Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Quae sit materia proxima voti simplicis paupertatis, et consequenter ad quid obliget hoc votum.

CAPUT V. QUAE SIT MATERIA PROXIMA VOTI SIMPLICIS PAUPERTATIS, ET CONSEQUENTER AD QUID OBLIGET HOC VOTUM.

1. Duobus modis votum pauperlatis fieri potest.—Ut possimus de hac materia generaliter loqui, supponere necesse est, dupliciter posse fieri votum paupertatis: primo, integre et totaliter, comprehendendo scilicet omnia, quae honesta paupertas includere potest ; vel solum partialiter, promittendo videlicet uuam vel alteram conditionem paupertatis, non tamen omnem ; quod enim utroque modo fieri possit, constat, tum quia hoc pendet ex intentione voventis, et ex parte materiae non est repugnantia ; nam etiam per hominum contractum potest quis alienare usum vel usumfructum rei, non alienando dominium; ergo et per votum potest abdicare unum, et non aliud. Patet etiam a simili, nam votum castitatis, et integrum, et partiale esse potest, ut supra tetigimus, et infra etiam dicendum est ; ergo et votum paupertatis.

2. In quo sensu procedat quastio.—In praesenti ergo de voto integro paupertatis loquemur, quia explicata tota materia, et obligaUonibus ejus, inde constabit ad quid obligent vota partialia juxta intentiones voventium; ex illis enim pendent talia vota ; nam si paupertas absolute et simpliciter promittatur, et neque tacite, neque expresse limitatio aliqua adhibeatur ex intentione voventis, integrum et completum votum judicandum est, id est, obligans ad totam illam paupertatem, quam aliquis sancte et honeste profiteri potest, ut late ostendit Navarr., comment. 2 de Reg., n. 20; distinxerat enim triplicem paupertatem, scilicet, non habendi alienum injuste, non habendi proprium nisi ut instrumentum virtutis, et simpliciter non habendi, et subdit, qui paupertatem simpliciter vovet, hanc etiam vovere ; quod quidem comparatione aliarum duarum mihi videtur manifestum, quia paupertas vceluntaria, qualis est illa quae vovetur, simpliciter dicta, nec de prima, nec de secunda dicitur, secundum communem modum concipiendi et vovendi. Addimus vero etiam in tertio modo posse esse latitudinem, nam potest quis se privare libero usu rerum, et non dominio, et secundum hanc etiam comparationem votum paupertatis simpliciter factum totam ejus materiam comprehendit, sicut castitatis votum cum eadem proportione, quia paupertas, sicut et castitas, includit quamdam negationem quae omnia destruit, si non limitetur, estque de se integra privatio.

3. Secundo, ut possimus explicare materiam proximam hujus voti , necessarium est breviter exponere varios respectus, seu morales habitudines quas homo habere potest, et nomine juris late sumpto comprehenduntur; tractaturque a Theologis in principio materiae de justitia, latiusque a jurisperitis, et breviter attigit Navarrus, in Comment. 1 de Regular., a n. 12. Hujusmodi autem sunt dominium, seu proprietas, ususfructus, possessio cum jure possidendi, jus utendi, et usus vel possessio rei, facti tantum, ut vocant; item administratio rei, vel quoad jus, vel quoad factum tantum.

4. Dominii definitio et emplicatio. — Dominium ( perfunctorie nunc illud definiendo) est principale jus disponendi de re aliqua in quemcumque uswmn lege non prohibitum ; hüs enim verbis recte explicatur moralis illa facultas, quam dominus habere censetur circa rem suam, omnis enim talis facultas jus appellatur; quia tamen non omne jus est dominium, ut ex dicendis constabit , ideo illud ponitur loco generis, aliae vero particulae distinguunt dominium ab aliis juribus minus perfectis, quae statim exponemus. Bartolus vero in leg. Si quis vi, S Differentia, tf. de Acquirenda possessione , addidit in definitione dominii, quod sit jus in re corporali ; nam circa res quas juristae incorporales vocant, ut sunt jurisdictio, jus eligendi, et similia, ipsi non appellant dominium, sed quasi-dominium; nos autem indifferenter loquimur, quia circa haee omnia potest esse vera proprietas et principalis facultas disponendi de illis, et ideo nihil vetat illam proprietatem simpliciter dominium appellare, et maxime in praesenti materia constat differentiam illam nullius esse momenti, si alioqui tales res incorporales sint pecunia aestimabiles. Navarrus etiam cum Aretino addidit hanc particulam, salvo jure alterius, ut comprehendatur ( inquit ) dominium directum tantum, et utile tantum, quia neutrum dat jus ad utendum nisi salvo altero; sed hoc satis videri poterat in illa particula , 7ege non prohibitum , quia lex prohibet uti jure cum praejudicio alterius.

5. Dominus ab administratore in quo distingualur. — Dominiorum varii gradus. — Addidi vero illam particulam principale, ut dominum ab administratore distinguerem, ac denotarem dominum proprie cici illum, qui est veluti causa principalis cujuscumque usus rei, quia propria virtute, ut sic dicam, illum exercere potest. Fieri autem potest ut alius ex commissione domini possit re uti, et potest esse tam generalis commissio, ut liceat ei de illa disponere in omnem usum, et nihilominus non erit dominus, quia semper utitur re, ut instrumento alterius. Unde, licet jus aliquod habere videatur, non tamen principale, sed ministeriale. Quocirca cavenda est etiam aequivocatio in illo termino principale; nam inter dominia sunt gradus, et unum excellentius alio ; Deus enim, ut Deus, habet supremum et principalissimum dominium ; sub illo vero Christus, ut homo, habet dominium excellentiee, ut alibi dixi, 1 tomo tertiae p., disp. 58, sect. secunda. hespublica etiam dicitur habere dominium altum (ut loquuntur juristae), etiam eorum bonorum quae sub particulari dominio alicujus hominis continentur; hic ergo non vocamus principale jus, ut de his superioribus dominiis quasi per antonomasiam dici potest, sed ut significat proprium jus, id est, quod nomine proprio, et non alterius habet, sicut dicitur principalis causa, quae propria virtute operatur , etiamsi non sit praecipua respectu superiorum causarum. Communiter vero illa particula omittitur, quia jus, simpliciter dictum, proprium et quasi internum jus significare videtur; ille enim, qui solum de licentia domini re utitur, non tam videtur habere jus quam uti jure alieno; posset ergo illa particula omitti, quamvis ad majorem esplicationem nihil impediat : comprehendi autem debet pro praesenti instituto pro quocumque vero dominio particulari et humano, sive sit omnino plenum et liberum , sive sit aliquo modo ligatum, ut in majoratu, sive sit semiplenum, ut in dominio emphyteutico, seu directo tantum, et idem est de utili, ut statim dicetur.

6. Definitio, et explicaltio ususfructus. — Ususfructus dicitur jus utendi et fruendi alienis, salva substantia, Instit., et ff. de Usufructu, in princip. ; quod jus posset in praesenti sub dominio comprehendi, quia dominium utile a juristis vocatur, et proprium, ac principale jus est ad tales actus; propter illam vero particulam , saiea substantia, deficit a perfecta ratione dominii pleni, et ob eamdem causam dicetur esse de rebus alienis; est autem radix seu via ad obtinendum completum dominium aliquarum rerum, scilicet fructum ejus possessionis, cujus ususfructus habentur, et hoc est habere jus fruendi, id est, potestatem comparandi dominium fructuum, qui per legem prohibiti non sint. Et ob eamdem causam, proprie loquendo, versatur circa solas res quae usu non consumuntur, quia solae illae sunt proprie fructiferae , quanquam improprie, et juris accommodatione , etiam rebus usu consumptibilibus accommodetur , ut constat ex Instit., et ff. de Usufruct., de quo alibi, nam in praesenti haec differentia non refert.

7. Quid sit usus quoad jus. — Diferentia inter usumfructum et usum ejusdem rei. — Usus quoad jus eadem proportione definitur ab aliquibus ex Instit., et ff. de Usu et habit., quod sit jus utend aliena re, salva substantia ; sed, quod ad nostrum institutum spectat, ultima particula non videtur necessaria, et ita illam omittit Navarrus, quia definitio sic data solum convenit usui earum rerum, quae ipso usu non consumuntur. Potest autem etiam dari nudus usus earum rerum , quae eodem usu consumuntur, qui propterea esse non poterit, salva talium rerum substantia. Responderi vero potest hoc quidem esse verum de usu quoad factum ; nam potest quis habere licentiam a domino utendi re, eo usu quo illa consumitur; non tamen habere locum in usu quoad jus, quia non potest quis uti re aliqua proprio jure et nomine, quin habeat dominium ejus; tum quia nemo potest consumere rem alienam suo proprio jure sine licentia domini, cui perit; tum etiam quia circa talem rem , quae usu consumitur , nullum videtur esse posse majus dominium, quam proprium jus consumendi illam. Verumtamen licet regulariter forte non detur tale jus utendi , nihilominus dari non repugnat, quod in usuario rei fructiferae intelligi potest ; nam ille, qui solum habet usum arboris, potest comedere poma ejus, et illo usu ea consumere ; non tamen potest illa donare aut vendere ; habet ergo verum ac proprium jus ad unum usum pomorum, quo illa consumuntur, sine dominio illorum ; nam si dominium haberet , posset etiam vendere et donare. Unde haec est differentia inter habentem usumfructum , vel usum tantum ejusdem arboris, quod usufructuarius sit dominus fructuum, ut supra dicebamus ; usuarius autem non, sed limitatum accipit jus ad proprium tantum et specialem usum, ut in citatis juribus habetur. Usus ergo in praesenti sumitur pro puro jure utendi, quod ad usumfructum non extendatur, nec ad proprium dominium; sit tamen nihilominus verum ac proprium jus, ratione cujus potest quis talem usum exigere, nec sine injustitia poterit invitus illo privari.

8. Quid sit possessio. — Possessio sumpta non pro re possessa, sed pro relatione ipsa, vel quasi forma, per quam dicitur possideri, a Navarro supra ita definitur cum Bartolo, in d. 8 Differentia : Est jus insistendi vei non prohibite possideri ; quae definitio obscura est, tum quia definitum ipsum quodammodo ponitur in definitione in verbo Possideri; tum etiam quia possessio non tantum justa , sed etiam injusta esse potest, et ideo, loquendo de possessione in communi, non videtur esse de ratione ejus ut nonsit prohibita ; tum denique quia aeque obscurum est quid sit insistere rei. Sed advertendumin possessione justa duo intervenire. Unum pertinet ad factum, quoad est actualis occupatio, seu tentio, vel (ut quoad fieri possit, recte explicetur) habitio rei ut suae; aliud pertinet ad jus, quod quis habet ad occupandam seu tenendam talem rem. Et quamvis nomen possessionis magis siguificet factum quam jus, tamen principalius est ipsum jus quam factum, et ideo illud praecipue Bartolus eo loco definivit ; maxime in praesenti materia, si paupertas aliquid de possessione excludit, magis est jus ipsum possidendi; et ideo etiam Navarrus illa definitione magis usus est, quam aliis quibus solet possessio facti declarari.

9. Distinctio notanda. — In qua duo etiam distinguenda sunt: unum est actio illa . qua res possidenda apprehenditur vel detinetur, quae potest dici possessio actualis ; quae actio non est una certa ac determinata, aliquando enim manibus, aliquando pedibus, aliquando juxta varios modos a jure praescriptos sumitur possessio ; et ideo communiter detfiniri solet, quod sit apprehensio rei corpore et animo, juris adminiculo, id est, per actionem aliquam corporalem, quae ex juris institutione seu declaratione ad hunc effectum suffticiat ; nam cum ex sola rei natura talis actio definita non sit, oportet jure humano terminari; necesse est etiam ut fiat animo habendi illam rem ut suam, id est, tanquam jure et nomine proprio tenendam ; nam qui rem alterius ipsius nomine apud se habeat, non proprie possidere dicitur, sed potius alter per ipsum. Vide Sylvest., verbo Possessio ; et Covarr., in Regul. posses., 2 p., in princ.

10. Aliud est detentio illa quae manet quasi habitualiter seu permanenter ex dicta apprehensione, seu possessione actuali, et hanc significavit Bartolus nomine insistentiae, et proprie significatur communi nomine possessionis, a qua et homo possessor, et res possessa denominatur. Quia vero haec rei detentio habitualis non consistit in aliqua physica conjunctione, vel permanente actione, aut informatione, sed in morali quodam respectu ex illa prima apprehensione relicto, ratione cujus censetur illa quasi semper adesse, quamdiu per aliud contrarium non destruitur, ideo per eamdem apprehensionem solet haec permanens possessio declarari , qua in hunc modum intelligenda est. Quando vero hac possessio facti accipitur et habetur sine jure adillam, tunc quidem 'est possessio, sed injusta ; potest autem esse justa existimatione, ut si quis putet se habere jus quod revera non habet, et tunc dicitur possessio bonae fidei, et dici potest justa formaliter, seu in conscientia, quia ad hoc sufficit justus titulus existimatus, quamvis verus non sit. Si autem scienter sine justo titulo accipiatur vel habeatur, talis est omnibus modis injusta possessio , et malae fidei nominatur. Et haec sufficiant de his juribus praesenti intentioni.

11. Alia distinctio. — Praeter haec autem jura, distinguenda sunt ea quae ad factum solum pertinent, ut sunt usus, qui facti appellatur, qui consistit in ea actione, qua homo capit actualem utilitatem ex re, etiamsi proprium jus ad illam non habeat. Huic respondet actualis vel potius habitualis detentio rei ad utendum illa, quando oportuerit , etiamsi non habeatur ut propria, neque cum aliquo jure in ipsa, quo modo ego habeo hbros, ntor autem illis quando illos lego; et illa non appellatur proprie et juridice possessio, sed tentio quaedam. Unde hic etiam annumerari potest quoddam peculium, quod dicitur tantum facti ; quale dici potest illud quod servus habet ex voluntate domini. Ft simile potest esse peculium monasticum, ut notavit Navarr. supra, n. 14 et 15. Denique annumerari hic etiam potest administratio rei, vel possessionis aliena , aut non sua; illa enim non juris, sed facti tantum esse videtur, quamvis aliquo modo dici jus potest, ut Navarrus supra loquitur ; quia vero non est proprium, sed nomine alterius, ideo dicimus hanc administrationem magis ad factum quam ad jus pertinere.

12. Objectio. — Solutio prima. — Secunda. —Jdus dupliciter sumi potest. — Dices: quomodo possunt haec omnia in solo facto consistere absque jure, si fiant; in usu enim, verbi gratia , injusto, facile intelligitur usus facti sine jure utendi; si autcm justus sit, non videtur posse separari ab usu, quia ut sit justus, oportet ut jure fiat, atque habeat quod ex aliquo jure nascatur. Respondeo primo non esse necessarium ut nascatur ex jure proprio, sed satis esse quod oriatur ex alieno per facultatem, seu licentiam concessam ab eo qui tale jus habet ; longe enim diversum est habere aliquale dominum, aut habere tantum licentiam a domino, quod revera nullum dominium est , quod magis in sequentibus explicabitur. Deinde respondeo posse esse aequivocationem in voce juris; potest enim aut legem significare, quomodo distingui solet jus divinum vel humanum, etc. Alio autem modo sumitur pro morali quadam potestate ad aliquem actum vel usum. Priori modo nunquam separatur jus ab usu justo, nam qui talem aiusum habere potest, semper habet jus aliquod, id est, legem aliquam divinam, vel naturalem, quae illi talem usum concedit, vel saltem approbat. Posteriori autem modo separabilis est usus licitus a jure proprio, et quasi intrinseco, prout explicavimus, quamvis semper requirat aut licentiam, vel permissionem ejus , qui tale jus habet, vel saltem ut alterius jus non obstet , ut contingit in usu rerum quae nondum in alicujus proprium dominium devenerunt , sed in communi usu a natura concesso relictae sunt.

PRIMA ASSERTIO. Dominia rerum esse materiam voti pauperlatis, atque ex vi illius obliguri voventem ad ea relinquenda.

13. Assertio prima et conmunis. — An et quando sit peccatum contra volun paupertatis dicere rem meam. —His positis, videndum est quomodo haec ad materiam proximam paupertatis pertineant, aut extra illam sint, per sequentes conclusiones. Dico ergo primo: dominium rerum temporalium (per quae sem- per intelligimus quae superiori capite explicata sunt) est prima et principalis pars materiae proximae paupertatis. Diximus autem supra vocari hanc materiam paupertatis, quia illa privat; paupertas ergo privat hoc dominio, et votum paupertatis est promissio non habendi hoc dominium ; atque hoc modo dicitur dominium hoc esse materia talis voti. Sic ergo explicata conclusio est certa et communis omnium, sumiturque ex D. Thoma2. 2, d. q. 186, art. 3, ubi voluntariam paupertatem per hoc explicat, quod est sine proprio vivere; idem autem est carere dominio, et carere proprio. Probarique potest ex verbis illis Christi, Matth. 19 : Vade, et vende omnia que Lhabes, et da pauperibus ; nam verbum vendendi et dandi alienationem dominii significat, et eamdem carentiam denotat verbum relinquendi ac renuntiandi, quibus aliis locis Christus utitur. Secundo, idem probari potest ex juribus in quibus paupertas voluntaria per carentiam dominii seu proprietatis explicatur, ut patet ex cap. Non dicatis aliquid proprium, 19, q. 1, quod sumptum est ex Augustino, in Reg., capite secundo, ubi habenti votum paupertatis non solum habere, sed etiam dicere aliquid proprium vetat, juxta illud Actor. 4 : Nec quisquam eorum, quae possidebat, aliquid suwm esse dicebat ; quod adeo exaggerant multi ex interpretibus in eum locum, ut dicant peccare pauperem voluntarium, qui vestem vel aliam remmeam appellet; nam si id dicit animo et intentione ut ita sit, contra votum agit; si autem absque tali intentione ita loquitur, saltem mentitur. Quod esset verum, si particula meam semper significaret proprietatem aut dominium ; quia vero saepe non sumitur in eo rigore, sed solum applicalione, seu determinatione ad proprium et particularem usum, ideo prolatio illius verbi non semper peccaminosa est ; imo aliquando potest esse prudens propter occurrentes circumstantias , vel propter consuetudinem, quae interdum declarat in bono et simplici sensu proferri. Augustinus ergo non agit praecipue de modo loquendi per vocem proprii (quamvis consilium sit illum vitare), sed de re, scilicet ut nihil tanquam proprium possideatur ; quod etiam late traditur in cap. Monachi, cap. Super, cap. Cum ad monasteriun, cum aliis de statu monach., cap. Fz parte, de Accusat. Ac denique commendatur maxime in Concil. Trident., sess. 25, cap. 2. Tertio, est manifesta ratio, quia paupertas consistit in privatione et carentia bonorum temporalium ; ergo si sit integra, et absoluta paupertas, ut nunc loquimur, maxime exciudit dominium talium rerum, quia ex dominio solent reliqui actus oriri, et quia dominium est quasi proxima ratio, per quam homo dives constituitur, vel simpliciter, vel quoad aliquid, et quia dominium est quod requirit sollicitudinem voto paupertatis contrariam, quae in eo acquirendo vel conservando adbhibetur.

14. Assertio duas partes includens. — Sed quaeres an votum paupertatis ita excludat dominium , ut actu et necessario illud expellat si antea erat, vel impediat si futurum sit. Respondeo, votum paupertatis, quod in religione fit, si sit solemne, vel alio modo juvetur dispositione ecclesiastici juris, habere illum effectum; votum autem paupertatis nude et ex se sumptum non habere illum, sed solum obligare posse ad relinquendum dominium, quod jam habebatur, et nullum postea acquirendum, si vovens perillud dominio se intendit privare. Prior pars, quoad vota solemnia, certa est, de qua postea multa dicturi sumus. Additur vero altera particula disjunctiva propter quaedam vota, quae in Societate emittunt coadjutores approbati; quae licet simplicia sint, reddunt personam incapacem proprietatis et dominii, ut constat ex Extrav. Ascendente Domino, Greg. XIII, de quo statim postea. Altera vero pars probatur, quia tale votum paupertatis est omnino simplex; quia solum est promissio quaedam non habendi aliquid proprium; nam ratio voti nude ac pure sumpta in hac promissione consummatur; ergo illa non secum affert formaliter carentiam proprii, sed solum ad illam obligat. Probatur consequentia , quia aliud est promittere, aliud dare. Item aliud est vovere, aliud volum exequi : nam qui vovet religionem , non statim fit religiosus; et qui vovet dare eleemosynam, non statim dat; sic ergo qui vovet esse pauper, id est, carere bonis, non statim fit pauper, donec illa cum effectu relinquat, vel alia non acquirat. Quae ratio non solum probat nullum votum paupertatis, et omnino simplex, quale explicatum est, non habere de facto hunc effectum, verum etiam nec posse illum habere, quantumvis promittens velit, seclusa lege humana juvante , nisi accedat alia actio voluntaria , vel contractus, qui etiam sine voto esset per se sufficiens ad hujusmodi paupertatem efficiendam. Probatur primo, quia si de facto tale votum non habet hunc effectum, ideo est quia non potest; si enim posset, quid impediret ? Secundo id declaratur, ac probatur sequentibus illationibus.

15. Corollarium primum - dives vovens paupertatem non cdet dominio, donec de suis rebus disponat. — Ex dictis enim sequitur primo, si aliquis dives, antequam disponat de rebus suis, in hoc temporis puncto emittat privatum votum paupertatis, ex tunc quidem obligari ad relinquendum dominium totius pecuIii, non tamen ex tunc et statim incipere esse pauperem , seu carere dominio suarum rerum, donec de illis disponat. Probatur, quia ex vi illius voti non transtulit illa bona in dominium alterius, neque etiam quasi pro derelictis reliquit, ut a quolibet possint usurpari tanquam bona quae nullius sunt. Constat enim manifeste id fieri non posse, et contra justitiam commutativam peccaturum, qui talia bona usurparet, et ad restituendum ea obligari eidem, qui illa antea possidebat; ergo adhuc manent illae res sub dominio ejusdem voventis, donec voluntaria dimissio, vel donatio, aut alienatio talium bonorum accedat. Constat autem posse separari nudum votum ab hujusmodi actione; imo, nisi talis actio ante votum praecedat, moraliter necessarium est ut tempore subsequatur, quia dispositio et alienatio rerum non potest subito fieri, sicut fieri potest votum , sed interdum necessaria est postea magna consultatio et negotiatio. Unde etiam intelligitur dominium proxime et quasi formaliter tolli per actionem illam alienativam, seu renuntiativam ejus, quae per se sola et sine voto statim efficit hominem pauperem in praesenti, quamvis illa non obliget ad talem paupertatem retinendam in futurum. Votum ergo, e contrario, solum, ac per se sumptum, non reddit statim et in praesenti pauperem, sed obligat ad praedictam actionem.

16. Dubitatio, quando obligetur ad divitias relinquendas.—Reslutio.—Sed quaeres: quando ergo obligabitur dives, qui votum paupertatis emisit, ad relinquendas divitias; et quamdiu eas non relinquit, quomodo potest tuta conscientia simul esse dives, et habere votum paupertatis ? Respondeo ex generali doctrina de obligatione voti petendum hoc esse ; dictum est enim obligationem voti statim incipere, et si negativum sit, pro statim et pro semper obligare; si vero sit affirmativum, et ex intentione voventis non recipiat dilationem, etiam obligare pro statim, ita tamen ut moraliter et cum commoda potestate et op- portunitate intelligendum hoc sit. In praesenti ergo votum paupertats, licet per se ac primario negativum videatur, factum tamen ab eo qui nondum divitiis renuntiavit, affirmativum est, quatenus obligat ad actionem necessariam ad relinquenda omnia. Et ideo licet pro statim obliget , tamen cum morali latitudine, non enim obligat ad praecipitandam actionem, sed ad adhibendam moralem diligentiam, ut quamprimum moraliter ac prudenter possit , sese omnibus bonis spoliet. Atque in hoc sensu interpretandum est tale votum a tali persona factum, et ideo si non sit in mora, non repugnat simul habere tale votum, et adhuc esse divitem, quia dominium illud, nec contra votum acquisitum est, nec retentum, atque posset etiam dici, ilum jam esse pauperem in fieri, et nondum amplius obligari per tale votum : si autem sit negligens, et in mora esse incipiat, jam non est tutus in conscientia, quamvis adhuc sit dominus; quae duo non repugnant, ut jam dicam.

17. Corollarium secundum : potest quis acquirere verum dominium, licet cum peccato.— Secundo sequitur, eum, qui habet hujusmodi votum paupertatis, et accipit aliquid animo acquirendi dominium illius, vel ab eo qui potest illud transferre, vel quando res nullius antea erat, verum dominium talis rei acquirere, etiamsi acquirendo vel accipiendo peccet. Sumitur ex Navarr., comm. 1 de Regul., n. 22; et ultima pars manifesta est, quia dominium ita est materia proxima voti paupertatis, ut per illud se obliget vovens ad carentiam ejus ; ergo qui acceptat dominium alicujus rei, contra votum agit; ergo peccat ; de quo latius in sequentibus. Altera vero pars probatur, quia quando concurrunt omnia necessaria ad valorem actus, si fiat, tenet, licet cum peccato fiat. Sed hic concurrunt omnia necessaria ad translationem dominii, scilicet voluntas dantis, et accipientis, cum effectu, et cum potestate ex parte dantis, et capacitate ex parte accipientis ; ergo. Major per se satis clara est. Minor etiam quoad omnes priores partes ex facto ipso supponitur. Ultima vero pars, in qua est difficultas, probatur, quia sola promissio non infert incapacitatem actus oppositi, ut patet inductione ; nam promissio non donandi non impedit quin donatio postea facta teneat, unde nec dantem reddit impotentem ad dandum, nec rem ipsam incapacem ut donetur, et similiter promissio non nubendi non reddit incapacem ad nuptias, et sic de aliis. Ratio vero est, vel quia illi actus non sunt formaliter oppositi, vel maxime quia tota efficacia promissionis est ex voluntate promittentis, quae postea impeditur per voluntatem contrariam.

18. Corollarium tertium.— Instantia diluitur.—Quot modis homo sit capas aut incapao dominii.—Unde addo ulterius, quod licet is, qui paupertatem simpliciter promittit, simul habeat voluntatem se reddendi incapacem omnis dominii, mutata voluntate, prout mutatur acceptando dominium, jam esse capacem, vereque dominium acquirere. Ratio est, quia illa prior voluntas praeter promissionem nullum intulit effectum permanentem dominio repugnantem, quia solum intulit promissionem, ut ostensum est. Dices: ipsa incapacitas est immediatus effectus talis voluntatis, nam talis voluntas efficax est, et ille effectus non videtur transcendere efficacitatem ejus. Respondeo: esto possit illa voluntas talem effectum inducere, quamdiu ipsa est, vel moraliter durat, tamen per contrariam voluntatem destruetur, et redibit homo ad priorem capacitatem ; duobus enim, vel tribus modis potest homo intelligi capax, aut incapax dominii: primo, capacitate remota, et quasi radicali, ut sic dicam, quam capacitatem habet homo, eo ipso quod est naturae rationalis et liberae, ideoque non potest esse in homine incapacitas directe huic capacitati opposita, quia per illam destrueretur homo. Secundo, potest dici capacitas proxima voluntas formalis, vel virtualis acquirendi dominium, efficax, et non impedita, cui voluntati contraria est voluntas, et propositum nullum habendi dominium , quae potest facere hominem incapacem dominii in sensu composito, non vero simpliciter, id est, illa permanente ; nam si per contrariam voluntatem illa expellatur, tollitur illa incapacitas, et redit homo ad connaturalem et proximam dominii capacitatem, quia sola prior voluntas talem incapacitatem faciebat ; illa vero per contrariam expellitur, quod locum habet sive talis voluntas licita sit, sive illicita, quia haec incapacitas non pendet ex honestate, sed ex efficacitate voluntatis.

19. Tertio. — Unde potest tertia capacitas distingui quasi media,quae consistit in proxima et morali efficacia voluntatis ad acceptandum dominium ; et hanc etiam capacitatem mon potest homo a se auferre simpliciter, per solam voluntatem suam auferendi a se talem potestatem, sine adminiculo legis, vel sine aliquo contractu, quae cum illa capacitate repugnet. Ratio est, quia, quantumvis homo velit carere illa facultate, nihil a se aufert quod per contrariam voluntatem non restituatur, nec ponit impedimentum quod per eamdem posteriorem voluntatem non tollatur, quia il]ae voluntates sunt ejusdem ordinis et efficaciae, et ideo posterior semper potest omnino destruere priorem. Et ideo posita est prior limitatio de adminiculo legis, nam per legem applicatur voluntas superioris, quae efficacior est, et ideo silex ipsa et institutio Ecclesiae adjungatur voluntati hominis promittentis paupertatem, reddatque voluntatem ejus inetficacem ad dominium acceptandum, jam non poterit homo sua sola voluntate auferre a se talem incapacitatem.

20. Addita etiam est altera limitatio de contractu , quia si homo voluntate sua se transferat in dominium alterius, vel omnia jura, ad se vel in praesenti vel in futurum pertinentia, traducat in alterum per quamdam actualem donationem, aut alium contractum, tunc ita manebit incapax proprii, ut non possit sola sua voluntate ad priorem capacitatem se resiituere, quia jam est alteri jus acquisitum, quo non potest illum privare, nec sola sua voluntate contractum rescindere. Sic enim, qui sua voluntate se vendit in servum, consequenter fit incapax dominii, quatenus servus est; sic etiam religiosus fit incapax dominii per professionem. Et ob hanc causam in principio locutus sum de simplici seu pura promissione paupertatis ; nam in praedictis casibus non est sola promissio aut voluntas carendi dominio, sed intervenit etiam traditio, et donatio, aut venditio aliqua, quae secum affert illam incapacitatem ; nam, eo ipso quod talis persona acceptat rem aliquam, ejus dominium transit in alium, cui se donavit, ex vi prioris contractus. Quando ergo votum paupertatis simplex omnino est, non obstat quominus per voluntatenr acceptandi aliquod dominium acquiratur, quia tunc neque illa voluntas est inefficax ex vi alicujus legis, neque dominium per illam acceptatum transit in alium ex vi alicujus pacti; manet ergo apud ipsum acceptantem.

21. Declaratio circa duo corollaria promima. — Resolutic. — Sed tunc videtur sequi quaedam perplexio in hujusmodi persona, quia nec potest tale dominium apud se retinere licite, quia sicut a principio illud suscipere fuit contra votum paupertatis, ita et retinere ; nec etiam videtur posse licite de tali re libere disponere, quia etiam hic est usus dominii, qui non minus repugnat voto paupertatis quam dominium ipsum. Ouid ergo faciet hujusmodi persona ? Respondeo imprimis non posse in illo statu voluntarie persevesrare sine culpa, tale dominium apud se retinendo, ut ratio facta probat. Quocirca si res illa immobilis sit, debet illam alienare, juxta ea quae inferius dicemus; si vero sit ex aliis rebus quarum usu indiget, ita ut talis usus non excedat paupertatis votum, tunc debet saltem deponere animum habendi dominium in illam, aut usum ejus ex dominio manantem, sed merum usum facti. Quando autem rem ipsam, vel propter proprietatem, vel propter superfluitatem non potest apud se retinere, licite potest de illa disponere non tanquam utens dominio, sed tanquam removens impedimentum paupertatis per usum facti jam tunc licitum, supposito priori lapsu.

22. Alia dubitatio. — Quaeri autem potest an tunc teneatur talis persona rem illam dare pauperibus, aut Ecclesia, vel possit suo arbitrio dare cui voluerit ; nam illud prius videtur esse valde consentaneum voto paupertatis, juxta illud : Vade, et vende omnia pue habes. E contrario vero hoc posterius videtur repugnare paupertati, quia videtur esse actus dominii. Dicet vero aliquis neutrum esse in eo casu faciendum, sed rem acceptam ei esse reddendam, qui dedit. At hoc nullo sufficienti fundamento dici potest, nam donatio tenuit, vel quaelibet alia alienatio, quia, ut probavi, Is, qui accepit, vere factus est dominus ; alter ergo amisit dominium absque ulla injuria ; ergo ex vi justitiae nulla manet obligatio illi restituendi seu reddendi talem rem; sed neque ex vi charitatis aut reiigionis potest excogitari ratio, ob quam illi sit reddenda talis res ex praecepto, imo neque ex consilio, per se loquendo, et ex vi objecti. Illud ergo, quod de subventione pauperum, vel consumptione in alios pios usus, optimum consilium est ; quod autem sit necessarium, affirmare non possumus ; neque enim votum ad hoc obligat, neque aliud praeceptum per se loquendo; suppono enim necessitates pauperum non esse adeo graves, ut ad hoc obligent; hoc enim contingens est et extrinsecum ; votum autem paupertatis licet obliget ad non retinendum dominium, non tamen ad expendendum bona in hos vel illos usus. Unde quod Christus dixit, Matth. 19: Fende omnia quee habes, et da pauperibus , duo consilia continet, quorum primum sine posteriori servari potest, et a multis hodie ita fit, nam dimittunt omnia, non tamen dant pauperibus; et substantia vo- ti paupertatis est de primo, non de secundo ; ergo ex vi voti paupertatis non tenetur aliquis in eo casu talia bona dare pauperibus.

23. Resolutio - potest talem rem cuà voluerit donare. — Assertio ultima. — Existimo ergo rem esse arbitrariam, et in quemcumque usum honestum posse dispensari, quia per se solum est necessarium renuntiare illis bonis, seu illa relinquere ; quod vero renuntiatio fiat in hujus vel illius gratiam, est quasi per accidens conjunctum et arbitrarium, non tam ratione dominii, quam quia nullum est praeceptum determinans hoc potius quam illud. Et declaratur in hunc modum ; nam posset talis persona rem illam a se abdicare, et nulli applicare, simpliciter illam relinquendo, ita ut a quocumque primo occupante licite accipi posset, quia per hoc implet votum, et nihil amplius facit; ergo etiam potest ita illam relinquere, ut alius, si velit, statim possit illius dominium accipere : hoc autem censetur, cum rem talem alicui donat. Denique assero, licet habenti votum paupertatis, per se loquendo, non liceat talis donatio, vel translatio dominii, supposito tamen dominio, undecumque manavcrit, etiam ex actione peccaminosa, licitam esse quamcumque actionem ad honestam illius rei alienationem, et ad reditum in priorem statum paupertatis necessarium.

SECUNDA ASSERTIO. Usumfructum, usum, et propriam possessionem esse eliam materiam proaimam paupertatis, atque adeo ex vi voli relinguendam.

24. Asservio tres partes includens. — Probatur prima pars assertionis , de usufructu.— Dico secundo, usumfructum, usum, et propriam possessionem etiam contineri sub materia proxima paupertatis, atque ita hac omnia relinquenda sunt ex vi illius voti, alioqui contra ipsum agitur. Ratio autem generalis est, quia haec vel dominium includunt, vel aliquid aequivalens dominio alicujus rei temporalis. Ouod declaratur discurrendo per singula. Et imprimis de usufructu constat esse dominium utile, quod sine dubio, licet non completum, verum tamen dominium est. Imo, quantum spectat ad utilitatem ex bonis temporalibus capiendam, hoc dominium fructuosius est quam dominium tantum directum. Unde hoc etiam dominium sufficit facere hominem divitem, eumque negotiis seecularibus implicare ; ergo renuntiatio illius pertinet ad integram paupertatem. Denique ususfructus, prout est jus utendi et fruendi re, est quid pecunia aestimabile, et qui habet illum, vere habet dominium ejus ; nam haec jura, quae res temporales a juristis dicuntur, etiam cadunt sub dominium, seu quasi-dominium, quod ad nostrum propositum perinde est. Unde potest in hoc jure intelligi quaedam quasi reflexio; nam respectu rei, qua frui et uti licet ex vi talis juris, est dominium tantum utile; tamen de hoc ipso jure est dominium proprium, quia illud distrahere licet, et in quemcumque usum convertere non prohibitum. Nec vero de hoc jure oportet fingere aliud jus, quod sit dominium ejus, ne in infinitum procedatur, sed, eo ipso quod est jus fruendi et utendi tali re, per seipsum affert dominium sui ipsius, sicut census est jus percipiendi pensionem aliquam ex fructibus rei, in qua fundatus est; quod jus eo ipso cadit sub dominium ejus qui illud habet. Hac ergo ratione, hujusmodi jura et ususfructus aeque repugnant cum paupertate, ac dominium perfectum cujuscumque rei. 95. Probatur secunda pars , de usu. — ObJectio. — Eaedem fere rationes probant alteram partem de usu, prout accipitur pro jure utendi; nam hoc etiam jus aliquale dominium utile est; licet enim simpliciter non sit dominium illius rei, qua uti licet, est tamen tale jus ad usum ejus, ut sine injustitia prohiberi non possit. Unde tale jus est bonum temporale pretio aestimabile, quod inter divitias hominum computatur; unde excludit, si habeatur, integram paupertatem. Denique qui habet hoc jus, consequenter etiam habet dominium e;jus, ideoque si injuste in illo laedatur, restitutionis obligatio orietur ex vi justitiae commutativae , quia laesus est in re sua; ergo qua ratione paupertas integra excludit alia dominia, excludit etiam hoc jus. Dices: qui solum habet jus utendi, non potest illud in aliud transferre donatione, aut venditione, etc., quia illud est jus quasi personale, ut constat ex jure, Instit., et ft. de Usu et habitat. Ergo usuarius non habet dominium illius juris. Respondetur primo, negando consequentiam, nam etiam majoratus non potest alienare bonum, et tamen est dominus, et pensionarius est dominus pensionis, licet eam non possit vendere. Nam in definitione dominii ponitur, ut sit in omnem usum lege non prohibitum ; si ergo alienatio ea tantum ratione non liceat, quia jure prohibita est, ob eam solam causam non excludetur domi- nium. Deinde negatur assumptum; nam usuarius potest vendere jus suum ipsi domino rei, et ex consensu ejus potest statim vendere, vel donare ; ita enim intelligenda sunt praedicta jura, quia non excludunt pactum, et voluntariam commutationem , quae in eo casu virtualiter fieret ; hoc autem satis est ut intelligamus illud esse aliquale dominium. Difficultates autem, quae hic occurrere possunt, tractabuntur commodius circa ultimam assertionem.

26. Probatur tertia pars assertionis, de possessione. — Sine possessione aliquando dominium acquiri pctest. —De possessione etiam proprie sumpta, res est clara, quia de ratione possessionis est, ut res non tantum corpore, sed etiam animo apud se habeatur, tanquam propria ; sed hic modus habendi rem temporalem directe repugnat cum paupertate ; ergo et possessio : continetur ergo sub materia proxima , quam excludit integra paupertas. Major ex dictis constat, quia tenere apud se aliquid ut alienum non est possidere, et ideo non repugnat paupertati, ut dicetur. Minor etiam facile patet ex dictis, quia habere proprium est rem aliquam temporalem possidere, quia et moraliter idem sunt, et proprium non acquiritur nisi media voluntate ; sed possessio includit formaliter vel virtute voluntatem habendi rem ut suam ; ergo est materia repugnans paupertati. Imo hinc obiter intelligitur actum externum, vel consummatum contra paupertatem semper inchoari a possessione, sub qua comprehendo semper quasi -possessionem jurium incorporalium. Dico autem actum externum et consummatum, ut excludam desiderium habendi proprias divitias, et similes actus mere internos , qui contra paupertatem quidem sunt, quia versantur circa materiam ex vi talis voti prohibitam , non sunt tamen actus consummati, quia per se tendunt ad externam materiam, in qua consummantur. Violatio ergo exterior paupertatis ab illo actu regulariter incipit, quo aliquis accipit rem aliquam cum volun*tate tenendi illam ut suam, quia per illam acquiritur dominium. Dixi autem regulariter, quia, licet ordinaria via acquirendi dominium sit media possessione , interdum tamen sine illa potest acquiri per solam voluntatem acceptantem in casibus a jure expressis, in quibus contingere poetest ut votum paupertatis etiam exterius violetur ante possessionem per dominii acquisitionem. Exemplum esse potest, si quis habens votum paupertatis haere- ditatem acceptet, nam per talem acceptationem statim fit dominus, etiamsi nondum possideat, leg. Cum heeredes, tt. de Acquirenda possessione, et toto titulo, ff. de Acquirenda haeredit. ; suppono enim, ut supra dixi, votum paupertatis esse integrum, et sine ulla exceptione.

27. Dubitatio specialis, si heeres instituatur. — Hic vero statim occurrebat inquirendum quid possit licite, vel quid debeat facere hujusmodi haeres institutus, vel ab intestato succedens, cum votum simplex paupertatis antea haberet. Respondeo, antequam votum paupertatis emittatur , hujusmodi eventum esse praeveniendum transferendo in aliquem, vel in aliquos pios usus omnia jura quae quocumque titulo aut modo possint aliquando ad ipsum pertinere , et tunc clarum est nihil aliud posse postea licite facere, nisi stare promissis et dispositis. Si vero ea diligentia praetermissa fuit, nihil aliud potest licite facere, nisi haereditatem simpliciter non acceptando, quia ad hoc ex vi voti tenetur ; non potest autem aut jus suum in alium transferre, nec etiam disponere, ut bona illa in usus pios consumantur, sed debet ea simpliciter relinquere ut ad eos perveniant, ad quos deficiente tali haerede pertinerent. Quia omnis alia dispositio, vel translatio in alium supponit virtualem acceptationem haereditatis, quae jam repugnat cum obligatione voti paupertatis. Antecedens patet, quia ut ille possit talem rem alteri donare, necesse est ut prius aliquo modo efficiat suam, acquirendo jus ad disponendum de illa.

TERTIA ASSERTIO. Usum facti, et omnem aliam administrationem , quae non proprao jure et nomine fit, sed alterius, non ita propríie esse materiam voli paupertatis, etc.

28. Assertio communis. — Probatur prima pars de usu facti.—Dubitatio, quomodo possit esse usus facti licitus sine jure utendi, et dominio. — Dico tertio, usus facti, et omnis rei apprehensio, aut retentio, vel administratio, quae non proprio jure et nomine fit, sed in facto tantum consistit, et ex jure, et concessione alterius pendet, non ita est per se materia paupertatis, ut omnino ex vi illius voti excludantur aut excludi possint, quamvis aliqua moderatio in his omnibus possit esse materia paupertatis juxta intentionem voventis. Doctrina hujus conclusionis communis est ; et prima quidem pars quantum ad usum facti spectat, est evidens , quia sine hoc usu temporalium rerum impossibile est hominem vivere ; non ergo potest homo prorsus se ab hoc usu privare, neque id promittere; ergo vera et Deo grata paupertas non potest consistere in tali privatione hujusmodi usus. Unde Doctores omnes in ea controversia , an fratres Minores habeant dominium earum rerum quae usu consumuntur , omnes conveniunt, ut saltem habeant usum facti, quia hic non potest omnino per votum paupertatis prohiberi. Solum potest dubitari hic de illo, quod supra tetigimus, et objecit Joan. XXII, in Extravagantibus , Ad conditorem , et Cum inter nullos, et Quia quorumdam , de Verbor. signif., quomodo, scilicet, possit esse usus facti lieitus sine jure utendi, atque adeo sine dominio aliquo, cum nemo consumere possit juste quidpiam, nisi jus habeat illud consumendi. Adde hujusmodi usum non solum esse licitum in rebus infructiferis, et quae usu consumuntur , sed etiam in rebus fructiferis et permanentibus , qua non statim suo usu consumuntur. Nam et illarum fructibus et harum commoditate uti licet; ergo ille non tantum est usus facti, sed etiam jus utendi et fruendi talibus rebus durabiliter permanens.

29. Opinio aliquorum. — Jus proprie dictumn quale sit. — Propter hocaliqui concedunt paupertatem non omnino excludere jus utendi, imo nec fruendi, simile illi quod habet usuarius vel usufructuarius, vel etiam aliqua ex parte majus illo, quia ex vi hujus juris saepe licet pauperi non solum carpere fructus ex arbore, verbi gratia, sed etiam arborem eradicare et comburere, quod non licet mero usufructuario. Sed in hoc solum esse potest aequivocatio in nomine juris, nam si omnis licentia, vel facultas domini, etiamsi ab illo semper pendeat, et pro ejus arbitrio revocari possit, jus appellatur, doctrina data sine dubio vera est, et consentanea his quae supra diximus; solum modus 1oquendi est diversus. Nam jus proprie dictum solum esse censemus illud, quod inest homini, tanquam proprium, quove suo nomine operari potest, quod etiam respectu illius ita est objectum justitia commutativae, ut sine contraria injustitia involuntarie auferri ab illo non possit ; et hoc jus dicimus per absolutam paupertatem excludi a particulari persona, et omnem usum, qui non habetur ex vi hujusmodi juris, vocamus usum facti, quantumvis ex voluntate, seu ex concessione domini habeatur. Atque ita facile respondetur ad priorem interrogationem, optime separari usum facti licitum a jure utendi, quia potest esse consensus ab eo qui habet jus, non per juris translationem, aut donationem, sed per meram facti concessionem licitam, ac semper ab ipso dependentem. Eodem modo ad alteram partem fatemur licentiam hanc se extendere ad eosdem, vel etiam ad plures actus, quam usus vel usufructuarius, non tamen eodem modo, neque cum eadem juris proprietate, et actione nomine proprio, et ideo non ita repugnare cum paupertate. Quae doctrina sumitur ex Nicolao IlI, in cap. HFait qui seminat, de Verbor. signif., in 6, et Clemente V, in Clement. Faivit de paradiso, de Verbor. signif.

30. Probatur secunda pars de tentione. — Nec Christus. neque Sancti hoc genere paupertatis usi sunt. — Atque ex his facile intelliguntur et probantur aliae partes propositae, quae sicut alia, quae ibi diximus, attinguntur breviter a Navar.. comm. 1 de Regul.,numero duodecimo et seq. Constat ergo ratione superius facta non posse aliquem honeste seprivare actuali tentione, seu quasi possessione aliquarum rerum temporalium, saltem illarum quas Paulus comprehendit, cum dixit, prima ad Timoth. 6: Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus ; quomodo enim operietur quis vestibus, nisi illas apud se habeat, saltem facto, etiamsi non habeat jus in illas? et sic de aliis; quamvis ergo moderatio et limitatio in habendis his rebus etiam solo facto possit merito ad paupertatem pertinere, totalis tamen carentia et dimissio talium rerum non pertinet ad voluntariam paupertatem prudentem, et Deo gratam. Unde nec Christus Dominus, nec Apostoli, nec alii Sancti hoc genere paupertatis usi sunt; nam, licet Christus Dominus aliquando non haberet ubi caput suum declinaret, vestes saltem habebat, quibus utebatur. Et licet in cruce illis etiam spoliatus fuerit, illumque «eeummum paupertatis gradum, et patienter, et libenter tulerit, nontamen illam nuditatem professus est tanquam paupertatem voluntariam, cujus ipse auctor et effector esset, sed illam sustinuit, tanquam unam ex injuriis et passionibus quas voluntarie pro hominibus accepit. Legimus etiam aliquando D. Francisum vestibus etiam propriis seipsum nudasse, ut bonis omnibus paternis renuntiaret ; verumtamen nec constat, aut satis verisimile est ita se spoliasse, ut omni- no nudus coram Episcopo manserit; satis enim est, sisuperflua omnia et pretiosa vestimenta abjecerit, his tantum quae ad tegendum corpus necessaria erant retentis, vel fortasse ita omnia reliquit, ut tamen jam haberet saccum eleemosynis comparatum, quo se tegeret. De aliquibus etiam Sanctis solitariam vitam degentibus interdum legimus ita coluisse-paupertatem, ut nec vestes haberent quibus tegerentur, neque alimenta, nisi quando ad actualem usum illa colligebant vel recipiebant, ut de Joan. Baptista, Paulo Eremita, Maria ZEgyptiaca, etc. Verumtamen haec, quae rarissima et extraordinaria sunt, non pertinent ad ordinariam voti paupertatis materiam, et aliqua magis sunt admiranda, quam imitanda, utpote ex speciali instinctu Spiritus Sancti facta, quale est nullo prorsus uti operimento corporis, nisi capillis, ut de ZEgyptiaca et Macario etiam fertur. Joannes enim et Paulus, sicut etiam Elias, tegumento utebantur, licet aspero et vili, quale fuit etiam illud, quo Deus statim post peccatum primos homines induit.

31. Probatur tertia pars, de administraLtione. — Assertio: etiam jus administrandi non repugnat paupertati. — Tandem administratio solius facti nullum proprium jus dominii, aut utendi, vel fruendi includit, pracise ex vi administrationis, et ideo ad objectum etiam paupertatis non spectat. Dico autem praecise ex vi administrationis, quia si ratione administrationis aliquod temporale stipendium accipiatur, ex illa parte poterit violari paupertas, si ultra mensuram vel modum debitum accipiatur, consideratis quae hactenus diximus, et voti quahtate. Administratio ergo formaliter ac per se non repugnat paupertati, quia solum est quid facti, et non proprii juris; quia res sic administratae, non ut propria, sed ut alienae tenentur, et ita non possidentur ab administrante, sed a domino per illum ; omnis etiam fructus talium rerum domino accrescit, sicut etiam res, qua pereunt, illi pereunt, ac denique ornis usus vel dispositio talium rerum respectu administratoris solum est usus facti, quia solum ex concessione et voluntate domini fit. Imo talis est hic usus, ut ex vi administrationis non possit converti in utilitatem et commodum administrantis, sed ad conservationem et augmentum ipsarum rerum in domini commodum referatur; nihil ergo habet administratio, ut sic, propter quam per paupertatis votum excludatur ; non estergo materia pau- pertatis, sed potest esse materia obedientiae, interdum ut habeatur, interdum vero ut relinquatur. Ex quo ulterius addo non solum administrationem, sed etiam jus administrandi per se non repugnare paupertati, nisi aliunde jus illud habeat emolumentum temporale, et ideo sit pretio aestimabile ; nam tunc non licet habere jus tanquam proprium, nisi praescindatur administratio ab emolumento, sicut supra de cathedra dicebamus. Si vero praecise spectetur jus administrandi, illud non est dominium, vel quasi-dominium alicujus boni temporalis, sed est veluti jus regendi, aut imperandi, quae per se ac praecise spectata non faciunt hominem divitem, secluso emolumento ex eis resultante.

32. Dubitatio, an sit materia hujus voti eacessus in usu vel peculio facti. — Circa hanc vero conclusionem inquiret aliquis, an et quomodo possit usus vel peculium facti esse contra votum paupertatis ratione excessus, etiamsi ex vi solius speciei, ut sic dicam, non sit contra paupertatem ; ut, verbi gratia, uti cibis non est materia paupertatis ; nihilominus tamen quaeri potest an uti pretiosioribus cibis, sit per se contra paupertatem, et idem est de vestibus, ac de tota supellectili rerum, verbi gratia, mobilium, pertinentium etiam ad ornatum domus, etc., an, scilicet, excessus in his sit materia paupertatis. Cui interrogationi difficile est respondere, generalem constituendo regulam praeter intentionem voventis, quando ille non vovet paupertatem secundum aliquam regulam, sed simpliciter, ut modo loquimur. Quando enim votum fit priori modo, ex ipsa regula poterit colligi mensura paupertatis in his omnibus quae insinuavimus, ut ex infra dicendis de paupertate religiosa latius constabit; quando vero fit privatum et simplex votum, vix potest certum aliquid definiri, nam ut paupertas sit licita et honesta, satis est quod non excludat usum vel tentionem rerum quae ad vitam necessaria sunt. Non est autem verisimile eum, qui simpliciter et absolute vovet paupertatem, eo ipso se obligare ad non utendum nisi necessariis, vel vilioribus rebus; quia hoc valde perplexum esset, et lubricum, et moralibus periculis expositum; quia difficillimum est debitum terminum in hujusmodi necessitate praefigere ; et quia non semper est idem, sed pro diversis circumstantiis, et opportunitatibus occurrentibus variari necesse est. Deinde, quia excessus aliquis in hujusmodi usu, vel abun- dantia rerum, secluso omni jure proprio ac rigoroso, non facit hominem divitem proprie; ergo in rigore loquendo non repugnat paupertati ; ergo si votum paupertatis simpliciter fiat, et vovens speciali intentione sua nihil explicet, non erit hic excessus, per se loquendo, contra paupertatem.

33. Resolutio dubitationis propositae. — Censeo igitur intentionem voventis esse in praesenti pro regula constituendam; nam si ille intendit sese obligare ad aliquid speciale in hoc genere usus vel ornatus, aut copiae rerum, tunc omnis excessus erit materia repugnans tali voto, ut per se constat ; seclusa vero hac intentione, nulla videtur esse posse talis obligatio, ob rationes factas. Solum potest videri alicui difficile , quod quis habeat votum paupertatis, et simul re ipsa, seu facto splendide vivat, et multa pretiosa ac superflua habeat et expendat, et nihilominus paupertatem non violet. Verumtamen si omnia illa non habeat, neque illis utatur ut dominus, sed in utroque pendeat a vero domino, et facultatem ab illo concessam seu permissam non excedat, nihil admirationis in eo est, quia paupertas substantialiter servatur, ubi nullum proprium jus vel dominium intervenit, neque expresse, neque tacite, seu aequivalenter. Poterit ergo in illo excessu esse culpa , vel rauone scandali, vel ratione indecentiae status, vel fortasse ratione periculi alterius mali; formaliter tamen ibi non invenio violationem voti paupertatis.

34. Ultima difficultas, apud quem sit dominiwn rerum. — TVaudem dubitari potest apud quem sit dominium earum rerum , quibus utitur, vel quas acquirit is, qui tale votum habet. Quia nec est apud ipsum, nec apparet apud quem alium sit ; necessarium autem videtur ut apud aliquem sit. Quidam censent esse apud Deum speciali titulo, ac raUone ; ita sentit Navar., in Comm. 2 de Regul., n. 3. Sed hoc mihi non placet, tum quia, ut in superioribus dixi, Deus non est capax novi dominii, quod illi ex nostris actibus acquiratur ; tum etiam quia nullum apparet fundamentum hujus dominii, neque ex intentione dantis, nec recipientis, vel habens, nec etiam ex vi voti paupertatis , quia per illud non obligatur homo aliquid Deo acquirere, vel in speciale dominium ejus transferre quidquid habet, vel denuo recipit , sed solum non habere aliquid proprium. Denique alias videretur obligandus, qui talem votum habet, expendere in sacros usus omnia quae sibi necessaria non sunt, quia jam res illae specialiter sunt Deo consecratae, quod videtur durum, et sine fundamento. Alii ergo censent dominium illud manere apud donantes , seu tradentes hujusmodi bona personae habenti tale votum. Quod sumi potest a simili ex Nicol. III. in c. Eziit , de Verborum signif., in 6. Et videtur verisimile quia supponimus, eum, qui accipit alia bona, non acceptare illorum dominium, quia si acceptaret, ipse fieret dominus juxta supradicta , transgrederetur tamen votum ; nos autem agimus de illo qui modo debito haec bona accipit, absque transgressione voti ; ergo manet dominium apud donantem. Patet consequentia, quia, eo ipso quod alter non acceptet dominium, contractus non perficitur quoad dominii alienationem ; ergo manet penes ipsum cujus antea erat.

35. IVon placet absolute sumpta. — Sed, licet haec responsio quoad aliqua sustineri possit, scilicet, quoad ea quae immediate donantur hujusmodi pauperi, quamdiuin eadem specie durant, non tamen videtur universaliter satisfacere inrebus omnibus, quae quovis modo aut titulo comparantur ; nam si hic pauper in eleemosynam accipiat pecuniam, et illa emat triticum, non possumus dicere dominium tritici esse apud eum qui pecuniam dedit, quia illud nunquam habuit nec acceptavit, neque etiam apud illum qui triticum vendidit ; quia ille vere factus est dominus pecuniae ; non ergo debet simul retinere dominium rei venditae. Unde fratres Minores, qui negant se habere dominium alicujus rei, et ideo aiunt dominium rerum usu consumptibilium sibi donatarum manere apud donantes , quamdiu illa in eadem specie conservantur , nihilominus aiunt, postquam in res alias commutantur, dominium caeterarum rerum , qua ex eleemosynis datis comparantur , non esse apud eos qui priores eleemosynas dederunt, sed ad Summum Pontificem transire. Hoc autem ultimum dicere cum fundamento non possumus de quolibet vovente simpliciter paupertatem, quia in Minoribus, et aliis religionibus quae similem paupertatem profiteantur, Summus Pontifex habet peculiare jus in ipsas, et verisimile est, vel speciali declaratione, vel tale institutum approbando, hoc dominium acceptando; privata autem persona vovens simplicem paupertatem, nec propterea specialiter subditur Summo Pontifici, neque ab eo habet aliquam specialem approbationem vel acceptationem.

36. Inter hanc ergo personam et illum religiosum, est similitudo in hoc, quod dominium rerum emptarum eleemosynis non manet in vendente, neque in eo qui eleemosynam dedit ; est autem dissimilitude, quod in hac privata persona non possumus assignare aliquam communitatem, vel superiorem personam, in quam transeat tale dominium, sicut in religiosis fit. Nec solum in his rebus, quae per plures contractus vel quasicontractus dicto modo comparantur, videtur hoc habere locum ; sed etiam in omnibus illis quae immediate acquiruntur titulo oneroso, seu percontractum ad justitiam pertinentem, ut si hujusmodi pauper labore suo stipendium ad victum et vestitum necessarium acquirat ; tunc enim non solum cibus et vestitus stipendio emptus, sed etiam ipsum stipendium immediate datum non videtur manere sub dominio dantis, cum loco illius jam receperit opus illi aequivalens.

31. Resolutio hujus difficultatis est, apud neminem esse. — Propter haec ergo videtar probabiliter dici posse dominium illius rei apud neminem esse, quia hoc nullum est inconveniens, et optime consistere potest cum omnibus quae in hoc facto interveniunt, et ad usum, et observationem hujus voti paupertatis sunt necessaria. Primum declaratur ex his rebus, quae nondum in alicujus speciale dominium devenerunt, ut sunt pisces fluminis, et similia ; ponamus ergo hunc hominem habentem votum paupertatis ad suum usum alquid piscari, aut venari, aut herbas ex communi agro collipere absque animo acquirendi dominium, sed solum corporaliter tenendi, aut utendi: tunc ergo haberet quis materialem possessionem, et usum rei non suae, nec alius ; non est ergo necessarium ut res, alicui persona in particulari applicatae ad usum facti, sint sub ejus vel alterius dominio. Quod vero idem possit contingere etiam in acceptatione rei, quae prius erat sub alterius speciali dominio, ita declaratur: nanm, quando aliquis praebet aliquid alteri, potest actio esse efficas quoad abdicandum vel amittendum proprium dominium, etiamsi non valeat quoad transferendum illud in alium; ut, verbi gratia, in simonia, qui dat pretium, amittit dominium ejus, et alter non acquirit ; quod autem ibi fit ex dispositionelegis, potest in praesenti intelligi ex voluntate contrahentium, nam qui dat, vult, quantum est ex se, dominium rei dimittere, et in alium transferre; qui autem accipit, licet non acceptet domi- nium in se transferendum, admittere autem potest privationem alterius, ne alius retineat jus in talem rem ; ergo donatio tenebit quoad hanc partem, etiamsi quoad aliam non acceptetur; nam cum illa duo sint separabiha, ut ostensum est, hic de facto separabuntur, cum suffticiens causa interveniat. Quod autem talis censenda sit voluntas contrahentium in hoc casu, ex parte quidem dantis manifestum est, supponimus enim illum velle dare et alienare rem, quantum in ipso est. Ex parte autem accipientis declaratur, quia ille acceptat donationem quantum potest absque transgressione voti paupertatis; sed acceptare illam quoad veram alienationem alterius, seu dominii abdicationem, non est contra paupertatem, dummodo translatio dominii in seipso non acceptetur ; ergo quamdiu ipse aliud non explicat, ita donationem acceptare intelligendus est. Quae ratio non minus procedit in eleemosynis et aliis liberalibus donationibus, quam in caeteris onerosis, quae per modum commutationis fiunt. Ita ergo in universum concluditur, omnia bona, quae hujusmodi pauper acquirit aut retinet ad suum naturalem usum, nullius esse quoad proprium et speciale dominium, quia ab uno efficaciter relinquitur, et ab altero non acquiritur, et nulla lege, consuetudine, aut alia via designata est persona, in quam tale dominium transferatur; ergo apud neminem manet. 38. Objectio.—Solutio.—bicet aliquis: ergo accipere hujusmodi bona a tali paupere ipso invito non erit contra justitiam, neque inde orietur obligatio ad restitutionem. Probatur sequela, quia neque illi fit injuria, cum non sit dominus, neque babeat jus in talem rem; neque alteri, quia nullus etiam alius esse dicitur, apud quem sit tale dominium. Item inquiro quo jure pauper ille utatur hujusmodi rebus ; supra enim dicebamus usum facti in tali persona non esse ex proprio jure, sed ex licentia veri domini, a quo semper pendet; hic autem dicimus nullum esse dominium talium bonorum ; ergo non habet locum talis facultas. Respondeo eadem objici posse in eo casu, in quo talis persona accipit ad suum usum res, quae antea nullius erant. Dico ergo tunc non indigere facultate, ut ita dicam, positiva, sed sufficere negationem prohibitionis ; nam, eo ipso quo res non est alterius, licitum est illa uti, si alias licite teneatur seu occupetur. Idem ergo dici posset, etiamsi res prius fuerit sub dominio alterius, qui tale dominium postea reliquit. Quod ergo supra de facultate utendi dicebamus, proprie locum habet quando dominus usum concedit, et dominium non relinquit, priusquam res pereat, ut contingit in amico invitante alium, et in unoquoque religioso respectu sua communitatis capacis dominii in communi. Ad casum vero de quo nunc loquimur, extendi potest, quia hic etiam usus quodammodo est ex facultate veri domini, qui fuit, licet jam non sit. Quod vero spectat ad alteram partem de injustitia, similiter applicari potest ad casum de paupere occupante bona communia, et ideo dicendum est, quamvis ille non habeat nisi tentionem facti, non posse invitum illa privari ab eo qui non est ejusdem rei dominus, absque injuria, quia unusquisque habet naturale jus ad defendendum et se, et quidquid apud se possidet, et tenet absque alterius injuria ; hoc autem jus non necessario est dominium acquisitum in rem apprehensam, sed est naturale dominium in proprias actiones, ad quas pertinet, et usus facti de re juste possessa vel obtenta, et ipsamet tentio rei, quatenus in ipsa moraliter manet actio, per quam apprehensa est. Potest etium hoc jus revocari ad illud jus naturale, quod homo habet ad nutriendum, protegendum, et conservandum proprium corpus; ad illud eenim pertinet ut non possit sine injustitia privari rebus, quas ad hunc finem apud se habet sine alterius praejudicio, et quibus possit licite uti, sive sit illarum dominus, sive non.

PrevBack to TopNext