Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 13

Caput 13

An status perfectionis in statum incipientium, proficientium et perfectorum convenienter dividatur.

CAPUT XIII. AN STATUS PERFECTIONIS IN STATUM INCIPIENTIUM, PROFICIENTIUM ET PERFECTORUM CONVENIENTER DIVIDATUR.

1. Nomen status dupliciter usurpatur.— Explicata ratione seu essentia status perfectionis, nonnulle illius divisiones explicandae sunt, ut cognita statuum varietate, et explicatis breviter caeteris, qui a proprio statu religioso distincti sunt, circa religiosum statum, qui est hujus operis scopus, diutius immoremur. Incipimus autem a proposita divisione, et quia per eam non tam variae species totales, ut sic dicam, status perfectionis, quam diversi gradus ejusdem status, et quasi varia membra ejusdem corporis distinguun- tur, ut dicemus, et quia illam praecipue tradidit D. Thomas in hac materia, 2. 2, q. 183, art. 4. Oportet autem ante omnia, aequivocationem quamdam circa divisum illius partitionis tollere, multum enim ad ejus intellicentiam conferet. Nomen enim status, ut supra tactum est, interdum significat conditionem, vel gradum perfectionis, seu terminum ad quem res vel qualitas aliqua in suo augmento pervenit, ut distinguitur status pueritiae, juventutis et senectutis; aliquando vero significat stabilem vivendi modum in ordine ad aliquem finem. Utroque ergo modo potest in dicta partitione sumi status perfectionis. Et priori modo pertinet divisio ad ipsam charitatem, scu perfectionem ejus; et ita illam tradidit D. Thomas, 2. 2, q. 24, art. 9. Posteriori autem modo dicitur proprie de statu, seu de modo quaerendi aut exercendi perfectionem, et in hoc sensu traditur a D. Thoma in d. q. 18, et in eo ad praesentem locum pertinet. Quia tamen iste status dicit habitudinem ad perfectionem charitatis, ut diximus, non potest divisio in posteriori sensu sine priori recte explicari. Et ideo de illo pauca praemittimus.

2. Tres gradus numerati modo charitati, modo personis tribuuntur, et in quavis virtute reperiuntur. — Solent ergo illi tres gradus, vel ipsi charitati tribui, scilicet incipienti, proficienti et perfectae ; vel personis, et sic solent Patres eam tradere sub nominibus incipientium, proficientium et perfectorum. Atque hos etiam gradus non solum in charitate, sed etiam in fide, et in cognitione Christi, et in scientia divini eloquii, et in omni virtute solent etiam Patres distinguere, ut videre licet in Gregorio, lib. 2 in Ezechiel., hom. 15, circa verba illa cap. 40: Fenit ad portam, et ascendit per gradus ejus, per quos mystice intelligit virtutum gradus. Quia unaqueque virtus, ait, quasi quibusdam gradibus agitur ; aliud namque sunt virtutis ecordia, aliud profectus, aliud perfectio. Et similia latius habet lib. 22 Moral., c. 14, alias 21 et 22, ubi etiam in discursu justificationis illos tres gradus distinguit, et in diversis virtutibus inter se comparatis, et in eadem virtute , fidei, vel alia simili; et absolute in augmento gratiae et sanctitatis. Sic etiam Bernardus, l. de Vit. Solit., ad fratr. de Monte Dei, parum post principium, et illos tres gradus prius distinguit, et postea in unoquoque illorum alios tres similes status considerat, et copiose ac eleganter prosequitur. Et Hugo de Sancto Victore, in serm. 1 sup. Eccles., in cognitione Dei, seu mentali oratione , eosdem tres gradus distinguit. Et Richard. de Sancto Victore , in duobus opusculis de gradibus charitatis , etiam in charitate perfecta quatuor gradus enumerat; in sensu tamen longe diverso, quia illi potius sunt varii effectus charitatis, quam gradus, seu status. Et ad hunc modum multi alii Patres divisionem hanc attigerunt, et praecipue in charitate illam tradunt, quia est praecipua virtus, et forma caeterarum, et vinculum ac substantia perfectionis.

3. Duo Augustini loca ependuntur. — Praecipue vero notanda sunt duo Augustini loca; quia in eis videtur quartum membrum illi partitioni adjungere. Nam inl. de Nat. et Grat., c. 70, de illa dixit : Znchoata charitas, inchoata justitia est; charitas provecta, provecta justitia est ; charitas magna, magna justitia est ; charitas perfecta, perfcta justitia est. Circa quae verba dubitare poterit aliquis, quomodo Augustinus quatuor status seu gradus charitatis distinguat. Possetque apparenter responderi, per charitatem perfectam intelligere Augustinum charitatem patriae ; nam charitas viae (ut in puncto sequenti dicemus ) nunquam est simpliciter perfecta ; et ideo videtur melius vocari magna, quando ad perfectiorem gradum hujus vitae pervenit. Obstat vero, quia statim Augustinus etiam majorem charitatem in hac vita esse posse fatetur, et ultra illam addit perfectionem vitae futurae, dicens: S ed miror, si ncn habet quo crescat, cum de mortali excesserit vita. Accedit quod tract. 5 in Joan., ante medium , de charitate ait: Ut per ficiatur, nascitur ; cum fuerit nata, nutritur ; cum fuerit nutrita, roboratur ; cum fuerit roborata , perficitur. Ubi etiam quatuor membra enumerat : et in ultimo sine dubio loquitur de perfectione vitae hujus, nam adjungit : Cum ad perfectionem venerit, quid dicit : Mihi vivere Christus est, et mori lacrum ; optabam dissolvi, et esse cum Christo. Hoc autem dicit charitas hujus vitae, ut ibi late prosequitur.

4. Charitctis status in quatuor membra dividi potest, sed omnia in tribus assignatis includuntur. — Indicat ergo Augustinus in verbis illis, in charitate secundum se spectata (ut sic dicam), supponi ante dictos tres gradus substantiam ejus, ut productum per primam regenerationem; hanc enim vocat in posteriori testimonio charitatem natam ; sicut in infante ante omnia supponitur substantia corporis, prout generationem praecise termi- nat; et deinde incipit nutriri, et postea roborari, donec perficiatur. Et consequenter in priori testimonio charitatem inchoatam vocat eamdem, quam in alio loco charitatem natam appellavit, quae nullum augmentum adhuc accepit. Juxta quam expositionem charitas incipiens non dicitur in ordine ad productionem, sed in ordine ad aliquod augmentum adeo parvum, ut ad robur non sufliciat. Estque probabilis modus loquendi, quamvis nihil impediat sub charitate incipientium comprehendere totum statum quem habet charitas ab ipsa productione prima, inclusive, ut sic dicam, usque ad certum terminum incrementi. Et ita in quocumque sensu trimembris illa divisio sufficiens est.

5. Non dividitur charitas predicto modo ratione majoris vel minoris intensionis. — In modo autem distinguendi illa membra invenitur in Patribus nonnulla varietas, quae in re ipsa potest habere fundamentum. Nam in charitate invenitur latitudo graduum intensionis, et quantitas extensionis ad varios actus vel objecta, et major vel minor perfectio in modo operandi, vel tendendo ad bonum, vel resistendo malis et peccatis. Primo ergo potest illa partitio secundum varios intensionis charitatis gradus explicari ; nam in qualibet qualitate, inchoata qualitas dici potest, quae est valde remissa; perfecta, quae est summe intensa; provecta vero seu proficiens dici potest, quae mediocrem habet intensionem, vel in quocumque gradu medio inter infimum, et supremum gradum existat. Possuntque ad hunc sensum verba Augustini accommodari. Et fortasse, moraliter seu regulariter loquendo, in dictis charitatis gradibus diversitas iila secundum intensionem reperitur; quia charitas suis actibus, vel elicitis vel imperatis, augetur in quocumque perfectionis augmento, simulque eisdem actibus in intensione crescit. Nihilominus tamen non possunt illi gradus primo et per se per majorem aut minorem intensionem distingui. Primo quidem, quia perfectus status charitatis non consistit in gradu intensionis, ut supra dictum est; nec inferiores status possunt per gradus intensionis discerni.- Secundo, quia intensio charitatis viae non habet certum terminum; ergo ex illa parte non potest assignari status perfectae charitatis per intensionem summam; ergo nec potest designari aliquis certus gradus intensionis et augmenti, in quo ille status incipiat, et finiatur status medius, qui proficientium dicitur. Eademque ratio est de gradu remissionis, et de initio status augmenti. Tertio, quia intensio gratiae et charitatis potest crescere ex opere operato, vel ex multitudine actuum ac diuturnitate vitae, etiamsi homo semper imperfecte operetur, et in statu incipientium et valde imperfectorum maneat.

6. Aliqui distinguunt charitatem ratione eztensionis ad varios actus. — Secundo, possunt illa membra distingui per extensionem charitatis; et sic distinguit Bonavent. tres gradus charitatis, in opusc. de Gradib. virt., cap. 1, tom. 1. Primus extenditur ad solos amicos, secundus ad inimicos in necessariis, tertius ad inimicos, in his quae supererogationis sunt. At primus gradus non meretur nomen charitatis, quia non includit omnia, quae sunt de substantia charitatis. Unde Christus dixit, etiam ethnicos illam dilectionem habere. Aliter idem Bonav., in Apologia pauperum, in prima responsione, p. 3, a. 1, primum gradum ponit in charitate amplectente observantiam mandatorum; secundum, in estensione ad consilia ; tertium, in perfruitione (ut ait) sempiternalium jucunditatum; utique quantum in hac vita haberi potest. Postea vero in secunda responsione, p. 1, art. 1, ponit hunc tertium gradum charitatis perfectas in desiderio moriendi pro Christo, vel pro salute animarum ; quod etiam habet in primo loco citato. Et eumdem insinuant Bernardus et Augustinus supra, et lib. de Gratia et lib. arbitr., cap. 17. Pluresque alios modos distinguendi hos gradus iradunt Hugo et hichard. de Sanct. Vict., et Bernard., locis citatis, qui sunt probabiles.

7. Praedicta divisio non cadit etiam in charitatem ratione extensionis ad varios actus. — Quod autem ad rem praesentem spectat, nos supponimus, in omnibus istis gradibus includi totam charitatis extensionem, quae illi essentialis dici potest; ut est, ex parte objectorum, ad Deum et proximum, sive amicum sive inimicum ; et ex parte actuum, ad implenda omnia praecepta , et consequenter etiam ad moriendum pro Christo, vel fide ejus, vel pro justitia, aut pro salute proximorum, in casu necessitatis. Deinde credimus , intra illam extensionem posse distingui illos tres gradus incipientis, proficientis, et perfectae charitatis, ut statim explicabimus. Item addimus ultra totam illam amplitudinem charitetis dari perfectionem ejus per extensionem ad consilia, et opera supererogationis, tam erga Deum quam erga proximum, tam inimicum quam amicum. Et adhbuc in charitate sic ex- tensa, quae respectu prioris dici potest perfecta, distinguendos esse illos tres gradus incipientium, proficientium, utique in via perfectionis, et eorum, qui jam in illa perfecti sunt. Quomodo distinguere solent mystici Theologi tres vias, purgativam, illuminativam et unitivam.

8. Tres charitatis status ex modo operandi magis vel minus perfecto distinguuntur. — Quanum sit charitas incipiens. — Tertio ergo concludimus, tres illos status distinguendos esse ex modo operandi magis vel minus perfecto, vel ipsam dilectionem Dei et proximi, vel opera virtutum, quae ipsa charitas, vel ex necessitate, vel ex consilio, vel ad melius esse postulabat. Hic autem modus operandi esse videtur promptitudo, facilitas et delectabilitas in operibus charitatis, sive elicitis, sive imperatis. Nam modus operandi proprius virtutis, seu ex virtute, est prompte ac delectabiliter operari; cum ergo charitas sit maxima virtutum, recte gradus perfectionis ejus ex diversitate in tali modo operandi distinguentur. Et inde poterit etiam oriri diversitas in modooperandi magis vel minus fervente, id est, cum majori vel minori conatu et intensione, atque etiam in extensione ad actus difficiliores vel heroicos. Atque hoc modo charitas incipiens vocabitur illa, quae a concupiscentiis et aliis passionibus nondum mortificatis, non solum impeditur, ne facile et delectabiliter virtutem operetur, sed etiam in periculo versatur, ut a peccato aliquo superetur et expellatur. Et hic status dicitur status pugnae et viae purgativae, quia in illo praecipua cura esse debet resistendi concupiscentis, et mortificandi passiones, nutriendo simul et fovendo charitatem ipsam, ut D. Thomas, in d. art.9, dixit. Hoc autem fieri potest et debet, non tantum servando praecepta, sed etiam praeveniendo (ut sic dicam) occasiones, in quibus praecepta obligant, ut ad vitanda peccata illis contraria, charitas prompta et optime disposita sit. Et ideo talis status licet ex una parte imperfectus sit, ex alia in statu perfectionis etiam intenditur.

9. Qua sit charitas proficiens. — Charitas perfecta eaplicatur. — Secundus autem gradus charitatis proficientis, seu provectae, incipit etiam ex parte subjecti, quando jam in illo passiones ita sedatae sunt, ut pugna contra concupiscentiam non ita sollicitet animum diligentem Deum, praesertim de lapsu gravi, quiajam prompte et facihter incumbat operationi virtutis, ejusdemque charitatis incre- mento. Et ideo ille status dicitur viae illuminativae, quia in eo mens magis ac magis illuminatur in operationem virtutis. Unde in hoc gradu fortior est charitas ad prompte et faciliter evitanda peccata mortalia, quamvis in vitandis venialibus adhuc difficultatem patiatur. Tertius autem gradus charitatis perfectae esse dicitur, quando jam sunt passiones ita edomitae, et animus operationi virtutis adeo est assuetus, ut in proprio et perfectissimo munere charitatis, quod est diligere Deum, prompte et delectabiliter se exerceat. Et hic est status perfectionis hujus vitae, qui merito via unitiva esse dicitur, quia per dilectionem cum Deo unitur; et hoc est praecipuum hujus gradus studium.

10. D. Thomas et alii ita distinctionem horum graduum charitatis euplicant. — Et hoc fere modo explicat distinctionem horum graduum D. Thomas in d. art. 9; nam, licet dicat hos gradus distingui secundum diversa studia, ad quae homo perducitur per charitatis augmentum, utique pugnandi contra peccata, crescendi in virtute, et se Deo uniendi, in idem revera coincidit, quia ex dispositione subjecti ejusque repugnantia nascitur necessitas prius pugnandi contra peccata et concupiscentias, et postea exercendi caeteras virtutes, quibus animus praeparetur, ut tandem in Deo quiescere, eique facile uniri valeat. In idem etiam revolvitur, quod de his gradibus sapienter ac devote scribit Bernard., serm. 3 et 4 in Cant., eos per oscula pedum, manuum et oris Christi distinguens, quod obscurius attigerat Origen., hom.1 in Cant. Eamdemque fere doctrinam habet Gregorius, lib. 24 Moral., c. 7, alias 12 et 13, ubi habet illa verba, quae D. Thomas refert in argum. 5Sed contra, dicti art. 4: Tres modi sunt conversorum ; inchoatio, medietas atque perfectio. Quos dicto fere modo declarat.

11. Impugnatur predicta divisio. — Hactenus diximus de priori sensu illius divisionis ; quoniam, ut dixi, ad secundum, hujus loci proprium, explicandum , necessarium visum est. Hinc enim nascitur difficultas , quomodo possit divisio illa ad proprium statum perfectionis applicari. Primo, quia nullus est status perfectionis, qui ad solam inchoationem perfectionis, seu ad solum primum gradum charitatis incipientium tendat, et in illo terminetur ac sistat, quia, licet ad perfectionem pertineat illum gradum acquirere, non tamen in illo sistere ; sed potius studium perfectionis est semper ulterius progredi. Unde idem argumentum fieri potest de secundo gradu respecta tertii ; ergo non possunt gradus perfectionis secundum illa tria membra distingui. Secundo objicit sibi D. Thomas, d. a. 4. quia status perfectionis pertinet ad statum libertatis, vel servitutis ; sed ad illum statum non pertinet illa differentia trium graduum; quia status perfectionis de se ad perfectum obsequium tendit et obligat ; et quidquid minus praestatur, potius est defectus talis status quam ejus differentia. Tertio est specialis difficultas circa distinctionem tertii membri a secundo. Quia in hac vita non potest talis perfectio acquiri in qua sistatur, quia in hac vita semper ulterius progrediendum est. Ergo nec dari potest status perfectionis distinctus a gradu, seu statu proficiendi. Probatur consequentia, quia summa hujus vitae perfectio in proficiendo posita est. Et eadem fere difficultas est in assigranda differentia inter primum et secundum gradum, seu statum.

12. Quibus modis intelligi possit praedicta divisio. — Ad has difficultates solvendas, et divisionem in hoc sensu explicandam, adverto, duobus modis intelligi posse statum dividi in illa tria membra : unus est, ut tres illi status secundum quamdam limitationem inferiorum graduum omnino inter se condistincti intelligantur, ad eum modum quo species numerorum distinguuntur, quia major numerus includit minorem, et non e converso. Sic ergo status incipientium dicitur ille, in quo solum quaeritur charitas inchoata, et ibi sistitur ex vi status. Proficientium autem dicitur, qui includit praecedentem, non tamen in ejus scopo sistit, sed ulterius progreditur usque ad statum provectae charitatis, et in eo sistit ex vi talis modi vivendi. Ultimus vero erit perfectorum status , qui ultra praedictos status, ad perfectam cum Deo unionem instituit professores suos. Alia vero intelligentia illius divisionis esse potest, ut membra illa solum sint partiaaliter (ut sic dicam) in uno consummato et integro statu perfectionis.

13. Male accommodatur conjugatis status incipientium. — Juxta priorem sensum, dicunt aliqui non esse necessarium tres illos gradus ad statum perfectionis pertinere ; sed satis esse ut in diversis statibus vitae christianae inveniantur. Unde aliqui tribuunt statum incipientium conjugatis, quia ex vi status non habent media quibus proficiant ultra illum gradum; imo ex vi status subjecti sunt concupiscentiis et impedimentis, juxta illud 1 Corinth. 7: Tribulationem autem carnis ha- bebunt hujusmodi, ego autem vobis parco. Et quod alibi dicitur, parentes teneri filiis thesaurizare, quod sine distractione et animi divisione non fit. Sed haec accommodatio non placet , tum quia illi tres gradus, in his praesertim, qui viam perfecticnis profitentur, inveniuntur, et distinguuntur a Patribus. Tum etiam quia conjugati ex vi matrimonii non habent peculiarem statum vita christianae formaliter sumptae, sed tantum materialiter, ut jam explicavi. Et ideo, sicut ex vi status matrimonii non sunt alligati ad sola praecepta servanda, sed possunt multa consilia servare, si velint, ita etiam non sunt limitati quoad perfectioner charitatis ad gradum incipientium, sed etiam gradum perfectorum possunt attingere, ut supra etiam dixi. Ergo sine causa dicuntur ex vi conjugii in statu incipientium commorari. Tum denique quia juxta illam accommodationem non poterunt alii duo gradus communiter distingui, vel aliis vivendi modis attribui.

14. Non bene accommodatur non raeligiosis status incipientium, proficientium religiosis, perfectorum solis Episcopis. — Alii inter eos, qui aliquo modo statum perfectionis participant, ita illa membra distribuunt, ut gradum incipientium illis personis attribuant, quae extra religionis statum aliquo modo speciali divino obsequio se dedicant per votum castitatis, vel aliud simile. Gradum autem proficientium omnibus religiosis accommodant; gradum autem perfectorum in solis Episcopis agnoscunt. Sed haec etiam accommodatio nullo modo admittenda est. Primo quidem, quia falsum est religiosum statum ad gradum proficientium limitari. Nam, ut infra ostendemus, simpliciter est schola perfectionis; et in eo maxime potest charitas ad perfectum statum in hac vita possibilem pervenire. Hoc enim experientia ostendit, et docent Patres, ubicumque de illis tribus statibus charitatis loquuntur, Bernardvs praesertim et Gregorius. Et ratio idem demonstrat, quia in illo statu impedimenta omnia perveniendi ad perfectionem maxime auferuntur, et media praecipue illam acquirendi inveniuntur. Ergo ille status non sistit in gradu proficientium, sed maxime tendit ad gradum perfectorum. Unde D. Thomas, q. 184, art. 5, tam religiosis quam Episcopis statum perfectionis simpliciter attribuit. Unde clare sentit statum religionis non esse tantum statum proficientium; nam si ibi sisteret, non posset dici absolute status perfectionis, praeterquam quod si status perfectionis ita sumatur, non erit adaequata divisio, ut in sequentibus deciarabimus.

15. Status incipientium aon recte attribuitur continentibus , aut virginibus. — Tandem primum membrum de statu incipientium non recte attribuitur continentibus, aut virginibus, qui solam castitatem vovent, et secundum exigentiam illius status vitam instituunt. Nam si sunt in statu alicujus perfectionis, cur non erunt etiam in statu proficientium ? Etenim modus ille vivendi aptissimus est ad proficiendum in charitate, ut aperte sentit Paulus, 1 Cor. 7, dicens de virgine: Cogitat qua Domini sunt, ut sit sancta, et corpore, et spiritu. Utique juxta status sui exigentiam; et e converso, mortificatio passionum ad illius status conservationem et debitam observantiam valde necessaria est, et per illam ad statum proficientium pervenitur ; nulla ergo ratione potest status ille ad gradum incipientium limitari. Imo etiam de se disponit ad gradum perfectorum attingendum; ideoque nec ab illo excludi potest. Praesertim quia etiam in ipsa perfectione latitudo invenitur; et licet forte talis status praecise spectatus per se et ex vi sua ad summam perfectionem non sufficiat, nihilominus ad aliquem gradum perfectionis, qui gradum proficientium excedat, per se potest hominem perducere.

16. Praedicta divisio est vel accidenlis in subjecta , vel subjecti in accidentia. — Multo ergo probabilior est posterior modus explicandi illam divisionem, nimirum ut non sit quasi divisio generis in species, id est, status perfectionis in varios vivendi modos, qui sint veluti species sub genere contentae: sed sit divisio vel accidentis in subjecta, vel subjecti in accidentia. Primam partem probant primae duae rationes dubitandi in principio positae, et quae contra alios dicendi modos objecta sunt. Et illam docet Cajetanus, in q. 183, in principio, dicens statum incipientium et proficientium non nisi imperfecte habere rationem status, nec esse veluti species de per se, sed veluti vias ad aliud; nam ipsa ; amina incipientum et proficientuwm, includv: wabitudinem ad perfectionem, ianquam ad iz. minum.

17. Explicatur qua ratione sit divisio accidentis in subjecta. — Aliae vero duae partes sunt probabiles, et sub diversis rationibus veritatem continent; status enim perfectionis est quasi accidens quoddam illis personis inhaerens, quae talem statum profitentur. Ide, autem status, idemque vivendi modus invenitur in quibusdam incipientibus, et in aliis proficientibus, et tandem in aliis, qui jam perfectionem attigerunt. Quia non omnes, qui eamdem rationem vitae profitentur , aequales progressus in illa faciunt, vel aequaliter illam observant; et ideo non tantum perfectionis status generatim sumptus, sed etiam in specie et in individuo recte dividitur in illa tria membra ex parte personarum. Perinde enim est ac si diceretur: in statu perfectionis quidam sunt iucipientes, alii proficientes, alii perfecti. Sicque dixit D. Thomas, 2.2, q. 186, a.1, ad3: In religione non omnes sunt perfecu, sed quidam inciyientes, quidam proficientes. Ideoque in hac consideratione recte dicitur illa divisio accidentis in subjecta, et sic dixit Bernardus, iu d. lib. de Vit solit. Hoc autem modo, sicut stella a stella differt in claritate, sic cella a cella, in conversatione, scilicet, incipientium, proficientium et perfectorum.

18. Ostenditur quomodo sit divisio subjecti in accidentia. — Aliter vero sumi potest ipse religionis status, quasi subjectum capax diversorum modorum accidentalium. Et sic potest illa divisio accipi et dici subjecti in accidentia ; qualis est divisio caloris in remissum et intensum, et charitatis in incipientem, nutritam et perfectam, ut supra explicatum est. Eodem enim modo status perfectionis potest considerari, vel tanquam inchoatus, vel ut jam provectus, vel ut plenus et perfectus ; et ideo recte in illa tria membra, tanquam subjectum in accidentia distingui. Et hoc videtur D. Thomas significasse in d. q. 183, art. 4, dicens: In omni humano studio est invenire principium, medium et finem ; et ideo status spiritualis servitutis ac libertatis secundum tria distinguitur - principiwn, ad quod pertinet status incipientium ; medium, ad quod pertinet status proficientium ; et finem, ad quem status perfectorun spectat.

19. In quocumque statu per fectionis illa tria memnbra considerari possunt. — Unde fit ut in unoquoque statu perfectionis acquirendae, seu qui est via ad perfectionem, possint illa tria membra distingui; quia unusquisque status perfectionis est studium quoddam habens initium, medium et finem. Et hinc etiam addere possumus, in illa partitione numerari quasi tres partes integrantes eumdem statum perfectionis, qvi sit studium acquirendae perfectionis , et in ea ratione completum et consummatum sit. Nam in eo esse debet peculiaris ratio inchoandi perfectionem; et inde trans- eundi ad studium proficiendi in perfectione, ut tandem sequatur institutio ipsius perfectionis; ita ut singulis gradibus propria exercitia, et media, atque actiones deputentur. Unde quamvis in omnibus illis membris ac eorum singulis, firmitas, et essentialis ratio status perfectionis inveniatur, nihilominus in solo tertio membro est tanquam in termino; in caeteris vero tanquam in transitu, et quasi progressu ad illum. Atque hanc doctrinam fere totam breviter amplexus est Bernardus, in d. tract. de Vit. solit., ubi, cum distinxisset illos tres status, dicens : Incipientium status potest dici animalis, proficientium rationalis, perfectorum spiritualis, paulo post adjungit : Et cum ex his tribus hominum generibus constet omnis stalus religionum, qua sicut propriis nominibus distingwuntur, ita dignoscuntur ex suorum proprietate studiorum , debent omnes filii Dei in die, qui est, semper d'ligenter prospicere quid, desit sibi, unde venerint , quousque pervenerint , et in quo proficiendi statu singulis dielus vel horis sua se estimatio deprehendat. Unde necesse est ut integrum perfectionis studium tres illos processus, seu status, quasi partes suas comprehendat, sitque veluti quoddam totum heterogeneum ex illis membris inter se disunctis constans. Ex quo etiam fieri potest ut secundum majorem vel minorem participationem actionum et studiorum partialium, varii status perfectionis seu religionis inter se distinguantur, ut infra tractando de varietate religionum copiosius dicemus.

20. Solvuntur duae rationes dubitandi initio propositae. — Ex his facile est rationibus dubitandi in principio positis respondere. Nam prima et secunda recte probant illa tria membra non distingui ut tres species status perfectionis totaliter diversas ; non tamen probant, intra eumdem integrum statum non distingui ut partes ejus. Quia, licet totus status non sistat in gradu inchoato vel medio, nihilominus, quia nemo repente fit summus, ideo necesse est ut per infericres gradus paulatim ad superiores tendatur. Eo vel maxime quod, ut dixit Bernardus supra, in quolibet illorum graduum suus modus perfectionis invenitur, qua in singulis quaerenda est: Ab omnibus (ait) vobis (utique religiosis) perfectio emigitur, licet non uniformis ; sed si incipis, incipe perfecte ; si jam in profectu es, et hoc ipsum jam perfecte age ; si autem perfectionis aliquid attigisti, teipsum in temetipso metire, et dic cum Apostolo . Non quod jam apprehenderim, aut perfectus sim, sequor autem, si forte comprehendam, in quo et comprehensus sum ; unum autem, quae quidem retro sunt obliviscens, et ad ea quee sunt priora extendens meipsum , ad destinatum persequor, ad bravium superne vocationis in Christo Jesu, ad Philip. 3.

21. Solvitur tertia ratio dusitandi. — Et hinc consequenter respondet Bernardus ad tertiam rationem dubitandi propositam, in qua petebatur quomodo possit in hac vita distingui status proficientium a statu perfectorum, cum in praesenti, quamdiu vita durat, proficiendum sit. Respondet ergo tacite Bernardus, addendo verba Apostoli in eodem loco: Quotquot ergo perfecti sumus, hoc sapiamus. In quo (ait), manifeste Apostolo docente, declaratur, quia perfecta eorum, quae retro sunt, oblivio, et perfecta in anteriora extensio, ipsa est hominis justiin hac vita perfectio. Et perfectio hujus perFectionis ibi erit ubi erit bravii supernee vocationis perfecta apprehensio. Dico ergo objectionem solum probare, statum perfectorum in hac vita non consistere in hoc, ut ad terminum augmenti perventum sit, ita ut ultra non sit progrediendum ; hoc enim potius perfectioni hujus vitae repugnat. Nam, ut optime idem Bernardus, epist. 253, dixit: Indefessum proficiendi studium, et jugis conatus ad perfectionem, perfectio reputatur. Et haec est communis Patrum doctrina, ut videri potest in Augustino, tract. 4 in 1 epist. Joan., et serm.15 de Verb. Apost., et serm. 50 de Temp., etlib. de Cant. novo, cap. 4; Cassian., collat. 1, praesertim cap. 7 et 13; Basil., hom. 11 Hexaemer in id Crescite, eic.; Greg., hom. 13 in Ezechiel. Status ergo perfectorum non distinguitur a statu proficientium in carentia augmenti, scd potius in majori affectu, diligentia et facilitate proficiendi. Itemque in majori fervore operandi altiora et excellentiora opera apta ad majorem profectum.

22. Denique addit D. Thomas, d. q. 184, art. 2: Ercedunt perfecti, quia ab illorum affectu eacluditur non solum illud quod est charitati contrarium, sed etiam omne illud quod afectum mentis impedit , ne totaliter feratur in Dewn. Quorum verborum sensus non est, perfectionem hujus vitae excludere omnia peccata venialia , vel omnem concupiscentiam, seu omnes ejus motus inordinatos ; id enim capacitatem hujus vitae excedit, ut docet Augustinus, lib. de Perfect. justitiae, et cx materia de gratia suppono ; sed est sensus, quod haec excludantur a deliberato affectu ejus, qui ad statum perfectorum attigit, et ideo ab his impedimentis facilius ac frequentius se expe- diat. Et in eodem sensu accipiendum est quod dixit Augustinus, lib. 83 Quaestionum, q. 36: Charitatis venemun est spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium ; nutrimentum ejus est imminulio cupiditatis. Porfectio, nulla capiditas. Utique secundum deliberatum affectum. Unde in lib. de Perfect. justitiae, c. 9, exponendo- plura testimonia divinae Scripturae, quibus ad perfecte vivendum et sine macula provocemur , ait: Currentes eahortantur ut perfecte currant. Et statim adjungit: 7ngredi sine macula non absurde etiam ille dicitur, qui ad ipsam perfectionem irreprehensibititer currit, carens criminibus damnalilibus ; atque ipsa peccata venialia non negligens mundare eleemosynis. Ubi significat , quamvis status seu gradus perfectorum non omnia venialia peccata excludat, ad illum nihilominus pertinere ut multum minuantur , et quae interdum ex fragilitate accidunt, quam citissime mundentur.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 13