Caput 1
Caput 1
Utrum paupertas sit necessaria ad salutem.
1. Errores haereticorum. — Haeretici dicti Apostolici dixerunt paupertatem Apostolicam esse ad salutem necessariam , quod etiam senserunt Pelagiani, dicentes non posse homines salvari, nisi renuntient omnibus quae possident, ut sumitur ex Augustino, epistola 89 et 106 ; Nazian. etiam , oratione prima in Julianum, refert statuisse ne Christianis daretur actio ad se defendendum, etiamsi rebus omnibus spoliarentur, cum iu Evangelio eis praeceptum sit ut nihil possideant. Haeretici etiam dicti Fratrieelli dixerunt non licere habere aliquid proprium, ut sumitur ex Extravag. 22. Sancta Romana, ubi eos damnat, et antea Borifacius VIII jam damnaverat.
2. Assertio - paupertas actualis non est necessaria ad salutem, neque praecepta. — Nihilominus dicendum est paupertatem actualem non esse ad salutem necessariam, neque hominibus praeceptam. Quod est de fide certum, et sufficienter convincitur ex ipso usu et statu Ecclesiae. Nam si paupertas ita esset necessaria ad salutem, erraret universa Ecclesia , et major pars fidelium ejus, etiamsi servarent omnia alia praecepta, essent in statu damnationis, quod repugnat ejus sanctitati et veritati. Convinci tamen potest haec veritas, partim ratione, partim ex ipso Evangelio. Aut enim loquimur ex natura rei, aut ex aliquo Christi praecepto ; neutro autem modo invenitur divitiarum possessio ita prohibita, ut paupertas sit ad salutem necessaria. Minor quoad priorem partem de naturali jure latius probatur in materia de justitia, tractando de rerum dominio, et est per se evidens , quia divisio rerum, et dominiorum proprietas contra nullum praeceptum naturale est. Nam, quamvis Deus ipse dominia rerum non diviserit , sed absolute potestati et usui hominum haec inferiora bona concesserit, juxta illud Genes. 1: Dominamini piscibus maris, etc., tamen neque ipse ut auctor naturae praecepit ut res semper manerent sub libero et communi usu hominum, neque naturalis ratio per se sola dictat esse malum aut prohibitum hanc divisionem tacere, et unumquemque proprium aliquid possidere. Quin potius, generatim ac regulariter loquendo, in statu naturae lapsae, et conveniens, et moraliter necessarium fuit, quia alioqui vix possent applicari homines vel ad excolendos agros, vel ad alia negotia et munia sustentationi hominum necessaria. Secundo, quia septimum praeceptum Decalogi de non furando naturale est, et ad honestatem morum necessarium ; ergo id, quod intrinsece ad illud supponitur, non potest esse contra naturalem legem; supponit autem rerum dominium et proprietatem ; nam in definitione furti ponitur, quod sit acceptio rei alienae invito domino. Tertio id est manifestum ex discursu totius veteris Testamenti ; nam a principio humani generis ab ipsis filiis Adae coeperunt homines habere proprias possessiones, et divitias maxime rerum mobilium, ac se moventium, et sanctissimi viri divites satis fuisse leguntur, tam in lege natura, ut Job, Abraham, etc., quam in lege scripta, quo tempore Deus abstulit a barbaris gentibus terram promissionis, et suo populo tradidit, eamque deinde missis sortibus inter tribus divisit , posteaque regnum Saulh tradidit , quod postea in David transtulit, cujus filius Salomon ditissimus fuit. In hoc ergo, per se loquendo , et ex sola natura rei, nulla est malitia. Et ratio denique est manifesta, quia in hoc nulla est injustitia, cum nullus possit assignari cui fiat injuria ; seclusa autem injustitia, nulla alia ratio malitiae in tali actu vel objecto excogitari potest.
3. Venio ad aliam partem, in qua magis videntur haeretici errasse, quia in Evangelio interdum videtur Christus Dominus paupertatem, ut omnino necessariam ad salutem, postulare. Matth. 19, dixit: Facilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum celorum. Ex Lucae 14: Qui non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Verumtamen ex his eisdem locis manifestum est, Christum non praecepisse actualem paupertatem et renuntiationem bonorum omnium ut necessariam ad salutem, sed solum invitasse ad illam, eamque consuluisse ut valde utilem ad perfectionem et facilitatem quamdam in consequenda salute. Hoc plane constat ex discursu posterioris testimonii ; cum enim quidam adolescens ad Christum accessisset, interrogans: Quid boni faciam ut habeam vitam eternam ? Christus solum respondit : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Ille autem iterum interrogavit: Quae? Christus autem praecepta Decalogi proposuit, nulla di- vitiarum aut paupertatis mentione facta. Ad quem itcrum adolescens: Omnia hec custodivi a juventute mea; quid adhuc mihi deest ? Ait illi Jesus : Si vis perfectus esse, vade, et vende omnia qua habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum n calo, et veni, et sequere me. Ubi primum expendo Christum hoc proposuisse extra praecepta, idque addidisse ultra ea, quae sunt simpliciter necessaria ad consequendam salutem; cum enim interrogationi factae plene respondisse credendus sit, ea sine dubio, quae simpliciter necessaria sunt, proposuerat, nam sub illis praeceptis reliqua virtute continentur ; ergo quod postea addit extra praecepta est. Deiude expendo illas duas conditionales: Si vis ad vitam ingredi ; et: Si vis perfectus esse; in quibus clare ostendit Christus ad ingressum vitae non esse necessarium vendere omnia, etc., sed ad perfectionem obtinendam. Declaravit etiam illa duo, scilicet, ingredi ad vitam et perfectum esse, inter se distincta esse, et diversis modis comparari, et primum sine posteriori contingere. Unde constat ineptam fuisse Pelagianorum expositionem apud Augustinum, epist. 89, q. 4: Si vis perfectus esse, id est, sivis ut nihil tibi desit ad salutem, nam ipsemet adolescens interrogavit: Quid. adhauc mihi deest ? et Christus, ut Marcus expressit c. 10: Unum tibi deest. Sed plane intelligit deesse ad perfectionem, non ad salutem, alias et immerito distinxisset inter vitam et perfectionem, et falso dixisset: S1 vis ad vitaum ingredi, serva mandata , intelligendo de illis mandatis, quae numeraverat, seclusa renuntiatione, quam postea addidit. Atque hoc modo intellexerunt hunc locum Chrysostomus et omnes Graeci ibi, Anselm., D. Thom. et alii, Marci 10, et alii Patres sequenti assertione citandi. Et videtur res adeo clara ex ipso contextu, ut vix possit ad alium sensum detorqueri.
4. Discipulus Christi duobus modis quis dicitur. — Et eumdem sensum habere potest, quod Christus dixit Lucae 14: Quà non renuntiat omnibus quae possidet, non potest meus esse discipulus. Discipulus enim Christi (quod ad varia loca Evangelii intelligenda notandum est) dupliciter dicitur. Primo, omnis ille qui fidem Christi sequitur, et praesertim si eam habeat vivam, et in illa perseveret, quomodo dicebat Christus, Joan. 8: Si vos manseritis in sermone meo, vere discipuli meà eratis ; Ma enim verba de omnibus credentibus dixit. De qua acceptione legi potest August., lib. 2 de Consens. Evangelist., c. 1, circa finem. Alio modo specialiter dicitur discipulus Christi, qui in perfectione vitae et renuntiatione saeculi illum imitatur ; sic specialiter vocantur discipuli illi septuaginta duo quos Christus designayit Luc. 10, qui discipulorum nomine specialiter significantur, Matth. 9, ibi: Tunc diait discipulis . Messis quidem multa, operarii autem pauci. Nam Lucas postquam dixerat: Designavit Dominus et alios septuaginta duos, subdit : Et dicebat illis : Messis quidem multa, etc. Et utroque modo sumitur frequenter illa vox, tam in Evangelio quam in actis Apostolorum. Si ergo in praedictis verbis Lucae, discipnlum hoc posteriori modo accipiamus, eum plane intelligemus qui vult perfectus esse, et ideo illi merito dici potest non posse consequi quod intendit, nisi renuntiet omnibus quae possidet.Nam in illa conditionali posita a Christo: Si vis perfectus esse, etc., includitur haec necessitas talis medii ad talem finem, et consequenter impossibilitas consequendi illum gradum, seu statum perfectionis; at vero esse illo modo discipulum Christi, non est simpliciter necessarium ad salutem, ut declaratum est, et ideo inde etiam non probatur renuntiationem omnium rerum esse necessariam, vel in praecepto. Alium vero sensum, et fortasse magis proprium habere potest hic locus, ut statim dicam.
5. Quod ergo in priori loco Matth. Christus Dominus addidit de comparatione camehl, dupliciter exponi potest. Primo, ut juxta subjectam materiam, et consequenter ad ea, quae proxime dicta erant, ibi non sit sermo de quocumque ingressu in regnum coelorum, sed per antonomasiam de ingressu per quamdam excellentiam et perfectionem, seu (quod idem est) de tali ingressu quod sine ullo impedimento ac detentione statim pateat. Postquam enim Christus responderat : S vis perfectus es$e, etc., refert Evangelista adolescentem abisse tristem, tunc autem subdit Christus: Amen dico cobis, quia dives difficile intrabit in regnum colorum ; ergo loquitur de introitu cum perfectione, seu ad perfectionem; nam illi adolescenti diviti non fuerat difficile servare mandata, nedum impossibile, cum a juventute sua illa servasset, non obstantibus divitiis. Nec enim dubitari potest quin verum dixerit, ut recte Chrysostomus notavit. Nam Marcus, c. 10, ait Christum statim eum intuitum esse, et dilexisse eum, quod benevolentiae signum, veritatem ipsum dixisse satis O ;ergo qued reliquum erat, eifuit difficile, scilicet, tendere ad perfeotiunom, quam difficultatem ex divitiis ortam fuisse declaravit Matth.,cum dixit : Frat enim habens multas possessiones,et propterec abüt tristis. De hoc ergo introitu, deque difficultate ad illum, loqui videtur Christus. Hanc vero adeo exaggeravit Christus exemplo cameli, ut impossibilitatem esse significaverit ; utrumque vero, cum proportione accommodatum, verum est; diviti enim difficile est regnum coelorum cum perfectione quaerere, quia propter amorem divitiarum, difficile iili est omnibnus renuntiare; ei autem, nisi hanc difficultatem superet, impossibile est, retinendo divitias, pertectionem profiteri, sicut camelo impossibile est per foramen acus introire. Quae expositio veram doctrinam continet, ac pia est ; aliquantulum tamen videtur violenta quoad proprictatem verbi intrandi in regnum coelorum.
6. Ahter ergo exponitur ille locus, ut per eam comparationem magna quaedam difficultas et humanpa impossibilitas significetur, non vero talis quae ex praecepto relinquendi divitias, sed ex impedimentis, et periculis quae secum afferunt, oriatur; neque etiam talis quae nullo modo superari possit, sed quae non solis viribus humanis, scd divina gratia vinc possit. Hunc sensum indicant ipsa Christi verba : nam initio solum dixit: Dives difficile intrabit in vegnum calorum, quod ex eo intulit, quod adolescens ille. propter amorem divitiarum, tristis abiit, inde occasionem sumens ad praedicandam difficultatem quam divitiae secum afferunt ad consequendam salutem. Deinde, quamvis hyperbolico exemplo difficultatem exaggeret, non oportet rem esse aeque impossibilem ; loquitur enim Christus Dominus communi et usitato modo, quo solent homines per aliquam hujusmodi hyperbolem, magnam alicujus rei difficultatem declarare. Tandem, cum discipuli admirarentur, Christus admirationem abstulit, dicens: Apud homines hoc impossibile est, apud Deum aautem omnia possibila sunt ; non est ergo malum nec turpe esse divitem in sensu composito, ut aiunt. Est ergo solum difficile propter impedimenta quae divitiae secum afferunt, quae, licet humanis viribus vinci non possint, cum divina gratia possunt, et ideo apud Deum possibile hoc dicitur, ut notavit Gregorius Nazianzenus, orat. 36; et August., dicta epist. 94. q. 4. Et hoc ipsum significavit Paulus, 1 ad Tim., 6, dicens: Dicitibus hujus seculi praecipe non sublime sapere, neque sperare in incerlo divitiarum, sed in Deo vivo, qui praestat nobis hodie abunde ad fruendum, bene agere, divites fteri in Lonis operibus, facile tribuere, com municare, thesaurizare sibi fundamentun bomwun in futurum, ut apprehendant ceram vitam. Supponit ergo Paulus, posse divites, etiamsi divites maneant, veram vitam apprehendere, dummodo in divitiis non nimium confidant, et Cis recte utantur, quos in Deuwmn divites appellat Christus, Luc. 12.
7. Et juxta haec exponi etiam potest locus alius Luc. 14, admittendo in illo esse sermonem de necessitate medii, seu praecepti ad salutem, atque adeo de quocumque vero Christi discipulo, qui salvari vult. Est autem advertendum, necessitatem ibi insinuatam pertinere ad praeceptum affirmativum renuntiandi omnibus quae possidentur, in quo servanda est regula affirmativorum praeceptorum, quia non pro semper obligant, sed pro articulo necessitatis. Ita ergo non est necessarium ad salutem semper aut pro aliquo certo iempore speciali lege definito, omnibus renuntiare, sed tunc solum quando vel ad fidei defensionem vel occurrentem aliquam obligationem charitatis fuerit necessarium. Et quia haec occasio rara esse solet, ideo haec necessitas, quatenus sub praeceptum cadit, dicitur non esse de renuntiatione actuali, sed in animi praeparatione. Quomodo exposuit dictum locum D. Augustinus, epist. 5, et dicta epist., 89, q. 4, quem sequitur Beda in Lucam, qui ad hoc explicandum distinguit inter illa verba, relinquere omnia, et renuntiare omnibus: Paucorum enim (inquit) perfectorum est relinguere omnia, hoc est, curas mundi postponere ; cunctorum autemn fidelium est renuntiare omnibus, hoc est, sic tenere omnia, que in mundo sunt, ut per ea non Lteneatur in mundo. Consonatque haec expositio his, quae paulo superius Christus dixerat, Luc. 14: Siquis venit ad me, et non odit patrem suwm, et mairem, et ucvorem, et filios, et fratres, et serores, adhuc autem et animam suam,non potest meus esse discipulus. Nam, licet haec verba, relata ad discipulum. posteriori modo supra posito sumptum, id est, perfectiori modo sequentem Christum, possint de actuali renuntiatione verificari, tamen intellecta generatim de discipulis Christi, id est, de omnibus Christianis, necessarium omnino est ut praedicto modo intelligatur. Idem ergo est de aliis verbis quae tractavimus ; nam est eadem ratio, imo virtute eadem sunt; nam cum Christus concludit: Sic ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quee possidet, non solum de divitiis et bonis fortunae, quae sunt de materia paupertatis, sed simpliciter de bonis omnibus quae supra numeraverat, loquitur, alias non declarasset satis, et conclusisset quod proposuerat, ut recte observavit Augustinus, epist. 38 ad Laetum, ubi sic ipse concludit : Sc ergo omnis ex vobis, qui non renuntiat omnibus quae sunt ejus, non potest meus esse discipulus. Et subjungit: Praelocutio autem cwm extrema conclusione concordat ; in eo enim quod unusquisque renuntiat omnibus quae sunt ejus, ctiam illud continetur, ut oderit patrem swwmn, et matrem, et ugorem, et filios, et fratres, et sorores, adhuc et animam suam; omnia enim hec propria ejus sunt, quae plerumque implicant et àmpediunt, etc.