Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Quibus modis violari possit simplex votum paupertatis, et quam grave peccatum illud sit.

CAPUT VI. QUIBUS MODIS VIOLARI POSSIT SIMPLEX VOTUM PAUPERTATIS, ET QUAM GRAVE PECCATUM ILLUD SIT.

1. Primus: modus peccandi contra hoc votum.—Constat ex generali doctrina de voto, semper ex illo aliquam obligationem in conscientia oriri, quae, in singulis votis, materiis illorum aceommodata est. Unde in praesenti etiam naseitur obligatio ex voto paupertatis, quae ex dictis de materia ejus facile intelligi poterit ; juxta modum autem obligationis erit etiam modus culpae ac peccati contra tale votum. Primus ergo peccandi modus contra hoc votum est habendo vel accipiendo dominium alicujus rei (sub dominio autem possessionem etiam propriam, et jus etiam utendi et fruendi proprium comprehendimus, juxta superius dicta, ne per singula discur- rere necesse sit). Probatur ergo assertio, quia hoc votum primo ac praecipue est promissio non habendi aliquid ut suum ; hoc enim modo ostendimus hanc esse materiam proximam, quam hoc votum respicit, ut desiruendam et tollendam; ergo immediate obligat ad carendum hujusmodi dominio; peccat ergo qui illud retinet vel acceptat ; imo etiam, qui illud cupit aut desiderat, ut bene Navar., Comment. 1 de Regul., n. 48, S 22, et n. 19, et 27, argumento cap. Voventibus, 11, q. 1. Nam sicuti ibi dicitur : Vovenlibus castitalem non solum nubere, sed etiam velle nubere damnabile est, ita hic dicimus: voventibus paupertatem non solum habere, sed etiam velle habere proprium damnabile est. Unde infert Navarrus diflicile esse servari hoc votum extra religionem, quia difticile vivitur inter homines sine eorum commercio; commercium autem sine voluntate quaerendi dominium sibi vel alteri, difficile habetur. Sed si considerentur quae diximus, non erit hoc multum diflicile, si conventiones debita intentione fiant, dandi, scilicet alteri, quod illi debetur, et acceptandi solum id quod juste ac religiose accipi potest.

2. Hoc peccatum ex genere suo est mortale, et sacrilegium. —In foro Ecclesie peccatum religiosi gravius est. — Atque hinc infertur, peccatum hoc ex genere suo mortale esse, quia est contra votum; atque adeo sacrilegium, quare in hoc nulla est dubitatio. Et gravitas hujus culpae satis exaggeratur a Clemente III, in c. Super, et Innoc. III, in c. Cumn ad monasterium, de Statu monach., ubi monachus violans votum paupertatis habendo propria, et post canonicam admonitionem in eo peccato perseverans, de monasterio ejici praecipitur, et si in morte cum tali proprietate inventus fuerit, privari ecclesiastica sepultura. Verum est ea, quae peenalia sunt, restringenda esse ad casum in quo loquuntur, nempe ad monachos, qui solemne votum paupertatis emittunt; an vero locum habeant in omnibus vere religiosis, etiamsi monachi non sint, vel solemne votum non emiserint, dicemus infra suo loco ; quod autem ad praesens attinet, certum est haec non extendi ad simplex et privatum votum paupertatis, quod extra statum religionis emittitur; et de priori quidem poena res est per se nota, quia ille non habet religionem, a qua ejiciatur. Quoad alteram vero partem, posset quidem Ecclesia illam poenam imponere propter violationem voti omnino simplicis, tamen de facto non imposuit ex vi illius textus, qui solum de religiosis loquitur. Ratio est, quia, licet vota sint ejusdem rationis, et consequenter etiam transgressiones eorum, tamen in foro Ecclesiae, peccatum religiosi gravius est, et poena dignius, et Ecclesiae etiam magis nocivum, quia est contra publicum statum ab ea approbatum, et contra promissionem speciali modo ab eadem Ecclesia acceptatam et receptam.

3. Nihilominus ex similitudine rationis recte colligimus hoc peccatum ex suo genere esse gravissimum ; nam votum simplex coram Deo non minus obligat quoad essentialem obligationem, quam solemne. Unde sancti, in generali loquentes de voto paupertatis, valde exaggerant hoc delictum, ut videre licet in Hieronymo, epist. 22 ad Eustoch., de Custodia Virgin., versus finem, ubi refert exempJum illud de quodam monacho Nitriae, qui centum solidos, quos lina texendo acquisierat, moriens dereliquit, de quo Macarius, Pambo, et Isidorus decreverunt, ut cum illis sepeliretur, dicentes : Pecunia tua ltecum sit in perditionem. Simile refert Gregorius (cujus meminit Innoc. III, dicto cap.Cum ad onasterium), lib. 4Dialog., c. 55. Basilius etiam in Constitut. Monast., cap. ult., furtum appellat hujusmodi peccatum, et comparat illud peccato Judae, quod a furto incepit. Cassianus etiam, in lib.7 de Institut. Coenob., multa de hoc peccato dicit. Et quamvis hi etiam Patres praecipue tractent de monachis seu religiosis, tamen doctrina eorum generalis est quoad culpae exaggerationem pro omnibus qui quolibet modo viam perfectionis profitentur medio voto paupertatis.

4. Quae quantitas usurpata sit sufficiens ad hoc, ut quis vitium grave proprietatis seu peccatun ortale contra paupertatene iucurrat.— Prima opinio.—Refellitur. —Difficultas autem potissima hujus materiae est, quae bonorum quantitas sufficiat ut hoc peccatum mortale sit. Quidam enim auctores, tractantes de religiosis, significant proprietatem in quacumque materia, etiam minima, contra votum paupertatis esse peccatum mortale. (uorum sententia, si vera esset, in quolibet habente votum simplex paupertatis procederet, quia non fundantur in aliqua speciah obligatione religiosi, sed solum in voti obligatione : ita sentit D. Anton., 3 p., tit. 16, c. 11, notab. 2; et Gerson, 2 parte, tract. de Variis Quaest., circa finem, Alphab. 34, litt. S, ubi exempla ponit, si procurator absque lcentia praelati emat cultellum, filum aut acum. Verumtamen hi auctores videntur supponere, omnem transgressionem voti, etiam in materia minima et partiali, esse peccatum mortale. Quod tamen principium falsum est, ut supra ostendi. Si autem illud non supponant, nullam rationem assignare possunt, ob quam illud verum sit in hoc voto potius quam in aliis; nam, licet materia ejus sit valde necessaria ad finem perfectionis, non tamen est nobilior aliis, imo nec aqualis illis, nec tam proxime ac directe pertinens ad cultum Dei ; constat autem in materia aliorum votorum, praesertim obedientiae, posse esse peccatum veniale ex levitate materiae ; ergo et in materia paupertatis.

5. Assertio prima : ad violandam mortaliter paupertatem, veguiritur materia gravis. — Qua censeatur materia gravis. — In materia furti duples quantitas consideranda. — Sit ergo certum requiri materiam gravem ; hanc vero gravitatem, et quantitatem ad illam necessariam praescribere difficile est. Quidam auctores generalem regulam constituunt, illam censeri posse materiam gravem in proprietate contra paupertatem, quae in furto sufficeret ad peccatum mortale. Hanc sequitur Cordub., in Summa Hispana, q. 109; Mendoca, in Quaest. Quodlib., q. 8, concl. ult.; Lopez, 1 p. Instruct. consc., cap. 156, concl. 5; Graffis, 1 p. Decis., lib. 3, cap. 5, num. 49, et passim alii recentiores. Sed non caret difficultate, primo, quia non apparet sufficiens ratio illius aequiparationis; nam, licet voti obligatio, ex ea parte qua pertinet ad religionem, major esse videatur, tamen aliunde obligatio justitiae videtur esse magis rigorosa ; eam enim ob causam, quoties concurrunt obligatio justitia et religionis, obligatio justitiae praefertur; et cum furtum sit contra justitiam, potest in minori quantitate esse mortale peccatum , quam sufliciat ad peccandum mortaliter contra paupertatem. Aliunde etiam difficile est hanc proportionem observare et accommodare; ad quod explicandum, adverto, duplicem quantitatem in materia furti considerari. Una dicitur absoluta, quia secundum se et respectu omnium gravis est. Alia dicitur respectiva, id est, comparatione facta ad indigentiam et necessitatem personae a qua res per furtum aufertur; sic enim potest esse interdum peccatum mortale in quantitate secundum se minima, ob nocumentum grave, quod inde potest in altero redundare. Sicut enim illa mulier, quae in Evangelio duo minuta obtulit, magnam cleemosynam fecisse dicta est, eo quod ex sibi necessariis obtulit, ita auferre ab aliquo duo minuta sibi valde necessaria, potest esse peccatum mortale. Haec igitur consideratio posterior non habet locum in praesenti, tum quia, per se loquendo, et secluso scandalo, nulla apparet necessitas vel utilitas, ob quam materia, quae absolute spectata non estgravis possit reputari gravis per respectum ad operantem, vel ad aliquem alium finem in materia paupertatis ; tum etiam quia haec quantitas non habet definitum terminum, ut secundum illam fieri possit aequiparatio ; nam hac solum inter determinatas quantitates fieri potest. Si auten: comparatio fiat secundum priorem quantitatem absolutam, aut incerta etiam videtur, aut nimiam licentiam tribuit contra paupertatem.

6. Qua quantitas sufficiat in materia furti ad peccatum mortiale. — Ad quod explicandum, adverto praeterea de hac absoluta materia furti varias fuisse opiniones inter auctores. Quidam existimarunt vel duos argenteos esse sufficientem materiam absolutam peccati mortalis, u Cordub. supra sentit cum Navarro, in Summa, cap. 17, n.3 et 4, et in Comment. de Furto, ad cap. Finale, 14, q. 6, n. 11 et 12; et Covar., lib. 1 Variar., c. 3, n. 12, qui inter alia fundantur in hoc, quod furtum unius gallina non excedit hanc quantitatem, et tamen censetur esse mortale, cum pro tali furto actio in judicio detur, juxta S Gallinarum, Instit. de Rerum divisione, qui textus parum probat, quia non in particulari de furto unius gallina, sed absolute de furto gallinarum et anserum loquitur. Solum ergo videntur dicti auctores potuisse fundari in quodam prudenti arbitrio, considerata pecuniae aestimatione ; illud tamen omnibus fere posterioribus viris doctis rigorosum nimis visum est, et nulla sufficienti ratione fundatum, quia tàle furtum per se non infert magnum nocumentum proximo, nec, secundum moralem aestimationem, continet injuriam quae per se sufhiciat ad laedendam graviter charitatem et amicitiam humanam.

7. Ex quo videtur ulterius inferri, etiam duos vel tres aureos, imo et decem, non satis esse ad constituendum peccatum mortale furti; quia si illos auferas a rege, vel homine ditissimo, nullum fere nocumentum ei infers, et quasi nihil moraliter aestimatur. Unde Angel., verbo Furtum, n. 34; et Sylv., verbo Furtwun, q. 2; et Med., Cod. de khestit., q. 10, S Occurrit, significant quantitatem hanc non posse in furto designari, nisi per comparationem ad personam cui fit furtum, saltem sub communi consideratione indigentiae ejus, vel abundantia, vel alterius circumstantiae, quae indicet an nocumentum grave sit, necne. Alii vero, licet fateantur furtum interdum esse mortale ob quantitatem rei acceptae in se, et absolute sine notabili detrimento respectu persona a qua aufertur, nihilominus vel non putant illam quantitatem esse unam, sed multiplicem, saltem per comparationem ad diversos status et ordines personarum; vel certe si una materia designetur, quae respectu omnium mortalis sit, putant esse assignandam satis magnam, ut duorum, vel trium aureorum, ut videre licet in Soto, 5, de Justit., q. 3, art. 3, ad 3; Petro Navar., lib. 3 de Restitut., c. 1, n. 30 et sequentibus, ub juxta sententiam magis receptam concludit respectu divitum, etiam regum, duos, vel forte etiam unum aureum esse materiam gravem; respectu vero communium personarum habentium mediocres facultates, quatuor vel quinque argenteos; respectu vero pauperum, duos vel etiam unum. Vel certe melius magisque consequenter dicendum erit juxta hanc sententiam, unum aurenm esse materiam gravem, ita ut, licet a rege auferatur, sit peccatum mortale, quia licet non inferatur ei notabile damnum, aufertur ab eo notabile bonum, et moraliter aestimabile, ut quid grave et utile ad humanas actiones, ut recte dixit Major, in 4, d. 15, q. 25, circa principium. Infra aureum vero nunquam erit furtum peccatum mortale ex quantitate absoluta, sed solum ex respectiva. Quae licet generali quadam partitione recte dividatur per illa tria membra divitum, mediocrium et pauperum hominume, nihilominus sub illis potest esse multa varietas, semperque in particulari consideranda erit ratio gravis nocumenti, quandoquidem bonum ablatum secundum se spectatum grave non est.

8. In anateria paupertalis qualis quantitas sit gravis jucta pradicia.—Ex hac ergo recepta doctrina, si vera est regula data, videtur certum materiam necessariam ad peccandum mortaliter in materia paupertatis esse ad minimum unum aureum. Probatur, quia illa sola censetur hic sufficiens ad peccatum mortale quae in furto sufficit secundum se, seu secundum absolutam ejus considerationem, quia secundum respectivam nulla est quantitas certa infra terminum absolutum, sed infinite variari potest, et idco cum illa non potest fieri comparatio; sed quantitas illa absoluta in furto ad minimum est unius aurei; ergo eadem ad minimum necessaria est in materia paupertatis ad peccatum grave contra paupertatem : hoc autem nullo modo videtur admittendum ; est enim contra commune judicium recte sentientium de paupertate, e: setque aperire januam, nimiamque licentiam dare religiosis ad violandam paupertatem; et sane D. Gregorius, qui propter solos tres aurceos censuit tam graviter fuisse puniendum religiosum, ut et in morte omni fratrum communicatione et consolatione, et post mortem religiosa sepultura propter illud privaretur, valde gravem, vel potius enormem censuit esse culpam illam, et consequenter indicavit multo minorem quantitatem suflicientem fuisse ad peccandum mortaliter in illa materia.

9. Ostenditur ratio difficultatis praesentis.— Ex his ergo satis declaratum est, regulam illam praesenti quaestioni cum difficultate applicari. Et ratio a priori est, quia ex diverso capite oritur mahtia et gravitas sacrilegii proprietatis, et furti; in furto enim attenditur laesio proximi in bonis externis ad usum vitae necessariis, et ideo quantitas materiae sumitur ex aestimatione talium bonorum in ordine ad talem usum, vel absolute, vel respective; in violatione autem paupertatis non attenditur nocumentum Deo illatum in bonis ejus; nam hoc nullum est; nec respective, quia Deus non est capax proprie nocumenti; npeque absoiute, quia homo revera non usurpat aliquid, quod revera esset sub speciali dominio Dei, ut ex supradictis constat, et amplius statim explicabitur. Solum ergo in hoc peccato consideratur infidelitas servandi promissionem Deo factam, et injuria quae inde in Deum redundat. Ad hoc autem gravis materia censenda est, non solum ex eo capite quod sit pecunia, vel res notabilis aestimationis in ordine ad usus humanos, sed quod sufliciat ad constituendam promissionem gravem in ordine ad divinum cultum. Confirmatur, quia votum faciendi eleemosynam obligat sub mortali in multo minori quantitate, quam sit unus aureus; nam si quis promisisset dare in eleemcsynam quatuor argenteos, et id omitteret, judicio cujusque prudentis peccaret mortaliter, nullo habito respectu ad necessitatem proximi, vel grave nocumentum ejus, sed solum ad promissionem Deo factam, quae continet gravem cultum ejus: ergo simili modo in praesenti.

10. Resolutio circa quantitatem gravem paupertatis. — Quantitas quatuor argenteorum est materia gravis. — Quocirca si loquamur de regula extrinseca, haec videtur mihi satis accommodata, scilicet, quantitatem illam, quae promissa in eleemosynam sufhiceret ad peccatum mortale in transgressione talis voti, sufficere etiam ad similem culpam in transgressicne paupertatis per dominii acquisitionem ; videtur enim esse aequalis ratio in ordine ad fidelitatem et cultum Dei. Regula autem intrinseca ad hoc judicium ferendum, tam in re de qua agimus, quam in exemplo adducto de voto eleemosynae, non occurrit alia praeter aestimationem talis materiae in ordine ad divinum cultum , quae solum cx prudentum arbitrio, et communi scensu videtur sumenda, et ad summum extendi potest ad quantitatem quatuor argenteorum , ita ut in illa, et in quacumque magjori, transgressio voti sit peccatum mortale; in minori vero regulariter excusetur a mortali culpa , nisi aliunde ex circumstantiis occurrentibus amplius aggravetur ; neque in his rebus moralibus possumus aliquid certius aut firmius assererc.

11. Discrimina inter hanc paupertatem et religiosam. — Ne tamen aliquis hinc sumat occasionem errandi circa paupertatem religiosorum, quamvis de illa postea ex professo dicendum sit, notandum est hoc loco multiplex discrimen inter hanc et illam. Primum esse potest, quia religiosus regulariter non est capax dominii, secularis vero habens simplex votum paupertatis , licet illud acceptare non possit , non est tamen incapax illius. Haec vero differentia ad rationem culpae non multum refert, et in superioribus satis explicata est. Secunda ergo differentia est, quod religiosus est pars alicujus communitatis, et quod acquirit, acquirit communitati, et quidquid habet ad suum usum, est sub dominio communitatis, vel alterius, qui communitati illum usum concedit, juxta modum suum (quod dico propter religiosos Minores). At vero privata persona, quae habet simplex votum paupertatis , non est pars alicujus communitatis, et ideo bona , quibus utitur, non necessario sunt sub proprio jure vel dominio alterius.

12. Corollarium primum. — Ex qua differentia sequitur primo, quoties religiosus usurpat aliquid tanquam proprium , ita violare votum paupertatis , ut simul injustitiam et furtum quoddam committat , quia accipit alienum invito domino. Quod peccatum maxime patet, quando ex bonis acquisitis jam monasterio aliquid usurpat, quia illud revera non est suum, sed alienum. Unde, licet non haberet votum paupertatis, ex hoc capite esset injustum accipere illud propria auctoritate, sine formali vel interpretativa saltem voluntate praelati. Eadem autem malitia invenitur in his, quae de novo religicsus acquirit, usurpandis ut propriis, quia ratione voti et pacti cum religione, quidquid acquirit, acquirit religioni ; et ideo eo ipso usurpat alienum, si sibi illud appropriet, sicut servus furtum commlittit, si sibi accipiat, qucd acquirit domino. At vero persona privata, quamvis violet votum paupertatis proprium accipiendo aut retinendo, non facit alteri injuriam, nec furtum aliquod committit ; quin potius vere efficitur dominus, ut supra dictum est.

13. Secundum - in religioso que quantitas sit gravis. — Atque hinc fit ut, in hoc peccato proprietatis a religioso commisso , recte possit pro regula accipi , quantitatem illam, quae sufficit ad peccatum mortale furti, sufficere etiam ad peccatum mortale religiosi sibi aliquid appropriantis. Accipiendum tamen est furtum juxta materiam subjectam , et respectu talis religionis, talisque personae : atque ita non procedent contra regulam sic applicatae difficultates supra positae. Quia vero in tali peccato religiosi duae malitiae iuveniuntur, injustitiae scilicet et sacrilegii contra votum, certum videtur nunquam esse mortalem malitiam sacrilegii ratione proprietatis, nisi etiam maltia injustitia mortalis sit, et ad hoc maxime deservit regula supra data ab auctoribus. Àn vero, absolute loquendo, quoties peccatum est mortale in ratione sacrilegii, sit etiam mortale in ratione injustitiae, dubitari potest, quia interdum haec separantur ; licet probabile sit in religioso respectu religionis non separari, de quo statim.

14. Tertium. — Dico ergo in persona privata, seu non religiosa habente votum simplex paupertatis, ita posse separari utramvis malitiam, ut grave vitium proprietatis seu sacrilegii committatur absque injustitia , seu furto ; nam talis persona, accipiendo et volendo aliquid ut proprium, per se non committit furtum, nec injustitiam , quia potest accipere aliquid a vero domino, et ex voluntate ejus ; aliunde vero non habet relationem ad communitatem aliquam, in cujus in- juriam illa proprietas redundet. Est ergo tantum sacrilega, et ideo non potest recte quantitas illius sacrilegii ex quantitate furti mensurari.

15. Quartum corollarium. — Addo etiam in tali persona posse aliquando inveniri peccatum mortale furti sine peccato mortali contra votum parpertatis, idque dupliciter. Primo, ex parte intentionis, ut, si accipiat alienum non intendens obtinere dominium, vel proprietatem ejus, sed tantum usum facti, ut si invito domino accipiat equum ejus solum ad equitandum, vel si fructus aliquos in magna quantitate ad comcdendum accipiat ; in his enim actibus potest esse gravis malitia furti, quod tamen per se non sit contra paupertatem , cum ibi proprietas neque intendatur, neque acquiratur. Quod enim acceptio fiat invito domino , vel nolente, pertinebit ad rationem justitiae, non vero ad proprietatis vitium. Unde etiam in religioso potest inveniri hic peccandi modus contra justitiam, et non contra paupertatem quoad proprietatem ; quod ideo addo, quia ex alio capite peccabit religiosus contra paupertetem , quia non solIum dominium, verum etiam neque usum rerum accipere potest , sine licentia superioris sui ; hoc autem genus culpae non habet locum in voto simplici paupertatis nude sumpto in persona privata, quia illa non obligatur ex tali voto ad non utendum rebus absque alicujus praelati licentia. Dices: eo ipso quod talis persona vovet paupertatem, vovet non uti re aliena, nisi de licentia domini, quia, eo ipso quod domini licentiam non expectat, utitur illa tanquam dominus. Respondetur negando assumptum, quia qui vovet paupertatem , sicut non vovet temperantiam, ita nec justitiam. Unde, licet respectu justitiae imputative, ut sic dicam , censeatur uti re illa tanquam propria, tamen revera non utitur, nisi ut aliena, quia non intendit illam facere suam, sed solum illius usum habere.

16. Alio modo posset esse hoc peccatum cum intentione accipiendi proprium, et nibilominus esse veniale contra paupertatem ex levitate materiae, et tamen esse peccatum mortale furti ; ut, verbi gratia, si quis aeciperet acum, penicillum, aut aliud instrumentum parvi valoris ab artifice, cui magnum Iucrum cessaret ob carentiam talis instrumenti, peccatum illud in ratione furti esset mortale, et tamen in ratione proprietatis esset veniale, etiamsi instrumentum illud sumeretur cum intentione habendi illud proprium, quia illud damnum respectivum , unde habet peccatum illud ut sit mortale ratione injurie, non auget quantitatem illius materiae, vel deformitatem ejus in ordine ad paupertatem ; semper enim manet dominium de re levi, eodem modo ac si instrumentum illud acceptum esset ab aliquo, qui plura similia haberet. Idemque est de acceptione argenti ab homine pauperrimo, vel divite ; nam respectu voti paupertatis semper erit veniale, licet in ratione furti respectu unius sit mortale, et respectu alterius veniale.

17. Objectio. — Solutio. — Dices: in voto simplici castitatis omne peccatum , quod est mortale, ut est contra virtutem castitatis, est etiam mortale, ut est contra votum; ergo in praesenti omne peccatum , quod est mortale in ratione furti , erit etiam mortale contra paupertatem. Respondetur negando consequentiam , quia in priori directe fit votum de non violanda castitate, et ideo materia gravis de non violanda castitate est etiam gravis transgressio illius voti: hic autem non fit directe votum de non furando, sed de non habendo proprio , quae duo sunt valde diversa, et invicem separabilia, ut ostendi ; et ideo quando conjunguntur, potest circumstantia augens unam malitiam non redundare in aliam. Et ratio clara est, quia circumstantia, quae hic auget malitiam furti, non est in quantitate ipsius materiae, sed in nocumento proximi, ex quo tamen non fit ditior ille qui rem accipit ; et ideo non gravius violat paupertatem. Unde propter contrariam rationem , potest contingere ut peccatum non sit mortale, quatenus est furtum, et nihilominus sit mortale, quatenus est acceptio dominii contra paupertatem , ut si furetur quatuor argenteos a rege, vel homine ditissimo, quia illa quantitas, neque absolute, neque respectu talis personae, aestimatur sufficiens ad gravem injuriam, tamen ad infidelitatem et sacrilegium satis gravis est, ut declaravi.

18. Quid de religiosis in hac materia sentiendum. —Haec, quae diximus de habente votum paupertatis simplex extra religionem, servata proportione, applicari possunt ad paupertatem et personam religiosam respectu alterius personae extrinsecae, seu quae non est ejusdem religionis, a qua aliquid furetur, quia si religiosus accipiat acum vel penicillum parvi valoris ab artifice, et ob illius carentiam magnum ei cesset lucrum, illa usurpatio erit peccatum mortale contra justitiam, non tamen contca votum paupertatis, ut ex dictis constat ; et idem est in aliis exemplis adductis. Dixi hanc doctrinam veram esse respectu tertiae personae extrinseca, quia probabile est quantitatem gravem in ratione proprietatis respectu religiosi illam alienantis a religione, esse etiam gravem in ratione injustitiae, et e converso quantitatem gravem in ratione nocumenti videri etiam sufficientem in ratione proprietatis: nam in religioso votum paupertatis includere videtur specialem habitudinem ad propriam religionem, atque adeo virtute continere votum non furandi aliquid ut proprium ex bonis ipsius religionis. Hoc tamen non est ita constans, quin valde probabile sit etiam in religioso posse esse acceptionem graviter injuriosam ratione nocumenti, et non ratione proprietatis, ut facile ex dictis intelligitur.

19. Quintum corollarium.—Ultimo ex dictis intelligitur, seclusa proprietate et dominig, vix posse inveniri alium modum violandi paupertatem, privatim et simpliciter promissam. Declaratur, quia religiosus non solum peccat contra paupertatem, acquirendo vel retinendo aliquid ut suum, sed etiam dando aliquid sine licentia praelati, ex bonis quibus alias ipse licite uti potest; vel etiam peccat, si ad proprium usum aliquid habeat sine licentia praelati, vel independenter a voluntate illius; neuter autem peccandi modus habet in praesenti locum, quia hoc votum simplex paupertatis per se non respicit superiorem aliquem, cujus licentia ad hujusmodi rerum usum necessaria sit. Potest ergo, qui hujusmodi votum habet, recipere quae sibi donantur, sine alicujus licentia, dummodo ad suum usum, non ad proprietatem recipiat; et quia hic usus non est etiam limitatus ex vi voti paupertatis ut sic (nisi alia fuerit specialis intentio voventis), potest, quae ad proprium usum babuerit, aliis donare, non tanquam dominus, sed tanquam dispensator, qui quantum ad hoc voluntati alterius astrictus non est, vel certe quia permittit alteri ut dominium illius rei accipiat, quae sub alterius dominio non erat; cum enim ipse non sit dominus, non tam ipse dat dominium, quam permittit ut alter accipiat, cedendo ad illud qualecumque jus, quod ratione actualis tentionis habebat, ne ipso invito res possit ab alio occupari.

20. Ultimun corollarium.—Ac tandem hinc notari potest alia differentia inter hanc personam et religiosum in modo habendi proprium; nam religiosus non solum quando hoc directe et explicite intendit, sed etiam quan- do facto ipso ita se gerit invito superiore, ac si esset dominus, occulta retinendo, donando, etc., ut proprietarius delinquit, sicut infra videbimus. Privatus autem habens simplex votum paupertatis non potest contra illud per proprietatem peccare, nisi directe intendat sibi acquirere dominium, quia alias potest sine facultate rem accipere ad usum, et eam occulte retinere, atque de illa disponvre; ergo non est unde colligamus voluntatem vitii proprietatis, nisi habeat satis expressam et claram. Atque hoc colligi potest ex Navarro, Comment. 1 de Regular., n. 17, $22, ubi dicit voventi paupertatemi satis esse negative non velle proprium, ut non peccet, etiamsi non habeat positivam voluntatem non habendi proprium. Et alia multa sumi possunt ex eodem n. 19, usque ad 23.

21. Dubitatio - an talis peccet per displicenliam voti facti. — Denique inquirere potest aliquis, an quitale votum emisit, peccet postea eo ipso quod displiceat illi paupertas, ita ut nollet eam promisisse aut profiteri. Et est hic specialis ratio dubitandi, quia per tale votum promittitur pauperias voluntaria, non coacta ; nam illa prior sola est utilis et in consilio; desinit autem esse voluntaria eo ipso quod displicet; ergo eo etiam ipso violatur votum. Dicendum nihilominus est, si illa displicentia solum sit per velleitatem, et poenitentiam imperfectam praeteriti facti, non excludat autem absolutam voluntatem permanendi in paupertate, et carendi omni proprietate et dominio, non peccari directe et per se contra votum, quia nec ex generali ratione voti, neque ex speciali talis voti est ibi specialis malitia sacrilegii. Prior pars constat, quia, licet quis doleat promisisse, si tamen firmus perseverat in voluntate servandi promissum, et debito tempore illud explet, non potest dici infidelis, licet minus liberalis esse videatur. Imo in eo quodammodo se magis fidelem ostendit, quod, non obstante nova displicentia aut difficultate, promissionem fideliter implet. Secunda pars probatur, quia, non obstante illa displicentia, paupertas absolute et simpliciter voluntarie servatur ; illa enim displicentia solum causat involuntarium secundum quid, et objective; voluntas autem efficas servandi votum reddit paupertatem simpliciter voluntariam, non tantum objective, sed etiam effective. Si autem displicentia paupertatis tanta esset, ut induceret voluntatem seu desiderium habendi proprietatem, seu dominium rerum, jam tunc fieret direc- ta voti transgressio. Cavendum est etiam ne tanta sit paupertatis displicentia, ut ea occasione exponat se homo morali periculo, vel acceptandi dominium, vel accipiendi alienum; tunc enim indirecte committeret homo culpam, cujus periculo se exponit, juxta illud: Qui amat periculum, perilit in illo ; hoc autem periculum ex tali effectu proveniens vix potest moraliter cognosci, donec aliquo simili eventu vel effectu manifestum fit.

22. Difficultas, an et a quo sit dispensabile hoc votum paupertatis simplicis. — Supererat hoc loco dicendum de dispensatione hujus voti; verumtamen nihil habet speciale. Nam cum sit simplex, absque controversia dispensabile est ex justa causa, quae tam in hoc voto quam in aliis ad valorem dispensationis necessaria est. Addit etiam Navarrus, Comment. 1 de Regular., n. 21, quem nos etiam supra secuti sumus, tale votum non solum a Papa, sed etiam ab Episcopo dispensabile esse, quia, licet sit perpetuum, non est ex reservatis jure vel consuetudine. Unde fit ut per privilegia, quibus omnia vota non reservata commntantur, possit etiam vel dispensari, vel commutari, pro qualitate privilegii, juxta tenorem ejus. Derique ex iisdem principiis constat posse hoc votum vel in toto, vel in parte dispensari juxta exigentiam causae aut necessitatis ; nam hoc etiam commune est ounibus votis, et nullam habet in praesenti specialem rationem difficultatis aut exceptionis. Nam quae diximus probant integram dispensationem esse possibilem, tam validam quam licitam ; multo autem facilius potest esse licita partialis dispensatio, qualis erit si concedatur alicui, ut possit habere dominium usque ad talem quantitatem, et non majorem, vel talium rerum, verbi gratia , mobilium, aut se moventium, et non immobilium, quia facilius reperiri poterit sufficiens causa quae reddat justam talem dispensationem, saltem propter tollenda pericula, dubitationes aut scrupulos, quae fortasse non esset sufficiens ad absolutam dispensationem justam , quae saltem requirere videtur, vel moralem aliquam necessitatem sumendi statum matrimonii, pro quo est necessaria illa dispensatio, vel aliqua alia ratio pertinens aut ad commune bonum, aut saltem ad commodum plurimorum, sine praejudicio vel discrimine propriae salutis spiritualis.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6

Caput 6