Caput 2
Caput 2
Utrum paupertatem promittere, seu ex voto servare, sit opus honestum, ac de meliori bono.
1. Errores hereticorum negantium. — Hrror alius affirmuntium. — Negarunt aliqui haeretici, qui ad aliud extremum declinantes, melius esse dixerunt temporalia bona retinere, et ex eis eleemosynas facere, quam omnibus renuntiare; ita errasse Vigilantium refert D. Hieronymus, lib. contra illum; haeretici etiam hujus temporis sicut alia consilia et vota contemnunt ac reprehendunt, ita etiam paupertatem et votum ejus, nam intentione cultus illam consecrare Deo, dicunt esse superstitiosum et sacrilegum, alia vero intentione illam assumere voluntarie propter vitandas curas temporalium rerum dicunt esse vanum et stultum, quia satis est ferre paupertatem quam necessitas affert, et quia majorem anxietatem et sollicitudinem afferre solet rerum necessariarum penuria ; ob hanc enim causam Sapiens petebat, Proverb. 30: Mendicitatem et divitias ne dederis mihi ; ita fere refert Bellarm., lib. 2 de Monach., c. 8. Castro etiam, lib. 12 contra Haereses, verbo Papertas, haeres. 3, refert quemdam Guillelmum de Sancto-Amore docuisse, paupertatem in promptitudine animi, quando necessaria fuerit ad Christi honorem, esse optimam, et a Christo commendatam ; paupertatem vero actualem, per quam aliquis omnibus renuntiat, nec consulendam esse, nec laudandam. Quod etiam ex parte sensit Desiderius quidam Longobardus, cujus meminit D. Thomas, Opuscul. contra impugnantes religionem, c. 6, dicens, voluntariam paupertatiem noxiam esse, nisi vel quis eam profiteatur in religione, quae sal- tem in communi proventus habeat, vel talis persona sit, quae labore manuum victum sibi comparare valeat. Unde hic haereticus praecipue videtur intendisse mendicitatem damnare. Quem errorem damnavit Alexander IV, in bulla propria, nam ejus tempore hic error contra religiones mendicantes resurrexit, contra quem plura infra dicemus. Quoniain vero heeretici semper extremis viis incedunt, non defuerunt alii, qui paupertatem ita laudaverint, ut solam illam ad peccata omnia espianda, et salutem consequendam suflicere dicerent; ita sensit quidam Guillelmus AntuerDpiensis, ut Castro et Prateolus in catalogo haereticorum referunt. Sed isti omnes fere sine fundamento locuti sunt, et ideo in eorum argumentis referendis aut solvendis non immoTror; obiter vero quod necessarium sit, attingemus.
2. Assertio tres parles includens. — Dicendum ergo est, votum simplex paupertats per se sanctum et honestum esse, ac de meliori bono; conclusio est certa et catholica. Ut autem illam distincte probemus, tria distinguere necesse est. Primum est, objectum, seu materia hujus praecepti, quod est paupertas. Secundum est, votum ejus generatim consideratum. Tertium est, quod hoc votum sit simplex. De singulis ergo probandum est, per se conferre ad sanctitatem talis actus, nullamve rationem mali secum afferre. Et primo quidem ; de materia ipsa, quod mala non sit, evidens [ quia contra nullum est praeceptum ; sicut enim nulla est lex naturalis vel positiva probibens homini possessionem divitiarum, ita multo minus est lex quae divitias habere vel procurare praecipiat ; ubi enim reperiri poterit talis lex, aut quo discursu rationis colligi ? Dices, eo praecepto naturali quo praecipitur homini vitae propriae conservatio, et decens ac honesta corporis cura, quoad victum, vestitum et habitationem, consequenter praecipi homini ut haec saltem possiaeat, quae ad hujusmodi usum necessaria sunt ; nam et Paulus etiam dicebat, 1 ad Timoth. 6: Habentes alimenta et quibus tegamur, his contenti symus; indicans saltem his non posse hominem renuntiare. Sed non potest homo semper temporibus necessariis habere haec omnia parata, nisi habeat bona unde hujusmodi fructus percipiat ; ergo videtur in illo praecepto naturah includi obligationem habendi vel non abji ciendi illa bona, quae ad hunc usum sufficiunt; | ergo absoluta et integra paupertas non est objectum, quod cum honestate et laude amari vel promitti possit. Hoc vero argumentum contra iilam maximam paupertatem procedit, quae ad mendicandum cogit hominem, et ideo illius plenam solutionem trademus inferius, agentes de paupertate religiosorum mendicantium. Nunc ergo breviter respondetur, negando minorem. Nam imprimis, si quis in ea communitate vivat, cujus communibus bonis sustentetur, recte potest habere usum omnium rerum necessariarum cum integra paupertate personali. Sed nunc ad illud etiam non arctamur, et ideo dicitur ulterius posse hominem labore manuum suarum habere necessaria ad vitam, ac proinde sine dominio et possessione aliorum bonorum illi necessitati satisfacere. Deinde dicitur, juste posse aliquem renuntiare omnibus bonis, etiamsi sciat necessarium sibi postea futurum mendicare ad satisfaciendum praedictae naturali obligationi, dummodo ad mendicandum rationabilem aliquam causam habeat, ob quam aliunde vivere non possit; hujusmodi autem sufficiens causa est paupertatis professio cum aliqua exercitatione, occupatione, aut ministerio spirituali, quod proprio labore necessaria quaerere non permittat. An vero haec paupertas privet omni dominio, necne, postea dicemus.
3. Commendationes pauper 'atis. — Tandem in hujus paupertatis commendationem sufficiunt Christi verba, Matt. 5: PBeati pauperes spiritu. Quamvis enim hic locus varias babeat expositiones , certum nihilominus est hunc, qui plissimus est, non esse excludendum, scilicet, ut Christus veram ac voluntariam paupertatem ibi maxime laudet; ita enim Hieronymus, Beda, Anselmus et D. Thomas locum intellexerunt. Item moderni fere omnes expositores ; Bernardus, serm. 1 in festum omnium Sanctorum ; Greg. Nyssen., lib. de Beatitudinibus ; Leo item, in sermone circa hunc locum Matthaei, licet de humilitate et affectu paupertatis etiam locum intelligat, dicit tamen realem etiam paupertatem voluntariam commendari , ut utilissimam ad veram humilitatem, internamque afttectus moderationem ; et iia est etiam intelligendus ibi Chrysost., et August. , lib. 4 de Serm. Domiui in monte, ac videri potest D. Thom. 2. 2, q. 19, art. 12.
4. Probatur secunda pars , quod sit de meliori bono, et sit opus consilii. — Ut autem haec paupertas possit esse materia voti, non satis est non esse malam, sed oportet ostendere esse meliorem suo opposito, atque adeo pertinere ad bona supererogationis et consilii ; hoc autem capite praecedenti satis videtur proba- tum Christi Domini testimonio et auctoritate, nam eo loco, ubi non praecipit relinquere omnia tanquam necessarium ad vitam aeternam, illud ipsum consulit tanquam necessarium ad perfectionem , et utilius ac melius ad vitam aeternam ; hanc enim vim habent illa verba Matth. 19: Si vis perfeclus esse, vade, et vende omnia qua habes, etc. Respondebat autem Guillelmus de Sancto-À more, Christum ibi locutum de abjectione omnium in praeparatione animi, sicut nuper exponebamus verba Luc. 14: Qui non renuntiat omnibus qua possidet, etc. Verum haec expositio non potest illi loco accommodari, tum quia renuntiare omnibus in praeparatione animi non est consilium, sed praeceptum, ut declaravimus ; Christus autem ibi non proporit hoc ut aliquid contentum in praeceptis , sed ut aliquid additum ultra praecepta, ut explicavimus ; tum etiam quia verba ipsa : lade, et vende omnia quae habes , et da pauperibus, manifeste significant realem executionem, seu actualem derelictionem omnium. Tum denique quia ipsimet Apostoli ita intellexisse videntur , cum statim subdiderunt : Ecce nos reliquimus omnia, et secuti sumus te. Aliter Osiander haereticus eludebat hunc locum, dicens, verum esse Christum dedisse consilium hoc illi adolescenti , non vero propterea dedisse nobis omnibus. Sed est profecto voluntaria responsio ex sola pertinacia orta; cur enim respectu illius adolescentis fuit salutare illud consilium, si materia ipsa secundum se, et respectu omnium, non est materia consilii ? Deinde simul dixit illi Christus : Sà vis ad vitam ingredi, serva mundata. Et : S vis perfectus esse, vade, et vende; sed illud prius non dixit soli, sed in illo omnibus; ergo et posterius. Praeterea quando ille abibat tristis, non intuht Christus : Quam difficile hic dives salvalitur ? Sed simpliciter: Quam difficile divites, etc.; ergo intellexit non illi tantum, sed unicuique diviti esse optimum consilium amare paupertatem ad periculum divitiarum vitandum.
5. Alia empositio Calvini veprobatur. — Ahter conatus est hoc testimonium eludere Calvinus haereticus, ut Bellarm. supra, et Maldonat. ad locum Matth. referunt; negavit enim Christum illis verbis voluisse dare adolescenti illi consilium aliquod perfectionis , sed tacite illum reprehendere, eo quod fuisset mentitus se praecepta servasse a juventute sua. Verumtamen jam supra ostensum est, nulla vera ratione existimari posse adolescentem illum fuisse mentitum , cum ea responsione Christo placuerit , et eam ob causam ab eo fuerit dilectus. Deinde non apparet quomodo illa Christi verba prosequantur reprehensionem aut redargutionem de mendacio. hRespondet haereticus, cum adolescens dixisset se servare omnia praecepta , Christum proposuisse illi unum praeceptum relinquendi omnia , quod sciebat non esse observaturum, ut per hoc ostenderetur faleum esse quod dixerat , omnia servasse. At quis non videat vanum et plane falsum esse hoc commentum ? Nam imprimis Christus nihil pracepit, sed voluntati ejus commisit , dicens : Et habebis thesaurum in calo. Quod ita Patres adnotarunt, illum locum exponentes, et ubicumque attingunt tractationem de consiliis evangelicis, ut videre licet in Augustino , dicta epist. 89, quaest. 4, et serm. 6 de Tempore : Consilium (inquit) datur ut vendantur omnia, et pauperibus erogenlur ; Ambrosius optime, lib. de Viduis, circa medium ; et Hieronymus, contra Vigilantium. Deinde quale est hoc praeceptum , quod in eis verbis Chrisii fingitur? aut enim generale praeceptum est, omnes obligans, et hoc satis refutatum cst, et ostensum ipsis verbis Christi repugnare ; vel fuit peculiare praeceptum a Christo Domino illi adolescenti impositum, et hoc parum valuisset ad redarguendum illum, tum quia , licet servasset omnia praecepta , posset tunc cum tristitia suscipere arduum et inusitatum praeceptum ; tum etiam quia nondum Christus Dominus persuaserat aut convicerat adolescentem illum ut praeceptum illud acceptare aut servare teneretur; ergo licet illi non obediret , non convinceretur falso dixisse se ab acolescentia praecepta servasse. Non est ergo dubium quin Christus Dominus illo loco consilium paupertatis dederit, ut, praeter expositores ibi, et auctores citatos, docuerunt Basilius in homilia contra divites avaros ; et Hieronymus , epist. 150 ad Hedibiam, q. 1; Cyprianus, lib. de Lapsis, prope initium ; Tertullianus vero, lib. de Monogamia , cap. 14, cum dicit : Discessit et ille dives, qui nou ceperat substantiee dividende egenis preceptum, late usus est praecepti nomine pro quacumque admonitione, vel voluntatis manifestatione. Vide etiam Thomam de Kempis, lib. de Paupertatis utilitate.
6. Probatur eadem pars ratione.—hatione tandem convinci potest eadem veritas, quia duobus modis potest esse aliquid materia consilii, et inter supererogationis bona computari. Primo, tanquam per se, et in se contnens excellentem aliquam honestatem per se amabilem, quomedo est bonum dare eleemosynam, vel orare, etiam quando non tenemur. Secundum, tanquam medium utile ad perfectionem acquirendam ; et quilibet horum modorum suffhicit ut aliqua possit esse materia voti, sicut est in superioribus demonstratum. Paupertas ergo per se ac praecise spectata non est priori modo bona, quia nec divitiae per se mala sunt, sed ex se indifferentes. Posteriori autem modo est utilissima, quia tollit impedimenta perfectionis. Unde Div. Thomas, 3 contra Gentes, cap. 133: Non (inquit) pauupertas secundum se bona est, sed in quantum liberat ab illis quibus homo impeditur, quominus spiritualibus intendat. Quod ergo paupertas sub hac ratione eligibilior sit quam divitiae, probatur ex impedimentis quae, per se loquendo, secum afferunt divitiae possessae; recte enim privatio ex habitu cognoscitur.
7. Numerantur varia mala, que sequuntur ex possessione divitiarum. — Primo ergo divitiae possessae ad sui amorem cor attrahunt et alliciunt, ut experientia constat, et otensum est in illo adolescente, qui propter amorem divitiarum, quas possidebat, tristis eflectus est, cum audivit : Vade, et vende omnia qua habes. Unde egregie Augustinus, epist. 34 ad Paulinum et Therasiam: JNescio (inquit) guomodo , cum superflua et terrena — diliguntur , arctius adepta quam concupita . constringunt ; nam unde tristis ille discessit, — qui consilium vite eterne consequende quereat a Domino, cum audisset vendenda esse omnid sua, si veliet esse perfectus, nisi quia moagnas, ut BEvangeliun loguitur, habebat diecoitias * aliud est enim nolle incorporare quee desunt, aliud jam incorporata divellere, illa celut cibi repudiantur, hec velut membra praeciduntur. Hic autem divitiarum et bonorum temporalium amor per sese impedit perfectionem charitatis, tum quia vix potest haberi sine aliqua imperfectione, vel levi culpa, nam vel divitia non tantum propter Deum, aut virtutem, vel necessitatem, sed propter se, vel propter voluptates hujusmodi, vel honores amantur, vel certe plus amantur quam expediat, et ita mentem distrahunt et occupant, ne tam frequenter aut ferventer in Deum ferri possit ; propter hoc enim Augustinus, cum Deo loquens, dixit 10 Confessio— num, cap. 29: Minus te amat, qui tecum aliquid amat, quod non propter te amat. Atque hunc divitiarum affectum optime explicavit plurimos, requiesce, comede, bibe, epulare. Quibus etiam verbis significantur alia plura spiritualia incommoda, quae ex hoc affectu et possessione divitiarum sequi solent, qualia suat quaedam oblivio mortis et futurae vitae, affectusque ad voluptates corporis procurandas cum nimia quadam securitate. Praeterea huc accedit sollieitudo, quae regulariter necessaria est ad hujusmodi divitias conservandas, de qua Christus, Matth. 13, dixit, sollicitudinem saeculi et fallaciam divitiarum esse spinas quae suffocant verbum Dei, quia bonwun desiderium ad cor intrare non sinunt, ut dixit Gregorius, hom. 15 in Evang.: Suffocant enim, ait, quia importunis cogitationibus suis guttur mentis strangulant. Et infra: Per curam mentem opprimunt, et per affluentiam resolount, quodam enim tempore per custodiam suam sollicitudine affligunt, atque adeo per abundantiam ad voluptates emolliunt.
8. Bonus divitiarum usus est difficilis.— Hinc etiam fit, ut valde difficilis sit bonus divitiarum usus, quia cum difficultate amittuntur, quae cum amore possidentur ; bonus autem divitiarum usus esse non potest sine ipsarum amissione ; propter quod aiebat Christus, Lucae 12: lidete, et cavete ab omni avaritia, quia non in abundantia cujusquam vita cjus est, ex his quae possidet. Et Paulus, 1 ad Timoth. 6, inter alia praecipiendum esse divitibus, facille tribuere, communicare, etc., quia sine hoc usu perniciosa sunt divitiae, potiusquam utiles ; hic autem usus in universum difficilis est. Cum perfectione autem (quod nunc intendimus) illum exercere cum perfecto dominio et libere affectu, difficillimum. Tandem haec est etiam divitiarum conditio, ut quo plures possidentur, eo plures acquirendi majorem cupiditatem accendant : Tunc enim (ut ait Chrysostomus, homil. 64 in Matth.) violentior fil ipsa cupiditas, nec unquam, ait, praedicare cessamus accessione pecuniarum cupiditatem habendi magis ac magis inflammari. S1 ergo verum est, ut revera est, quod Augustin. dixit, lib. 83 quaest., q. 36: Nutrimentum charitutis est diminutio cupiditatis, professio, seu (ut alia habet lectio) perfectio nulla cupiditas, quia radis omnium maloruwn est cupiditas ; quisque igitur eam nutrire vult, instet minuendis cupiditatibus. Ut autem intelligatur de qua cupiditate loquatur, subdit: Est autem cupiditas amor obtinendi seu adipiscendi temporalia.
9. Corollarium.—Ekst ergo evidens, bonorum temporalium possessionem, per se lo- quendo, ac regulariter, potius obesse quam prodesse ad perfectionem. Nam haec spiritualis perfectio praecipue consistit in Dei contemplatione et amore; haec autem multum impediuntur rerum temporalium sollicitudine, ut explicatum est. Consistit etiam, licet secundario, in exercitio moralium virtutum, in quo possunt divitiae nonnihil deservire; sed quia in hoc ipsc usu earum rectitudinem tenere difficile est, et aiiunde possunt meliores actiones morales impedire, quales sunt, verbi gratia, spirituales operationes misericordiae, ideo, pensatis omnibus, etiam ad perfectionem vita activae plus impediunt quam juvant. Consistit denique haec perfectio in puritate mentis ab omni vitio, etiam levi, quoad fieri possit, et ab omni desiderio inutili, ac cogitatione terrena. Divitiae autem possessae regulariter secum afferunt hujusmodi mala, vel graviora, vel leviora, pro modo affectus ad ipsas divitias; nam qui volunt divites fieri, ut dixit Paulus, 1 ad Timoth. 6, incidunt in tentationem et in laqueum diaboh, et desideria multa inutilia et nociva. Et praecipue solent divitiae, ut paulo inferius Paulus indieat, superbiam et ambitiouem generare, et opera abjectionis et humilitatis impedire, quae plurimum ad perfectionem, tam activam quam contemplativam, conferunt. Ex quibus omnibus intelligere licet paupertatem, quatenus radicem horum malorum tollit, utilissimam esse, ideoque sub hac ratione merito inter opera supererogationis et consilii computari.
10. Paupertas voluntaria duo includit.— Constat deinde hoc intelligendum esse de paupertate voluntaria, in qua duo includuntur, voluntas carendi divitiis, et actualis carentia ; inter quae duo illud prius est principale, et maxime intentum, nam propter quod unumquodque tale, et illud magis : carentia autem ipsa est propter minuendam voluntatem et cupiditatem. Item quia paupertas, quae voluntaria non est, sed coacta. potius est incentivum vitiorum, quam remedium ; nam aliquando etiam furandi solet esse occasio, ut dixit D. Thomas, 3 Contra gentes, c. 134, in fine, sic exponens illud Proverbiorum 30: Duo rogavi te, ne deneges mili, antequam moriar : vanitatem et verba mendacia longe fac a ane ; mendicitatem, et divitias ne dederis mihi, tribue tantwmn victui meo necessaria. Ubi enim Latinus vertit mendicitatem, Hebraea habet, paupertatem. Quod D.Thomas de coacta paupertate intelligit, quem Jansenius ibi sequitur, et recte expendit verborum connexionem, nam divitiae vanitatem, paupertas autem (scilicet coacta) verba mendacia generare solent. Et ideoSapiens illa per modum unius postulavit, quia unum est propter aliud. Quod ipsemet Sapiens satis explicavit, subdens: JVe forte satiatus eliciar ad negandwm, et dicam- Quis est Dominus * aut egestate compulsus furer, et perjurem nomen Dei mei. Ubi etiam dictio illa, compulsus, egestatem involuntariam denotat. Et propter hanc causam dixit D. Thomas, lib. 4 de Regimine Principum , pauperes voluntarios, et contemptores divitiarum, optimos esse ad regendam rempublicam ; pauperes autein coactos esse ineptissimos, quia facile corrumpuntur, et in propriam utilitatem omnia convertunt propter appetitum divitiarum quibus carent.
11. Satisfit argumentis in contrarium factis. — Ex quo facile est respondere ad omnia, quae contra excellentiam et maximam utilitatem paupertatis objici possunt; unum enim ac praecipuum est, quia paupertas solet esse occasio turpes et injuriosas actiones perpetrandi. Propter quod videtur dixisse Paulus, 2 ad Corinth. 8: Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ea equahltate ; loquitur enim de moderatione servanda in facienda eleemosyna; non enim esse debet homo tam liberalis, ut seipsum privet necessariis, quod nomine tribulationis Paulus indicat, sentiens paupertatem secum tribulationem et tentationem afferre. Deinde quia paupertas neque ad perfectionem confert, nec necessaria est: Abrahae namque, quamvis esset ditissimus, dixit Deus, Gen. 17: Ambula coram me, et esto per fectus ; et Paulus ait, 1 ad Corinth. 13: Si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas , charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest. Et alia multa videri possunt inD. Thoma 2. 2, quaest. 186, art. 3, et 3 Contra gentes, cap. 131 et sequentibus ; omnia vero ex principiis positis facile dissolvuntur. Advertendo imprimis, in his zebus moralibus nihil fere inveniri posse, quod omni inconvenienti vel difficultate careat, illudque esse praeferendum, quod plura commoda , ei pauciora et minora habeat incommoda. Unde, licet concedamus paupertatem etiam voluntarie assumptam interdum posse afferre aliquod incommodum, vel quia in aliqua occasione impedit ne opus aliquod misericordiae operari possimus, vel quia interdum potest esse remota occasio alicujus tentationis vel periculi contra honestatem, vel aliam virtutem , nihilominus non sequitur ipsam non esse meliorem, quia haec incommoda parva sunt et rara, comparatione fructuum quos secum affert , et illa incommoda possunt facile vel compenasari, vel superari aut impediri. Nam externa eleemosyna desiderio compensatur, quantum spectat ad exercitinm propria virtutis. Temporalis autem necessitas proximi, et minoris considerationis est, et, regulariter loquendo aliis modis suppleri potest. Tertio autem si ea occasione occurrerit , et est res valde remota et accidentaria , et divina gratia superari facile peterit, et adhibita prudentia fere semper poterit praeveniri et praecaveri , si absit nimia rerum temporallum sollicitudo.
12. Unde addimus ulterius (quod capnut est), quando paupertas voluntaria est, et incommoda illa rariora esse, et multo facilius evitari. Atque ita exponit D. Thomas supra citatum locum Pauli, 2 ad Corinth. 8; loquitur enim Paulus ad fideles, qui in communi statu viventes eleemosynas faciunt; his enim non est voluntaria paupertas, nolunt enim mutare statum suum, et ideo grave illis esset et onerosum eleemosynas facere ultra mensuram et proportionem suarum facultatum ac status sui, et ideo in his ratio prudentiae postulat ut debitam moderationem servent, ne postea ex nimio excessu contristentur , et alia graviora incommoda incurrant. Secus vero est de illo qui vult mutare statum , paupertatem voluntarie amando , nam in illo nullus est excessus vendere omnia, et in eleemosynam dare, quia jam iltud est commensuratum statui seu proposito suo, ut recte D. Thomas supra declaravit. Addo etiam Paulum in hoc loco non absolute prohibere divitem, ne faciat liberales eleemosynas, quantum voluerit, sed praecipue docere non obligari ad eas faciendas, nisi juxta debitam mensuram suarum facultatum et status, et ideo non oportere hanc mensuram excedere, regulariter loquendo ; cum hoc tamen stat, ut si quis non ex ignorantia juris putans se teneri, neque ex ignorantia facti putans se non indigere, mere voluntarie liberalior sit in eleemosyna facienda , exponendo se periculo limitandi statum, aut privandi se aliqua commoditate etiam licita, illud per se honestum est et laudabile, et ex parte est aliqualis paupertas voluntaria. Dico autem per se, quia vitanda est ipjuria tertii, qualis esset in patrefamilias, verbi gratia, respectu uxoris et filiornm.
13. Ad alteram partem, fatemur sine paupertate esse posse perfectionem, et cum paupertate etiam voluntaria posse esse maxi- mam imperfectionem , imo et malitiam. Inde vero non sequitur paupertatem non esse maximum instrumentum perfectionis acquirendae, et ad statum perfectionis necessarium, ut infra explcabimus. Potest enim hoc medium esse utile ad perfectionem, etiamsi necessarium non sit, et ideo potuit Deus ab Abrahamo postulare ut esset perfectus, quamvis paupertatem tunc ei non consuluerit, quia il tempori et statui non expediebat. In hoc ergo valde errant haeretici, cum non distinguunt inter legalem, seu naturalem perfectionem, et evangelicam, nec quid diversis temporibus expediat. Sicut ergo (ut supra dicebamus) conjugium tunc. expediebat, et maxime in illis antiquis progenitoribus Christi, et ideo virginitas regulariter non consulebatur, ita etiam nec paupertas actualis, quae statui conjugali proportionata non est; consulebatur autem semper ea exterior perfectio, quae affectum divitiarum ita moderetur, ut licet divitia habeantur, non impediant, nec promptitudinem ad divinum obsequium minuant, quam perfectionem credepdum est postulasse Deum ab Abrahamo. Rursus, licet paupertas sit medtium ad perfectionem, non tamen est ipsa perfectio, neque illam secum necessario affert, nec sola sufficit ad illam; et ideo merito dictum est a Paulo, distributionem bonorum omnium in eleemosynam, si charitas desit, nihil prodesse, quia deest forma, et vita perfectionis, et quia tunc revera talis eleemosyna neque est fructus charitatis, neque assumitur ut medium ad perfectionem charitatis. Quod si quis prius revera sub tali intentione, et ex vero charitatis affectu illud medium assumpsit, et postea in aliis est negligens, et charitatem amittet, sibi ipsi non constat, et tacite a priori intentione recedit, et ideo mirum non est quod fructum et utilitatem paupertatis non assequatur.
14. Prebatur secunda pars, quod sit optimwn et opus consilii vovere paupertatem. — Secundo loco probandum est, sicut paupertas ipsa bonum supererogationis est modo a nobis declarato, ita etiam illam voto promittere, et Deo consecrare, opus consilii, et optimum esse. Quod quidem ex principiis posius de voto in communi evidenter concluditur ; nam actus vovendi per se bonus est, et cadit sub consilium ; ergo si cadat in materiam debitam, et proportionatam divino cultui, erit etiam tale votum sub consiiio ; cum ergo ostensum sit paupertatem voluntariam esse hujusmodi materiam, evidenter concluditur vo- tum illius licitum esse, et consulendum, per se loquendo. Unde ex iisdem locis et verbis, quibus Christus Dominus paupertatem consuluit, votum hoc etiam consuluisse colligendum est, quia si paupertatem consuluit , ergo et perpetuitatem ejus; ergo et immobilitatem, seu firmitatem, propter quam votum adhibetur. Item consuluit paupertatem propter perfectionem ; ergo multo magis perfectionem ipsam ; et paupertas voto consecrata Deo, et perfectior est, et magis ad perfectionem confert ; ergo. Denique verba ipsa Christi, Matth. 19, hoc ipsum indicant: Vende omnia quee habes, et da pauperibus, et seguere me. Nam in prioribus verbis talis alienatio rerum indicatur, quae non relinquit potestatem amplius illas recuperandi. Ultimum autem verbum, sequere me, indicat professionem talis status, in quo non de acquirendis divitiis, sed de acquirenda perfectione curandum est. At nihilominus Cajetanus ibi notat, nullum a Christo Domino indici votum volenti perfectionem assequi, et idem repetit Luc. 14. Tamen in 2. 2, quaest. 186, articulo primo, circa ad primum, declarat Christum non docuisse expresse hoc votum, tamen implicite in his, quae docuit, contineri ; quod in eadem solutione D. Thom. dicit, quia Christus, docens quod necessarium est ad perfectionem, comprehendit id quod ad immobilitatem propositi perfectionisnecessarium est; nam si non sitimmobilis, perfectio non erit; ex voto autem habet immobilitatem. Igitur quamvis ibi expresse non dicatur ita esse relinguendas divitias, ut neque illas rccuperare, neque alias similes quaerere jam liceat, tamen per se verosimile est, aut hoc praecipue Christum intendisse, aut certe sub consilio suo hoc comprehendisse; quia alias non esset perfecta renuntiatio, rerumque omnium derelictio.
15. Confirmatur. — Atque hoc confirmant verba quae statim eodem loco Petrus dixit: Fcce nos reliquimus omnin, et secuti sumus te; quasi diceret: Explevimus consilium tuum, ut Origenes, Hieronymus et Chrysostomus exponunt. Apostoli autem reliquerant, nunquam iterum accepturi, alioqui non perfecte omnia reliquissent ; imo, nisi affectum et spem omnium reliquissent, non possent simpliciter dicere omnia reliquisse, maxime cum pauca et viia essent, quae prius possidebant. Quod notavit Gregor., hom. 5 iu Evangel., dicens: Multum reliquit, qui voluntatem habendi reliquit ; a sequentibus tanta relicta sunt, quanta a non sequentibus desiderari potuerunt. Quod etiam commemoravit Bernardus, in declamationibus circa illa verba Petri, prope medium. Et simile est illud Augustini, epist. 89, q. 4: Neque mihi minus imputabitur, quia dives non fui, nam nec Apostoli, qui primi hoc feceriut, divites fuerunt. Sed totum mundum dimittit, qui et quod habet, et quod optat habere, dimittit.
16. Objectio. — Solutio. — Dices, ad summum hinc colligi, affectu et proposito reliquisse omnia quae in futurum habere poterant, non tamen promissione et obligatione non habendi. Respondeo primum negari non posse, si sancte ac religiose potuerunt id proponere, potuisse etiam id promittere, et se obligare. Deinde addo etiam hoc requiri ad perfectam derelictionem ; nam sicut ea bona, quae in praesenti possidentur, non perfecte relinquuntur, nisi ita alienentur, ut ea etiam repetere non liceat, ita bona, quae in futuro tempore acquiri possunt, non perfecte relinquuntur , nisi ita a voluntate et affectu alienentur, ut ea acquirere ac possidere non liceat. Quod non potest fieri nisi interveniente promissione. Unde Augustinus, 17 de Civit., c. 4, referens haec verba : Foce nos religunmwus omnia, et secuti sumus te, codem modo intellexit hunc locum; idem Augustinus, enarrat. 4 in Psalm. 103, et dict. epistol. 88, quaest. 4.
17. Confirmatur. — Tandem hoc etiamconfirmat exemplum primitivae Ecclesiae, quae Apostolorum vestigia sectaudo, hoc modo paupertatem colebat, juxta illud Actor. 4: Multitudinis autem credentium erat cor unwm, et anima una, nec quisquam eorum, quae posside^at, aliquid suum esse dicebut, sed erant eis omnia communia. Quod autem hoc genus paupertatis voto firmarent, ex casu Ananiae et Saphirae, Actor. 5, colligitur ; nam gravissima poena et modo miraculoso puniü sunt, eo quod de pretio proprii agri, quem vendiderant, clam sibi reservarunt, mentientes, et Apostolorum Petrum decipere volentes ; nisi enim in hoc agerent contra fidem Deo datam, et contra religionem, vix appareret in facto culpa mortalis; nam licet esset mendacium et hypocrisis , non esset peccatum illud contra justitiam, nec contra charitetem proximi, nec etiam contra reverentiam Deo debitam, nec mendacium illud fuisset perniciosum, nec hypocrisis erat ad nocendum aliis, nec scandalosa, maxime cum res esset occulta. Igitur aliunde habuit factum illud graviorem mali- tiam dignam illa poena ; quod non potest intelligi quid fuerit, nisi violatio voti. Atque ita intellexerunt hunc locum antiqui Patres, quos refert late Bellarminus, lib. 2 de Monach,, cap. 20; et Baron., tom. 1, anno Christi 34, n. 269. Quibus addi potest Athanasius, sermone de Passione et cruce Domiui, in principio: Ut Ananias (inquit) et Saphira in Actibus Apostolorum, qui cum Deo vota fecissent, ex votis subtraszerunt, et ceteros quidem latucrunt, minister tamen veritatis Petrus eos a se extrudit , dicens : Non es mentitus hominibus , sed Deo, qua ex parte ingens miruculum editum est, ut omnes inde cautiores sint reddti, et evemplum Saphire perhorruerint ; scire enim debemus , quecumque Deo promittimus, non deinde nostra esse, sed Dei, et si iude quid de fraudamus . ea non nos sumere jam tanquam nostra , sed ut Dei sacrilegio compilare. Quod recte prosequitur, in paupertate, virginitate et aliis votis hoc declarans. Eamdem expositionem habet Basilius, serm. 1 de Institutionibus monachorum, in principio : Zicebat ( inquit) Ananice possessiuncvlam suam Deo non polliceri, et cotere. Et ilem, orat. 11 de Humilitate et vana gloria, in principio. Oratione autem de judicio Dei, quae est prooomium ad moralia, et orat. 3 de Peccato, mirum in modum exaggerat hanc poenam Ananise, quia dignus habitus non est qui de agenda poenitentia verbum audiret, nec aliquod temporis spatium ad hoc ei datum est. Cyprianus etiam, lib. 3 ad Quirinum, cap. 30, ex hoc loco probat vota sine diminutione esse implenda. Idem Hieronymus, epist. 12, ad Paulin. : idem Ambrosius, 1 Officiorum, c. 30, et serm. 24: Ananias (inquit) pecuniam pariter perdidit et salutem ; dum enim em eo, quod promiserat , partem subtrahit , sacrilegio simul condemnatur , et fraudis. Quae verba ex Maximo referuntur in appendice ad Rom. 10, August., serm. 9, qui esse solebat 26 inter serm. August. de Verbis Apostoli. Tandem in Concilio Aquensi, alias Aquisgranensi IlI, sub Pipino, lib. 3, c. 21, sic dicitur : ndubitanter crede quod in primordio nascentis Ecclesie, cepit eadem Hecclesia vota fidelium suscipere. Quod statim exemplo Ananiae et Saphirae ostendit ; atque ita concludit : S enim de propriis suis relus, quas ad integrum Deo coverant , pro eo quod inde aliquid abstramerunt , vel fraudati suni, tam horribili morte mulctati sunt, quid putandum est de his, qui ea, quee alii obtulerunt, Deo auferre pmesumunt.
18. Votum simplez paupertatis per se hones- tum est, et cadit sub consilio. — Votum simplea paupertatis duobus modis emitti potest.— Error hereticorum.—Ttertio loco probandum in particulari est, votum etiam simplex paupertatis per se honestum esse, et sub consilio cadere posse; et quidem si votum simplex generatim sumatur , ut distinguitur a solemni, facile id persuaderi potest ; quia si votum solemne est quid honestum et licitum, cum gravius sit, majoremque abdicationem rerum secum afferat, quia non solum voluntatem, sed etiam capacitatem habendi aliquid suo modo aufert, quomodo votum etiam simplex licitum non erit? tum etiam quia votum solemne non semper fuit in usu, vel saltem fuisse non constat, ut infra videbimus. Denique Patres citati simpliciter de voto et promissione loquuntur, nullam de solemnitate mentiorem faciendo, neque ad honestatem, et sanctitatem talis voti illam requirunt. Potest autem hoc votum simplex dupliciter fieri. Primo, ita relinquendo omnia quoad privatum dominium, seu liberum usum propriorum bonorum, ut tamen in communi in congregatione aliqua, cujus membrum fiat is, qui votum emittit, retineantur vel illa eadem bona, vel similia, eisque non jure proprio, sed totius communitatis, et ex facultate dispensationis eis uti liceat. Secundo modo potest fieri hoc votum, et absque alia status mutatione vel unione ad aliquam communitatem, atque ita carendo bonis omnibus, tam in particulari quam in communi, et utroque modo damnant hoc votum haeretici. Priori quidem, quia illud, inquiunt, non pertinet ad cultum Dei, sed ad commoditatem propriam, quia nihil est aliud sic vovere, quam providere sibi securius in futurum. Posteriori autem, quia est temerarium votum, et contra charitatem propriam, vel aliorum, dum quis cogitur, aut necessariis carere, aut ab aliis ea mendicare.
19. Impugnatur. — Utraque autem calumnia facile refelli potest. Sed de priori, quia non tantum contra votum simplex, sed maxime contra solemne procedit, dicemus inferius, ubi ostendemus illum vovendi modum, perpetua Ecclesiae traditione fuisse probatum; nunc sufficiat nobis exemplum pauio antea adductum de primitiva Ecclesia; nam fideles omnia in communi cor.ferebant sub potestate Apostolorum, Actor. 4: Hrantgue eis omnia communia, dividebantur autem singulis, prout cuigque ogns erat. Erat ergo quoddam paupertatis genus sanctum ac pium, quod etiam voto consecrabatur , ut ostendimus. Quanquam enim bona, quae a parüculari persona relinquuntur , a communitate possideantur, hoc non tollit quin veram oblationem suorum bonorum Deo faciat, quia seipsum privat dominio illorum, et jure utendi, et administrandi illa proprio nomine et auctoritate. Quod vero ex illo dominio communitatis haec utilitas proveniat privata personae relinquenti bona sua, nimirum ut inde possit habere suflicientem vitae sustentationem, nihil obstat sanctitati et religioni talis voti ; quia consilium relinquendi omnia, non destruit legem providendi corpori in necessariis, sed facit, ut hoc ipsum ordinate et moderate, vel etiam humiliter fiat. Quae omnia in illo paupertatis modo optime servantur; quia non ad arbitrium propriae voluntatis, sed praelati, et juxta uniuscujusque necessitatem, non voluntatem, unicuique providetur, juxta iliud: Dividebantur autem singulis , prout cuique opus erat.