Caput 3
Caput 3
Utrum votum paupertatis simplex, extra statum religiosum emissum, licitum sit et honestum.
CAPUT III. UTRUM VOTUM PAUPERTATIS SIMPLEX, EXTRA STATUM RELIGIOSUM EMISSUM, LICITUM SIT ET HONESTUM.
1. Ratio dubitandi. — Nonnulla major difficultas inveniri potest in altero modo faciendi hoc votum , propter quam existimare alquis potest, licet vovere paupertatem in religione optimum sit, tamen extra religionem, et ei, qui privatam vitam agit, non esse consulendam, vel quia in tali statu non potest vera paupertas servari, quia non potest talis persona non habere dominium earum rerum quibus utitur, et quarum habet liberam administrationem, cum non sit alteri subjectus, neque unitus aliculi corpori, apud quod sit tale dominium. Vel cerie, quia privatus homo paupertatem colere non potest, sibi de necessaris providendo, nisi cum aliorum gravamine, et cum morali periculo proprio, si non cadendi, saltem non proficiendi, propter sollicitudinem, et abstractionem, quam privata necessitas secum affert, quando cura providendi de necessariis alteri commissa non est. Et fortasse propter hanc causam dixit Paludanus, 4, dist. 38, n. 13, apud magnos viros dubitatum esse, utrum liceat ad tria vota castitatis, paupertatis et obedientia inducere homines in seculo remanentes ; hoc enim dubium maxime oriri potuit ex voto paupertatis ; nam de castitate res est certa apud Catholicos, et satis usitata. De obedientia item ex genere illius nihil dubitari potest, ut sequenti libro videbimus. Unde Ecclesia in sacratis clericis votum castitatis requirit; quamdam etiam obedientiae promissionem ab eis exigit; paupertatem autem non solum non praecipit, verum etiam nec consult, imo nec permittit, nisi religiosi sint; sentit ergo in persona seculari, vel privatam vitam agenti, paupertatem non esse in consilio.
2. Assertio est affirmativa. — Probabile est antiquos eremitas hanc paupertatem coluisse. — Probatur. — Nihilominus dicendum est, votum paupertatis, etiam hoc modo factum, per se loquendo, optimum esse, et ad opera consilii pertinere. Quod censeo certum, quia testimonia omnia, quae adduximus, indifferenteretsinetali limitatione loquuntur.Et in specie hoc docuit Navar., in commentario 1 de Regularibus, n. 37 et sequentibus, et comm. 2, n. 37, ubi hoc confirmat testimonio Ambrosii, libro primo de Officiis, capite trigesimo, et habetur dist. 86, in c. Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte ut Eliseus, qui vovens suos occidit boves, et pacit pauperes ea eo quod habuit, ut nulla cura teneretur domestica, sed relsctis omnibus in disciplinam se propheticam daret. Praeterea plures Sancti vitam solitariam professi sunt, et in ea paupertatem coluerunt, et verosimile est per votum eam consecrasse Deo, ut Paulus Eremita, et similes. Imo Antonius, Benedictus, et ahi, qui postea fuerunt Patres monachorum, prius in illo vitae genere se exercuerunt ac Deo devoverunt ; ergo profitebantur personalem, quamvis in communi nihil habebant, nec partes erant alicujus communitatis, ex cujus bonis communibus viverent. Praeterea ostendimus inferius inter status religiosos illum etiam esse laudabilem, et probari maxime caeteris paribus, in quo paupertas tam in particulari quam in communi servatur. In eo igitur paupertatis voto omnue dominium tam in particulari quam in communi abdicatur ; ergo idem potest facere persona privata solitarie sumpta, ut sic dicam, est enim eademratio.Et potest etiam argumentum proportionale fieri; nam, sicut se habet communitas ad dominium commune, ita particularis persona ad privatum ; ergo sicut aliqua communitas tota religiose privatur communi dominio, quae respectu illius erat quasi proprium et particulare , ita particularis persona potest etiam privari dominio, quod re- spectu illius erat etiam proprium, et quasi adaequatum et unicum.
3. Confirmatur.—Dbenique ex hoc genere voti sequi possunt omnia commoda paupertatis, et per se non sequuntur incommoda vel rationi, vel majori bono contraria; ergo, perse loquendo , optimum est tale votum. Major constabit facile considerando fructus paupertatis, et ad talem statum seu personam illos applicando. Numerat autem illos fructus breviter D. Thomas, Isai. 48, dicens: Paupertas confert multa: primo, peccatorui recogniLionem ; secundo, virtutum conservationem ( scilicet ratione humilitatis), Ecclesiast. 10: Paager gloriatur per disciplinam, et timorem suum. Tertio, cordis quietem, Tobiaee 5: Sufficiebat nolis paupertas nostra. Quarto, desiderii impletionem , Psal. 9: Desiderium pauperum eexaudivit Dominus. Quinto, divine dulcedinis participationem, Psal. 63: Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus. Sezto, exaltationem ,1 Reg. ult.: Suscitat de pulvere egenum. Septimo, calestem hereditatem, Matth. 5 : Beati pauperes spiritu, etc. Haec autem omnia, quae ex superius dictis sumi possunt, in quolibet homine vovente paupertatem dicto modo locum habere possunt, quia hi sunt fructus paupertatis voluntarie sumptae ex intentione sequendi Christum, quae est proprie paupertas Christiana et spiritualis ; praedicta autem paupertas voluntaria est, ut constat, et eodem spiritu amari potest ; ergo etiam tali modo promissa tollit sollicitudinem et cupiditatem rerum temporalium, et incentivum, seu occasionem elationis ac superbiae, atque ita, quantum est ex se, tranquillitatem animi et alios effectus supra numeratos affert.
4. Minor autem quoad priorem partem ex supra dictis probanda est; nam ratio de paupertate generatim facta in hoc genere paupertatis locum habet, quia nec repugnat charitati propriae, cum natura et privata persona paucis indigeant, vel labore proprio, vel humili postulatione facile obtineri possunt. Neque etiam repugnat charitati erga alios, quia quando honesta seu religiosa occasione sub - sidium ab eis postulatur, nulla vis aut coactio illis imponitur, sed potius materia exercenda charitatis offertur. Unde non immerito addidit Navarrus supra, aliquando licitum esse ex humilitate mendicare, etiam sine voto paupertatis, et non facta bonorum renuntiatione; ut quando quis voluntarie peregrinatur mendicando, etiam si alioqui babeat bona unde possit sibi providere, quia satis est quod de praesenti indigeat, et quod ob exercitium virtutis in ea occasione voluntarie se constituerit ; ergo, servata proportione, multo magis id poterit facere toto tempore vitae, qui propter virtutem eam conditionem assumpsit et promisit. Nec denique est quod de alio incommodo anxietatis vel sollicitudinis timeat, si in vero affectu paupertatis perseveret, et juxta illum humiliter et abjecte vivere contentus sit. Illustre de hac re exemplum proposuit Deus in Ecclesia in S. Alexio, qui religiosus non fuit, et, relicis multis divitiis, paupertatem perpetuo coluit, ex eleemosynis vivens, prius peregrinando, postea in paterna domo incoguitus, et illo medio ad insignem sanctitatem pervenit. Et quamvis non constet illud genus paupertatis Deo obtulisse, verisimile autem est tam constans propositum promissione firmatum ; et quidquid sit de facto, evidens est, quod tam sancte fieri potuit, religiose etiam potuisse promitü. Adduci etiam potest in exemplum mos ile, cujus Navarrus meminit, comment. 1 de Regul., n. 48, in fin., de quibusdam clericis, qui sine clericalis habitus mutatione sese offerunt Sanctissimae Dominae N. de Monte-Serrato, et tria vota, atque interea votum simplex paupertatis, emittunt ; non enim solemniter vovent, cum expresse protestentur se non profiteri regulam Sancti Benedicti.
5. Ad rationes initio positas responsio. — Per haec ergo responsum est ad rationes dubitandi ultimo loco propositas. Insinuatur autem in eis dubitatio de dominiis earum rerum, quibus utitur persona, quae tale votum emittit, apud quem sit, et necessario debeat tale votum secum admittere aliquarum rerum dominium. Quam dubitationem melius explicabo capite sequenti. Tangebatur etiam ibi difficultas de statu clericorum, de quorum dominio vel paupertate alioloco ex professo dicendum est. Nunc quod ad praesens attinet, duo respondeo. Primum est, Ecclesiam etiam in clericis desiderare paupertatem, sed eam quae statum et dignitatem clericalem deceat. Et ob hanc causam non admittit aliquos ad sacros ordines suscipiendos, sine redditibus quibus sufficienter ali possint, ne cum irreverentia et vilipendio sacri ordinis postea sibi necessaria quaerant per actiones vel negotiationes ecclesiasticis personis indignas. In superioribus autem dignitatibus, et maxime in Episcopis, majores vult esse facultates, quia, supposita hominum vel malitia, vel fragilitate, ad conciliandam eis reverentiam, et ad bonum Ecclesia regimen ita expedit. Secundum est, Ecclesiam non excludere ab ordinibus et dignitatibus ecclesiasticis pauperes voluntarios, quia et habere possunt usum quarumcumque facultatum necessarium ad decentiam et bonum regimen Ecclesiae, absque dominio talium bonorum, , et in eis cessant, moraliter loquendo, illa incommoda quae in pauperibus coactis timeri possunt. Quia vero collatio sacrorum ordinum vel dignitatum est res pertinens ad publicum Ecclesiae bonum, ideo merito non solet Ecclesia titulo paupertatis aliquem ad haec admittere, nisi modo aliquo ab Ecclesia approbato illam profiteatur. Atque ita quoad hunc effectum paupertas voluntaria, et paupertas religiosa, ut sic dicam, pro eadem reputantur. Nihilominus tamen existimo, licet hoc regulare sit, si tamen de aliqua persona digna quoad reliqua omnia constaret spiritu religioso paupertatem promisisse et profiteri, vitam caelibem et privatam agens, non dubito quin, per se loquendo, licite posset admitti ad sacros ordines titulo paupertatis ab habente facultatem. Cujus rei exemplum habemus in Sancto Patre nostro Tgnatio, et sociis ejus, qui hoc modo ordinati fuerunt titulo paupertatis, antequam Societas tanquam vera religio esset ab Ecclesia approbata. Quia vero postea Concilium Tridentinum, sess. ?1, c. 2, de clericis secularibus generaliter loquens, beneficium, vel idoneas facultates in ordinando requirit, ideo necessariam nunc esse existimo facultatem vel approbationem Summi Pontificis , ut aliquis non vere religiosus titulo paupertatis voluntariae ad sacros ordines admittatur.
6. Assertio : simples paupertatis vcotum sine voto obedientie consistere potest. — Denique insinuabatur in his rationibus aliud dubium, an hoc votum simplex paupertatis debeat esse connexum cum voto castitatis et obedientia, ut recte fiat. Nam si cum illis sit conjunctum, sine dubio eo erit melius, etiamsi omnia extra proprium statum religiosum fiant ; quod facile ex dictis convinci potest, quia ex concomitantia aliorum votorum nihil mali et multum commodi huic voto accrescere potest. Quod adeo verum est, ut potius dubitari possit an conjunctio illa necessaria sit, ut tale votum prudenter fiat. Sed in hoc etiam nulla est difficultas respectu voti obedientiae ; quia quoad hoc nulla est ratio connexionis necessariae inter obedientiam et paupertatem, maxime cum ostensum sit votum paupertatis fieri posse, ita ut neque in particulari, neque in communi bona possideantur. Nam usus haberi potest prudenti arbitrio proprio sine dependentia ab alteriusjudicio et voluntate; ergo paupertas et exercitium ejus non pendet necessario ex voluntate superioris. Et ita Summus Pontifex potest habere non solum paupertatis votum, sed etiam usum et exercitium ejus, etiamsi superiorem non recognoscat. Simplex ergo paupertatis promissio non necessario requirit promissionem obedientiee sibi conjunctam.
7. Dubitatio : an votum paupertatis postulet simul votum continentie, et e contra. —be continentia vero nonnullum dubium est, quia sine caelibatu non potest paupertas convenienter servari, quia parentes tenentur filiis thesaurizare; ergo status matrimonii repugnat voto paupertatis ; quomodo enim possunt esse simul obligatio thesaurizandi, et obligatio carendi omnibus bonis. Atque ita videntur sentire Soto, lib. 7 de Justitia, q. 5, art. 3, dum ait, ablato voto continentiae, votum paupertatis necessario auferri : Quia matrimonialis sarcina volum legitime paapertatis procul respuit. Scilicet, propter rationem factam. E contrario vero Salvianus, lib. 2 ad Ecclesiam Catholicam, in tom. 5 Bibliothecae, indicat votum virginitatis necessario secum afferre paupertatis votum ; dicit enim viduas et virgines quae continentiam profitentur, imo et conjugatos qui se voluntarie separant, et ministros altaris seu Evangelii, eo ipso ad paupertatem obligari.
8. Resolutio est negativa. — Probatur in castitate. — Ostenditur in paupertate. — Verumtamen, quamvis haec vota prudentissime et rectissime conjungantur, tamen non existimo id esse simpliciter necessarium ad utriusque honestatem. Quod de castitate est per se notum, tam ex usu Ecclesiae quam ex re ipsa; quis enim cogit hominem, castitatem voventem, ut paupertatem etiam voluntarie profiteatur? aut si ipse non ita illam profitetur, quis ei talem obligationem imponit? Quae igitur Salvianus dixit, aut vera non sunt, aut per exaggerationem dicta sunt ad insinuandam specialem obligationem, qua tenentur hi, qui continentiam profitentur, ad thesaurizandum incoelo et non in terra, et ad largas eleemosynas faciendas, si opibus abundent. De qua obligatione, qualis et quanta sit, praesertim quoad ministros Ecclesiae, de quibus ille minus proprie loquitur, alibi est dicendum. De paupertate vero, quoad praesens spectat. sic declaro. Nam posset is, qui paupertatem promisit, castitatem et caelibatum semper servare absque voto, et ita non incidere in aliquam ditlicultatem obviantem paupertati; ergo in rigore potest unum votum sine alio fieri, et paupertatis votum sine perfecta observatione castitatis servari; nam qui tunc ageret aliquid turpe contra castitatem ex natura rei debitam, non propterea ageret contra votum paupertatis. Propter difficultatem autem tactam posset interrogari, utrum habens simplex paupertatis votum, contrahendo matrimonium, censendus sit agere contra tale votum, esto non agat contra votum castitatis. Videtur enim id sequi ex ratione facta, quia se constituit in eo statu, in quo morahter non potest votum paupertatis servare, et ita indirecte saltem videtur agere contra illud. Nihilominus per se, et absolute loquendo, non censeo illo modo violari tale votum, nisi aliud postulet specialis intentio voventis; pendet autem hoc ex dicendis capite sequenti, et ideo melius ibi declarabitur.