Text List

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER OCTAVUS DE PAUPERTATE

1. Qua hactenus de professione absolute et quasi generatim diximus, magna ex parte respiciunt traditionem quae in illa fit, et vota solum, quatenus ita illi sunt annexa, ut in aliquibus conditionibus, proprietatibus, vel effectibus cum illa conveniant. Superest ergo ut de singulis votis ad professionem necessariis in particulari dicamus, nam hoc maxime necessarium est ad distinctam notitiam hujus status. Supponimus autem vota tria esse necessaria, et sufficere ad hunc statum, ut supra ostensum est. Quod si aliqua religio aliquid alind habeat, id speciale est, et non pertinet ad considerationem status religiosi ut sic.

2. De his ergo tribus votis ac materia illorum triplici libro sequenti dicemus , non solum quatenus sunt solemnia, sed etiam in tota sua latitudine, prout comprehendunt simplicia. Nam, cum in eisdem materiis, de quibus sunt vota solemnia, fieri etiam possint ac soleant vota simplicia , tum intra statum religiosum, ut patet in religiosis non professis Societatis Jesu, tum etiam extra illum, ut in saecularibus castitatem voventibus, et sic in aliis, operae pretium visum est in unoquoque libro ex sequentibus agere de his votis in unaquaque materia in tota sua latitudine, incipiendo prius a simplici ad solemne, utpote a minus perfecto ad perfectius; sic enim tractationem de votis simplicibus in particulari non omittimus, et faciliorem paramus viam ad solemnia explananda, ac tandem totius status ac virtutis religionis perfectam et completam nottiam, Deo dante, consequemur. Inter praedicta vero vota infimum locum tenet paupertas, quia circa materiam minus perfectam versatur, et ideo ab illa est incipiendum.

PrevBack to TopNext