum ordinem Reipublicae, et non per accidens, sed per se inferre potest scandalum et perturbationem. Quod tanquam certum suppono ex materia de justitia et de restitutione ; ergo idem dicendum est in praesenti ; est enim in omnibus eadem vel major ratio.

12. Itaque censeo primum obligari in conscientia hujusmodi publice professum, non relinquere habitum nec statum propria auctoritate. Secundo, si id faciat, graviter peccat, et praeterea tenetur in conseientia non uti privilegiis religionis, non solum quia per Concilium privatur illis, sed etiam quia supponitur ipsum certo scire se non esse verum religiosum, et per illum exitum amisit omne jus quod habere posset ad gaudendum illis privilegiis, quamdiu in foro Ecclesiae erat in statu religioso. Et hoc etiam Navar. fatetur. Tertio nihilominus censeo, postquam semel exivit, quamvis male fecerit, non teneri ad religionem redire, quia nec ratione professionis tenetur, cum supponatur nulla; nec Concilium illam obligationem imponit, sed solum ait, ut cogatur in monasterio permanere, non vero ut ipse teneatur redire ; neque etiam ex culpa commissa per inordinatum exitum oriri potuit talis obligatio, quia si aliquid culpae commissum fuit, in modopotius quam inre ablata, ut sic dicam, positum fuit, et ideo non obligat quasi ad illam restituendam ; non ergo tenetur talis persona ad religionem redire. Quarto, verisimilius censeo non incurrere hanc personam ipso facto excommunicationem, vel poenam aliquam ipso jure impositam propter apostasiam a religione. Probatur, quia non incurrit illam ex vi juris antiqui, neque ex vi Concilii Tridentini ; ergo non incurritur. Prima pars antecedentis patet, quia ille vere et in renonest apostata, licet exterius appareat; sed, si aliquam committit culpam, solum est propter iudebitum modum usurpandi suam libertatem, quae culpa non est vera apostasia ; vel est tantum imperfecta propter externam speciem ; ad incurrendam autem censuram a jure impositam, oportet committere culpam perfectam in specie prohibita, ut ex propria materia suppono. Altera pars antecedentis patet, quia Concilium solum dicit: Tanguam apostata puniatur ; ubi extendit quidem poenas apostatarum ad hoc delictum, non tamen ipso facto incurrendas, sed per judicem imponendas. Quin potius addo, quamvis talis persona sub excommunicatione jubeatur redire, et ut contumax declaretur , nihilominus in conscientia non obiigari, nec ligari censura, nisi quoad exteriorem observantiam ejus. Ratio est, quia ibi praeceptum solum est ex praesumptione, et ideo cum rei veritas non subsistat, non obligat.

13. Objectio.—bices, non tantum ex praesumptone, sed per se propter Ecclesiae satisfactionem potest talis persona justo praecepto obligari ad comparendum. ad reddendam rationem sui facti, et probundum quod religiosus non sit. Respondeo, si tantum ad hoc juridice citaretur, et securus posset accedere, sine dubio obligaretur, ut ratio probat ; tamen, quia potius audiendus non est, ut Concilium dicit, sed potius puniendus, ideo redire non obligatur in conscientia, cum revera obligari non possit ad perseverandum in statu quem coram Deo non habet, atque ad assumendum illum, cumsit opus consilii, et valde difficile. Et quoad haec duo ultima puncta placet sententia Navarri.

14. Quando excusetur a culpa. — Quando liberetur a ponis Concilii Tsidentini.—Addenda etiam est limitatio, quam ipse etiam ibi insinuat, scilicet excusari a culpa hujusmodi personam propriaauctoritate dimittendoreligionem, vel fugiendo, quando vel ob eam rem in carcere detinetur, vel aliter impeditur ne jus suum postulet , vel non potest alia via vexationem illam vitare; tunc enim nec jus positivum obligat cum tanto rigore, nec naturalis ratio, quia tunc non conceditur alia via legitima obtinendi jus suum. Quin potius, si in ecclesiastico foro probare possitcoactionem vel impedimentum, atque adeo moralem necessitatem talis exitus, etiam in eodem foro cessabit rigor Concilii, neque obstabit ille exitus, quominus talis persona audiatur, si libertatem suam probare velit. Quod etiam Navarrus docuit, n. 78, quia ille exitus potius necessitatis fuit quam voluntatis, quod sine dubio est val- de consentaneum aequitati. Quod etiam usus praelatorum , et praesertim in curia Romana , confirmat ; observatur autem, ut talis persona habitum religionis reassumat, dum causa tractatur, sub securitate et libertate sufficienti ad illam prosequendam, quod et per se maxime decet, et religioni quodammodo debitum est, ne ante sententiam latam, re quam possidebat, Ecclesia approbante, privari videatur.

15. Unde addit ulterius Navarrus, etiamsi quis temere habitum dimitteret, si postea velit illum reassumere ad hunc effectum, ut audiatur, non esse illi audientiam denegandam: putat autem Concilium esse ex quadam eequitate inteliigendum, scilicet, quod non audiatur, quamdiu fugitivus et sine habitu permansit. Nam, si petita securitate, paratus sit ad reddendam rationem et probationem, si audiatur, inhbumanum (inquit Navarrus) esset illi perpetuo audientiam denegare, nam esset illum cogere, vel ad serviendum perpetuo religioni, cum alias liber sit, vel ad ducendam vitam inquietam in perpetuo exilio, timore ac periculo. Quae sententia pietati consentanea est, quae maxinie movit Navar., quia non agnoscit culpam in illo temerario exitu ; tamen, supposita culpa quam nos explicuimus, cum in ejus poenam illi andientia denegetur, non est res adeo inhumana, si rigor ille necessarius visus est ad continendum in officio hujusmodi religiosum. Nihilominus tamen eequitatem illam non improbo, sed severitatem illam Concilii intelligo ad litteram servandam cum iis, qui post talem exitum nunquam voluntate redeunt, si inviti capiantur. At vero si quis voluntarie redeat, quamvis aliqua poena affici possit religiosis accommodaia, satis consentaneum est rationi ut, non obstante priori delicto, audiatur ; ut autem omnis scrupulus cesset, tutius erit ad Summum Pontificem accedere, et coram ipso, vel ex commissione ejus audientiam postulare, quae, ut existimo, nunquam denegabitur.

PrevBack to TopNext