Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 4

Caput 4

Quae sit materia remota voti paupertatis.

CAPUT IV. QUAE SIT MATERIA REMOTA VOTI PAUPERTATIS.

1. Materia voti paupertatis duplem et qualis. — Cum paupertas in privatione seu carentia quadam consistat, solum per modum privationis potest habere materiam, illam, scilicet, quam removet, ad eum modum quo peccatum dicitur esse materia poenitentiae. Potest autem haec materia duplex in voto distingui, remota scilicet et proxima. Remotam voco res illas, seu divitias in quarum carentia paupertas consistit; proximam autem habitudinem illam, vel actionem hominis circa talem rem paupertati repugnantem, cujusmodi est dominium rei, vel jus, aut usus aliquis ilh aequivalens, vel illud participans. Duo ergo explicanda sunt. Primum, quae res ad votum paupertatis pertineant. Secundum, quid prohibeatur homini circa res tales ex vi voti paupertatis.

2. Assertio prima . materia remota paupertatis sunt tantum bona emtrinseca, que sub divitiarum nomine comprehenduntur.— Probutur excludendo alias res. — Circa priorem partem dicendum est, materiam- paupertatis esse tantum ea bona extrinseca, quae divitiarum nomine comprehenduntur. Itaque non omnia bona, quorum homo habet dominium, usum fructum, aut.jus utendi illis, sunt materia paupertatis, quod patet breviter per illa discurrendo. Nam imprimis, licet homo non sit proprie dominus vitae suae, habet tamen jus proprium habendi et conservandi illam; quod non solum per paupertatem non abdicat, verum nec abdicare potest, aut a se separare, quia est contra jus et potestatem principalis domini. Et ideo, licet quis possit vendere se in servum, non tamen potest vendere vitam suam, nec jus, quod in illam habet, alienare. Habet praeterea homo jus utendi suis membris et facultatibus ad actiones suas, quarum etiam est dominus, quod jus alienare potest, ut fit per voluntariam servitutem ; tamen haec etiam non spectant ad materiam paupertatis, quia non computantur inter divitias, quae sunt bona extrinseca, sed inter bona corporalia,quae intrinseca sunt. Unde, eo modo quo haec possunt esse materia voti, ad votum obedientiae potius pertinent, ut postea dicemus. Atque his adjungi possunt interna bona spiritualia, ut sunt gratia et virtutes, quorum bonorum non iuopia, sed abundantia procuranda est, et ideo manifestum est ad hanc materiam non pertiuere; nam potius paupertas promittitur ut hae divitia augeantur; ususfructus etiam, vel usus horum bonorum, qui in bonis actibus procedentibus a gratia consistunt, integer manet, nec per votum paupertatis aliquo modo minuitur; nam, eo non obstante, potest homo libere his actibus uti, vel etiam eos dispensare aut donare, quantum ipsi capaces sunt. Unde magis possunt pertinere haec bona ad votum obedientia, per quod subjicitur alteri propria voluntas, quae est proximum principium talium actuum ; quod non repugnat eorum perfectioni, sicut repugnaret paupertas circa talia bona, quia paupertas consummatur in carentia illorum bonorum, quorum est inopia ; obedientia vero circa tales actus non est ad carendum illis, sed potius ad habendos illos cum majori perfectione, et sub meliori regula.

3. Hacluditur etiam fuma, et honos. — Praeter haec bona sunt alia, his quidem inferiora, tamen magis interna quam sint temporales divitiae, eisque superiora ; hujusmodi autem sunt fama et honor; et haec etiam ad materiam hujus voti non pertinent, ut specialiter notavit D. Thomas 2. 2, q. 186, art. 2, ad 4, ubi specialiter loquitur de honore; est autem eadem ratio de fama. Reddidit autem hanc rationem, quia honor duplex est. Unus proprius et verus, qui virtuti debetur, teste Aristotele, lib. 4 Ethic., c. 3. Alius vulgaris, qui exteriori excellentiae, quae ex abundantia exteriorum bonorum communiter attenditur, ac vulgo attribuitur. Priori ergo honori nec potest , unec debet homo per votum paupertatis renuntiare, et ideo talis honor non est materia hujus voti. Posterior autem honor revera non habet locum in homine paupere, quia ejus fundamentum sublatum est, et ideo votum paupertatis radicaliter quidem tollit hunc honorem ; proprie autem, et formaliter non obligat ad fugiendum illum. Unde, licet habeat quis votum paupertatis, et hujusmodi honorem quaerat tanquam sibi debitum, ac tanquam injustus aut ambitiosus censeri possit, non tamen per se violat votum paupertatis, si alia ratione usurpando temporales et externas divitias non excedit.

4. Alia ratione utitur ad hoc probandum idem Div. Thomas, opusc. 19, contra impugn. relig., c. 2, et eam explicat Cajet. circa praedictam solutionem, ad 4, quia honor non est in honorato, sed in honorante, et ideo non potest quis renuntiare honori in seipso, quia nemo renuntiat operi quod non est in se, sed in alio: solum ergo potest quis renuntiare honori in radice, abjiciendo a se titulum honoris; hoc autem neque ad paupertatem spectat, ut per se constat, neque semper ad consilium pertinet, cum ratio honoris sape sit, Imo, per se loquendo, esse debeat sancta et honesta. Atque hic fere discursus applicari etiam potest ad bonum famae; nam etiam illa est bonum extrinsecum, et si vera sit, et in virtute fundata, nemo potest honeste illam prodigere, aut a se alienare ; nam est debita virtuti et veritati : si autem sit fama etiam vera, non tamen de bonis primi ordinis, ut sunt virtutes, sed de bonis mediis, quae ad virtutem et convictum humanum utilia sunt, qualia sunt ingenium, scientia, et alia naturae ornamenta, et de his bona existimatio per se valde utilis esse potest, etiam ad vitae tranquillitatem, et ad plures effectus rationi consentaneos, vel etiam spirituales. Quapropter non pertinet etiam perse ad virtutem huic famae renuntiare, aut eam prodigere, maxime cum ab aliis sine culpa auferri non possit, et ipse homo per suas actiones non possit etiam licite se illa privare.

5. Ostenditur idem in fama falsa. — Si autem fama non sit vera, sed falsa, tunc quidem non est proprie homo dominus fammee, et ideo etiam non potest proprie illi renuntiare ; habet tamen homo naturale jus, ut non infamctur, etiam in his defectibus quos habet, si aliis occulti sunt: et hoc etiam jus non amitut propter paupertatis professionem, quia nec pertinet ad temporalia bona extrinseca, neque in illius renuntiatione est, per se loquendo, illa spiritualis utilitas, quae in vera paupertate invenitur. Denique fama esse potest mala, quae potius vocatur infamia ; et haec, si sit de malis moribus, scandalosa est, et quantum est ex parte hominis omuino tollenda, prius fundamento subiato: haec autem non est abdicatio alicujus boni, ut hac ratione ad paupertatem revocari possit, sed potrus est subtractio alicujus mali, et contrarii boni procuratio; unde potius pertinet ad quoddam genus divitiarum, seu abundantiae in bonis hujus ordinis. Quod si haec infamia sit circa alia bona mediocria naturae aut fortunae, licet eam tolerare, aut patienter ferre virtutis opus esse possit , constat nihilominus ad paupertatem nihil referre.

6. Dicet aliquis: honor et fama possunt esse materia voti, sicut possunt esse materia virtutis, quae moderatur affectum circa haec bona, et aufert nimiam sollicitudinem quaerendi illa: ergo potest fieri votum non quaerendi indebitos honores, vel illos etiam ablatos repudiandi. Imo etiam potest fieri votum non habendi rem aliquam, propter quam soleat ab hominibus honor tribui praeter virtutem, aut ea quae mere naturalia sunt, et cum eadem proportione posset fieri votum non quaerendi famam ectiam bonam et veram per se, et directa intlentione ; quamvis enim non possit homo se infamare, potest tamen licite et sancte se occultare: quod si interdum sua bona occultare non potest, aut non expedit, potest tamen et debet illam suam claritatem, aut famam bonam non persse et directe intendere, sed vel illam permittere aut tolerare, vel ad summum, ad aliquem honestum finem illam admittere ; ergo juxta hanc mensuram potest fama esse materia voti ; ergo qui perfectionem profitentur, etiam haec bona famae et honoris sub hac consideratione sub votis suis comprehendunt; et non sub alio, nisi sub voto paupertalis ; ergo.

7. Responsio.—hespondeo primo negando consequentiam, quidquid sit de toto antecedente, quia, ut infra dicam, necessarium non est ut qui perfectionem profitentur, vota faciant de omnibus et singulis actionibus suis, aut de moderandis singulis passionibus speciatim ; nam hoc impediret potius et laqueum injiceret, quam juvaret ad perfectionem ; et ideo non oportet ut honor et fama, quatenus affectus ad illa,virtute moderari potest, sub aliquo ex tribus votis quae dicuntur perfectionis, contineantur. Sicut exercitium etiam humilitatis, patientiae, aut aliarum virtutum, non continetur sub his votis, sed potius se habet ut finis illorum votorum, quae ad illum finem consequendum juvent, vel disponant, quod satis est, ut eleganter explicavit D. Thom., 2. 2, q. 186, art.1, ad 1et 2. Unde respondendo ad antecedens, concedo actus ibi explicatos esse sufficientem materiam voti, non quidem paupertatis, sed humilitatis, aut contemptus honoris, qui ambitioni aut inani glorie opponitur. Dico autem vota illa, ita generatim facta circa moderationem hujus affectus honoris aut famae, regulariter peosse periculum continere, quia materia illa valde lubrica est, et difficilimum est circa illam vitare omnem culpam, unde si de tota illa in confuso votum fieret, saepius violaretur, saltem venialiter, et obscurum esset ac perdiffielle discernere quando lapsus essent mortales, et ideo communiter talia vota non fiunt, neque expedit fieri. Circa determinatos autem actus hujus materiae, quales sunt non procurare dignitates humanas, aut loca, vel titulos honoris, et similia, possunt convenienter Beri talia vota, et in aliquibus religionibus fiunt, ut de nostra Societate infra dicemus, suntque plane distincta a voto paupertatis. Tota igitur heec materia ahena est ab hoc voto.

8. Probatur tandem assertio posita.— helinquitur ergo, et jam fere probata est altera pars affirmans assertionis positae, scilicet, externa bona, quae divitiarum nomine comprehenduntur, esse materiam quasi remotam hujus voti, nam praeter bona hactenus numerata nulla alia supersunt in homine, quibus per paupertatem privari possit; constat autem ex ipsa vocis significatione, et communi sensu paupertatem consistere in carentia aliquorum bonorum ; eodemque modo ex communi etiam sensu manifestum est, paupertalem in proprietate sumptam ad divitias referri, sivut privationem ad habitum. Et ideo Christus Dominus, Luc. 6, illi beatitudini, Beati pauperes, quia vestrum est regmum Dei, opponit illud : Vee vobis divitibus, qui habetis consolationem vesiram ; sic eiiam Jacobus, c. 2, divitem describit, dicens: Sà introierit in conventum cestrum vir aumdum aurewn habens in veste candidu, cui pauperem opponit, dicens: Introierit autem et pauper in sordido habitu. De quibus infra subdit: Nonne Deus clegit pauperes in hoc mundo? etc. Et: Nonne divites opprimunt eos, etc. Haec denique est tam in Latino, quam in vulgari sermone, propria hujus voti significatio.

9. Divitiurum nomane quid intelligatur.— Divitiarum autem nomine imprimis veniunt pecuniae, ut per se constat, non tamen illa solae, sed quidquid pecunia aestimari aut comparari potest ; nam omne illud in bonis temporalibus et externis continetur, et moraliter pecuniae aequivalet ; imo, late utendo nomine pecuniae, de his omnibus dici solet, juxta Augustin., de Disciplina Christiana, c. 6, et habetur in cap. Totum, 1, q. 3: Quid (inquit) amat, unde putat se fieri beatum ? pecunidin, aurum, argentum, possessiones, breviter dico pecuniam. Totum enim quodquod possident homines in terra, omnia quorum domini sunt, pecuniam vocatur, servus sit, vas, ager, arbor, pecus, quidquid horum est, pecunia dicitur; et unde est primo vocata pecunia? ideo pecunia, quia antiqui totum quod habebant, in pecoribus habebant, a pecore pecunia vocatur. In quibus verbis duo notare libet. Primum est, servos cum pecunia numerari et computari, licet supra dictum sit membra humani corporis, et usum eorum, non computari in bonis quae paupertati opponuntur. Hoc enim verum est considerando haec bona respectu ejusdem hominis, cujus sunt partes vel actiones; sic enim sunt bona intrinseca et naturalia, quae ut sic pretio computari ron possunt ; haec vero, ut translata in dominium alterius, inter possessiones, et dominia extrinseca computantur, pretioque aestimari et comparari possunt, eorumque dominium non naturale est, sed acquisitum. Dices: ergo ex vi voti paupertatis repugnat habere propriam uxorem, quod est contra superius dicta. Sequela probatur, quia illud jus in propriam uxorem est quoddam dominium humanitus acquisitum in illam personam, tanquam in rem aliquo modo propriam. Respondeo negando sequelam, quia uxor, juxta communem et proprium modum loquendi, non computatur inter externa bona, nec jus illud est pecunia aestimabile; ac denique vir et uxor tanquam una caro reputantur, et ideo illud qualecumque dominium potius est quasi intrinsecum, quale est jus utendi proprio corpore.

10. Duplex in homine dominium.—Alterum notandum est, distributionem illam August.: Totum quod homanes possident, seu quorum sunt dovrini, intelligendam esse de dominio, ut ita dicam, adventitio, seu humano. Duplex enim in homine dominium distingui potest. Unum est naturale et innatum ; alterum ab hominibus introductum, et per voluntatem humanam aliquo modo acquisitum. Prius versatur circa bona interna, sive corporalia, sive spiritualia, et circa famam et honorem ; nam sine ulla hominum divisione vel applicatione unusquisque ex se habet proprium dominium harum rerum ad se pertinentium ; dominium vero externarum rerum non est a natura, sed ex hominum divisione ac voluntate, loquendo de proprio dominio; nam de communi usu aliud est, ut infra attingam. De hoc ergo dominio Augustinus loquitur, cum dicit, omnia, quae sub dominium hominum cadunt, appellatione pecuniae comprehendi. Quod etiam docuit Jureconsultus, in l. 222, ff. de Verborum significatione, dicens: Pecunie nomine non solum numerata pecunia, sed omnes res tam soli quam mobiles, tam corpora quam jura contineutur, quia omnes possunt in pecuniam converti, ut recte ibidem glossa notavit. Et eadem ratione his omnibus fit homo dives, ac proinde paupertas omnia illa excludit, et circa omnia illa, ut circa propriam materiam versatur. Quod etiam potest optime colligi ex locc Matthaei 19, ubi Christus dans consilium paupertatis dixit : Vade, et vende omnia que habes ; de adolescente auiem : Abit tristis, erat enumn habens multas possessiones ; omnes ergo ille erant materia paupertatis, et omnes pertinent ad divitias, quae difficilem reddunt aditum regni coelorum, ut statim Christus declaravit.

11. Dubitatio specialis circa beneficia et officia, honorem et utilitatem afferentia.— Hic vero suboritur dubitatio de quibusdam bonis, quae mediam quamdam rationem, seu compositam habere videntur, an comprehenduntur sub hac materia paupertatis. Hujusmodi autem est, imprimis Ecclesiasticum beneficium, in quo et est jus spirituale ad actiones et bona spiritualia dispensanda; cujus proprium dominium habet legitimus beneficii possessor; et praeterea est jus ad redditus beneficii. Unde quoad primum est quid spirituale, quoad secundum vero involvit materiam temporalem. In eodem ordine possunt poni doctoratus ; nam quatenus est testimonium excellentiae, et titulus honoris, pertinet ad superiora bona; quatenus vero habet aliquod emolumentum temporale, ad haec infima spectat. Idemque de quocumque alio mu- nere honorifico simul et utili dici potest. Videtur ergo paupertas haec omnia necessario excludere, quia quodlibet ex his sufficit hominem divitem reddere, parumque refert quod pecuniae primario aut consequenter habeantur, dummodo habeantur, nam eo ipso paupertas violatur; ergo hoc votum ir ista omnia cadit, tanquam in propriam materiam. In contrarium autem est, quia accessorium sequitur naturam principalis, et ideo redditus beneficii, ut ejus titulo annexi, pecunia aestimabiles non sunt, quia titulus ipse spiritualis est, et pecunia aestimari non potest; ergo, commuíata proportione, cum spiritualia bona per se non sint materia voti paupertatis, quidquid illis annexum fuerit, non est in tali materia computandum; ergo idem dicendum est de omnibus alis juribus, vel titulis excellentioribus quam sit pecunia, etiamsi illam annexam habeant.

12. Resolutio sub distinctione. — Distinctione nihilominus utendum censeo. Illa enim duo nunquam sunt ita connexa, quin intentione, imo et executione ipsa discerni possint. Dico ergo haec bona, praecise spectata quoad jura spiritua'ia, vel honorifica, etc., non comprehendi sub materia paupertatls; ideo exvi talis voti neminem esse incapacem illorum, nec prohiberi quin illa desiderare, procurare et acceptare debita intentione posset. Dico autem, ex vi talis voti, quia aliunde, verbi gratia, ex voto obedientiae fieri potest, ut religiosus sit incapax talis muneris, vel juris, nisi ex voluntate sui praelati, ut postea videbimus. Dico autem, debita intentione, praecipue ut excludam affectum ad temporales redditus paupertati repugnantem, de quo statim dicam. Atque hoc modo explicata assertio probatur facile ex dictis, quia talia bona vere ac proprie non sunt temporales divitiae, sed ad superiorem ordinem pertinent; ergo non continentur sub materia pauperiatis. Item illa praecise sumpta non faciunt hominem divitem, nec per se sufticiunt ad providendum necessitatibus corporis in victu, vestitu, etc.; ergo cum illis secundum se spectatis stat perfecta paupertas; ergo illa non pertinent ad materiam paupertatis. Denique, quia haec bona pertinent ad ecclesiasticos honores, seu illorum titulos, quibus non renuntiat homo ex vi voti paupertatis, ut ex D. Thom. 2.2, q. 186,art. 7, ad 4, supra notavimus. Quod latius et optime prosequitur idem S. Doctor, Opusc. 19, Contra impugnantes religionem, c. 2, ubi ex professo probat religiosum per vota religionis, in quibus constat perfectum votum paupertatis includi, non renuntiare omni honori, sed mundano, non vero ecclesiastico, multoque minus renuntiare omnibus officiis quibus honor debetur, et specialiter tractat de officio docendi, et de gradu magisterii. Et ad hoc etiam spectat quod idem D. Thomas disit, Quodlib. 3, q. 4, art. 9, non esse, per se loquendo, contra perfectionem petere officium docendi in Theologia; neque ibi distinguit an tale officium habeat temporales redditus annexos, necne; neque id erat necessarium, quia ex hoc capite non mutatur natura talis muneris, et semper potest per se spectari, secluso respectu ad illam utilitatem.

13. Eamdem doctrinam secutus est Cajetanus, d. q. centesima octogesima sexta, articulo septimo, circa 4, qui tamen in eo mihi videtur excedere, dum ait reprehensione esse dignos religiosos abdicantes a suis honores magisterii, si sint de religionibus ad praedicandum institutis, sicut essent reprebensione digni, si presbyteros nollent habere suos; fatemur quidem non esse reprehensione dignos, religiosos hujusmodi gradus et honores admittentes debito modo, et juxta suum institutum; hoc enim probat tam ratio div. Thomae, quam ipsiusmet et aliorum Sanctorum exemplum, quod Cajetanus adducit. Non tamen censemus esse reprehensione dignos illos religiosos, qui, licet ex instituto habeant docere et praedicare, nihilominus hos gradus a se abdicant; nam hoc etiam alii Sancti fecerunt, ut S. Bonaventura, S. Anton. de Padua, et eorum similes, quia magisterium licet possit esse utile ad illum finem, non tamen est necessarium, et aliunde potest non parva utilitas spiritualis ex illius abdicatione provenire, maxime respectu communitatis. In his ergo rebus, quae ex se malae non sunt, et sub diversis intentionibus possunt honeste et sancte fieri vel omitti, nemo reprehendere debet alterius diversam professionem, sed illud servare, quod Apostolus ait, Rom. 14: Qui non manducat, manducantem non spernat ; et qui manducat, non manducantem non judicet. Ubi autem haec abdicatio fit (quod ad praesens spectat). non fit ex vi paupertatis, sed vel ex voto obedientiae, vel per professionem talis regulae. Denique huic doctrinae consonat Navarr., comment. 2 de Regular., numero secundo, secundo dicto et sequentibus, ubi dist--te declarat sub his muneribus comprehendi dignitatem Abbatialem et Episcopalem. ltem jus eligen- di, praesentandi, confirmandi, instituendi, et omnem ecclesiasticam jurisdictionem, imo et secularem, et beneficia, cathedras, et similia; nam haec omnia haberi possunt tam quoad proprietatem quam quoad possessionem facti et juris, ut demonstrat totius Ecclesiae consuetudo.

14. Nihilominus ulterius assero, temporalia bona, quae solent esse annexa his muneribus, sine dubio comprehendi sub voto paupertatis, et materia ejus. Probatur, quia talia bona non mutant naturam suam ex illa connexione, et si possideantur, vel sub dominio habeantur, non minus reddunt hominem divitem, nec minorem sufficientiam et sollicitudinem afferunt, quam si essent aliunde acquisita. Unde nihil obstat in praesenti axioma illud, quod accessorium naturam sequitur principalis, quia, licet hoc sit verum formaliter (ut sic dicam), loquendo de ipso accessorio, quatenus tale est, et in eo statu durat, et solum ut tale est attingitur per actiones, quae immediate vel per se circa ipsum principale versantur, quando vero accessorium a principali separatur, et circa illud, ut sic, propria ac peculiares actiones versantur, tunc suam propriam retinet naturam et conditionem. Ita vero est in praesenti, nam, licet tempcrales proventus, vel stipendia annexa sint juri seu muneri altiori , nihilominus quando ipsa exiguntur, contrectantur et possidentur, jam amittunt conditionem accessorii, suntque principalis materia talium actionum, et ideo necesse est ut qui votum habet paupertatis, illius obligationem ac mensuram in talibus actionibus, et circa talem materiam servet. Atque in re hoc ipsum sentit Navarrus, comment. 2 de Regul., n. 2, S Ex his infertur, 1, cum sequentibus, ubi per varia exempla in particulari hoc explicat, quae magis pertinent ad votum solemne paupertatis, et ideo inferius a nobis suo loco tractabuntur.

15. Dubium de jure percipiendi alimenta.— solum potest alicui dubitationem facere, quod ibi, in objectione quarta, inter alia multa quae pauper potest habere quoad proprietatem et possessionem facti et juris, unum est jus suscipiendi alimenta em illo monasterio, quod postea ut verum admittit ; et tamen id videtur difficile, quia hoc jus immediate et principaliter versatur circa temporalia bona, unde videtur esse temporale quid, et pretio aestimabile, sicut ipsamet bona; ergo est propria materia paupertatis. Quod quidem verum est de proprio ac temporali jure ad justitiam pertinente, quod temporali deminio aequivalet, et pecunia quaedam est, quia, quantum est in se, vendi potest. Illud ergo intelligendum est de jure aliquo spirituali, quale est jus decimarum, vel jus commendae, vel aliud simile ; hoc enim per se non est materia paupertatis, ut dixi, quamvis pecunia ipsa, vel quidquid illi aequivalet, quod virtute talis juris exigi potest, statim subjecta sit voto et legibus paupertatis. .

PrevBack to TopNext