Caput 4
Caput 4
De quinquennio a concilio praescripto.
1. Concilium Tridentinum, sess. 25, c. 19, de Reguiar., occurrere volens perturbationibus, quae praetextu professionis invalidee in religionibus excitari solent, statuit ut omnes religiosi, qui voluerint hujusmodi causam nullitatis suae professionis praetendere, ante quinquennium elapsum illam intentent, alioqui post illud quinquennium non audiantur, Ex- plicat autem hoc quinquennium computandum esse a die professionis, quod sine dubio intelligendum est de professione non tantum expressa, sed etiam tacita, quia Concilium indistincte loquitur, et utraque est vera et (ut ita dicam) professio univoce, et ideo non possumus nos Concilii decretum limitare. Quis autem sit dies professionis a quo quinquennium computandum est, in professione expressa per se satis patet ; in tacita vero obscurior apparet, et ideo multa de illa dicit Navarrus supra.
2. Dico autem breviter nunc esse diem illum, in quo aliquis complet integrum annum in religione deferendo semper communem habitum professorum, vel illum in quo post expletum annum probationis proprium habitum professorum assumpsit, nam ex tune potuit reputari tacite professus, et non antea. Nam, licet olim assumptio hujus habitus distincti, seu proprii professorum, quocumque tempore fieret, etiam a principio, esset sufficiens signum professionis tacitae , nunc autem non videtur sufficiens nisi post annum expletum, quia si antea fiat, ipsa circumstantia temporis impedit talem significationem. Dices: professio expressa, etiamsi fiat inter annum novitiatus, sufficiens est ut ab illo die quinquennium computetur; ergo idem erit de professione tacita per assumptionem habitus proprii professorum. Respondeo primo non esse similem rationem, quia ubi est expressa significatio , cessant conjecturae, et ita est in professione expressa, quae ex se satis ostendit animumn profitendi, etiamsi intempestive fiat ; in professione autem tacita est implicita significatio, tantumque praesumpta voluntas ; fundatur ergo in conjectura quae ex circumstantia temporis multum pendet. Deinde addo probabile esse, quamvis professio expressa ante completum annum probationis fiat, quinquennium non esse computandum nisi a die completi anni probationis, in quo potuit prior professio rata haberi ; nam ille defectus hodie tam est manifestus et publicus, ut regulariter non videatur posse juridice praesumi professionem illam, quamvis expressam, factam esse animo vere profitendi ex tunc, sed ob alios fines ; Concilium autem videtur voluisse concedere tempus quinquennii habile ad ratificandam professionem ; nam lex illa in hac prasumptione fundatur, ut magis ex dicendis constabit.
3. Dubitatio specialis. an elapso quinguennio, velit nolit, maneat verus religiosus. — BSecundo ergo advertendum est, Concilium in eo statu supponere, vel potius introducere juris praesumptionem, quod is, qui per quinquennium in religione mansit, et nunquam reclamavit, aut a principio veram professionem fecisse, aut in eo temporis discursu eam ratam habuisse, et idcirco deinceps statuit non esse audiendum. Dubitari autem poiest an potuerit Concilium efficere, ut talis homo, velit, nolit, religiosus sit, etiamsi ex parte voluntatis ejus non sit verum quod praesumitur. Posset enim aliquis existimare quod, sicut per legem praescriptionis ex efficacia legis res praescripta transfertur in dominium praescribentis, etiamsi consensus prioris domini nunquam intercesserit , ita ex efficacia hujus decreti intervenire hic quoddam genus praescriptionis per quinquennium, ratione cujus et religio acquisierit jus et dominium in religiosum, et religiosus revera maneat subjectus et incorporatus illi, etiamsi revera prior professio valida non fuerit, neque ipse postea per proprium consensum ratam illam unquam habuerit. Sed hoc duobus modis potest intelligi. Unus est. ut ex efficacia hujus decreti aliquis fiat religiosus sine proprio consensu. Alius est, ut licet forte non sit religiosus, quia nunquam consensit, nihilominus ex vi hujus decreti obligetur in conscientia ad permanendum in religione et consentiendum.
4.In priori sensu, existimo rem esseimpossibilem, quia consensus adeo est intrinsecus professioni et statui religioso, ut sine illo repugnet fieri, saltem per humanam potentiam, sicut repugnat fieri vinculum, seu statum matrimonii sine consensu personae. Item, quia de essentia professionis sunt tria vota substantialia ; votum autem est actio personalis, quae sine proprio consensu fieri non potest. In hoc ergo sensu impossibile est ut aliquis tiat vere religiosus, virtute alicujus legis propter solam temporis praescriptionem sine proprio consensu.
5. Servus nemo fit sola prescriptione domini. — In alio autem seusu non apparei obligatio adeo impossibilis ; tamen imprimis de facto non habet fundamentum in Concilio, quia ipsum nihil aliud dicit, quam, wtnon audiatur nisi intra quinquennium, etc. Per quae verba solum denegat actionem in foro ecclesiastico; ergo ex vi verborum nullam novam obligationem in conscientia imponit ; nec verba sunt extendenda, tum quiain hac parte rigorem continent; tum etiam quia salva proprietate nunquam possunt hoc significa- re. Dices, quamvis directe hoc non praecipiat, indirecte sequitur talis obligatio, eo ipso quod denegat actionem in foro exteriori. Respondetur falsum hoc esse, quia, licet in foro exteriori non audiatur talis persona, potest aliis remediis suae conscientiae consulere, ut supra dictum est. Deinde tam est ardua, et difficilis haec obligatio, ut potestatem humanae legis excedere videatur, quia, ut omnes Patres docent, status religionis est materia consilii, non praecepti, unde propter solam moram quinquennii non potest haec obligatio imponi ei, qui vere et coram Deo liber est. Unde etiam probabile censeo non posse fieri virtute legis, ut religio acquirat per modum praescriptionis tanti temnporis tale jus vel dominium in talem personam, ut ratione illius obligetur ex justitia illa persona vel ratam habere priorem professionem, vel saltem manere in religione in perpetuum obsequium ejus, quia hoc etiam est gravissimum onus multum repugnans humana libertati, quae adeo naturalis est homini, ut sine gravissima causa tolli non possit ; quod recte confirmat quae in simili adducit Navar., in Comment. 4, de Regular., in ultimis verbis. Quapropter verisimile censeo circa personam liberam non habere proprie locum praescriptionem, ita ut aliquis fiat servus, vel quovis alio modo alieni juris per solam praescriptionem sine consensu talis personae, quia semper resistit propria et libera voluntas ialis persona.. Atque ita de facto constat ex materia de dominio et de praescriptione, nullum fieri servum sola praescriptione domini, quamvis e contrario servus praescribere possit libertatem, leg. 2, cod. de Praescriptione. Solum enim in poenam potest quis invitus alteri subjici in servum, vel alio modo sub dominio illius constitui ; in praesenti autem nec culpa talis est, ut sit digna tanta poena, neque econverso status religiosus talis est, ut in poenam debeat imponi; ordinatur enim ad propriam perfectionem, et ideo debet esse voluntarius. Videantur supra dicta quae de libertate professionis diximus, et de infantibus qui a parentibus donantur religioni, nam ex ibi dictis haec doctrina confirmatur.
6. In aliquibus casibus , etiam transacto quinquennio, est admittenda exceptio et concedenda audientia. — Tertio , principaliter advertendum est, in aliquibus casibus admittendam esse exceptionem, ut, non obstante quinquennio transacto , aliquis audiendus sit. Ratio generalis esse potest, quia haec lex fundata est in praesumptione ; ergo quotiescumque talis praesumptio evidenter, vel cum sufficienti probatione , in externo foro cessaverit , non obstante hac lege audiendus erit talis religiosus. Dices, tunc solum cessare rationem legis in particulari ac mere negative, et ideo non oportere ut legis obligatio cesset. Respondetur, eo ipso quod cessat praesumptio , deficere rationem justitiae in tali actu; et ita cessare intrinsecum finem, seu honestatem ipsius legis, ac proinde cessare etiam ejus obligationem ; ac deinde non potest hic cessare legis ratio negative dicto modo , quin cesset etiam contrarie , quia redundat ejus observatio in gravissimum onus et incommodum talis personae sine ullo justo titulo. Hinc ergo omnes excipiunt primum casum, in quo aliquis non potuit in toto tempore quinquennii jus suum coram ordinario postulare ; et maxime si ab ipsa religione per vim vel metum impeditus est; tunc enim ipso jure concedenda est temporis restitutio. Ita Navarrus supra , qui etiam refert ita in praxi observari. Secundus casus, et ejusdem rationis est, si ignorantia invincibilis de nullitate professionis aliquo tempore intercessit ; nam, licet haec non prasumatur, nisi probetur , ubi tamen probari potest, excusabit, quia causat moralem impotentiam et involuntarium. Unde, licet Concilium dicat quinquennium esse computandum a die professionis, intelligendum est per se; per accidens vero interveniente ignorantia probabili , computandum erit a die quo coepit quis habere scientiam de nullitate professionis. Quod confirmatur, quia Concilium voluit concedere quinquennii tempus habile ad ratificandam professionem ; see quamdiu ignoratur nullitas professionis, non potest ratificari, ut supra ostensum est ; ergo non debet tempus illud in hoc quinquennio computari. Quod aperte sentit Navarrus, consilio 23, de Regul., n. 3 et 4, quod incipit Petrutius.
7. Tertius casus addi potest, quando defectus professionis talis est, ut sit evidens non potuisse toto illo tempore auferri, et consequenter nec ratificari professionem. Ratio est, quia tunc cessat praesumptio; nam evidenter probari potest, illum non solum non esse, sed neque etiam potuisse esse religiosum. Exemplum est accommodatum in quodam casu Romae tractato in congregatione Cardinalium de quodam viro, qui, vivente uxore, quae publicum adulterium commiserat, post aliquot annos ingressus est religionem , et in ea ultra quinquennium post professionem mansit ; postea vero intellectum est illum, post dimis- sam uxorem , commisisse adulterium ante professionem, per quod amisit jus, quod per adulterium uxoris acquisierat ad profitendam religionem invita uxore; atque ita factum est, ut professio illa fuerit nulla, ita ut non potuerit ab illo viro toto illo tempore rata haberi. In eo ergo easu non poterat juste audientia denegari, vel uxori petenti virum suum, ut Cardinales aperte censuerunt , vel religioni volenti eum expellere , vel ipsimet suam libertatem postulanti, quod ipsi non negarunt, sed potius supposuisse videntur, dicentes negotium illud remittendum fuisse ordinario loci, ut secundum jus in eo procederet. Insinuant tamen in eo casu, consentiente uxore, posse hujusmodi virum cogi ad permanendum in religione ; verumtamen, licet ille ad castitatem servandam cogi possit, seu ad non petendum debitum, non tamen ad perseverandum in religione, juxta c. Quidam, cum similibus, de Conversione conjugatorum , neque oppositum in congregatione dicta declaratum est. Aliud exemplum est satis frequens de religiosis, in quorum receptione ad habitum per professionem servata non est forma praescripta a Sixto V. Nam illi, vigente Sixti constitutione, quantocumque tempore in religione ita perseverarent, nunquam possent valide profiteri etiam tacite, ut idem Pontifex declaravit ; ergo cum ille defectus juridicus esset, et satis publicus, ut de illo juridice constare posset, cessabat omnis praesumptio, ideoque quandocumque de tali defectu constitisset, non posset quispiam cogi ad permanendum in religione, cum Ecclesiae jam constaret, nec expresse, nec tacite professum esse, et ob eamdem causam audiendus esset quo-tiescumque aliquis talem defectum proposuisset, quia non posset aliter illi incommodo subveniri, nisi ille audiretur , maxime quia ad ratificandam professionem necessarium est ut ille defectus examinetur, ut, si vere interfuit, suppleatur; ergo si de illo constitisset, liberum esset tali personae, etiam in foro Ecclesiae, non iterare professionem ; ergo ut hoc posset fieri, juxta formam Concilii audiri debebat coram ordinario et suo superiore. Neque hoc repugnat illi Concilio, tum quia cessat praesumptio in qua fundatur, ut dixi; tum etiam quia ob eamdem rationem intelligendum videtur , quando causa nullitatis, quae allegatur, talis est, ut in tempore quinquennii cescare potuerit, et consequenter professio tacite potuerit ratificari. Dixi tamen in praedicto exemplo , vigente Sigti constitutione, quia, cum illa postea sit revocata a Clemente VIII, ut jam saepe dixi, quoad effectum irritandi professiones eorum, qui non praemissis informationibus profitebantur, et ob alias similes causas, jam ex illo capite nullum argumentum desumi potest.
8. Ex dictis tamen videtur probabiliter sequi, idem dicendum esse, quotiescumque nullitas professionis et causa ejus talis est, ut non potuerit professio ratificari per solum consensum religiosi absque novo consensu, atque adeo sine nova admissione expressa vel tacita religionis , nam tunc si certo constet ex parte religionis nullam fuisse notitiam talis defectus, tunc cessat etiam praesumptio , certoque constare potest professionem non esse ratificatam , quia non potuit ratificari solo consensu religiosi, et religio consentire non potuit , cum habuerit ignorantiam , de qua, eo quod pertineat ad communitatem , facile poterit juridice constare. Exemplum est, si professio sit facta in uno loco, nondum expleto anno probationis, per ignorantiam facti, vel certe per malitiam alicujus praelati, et postea religiosus habitet per quinquennium in alio loco, ubi rite professus a toto conventu existimetur. Potest etiam contingere ut illa persona non sit capax validae professionis in tali religione, propter defectum alicujus conditionis in ea requisitae, quae toto illo tempore ignorata fuit a religione. In his ergo, et similibus casibus, non videtur audientia deneganda, propter rationes factas. Et confirmari potest , nam si quis ignoret nullitatem, et id probare possit, datur locus restitutioni temporum, ut dictum est ; ergo, pari ratione, si religio ignoravit defectum , quando consensus ejus necessarius est ad ratificandam professionem, concedenda est restitutio illius temporis, pro quo talis ignorantia duravit, ut, eo non obstante, audiri quis debeat. Probatur consequentia, quia in praesenti casu eumdem defectum operatur ignorantia, etiamsi fuerit ex parte religionis, nimirum ut professio ratificari non potuerit. Verum est minus esse culpabilem moram petendi jus suum in ipso religioso, quando ipsemet ignoravit defectum; sed hoc non refert, quia haec culpa non est sufficiens ut aliquis cogatur esse religiosus, si non est; et consequenter non sufficit ut non audiatur, quando causa nullitatis, non solum ex parte ejus, sed etiam ex parte religionis provenit, et de illa juridice constare potest. Confirmatur tandem, quia in hoc casu audiretur religio, etiam post quinquennium , si pro- bare velit professionem nullam, et nunquam fuisse ratificatam, ut etiam nobis ex usu constat ; ergo ut sit aequalis conditio, etiam religiosus audiri debet in simili causa.
9. Et fortasse ob hanc causam Concilium Tridentinum in specie locutum est de causa nullitaiis ex defectu aetatis, vel ex metu, quia hujusmodi professio per solum consensum religiosi, sublato impediraento, ratificari potest ; unde cum addit, uut quid simile, intelligi potest de causa ejusdem qualitatis, scilicet, quando, ea non obstante, potuit postea ratificari professio per solum consensum religiosi. Quia vero Concilium addit, velitque habitum dimittere quacumque de causa, quae distributio videtur universalis, ideo addi potest, haec verba ex materiae qualitate et capacitate limitari, ut, scilicet , intelligantur de quacumque causa, quae secum admittat praesumptionem ratificatae professionis. Vel etiam dici potest ( et quoad rem in idem redit ) Concilium loqui de quacumque causa nullitatis, et velle ut nullus post quinquennium admittatur ad probandam nullitatem prioris professionis, quacumque ex causa nulla esse dicatur ; non tamen excludere quin audiri debeat, qui non solum probare voluerit priorem professionem fuisse nullam, sed etiam se non potuisse toto illo tempore illam ratificare, etiamsi vellet; tunc enim non apparet cur audientia et propriae libertatis defensio denegetur. Neque est verisimile, Concilium id voluisse, nec verba ejus ad hoc cogunt, nec intentio , quae praecipue fuit tollere fraudes, et occasiones allegandi vel fingendi causas nullitatis in priori professione ; et ad hunc finem statuit ut, etiamsi illa fuerit nulla, post quinquennium non sufficere, ut aliquis liberetur a jugo religionis, et ita revera nunquam suffhicit, si id tantum probetur. At vero si non illud tantum juridice constare possit, sed etiam talem professionem non potuisse ratificari , de hoc casu nihil Concilium locutum est, nec in eo habet locum praesumptio, nec militat illud periculum doli aut fraudis.
10. Adoertendum wltimo , malites ordinis Sancti-J oannis comprehendi sub hoc decreto. — Dubitatio : ad quid teneatur religiosus , si elapso quinguennio non audiatur. — Ultimo observari potest circa hoc decretum , a Congregatione Cardinalium declaratum esse sub illo comprehendi milites S.-Joannis, cum tamen alias ab eadem Congregatione declaratum fuerit, ordines militares non comprehendi sub hoc, et superiori decreto 15. Quod ita conciliandum videtur, ut hoc posterius intelligatur quoad illos ordines, in quibus ex dispensatione fit votum castitatis tantum conjugalis. Unde insinuari videtur, hos non ita esse simpliciter et absolute religiosos, seu regulares, sicut priores. Sed quia de hoc infra disputandum est, nunc satis sit quoad praesentem effectum, et quoad rationem horum decretorum , ita fuisse judicatum a Congregatione , quidquid sit, an quoad substantiam utrique sint veri religiosi. Dubitari etiam hic poterat, quid teneatur agere religiosus, qui post quinquennium non auditur, cum ipse certus sit se non esse religiosum. Sed hujus dubii resolutio petenda est ex dictis; ita enim de hujusmodi religioso judicandum est, sicut de illo qui certus est in conscientia se non esse religiosum, et in exteriori foro probare id non potest, quia hoc decretum Concilii, licet audientiam neget, novam obligationem in conscientia non imponit pro eo casu, et alioqui, stando in ratione naturali, hic reducitur ad casum impotentiae, ut per se constat.