Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

CAPUT VII. QUAM SIT ANTIQUUM IN ECCLESIA UT RELIGIOSI NULLUM HABEANT PROPRIUM, VEL QUO JURE AUT TEMPORE VOTUM SOLEMNE INTRODUCTUM SIT.

1. Prima sententia affirmat, a tempore Apostolorum incepisse hoc genus paupertatis. — Qui existimant omne dominium in particulari, vel capacitatem ejus essentialiter repugnare statui religioso , consequenter asserere debent hoc genus paupertatis ab initio nascentis Ecclesiae fuisse a religiosis viris observatum; cum enim negare non possint a principio Ecclesiae fuisse viros religiosos, negare etiam non poterunt fuisse in eis omnia, quae sunt de essentia status religiosi ; si ergo paupertas et votum ejus, excludens dicto modo proprietatem omnem privatam, est de essentia religiosi status, dicendum omnino est hanc servasse et Apostolos, et omnes successores eorum in statu religioso. Non videtur autem hoc alienum a Sanctorum Patrum traditione, qui proprietatem ubique detestantur tanquam religioni omnino contrariam, ut constat ex illo celebri exemplo- de monacho proprietario, qui post mortem extra locum sacrum cum pecunia sepultus est, clamantibus monachis : Pecunia tua tecum sit in perditionem ; quod commemorat Innocentius IlI, in c. Cum ad monasterium . de Stat. Monachor., referens illud ex Gregor., 4 Dialogorum, c. 55. Sed est multo antiquius, nam de anachoretis illud refert Hieronymus, in Epistola ad Eustoch., de Custodia virginitatis, versus finem, et simile habetur nomine Augustini, sermon. 4 ad Fratres in eremo, et inde sumpta videntur jura ecclesiastica, in quibus poena imponitur religioso proprietario, si in eo statu moriatur, ut, scilicet, suffragiis et sepultura ecclesiastica privetur , ut patet ex dicto cap. Cum ad monasterium , et cap. Monachi, et cap. Super quodam, eodem tit. Hinc etiam Basilius, in sermone de Monast. exercit., seu de Ascesi : Monachum (inquit) oportet nihil in vita quod juris sui propriwm sit possidere. Idem in Epistola ad Canonicos, non longe a principio ; idem sermon. 2 de Institut. Monach., ubi hanc paupertatem ponit tanquam fundamentum rehgionis, tum propter tollendam sollicitudinem temporalium rerum, qua mcentem maxime distrahit ; tum etiam propter unionem eorum qui in religione vivunt; quod mirum in modum exaggerat regula 8, ex fusioribus, et in regula 41, in fine, habet haec verba notanda: Nam quà in eo semel animum obfirmarit, ut ne suarum quidem ipsius manuwnm esset dominus, et alterius arbitrio permisit dispensandum , quidquid possent efficere operis, quo pacto non is a seipso videatur dissentire, si eorum, quee ad artium exercitationem necessaria sunt insrumentorun, postulet ut jus penes se sit, in caque dominii sibi auctoritatem usurpet? Et ad eumdem modum dixit S. Benedictus, in sua regula, c. 58, monachum a die professionis nihil posse habere proprium, cum nec proprii corporis sui potestatem habiturus sit. Qui omnes Patres non ut novam institutionem hanc tradunt, sed ut a suis etiam antecessoribus observatam, quod etiam intelligere licet ex Severo Sulpitio, in Vita D. Martini, c. 7; et apud Surium, tom. 6, ubi de monasterio octoginta monachorum, quod Martinus construxerat , ait: Nemo ibi quicquam proprium habebat , omnia in medium conferebantur ; et ex Athanasio, in Exhortat. ad monachos, inter alia ait, nec prabenda eleemosynae gratia aliquid habiturum religiosum ; et infra : Quia non potest parum est, quod totum est. Neque quisquam amplius dedit , quam qui sili nihil reservavit. Plura sumere licet ex Cassiano, lib. 4 de Institut. renun. Quibus omnibus antiquior fuit Urbanus I, qui anno Domini 224 floruit, et tamen in sua Epistola prima decretali monet, ut quicumque communem vitam susceptam habuit, et novit se nihil proprium habere, videat ne pollicitationem suam irritam faciat. Constat igitur hanc esse antiquissimam Ecclesiae observationem, atque adeo ad statum religiosum fuisse semper necessariam.

2. In contrarium autem esse videtur primo quod lib. 2, c. 12, dictum est, nullum fieri incapacem dominii, ex solo proposito, aut voto voluntatis propriae ; imo neque ex vi alicujus pacti humani, nisi juris canonici auctoritas, seu Ecclesiae institutio et approbatio accedat ; hoc autem jus non fuit ab initio Ecclesiae, nec videtur multum antiquum ; ergo neque illud genus paupertatis, que omnem proprietatem excludat, fuit semper in Ecclesia, et consequenter nec potest per se pertinere ad religiosm statum. Minor probatur primo, quia nullum sufbiciens indicium talis juris in tota antiquitate invenitur, usque ad tempora Justiniani imperatoris, hoc est, usque ad 530 annum Domini, quo tempore ipse edidit jura infra referenda ; nam omnia, quae adduximus de proprietate prohibita religiosis, ad summum probant prohibitionem, non incapacitatem, quae longe diversa est ; unde nec probant carentiam proprii dominii, sed solum proprietarii usus, ut videbimus.

3. Secundo, tantum abest ut habeamus sufficientia testimonia illius juris, vel consuetudinis in antiquis Ecclesia temporibus, ut potius multa vestigia contrarii usus ostendi possint. Primum est, quia olim erant multi religiosi solitariam vitam degentes, qui actu nulli proximo superiori specialiter erant subjecti, ut Paulus Eremita, et similes, quos veros religiosos fuisse sentit D. Thomas, q. 1806, art. 5, ad 3, et q. 188, art. 8, ad 3. Illi ergo non potuerunt talem paupertatem profiteri, quia non poterant non habere aliquas res necessarias ad victum et vestitum , quarum dominium , quantumvis essent viles , apud aliquem erat ; non autem apud aliquam communitatem, vel praelatum, quia neutrum habebant ; ergo apud ipsos. Unde sine alicujus facultate poterant de eis disponere in quemlibet honestum usum pro suo arbitrio. Secundum huic simile est, de his praesertim feminis, qua in privatis domibus statum religiosum assumebant ; hunc enim usum aliquando fuisse, infra tractando de divisione religionum ostendemus, et interim observari potest ex Concilio Elibertino, can. 27, et Hieronymo, epist. 16 ad Principiam, et epist. 44; et ex Gregor., lib. 3 Dialog., c. 14, et homil. 38 in Evangel. At vero in eo statu non poterant hujusmodi personae non habere aliquid proprium unde alerentur, ut iidem Sancti eisdem locis indicant, quia non habebant - ommunitatem ad quam dominium suarum rerum pertineret, et omnino carere rebus omnibus non poterant ; ncque etiam alebantur communibus bonis Ecclesiae, nam illa consuetudo non multum duravit.

4. Tertium indicium proprietatis et dominii est testamentum ; at invenimus olim religiosos testamentum condidisse ; nam de Antonio refert Athanasius in vita ejus, sic bona sua legasse : Vestimentorum mevrum sit illa divisio: melotem, et pallium tritum, cui superJaceo , Athanasio Hpiscopo date, quod mihi novum ipse detulerat ; Seraphyon Episcopus aliam accipiat melotem , vos cilicium habetote vestimentum, et valete. Et de Hilarione refert Hieronymus, in vita ejus, in fine: Cum absens esset Hesichius, quasi testamenti vice brevem manmu propria scripsit epistolam, omnes suas divitias ei relinguens, Evangelium scilicet, et tunicam sacceam, cucullam, et palliolum ; nam minister ejus ante paucos dies obicrat, quasi illum potius relicturus haeredem esset. si vixisset. Imo Valentinianus Imperator, qui anno Domini 365, et Martianus, qui anno 450 coeperunt imperare, legem statuerunt in favorem testamenti legati, aut cujuscumque dispositionis et ultima voluntatis personae religiosae in pietatis opere, ut constat ex leg. Generali, cod. de Sacros. Eccles., et similis constitutio refertur ex Theodosio et Justiniano Imperatoribus, in leg. Si quis presbyter, cod. de Episc. et Cleric., ubi etiam designatur quis debeat succedere clerico, aut monacho, aut mulieri, quae solitarie vite dedita est, si nullo condito testamento decesserunt, et (quod mirabilius est) prius dicitur ut succedant parentes et cognati, et illis deficientibus, Ecclesia, vel monasterium cui forte fuerat destinatus, vel destinata. Quibus locis Glossae et Doctores advertunt, in illis temporibus monachos habuisse proprium, quod etiam notat Salicetus, in Authent. Nunc autem, cod. de Episc. et Cleric., dicens per illam correctum fuisse antiquum jus, quod permittebat monachis habere proprium. Sic etiam Augustinus, serm. 1 de communi Vita Clericorum, alias serm. 52 ad Fratres in erem; aliter et melius serm. 49, de Diversis; ibi ergo, c. 2, refert Januarium quemdam condidisse testamentum, et Ecclesiam haeredem instituisse, et quamvis illum deploret, significans in ea re graviter peccasse, non tamen negat testamentum fuisse validum, neque argentum testamento legatum vere fuisse Januarii ; sed significat licite non potuisse illud retinere propter vitam communem , quam profitebatur; aut certe quia cum dolo illud retinuit, et sine facultate de illo disposuit. 5. Quartum indicium est, posse institui haeredem, vel succedere in bonis aiterius ; quod potest sumi ex Augustini loco proxime citato, nam refert Januarium illum duos filios reliquisse, masculum in monasterio virorum, et feminam, in monasterio Monialium ; inter quos nihilominus de haereditate paterna erat contentio. Verum est inde non colligi eos jam fuisse professos , imo dicitur non fuisse in eetate legitima. Pachomius etiam, in sua regula, c. 82, praecipit ne aliquis ex monachis visitet moniales, nisi qui habet inter eas propinquas consanguineas; et subdit : S autem de ante conversione, paterna eis debetur heereditas, mitient cum his probatee etatis virum, etc., ubi supponit paternam haereditatem potuisse deberi monialibus. Et de divo Arsenio refertur in vita ejus, quemdam senatorem eum instituisse haeredem, et quamvis Arsenius noluerit haereditatem acceptare, tamen senator supponebat illum fuisse capacem ; quod exemplum postea iterum commemorabimus.

6. Quintum indicium sumi potest ex exemplis antiquitatis. Nam ex Hieronymo, in Vita Hilarionis, prope finem. intelligimus Antonium habuisse hortulum arboribus consitum. Videres senem (dicitur ibi) cum discipulis B. Antonii huc atque illuc discurrere ; hic aiebant psallere, hic orare, hic operari, hicfessus residere solitus erat, has vites, has arbusculas apse plantacit, illam aureolam manibus suis ipse composuit ; hanc piscinam ad irrigandum hortulum multo sudore fabricatus est ; istum sarculum ad fodiendam terram pluribus annis habuit ; et infra : Postquam autem ad hortulum cenerant, videtis (inquit Isaac) hoc pomarium arbusculis consitum, et oleribus virens, etc.; et quamvis dici possit hortulum non fuisse proprium Antonii, sed communem discipulorum, tamen cum Antonius eremum prius multo tempore habitaverit, quam discipulos vel sectatores haberet, verisimile est hortum illum, etiam cum solus esset, possedisse. Adde ex eadem vita Hilarionis colligi, hanc fuisse consuetudinem monachorum illius temporis, quam bene declarat lepidum illud exemplum duorum monachorum, ad quos Hilarion, visitandi causa omnes Patres, aliquando divertit cum sociis. Quorum alter cum vineam haberet, diligenter eam custodiri fecit, ne ab hospitibus tangeretur, quod ita factum est. Alter vero, Sabas nominatus, vineam etiam habens, omnes monachcs ad eam depascendam invitavit : Erant autem qui vescebantur non minus iribus millibus ; cumque centum lagenis estimata fuisset integra adhuc vinea , post dies viginti trecentas fecit ; porro ille parcus frater multomimus solito colligens, etiam id quod habuerat , cersum in acetum sero doluit. Et alia ibi referuntur, quae plane supponunt singulos monachos habuisse aliquas possessiunculas, ut proprias, vel in rebus mobilibus, vel in immobilibus. Et similia sumi possunt ex Vitis Patrum, p. 9.

7. Quatuor gradus paupertatis. — Ut explicemus quod in hac re probabilius apparet, supponendum est quatuor modos paupertatis intelligi posse in viro religioso (agimus autem de paupertate particularis personae, ut talis est, nam de paupertate communitatis, et personae, ut est pars illius, infra dicturi sumus). Primus modus seu gradus est ejus, qui nec licite, nec valide habere potest dominium alicujus rei, neque illa tanquam propria uti; quem gradum paupertatis nunc servant omnes, qui emittunt votum solemne paupertatis. Secundus gradus erit ejus qui non possit licite habere proprium dominium alicujus rei, neque etiam ulla re tanquam propria uti, quamvis non sit incapax dominii, qualis esset paupertas per votum omnino absolutum et integrum paupertatis, si non esset per Ecclesiam solemnizatum, ut constat ex dictis supra de voto simplici paupertatis. Tertius gradus est, si quis nec sit incapax dominii, nec ex voto teneatur statim illo privari, sed solum nulla re ut propria uti; qui gradus paupertatis invenitur in religiosis scholaribus approbatis Societatis Jesu. Quartus gradus erit, si quis ex voto non obligetur ad carentiam dominii, vel omnis usus rei ut propria ; sed solum ad non habendum nec quaerendum temporalia bona ultra certam mensuram suffticientem ad sustentationem vitae, juxta aliquem honestum vel perfectum finem sibi praescriptum. Hoc enim votum, et honestum, et possibilc esse, per se notum videtur.

8. Suppono secundo aliquem modum paupertatis necessarium esse ad religiosum statum, atque adeo servatum esse ab omnibus vere religiosis, qui ab initio in Ecclesia fuere. Probatur, quia supra ostensum est aliquam paupertatem voto consecratam esse de essentia status religiosi; sed in latitudine paupertatis voluntaria nullus videtur posse excogitari gradus, qui sub aliquo eorum quatuor non contineatur , quia paupertas religiosa non potest excludere omne dominium, et omnem usum rerum temporalium , quia talis paupertas voluntarie sumpta, non esset honesta, quia esset contraria natura , et fini etiam status religiosi; ordinatur enim ad divinum obsequium ; nemo autem posset Deo praestare obsequium, neque aliquid operari, si nec usum rerum ad vitam necessariarum haberet. Hic ergo usus objici non potest per paupertatem voluntariam, sed limitari, et ad eam mediocritatem reduci debet, quae perfectum Dei obsequium non impediat ; non potest autem limitari,-nisi aliquo ex dictis modis.

9. Illis autem omnibus commune esse debet, ut nimia superfluitas temporalium bonorum, quae sollicitudinem et distractionem se- cum afferre solet, auferatur. Quod si haec tantum moderatio adhibeatur , constituetur quartus modus supra positus. Si autem moderatio non tantum adhibeatur in quantitate bonorum,, ut sic dicam, sed etiam in modo, ut scilicet sit dependens eb aliena voluntate, etiamsi dominium rei retineatur , constituetur modus tertius. Si autem non solum adhibeatur moderatio et modus in ipso usu, sed etiam dominium abjiciatur ex vi propriae volIuntatis et promissionis, non adjuncta incapacitate per legem, constituetur gradus secundus ; addita vero incapacitate constituetur primus. Omnes ergo morales modi voluntariae paupertatis in particulari in illis continentur ; nam si quis velit ex illorum commixtione, seu mutua participatione alios confingere, vel usuales seu morales non erunt, vel ad illos reducentur, quod facile consideranti patebit ; ergo necesse est aliquam paupertatem ex dictis in statu religioso profiteri. Potest autem inquiri, vel de possibili, quis illerum graduum sufficiat ad hunc statum. In quo nulla est quaestio de primo gradu ( constat enim illum esc sufficientissimum ), sed de tribus aliis. Vel potest esse quaestio de facto, id est, de usu, qui circa hoc in Ecclesia fuit.

ASSERTIO PRIMA. Aliquando slatum reltigiosum substantialiter constilisse in aliquibus cum paupertate, qua nec domimum, nec usum independentem excluderet, sed tantum usum rerum vitae superfluum, probabile est.

10. Dico ergo primo probabile esse statum religiosum aliquando fuisse cum sola paupertate quarti generis, atque adeo illam esse sufficientem ad statum religiosum substantialiter constituendum. Priorem partem hujus assertionis suadent duo prima indicia, quae superius adducta sunt, de religiosis antiquis, vitam omnino solitariam agentibus, vel ita privatam, ut non essent partes alicujus communitatis ; nam in illis non videtur habere potuisse locum alius modus paupertatis. Quod quidem quoad priorem partem confirmat dictum Augustini explicantis illud Matth. 6 : IVolite solliciti esse quid manducetis, nec corpori cestro quid induamini, lib. 2 de Sermone Domini in monte, c. 13 et 16. et lib. de Operibus monachorum, c. 23 et 26. Nam in priori loco ait, illud solum dici, ne superflua quaerantur, nec etiam necessaria duplici corde, id est, spiritualia propter illa quaerendo, et non potius e contrario. Poste- riori autem loco eamdem repetens expositionem addit : Non ut ista non procurent, quantum necessitati satis est, unde honeste poluerint, sed non ista intueantur, ut propter ista faciant quidquid in Evangelii praeconio facere jubentur. Et in eodem c. 23 ait: Si verba illa ita intelligantur, ut nihil in crastinwm reponatur, non poterunt ista servare, qui se per multos dies a conspectu hominum separatos, et nulli ad se proabentes accessum, includunt seipsos viventes in magna intensione orationum. Hi enim facillima quidem atque cilissima, secum tamen alimenta includere consueverunt, qua in illos dies, quibus a nullo videri statuerunt, sufficiant ; quorum exercitationem (subdit) non solum non reprehendo, sed quantum dignumn est laudare non possum. Quod si hoc dicit Augustinus de his, qui ad tempus illud vitae genus sumunt, multo magis illud probabit in illis, qui solitariam vitam perpetuo coluerunt, quos aliquid reservasse, et ad necessarium vitae sustentationem habuisse, necessarium erat. Quod probat historia quam refert Gregorius, tertio lib. Dialogorum, c. 26, de Mena Venerabili, qui solitariam vitam ducebat, et ad usum suum nihil aliud, nisi pauca apium vascula possidebat, etc., quae mira virtute refert, et a latronibus, et ab ursis fuisse custodita. Et deinde subdit illum solitum fuisse recipere, qua a populis vicinis sibi offerebantur, ut haberet quod ipse ad se venientibus offerre potuisset. De quibus rebus, et dominium, et liberam administrationem habuisse videtur. Alteram vero partem confirmat alia historia, quam de tribus sororibus, amitis suis, refert idem Gregorius, homil. 38 in Evangelio, quas appellat virgines sacras: Uno (inquit) ardore converse, uno eodemque tempore sacratee, sub districtione regulari degentes in domo propria socialem vitam ducebant, etc., et tamen infra subdit de una illarum, Gordiana : Conductorem agrorum suorum postmodum in maritum duvit, scilicet post sanctam aliarum mortem; habebant ergo agros in illa regulari vita.

11. Tria impedimenta perfectionis per paupertatem auferuntur. — HRatione declaratur assertio, quia paupertas non est propter se necessaria ad perfectionem , sed solum ut medium tollens impedimenta perfectionis acquirendae, scilicet, sollicitudinem et affectum bonorum temporalium, juxta doctrinam D. Thommae 2. 2, q. 184, art. 3, et 185, art. 6, ad 1, et q. 186, art. 3 et 7, ex quo infert, q. 188, art. 7, non esse unam et eamdem pauperta- tem in omni statu perfectionis necessariam, sed in unoquoque statu illam , quae suo fini fuerit proportionata, dummodo sufficiens sit ad tollenda impedimenta perfectionis acquirendae, alioqui non poterit esse proportionata ad aliquem finem specialem alicujus vert status perfectionis, nisi prius intelligatur sufliciens ad generalem finem, qui in quocumque statu religioso intendi debet. Sed cum possessione, proprietate, et usu aliquorum bonorum temporalium potest esse paupertas sufficiens ad finem perfectionis acquirendae, tam in genere, quam in aliqua certa specie. Ergo. Probatur minor discursu ejusdem D. Thomae, in d. art. 7. Nam tria sunt impedimenta perfectionis, quae per paupertatem auferuntur, scilicet, sollicitudo temporalium rerum, amor divitiarum, et elationis seu gloriae vanae occasio. Haec autem duo ultima sufficienter minui possunt vel impediri per magnam diminutionem divitiarum, quae optime intelligi potest, etiamsi aliqua bona temporalia ut propria habeantur. Nam, ut D. Thomas ibidem ait, illa duo non consequuntur nisi ex abundantia divitiarum ; si ergo votum paupertatis sufficienter auferat omnem hujusmodi abundantiam et supertluitatem , et obliget ad possidendum solum necessaria ad convenientem usum et statum, poterit ex hac parte esse sufficiens ad tollenda haec impedimenta perfectionis acquirendas, etiamsi de illis bonis necessaris proprietas habeatur. Nam si quis impleat illud Pauli : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti simus, 1 ad Timoth., cum ea moderatione, quam illamet verba indicant, et perfectio inquirit; si quis (inquam) hoc impleat, etiamsi illarum rerum proprietatem habeat, quantum est ex parte materiae et objecti, non habebit occasionem inanis gloriae aut nimii affectus divitiarum. Dico autem, quantum est ea parte maLerie , quia hanc solam occasionem minuit paupertas, qua non obstante potest homo ad minima nimium affici, et in illis inaniter gloriari, quod non solum contingit in his qui proprietatem habent, sed etiam in his qui solo usu debent esse contenti, ut est apud Cassianum, collatione A4, c. 20 et 9f.

12. Quid de sollicitudine judicandum. — At vero primum impedimentum, scilicet, sollicitudo (ait ibidem D. Thomas) non potest omnino auferri, quia sicut non possunt homines sine his rebus temporalibus vivere, ita nec omnem illarum sollicitudinem, vel potius curam ac providentiam omittere, quia sine hac cura etiam necessaria deficiunt; ergo si paupertas talis sit, quae hanc sollicitudinem sufficienter moderetur, quamvis non omnino auferat, poterit esse sufficiens ad perfectionem acquirendam ; sed, non obstante proprietate paucarum et necessariarum rerum, potest esse multum moderata haec sollicitudo, ita ut non impediat perfectum Dei famulatum; ergo potest esse talis paupertas sufficiens ad statum perfectionis. Minor patet ratione generali, quia, si desit sollicitudo quaerendi plura, ad regenda et conservanda solum ea, quae necessaria sunt ad vitam, pauca sollicitudo sufficit. Deinde in particulari declaratur exemplis supra positis ; nam si quis profiteatur vitam solitariam et contemplativam, et parvam habeat possessionem, cujus ipsemet curam gerat, sine magna distractione vel sollicitudine poterit inde sustentari. Idem esset si haberet certos reditus moderatos, quibus necessaria vitae sibi compararet. Item intelligi posset, nulla habens bona immobilia, seu stabilia, sed ex fidelium oblationibus, seu cleemosynis vivens, eorum tamen, quae sibi darentur, dominium et proprietatem acquirens; nam ex hoc nulla sollicitudo ei accresceret, sed major ponenda esset in elecmosynis quaerendis, quae sollicitudo non est contraria perfectioni. Idem modus paupertatis intelligi posset in praedicatore evangelicc perfectionem revera profitente, quique ex voto et animo contentus esset necessariis ad victum, et ad vestitum moderatum, et suo statui proportionatum, qui ex bonis propriis partem ad hunc finem necessariam sibi reservaret, ne aliis molestus esset, vel ne lucri gratia evangelizare videretur; sic enim Paulus nolebat necessaria accipere ab his, quibus praedicabat, ne eos offenderet, laborabatque propriis manibus, ut se sustentaret, Actor. 20, 1 ad Corinth. 9, unde non sine aliqua sollicitudine alebatur; si ergo alius praedicator vel nesciret manibus laborare, vel ei non vacaret propter studium, vel contemplationem sibi necessariam, possetque ex propriis bonis modica sollicitudine sustentari, non videretur id repugnare perfectioni, si ex voto paupertatis circa omnia alia omnem occasionem majoris sollicitudinis excludat. Atque in hunc modum exposuisse videtur auctor Imperfecti illa verba Matth. 6: Nolite solliciti esse, dicens: Sufficit labor , quem pateris propter necessaria, noli de superfluis laborare ; et recte Maldonatus: IVon omnem prohibet sollicitudinem, sed eamn que ex diffidentia erga Deun proftcisci- tur , et eam quae a Dei servitute hominem distralit, e eam quam servus erga dominwm habet ; premiserat enim: Non potestis servire Deo et mammona-.

13. Sed inquit D. Thomas, citato loco, haec vera esse de sollicitudine quae adhibetur circa res communes; non vero de illa quae adhibetur circa bona propria; quia sollicitudo circa bona communia pertinere potest ad charitatem, quae est finis perfectionis ; sollicitudo autem circa bona propria pertinet ad amorem privatum, quo quis se temporahter amat, et ideo habere aliquid proprium perfectioni religiosi status repugnat. Respondetur primo hanc rationem ad summum procedere, quando divitiae propriae sunt abundantes, ultra id quod ad sustentationem vitae necessarium est. At vero de necessariis non videtur ratio efficax, tum quia sicut conservare vitam, et id velle ac intendere, non est alienum a perfectione charitatis, ita nec sollicitudo earum rerum, quae praecise ad hunc finem necessariae sunt; tum etiam quia, sicut ipsa vita amari potest et debet propter divinum famulatum , maxime ab eo qui perfectionem profitetur, ita sollicitudo rerum temporalium ad conservandam vitam propter eumdem finem in eodem statu assumenda est; et sic non pertinebit ad amorem privatum, sed ad amorem charitatis. Secundo addo, etiam si divitiae sint abundantes, et majorem aliquam sollicitudinem requirant, posse nihilominus sollicitudinem illam non esse ex amore privato, sed charitatis, si tantum ad pietatis opera destinetur, quidquid ex eis ultra necessaria ad vitam abundaverit. Unde si quis in privato statu perfectionis hunc finem vitae activae sibi proponeret, non esset alienum a perfectione illius status abundantiores divitias in eo retinere, et paupertas talis status posset in duobus consistere: primo, in intentione et obligatione non habendi illas, nisi ad hunc finem sustentandi se, et benefaciendi proximis, vel aliis modis colendi Deum, et honorandi Sanctos. Secundo, in intentione et obligatione non quaerendi illas negotiatione et sollicitudine quae implicent negotiis secularibus. Sic enim sollicitudo, quae adhiberetur circa talia bona, licet forte impediret altiorem gradum perfectionis , qualis est in contemplatione, vel spiritual auxilio proximorum, non tamen impediret absolute perfectionem charitatis, sicut in simili dixit D. Thomas, cit. loco. Unde potest tandem confirmari conclusio. Nam haec paupertas, quae varis exemplis declarata est, revera est satis magna, et comprehensa sub Christi consilio; satis enim videtur omnibus renuntiare , qui nihil sibi reservat, nisi quod ad vitam necessarium est; ergo ex hac parte sufficit ad constituendum statum perfectionis; ei aliunde ex parte finis non repugnat, ut est ostensum; ergo absolute sufficiet.

ASSERTIO SECUNDA. Probabilius est semper viguisse in Ecclesia paupertalem in statu perfectionis, quae eaxcluderetl usum rerum independentem a religiosis.

14. Nihilominus dico secundo : probabilius est semper fuisse in Ecclesia usitatum, ut in statu perfectionis paupertas esset per abdicationem proprietatis, saltem quantum ad usum, atque id est moraliter necessarium ad proprium statum perfectionis. Hanc assertionem, quatenus traditione et auctoritate probari potest, suadent qua in principio hujus capitis adducta sunt, et quae de antiquitate voluntariae paupertatis supra, tractando de votis simplicibus, adduximus. Nec dubitari potest quin paupertas excludens aliquam propriationem omnium bonorum temporalium sit magis consentanea consiliis Christi : Nisi quis renuntaverit omnibus quae possidet ; et exemplis Apostolicis : Fcce nos reliquimus omnia; et consuetudini primitivae Ecclesiae, quando erant illis omnia communia, cum espositionibus et sententiis Patrum, quas circa rem hanc in superioribus adduximus.

15. Secundo, potest explicari ratione sumpta ex D. Thoma, q. 188, art. 7, quia paupertas non sclum est necessaria ad perfectionem propter minuendam sollicitudinem et affectionem ad bona temporalia; sed etiam propter perficiendam illam, si qua fuerit necessaria, id est, ut non ex amore privato ac temporali, sed ex charitate adhibeatur ; sed ad hunc finem maxime confert paupertas, quae proprietatem aliquo modo excludat ; nam quamdiu res possidetur et tractatur ut propria, etiam amatur ut propria, et consequenter fit, tum ut amor non sit adeo purus et spiritualis, tum etiam ut non sit adeo moderatus et independens, sicut in viro perfecto, vel tendente ad perfectioncm esse debet. Et quamvis verum sit hoc non esse ita necessarium, quin possit is, qui habet aliquid proprium, non amare illud amore proprio, inordinate vel imperfecte, tamen non est dubium quin illa proprietas aliquam huic amori praebeat occasionem. Et ideo licet illa proprietas absolute non repugnet perfectioni personali, videtur tamen multumrepugnare statui perfectionis,ad quem maxime spectat hujusmodi occasiones auferre; vel saltem certum est caeteris paribus hoc ad majorem perfectionem pertinere. Non videtur autem minus certum, statum perfectionis semper fuisse in Ecclesia cum illo modo paupertatis, qui ad finem acquirendae perfectionis per se ac moraliter magis expediens est, et aliunde non habet repugnantiam, sed potius maximam convenientiam cum illo statu, qualis est hic modus paupertatis per abjectionem proprietatis. Quis enim dubitat statum hunc habuisse maximam perfectionem in Apostolis, et in sectatoribus eorum, quorum series et successio nunquam in Ecclesia defuit?

16. Tertio, explicatur assertio discursu facto per varios status virorum perfectorum, seu tendentium ad perfectionem, respondendo simul objectionibus factis, quatenus huic assertioni obstare possunt. Primus gradus est eorum, qui vitam omnino solitariam assumpserunt ; in quibus nullus modus expropriationis videtur possibilis, sallem quantum ad eas res paucas et viles, quas possidebant, quibusque utebantur. Sed in his duo considero. Primum est, in eo statu potuisse habere et servare votum, nullum habendi dominium talium rerum, ideoque verisimile esse illud habuisse. Primum ita declaratur, quia dominium in actu non comparatur, scilicet sine consensu propriae voluntatis, quia tota potestas dominandi in libertate posita est, et ideo nullus capax libertatis fit actu dominus rei, cujus antea non erat, sine consensu propriae voluntatis. Unde fit ut, licet aliquis accipiat aliquid ad usum, si non habeat affectum, et consensum formalem vel virtualem acceptandi dominium ejus, non acquirere illud ; unde licet axioma jurisperitorum et Theologorum habeat, dominium rei, qua nullius erat, acquiri a primo occupante, intelligendum id est, si fiat animo et intentione comparandi dominium ejus, juxta aliud principium : Actus agentium non operantur ultra intentionem eorum. Sic ergo in his viris perfectis, qui vitam omnino solitariam a principio ac semper professi sunt, intelligere possumus hac moderatione animi fuisse usos rebus omnibus, ut solum commoditatem necessariam, non proprietatem in eis vellent, et ita potuerunt actu carere semper dominio rerum, Nam in principio quando converte- bantur, renuntiabant omnibus quae antea habebant ; earum vero, quas postea ad usum continuum, vel donatas acceptabant, vel ex communibus agris aut montibus accipiebant, poterant semper usum tantum accipere, ut explicatum est. Quod autem ita fecerint, per se credibile est; erant enim viri perfectissimi, et sine dubio observabant quod scriptum est a Paulo, 1 Corint. 7: Reliquum est, ut qui habent uxores tanquam non habentes sint ; multo ergo magis quascumque res alias ; unde subdit : Ft qui emunt tanquam non possidentes , et qui utuntur hoc mundo, tanguam non utantur ; ita ergo utebantur illi Sancti suis rebus, ianquam non habentes illas quoad dominium, non solum quoad affectum, id est, quia non inordinate illas diligebant ; sed etiam quoad effectum, nimirum, quia solum ex illis volebant quod necessarium erat, scilicet, usum, non autem proprietatem. Nec multum speculari necesse est anipsi hacc ita expresse cogitaverint ac distinxerint, nam satis est quod practice habuerint animum renuntiandi omnibus, et solum uti rebus necessariis ad vitae sustentationem. Unde etiam fit verisimile hunc affectum voto firmasse, nam intelligebant, et esse Deo gratius, et ad firmandum suum propositum et statum utilius ; unde cum maximum habuerint desiderium perfectionis, verisimile est coluisse totam hanc perfectionem paupertatis, quae in illa solitudine non repugnabat. Quod facile intelligere licet in his religiosis, qui post coenobiticam vitam in solitudinem se recipiebant, et ibi ex spontaneis fructibus terrae aut arborum, vel ex fluminibus, aut quocumque alio modo necessaria vitae accipiebant; id enim faciebant sine affectu repugnante voto paupertatis, quod secum deferebant. Ita ergo intelligi potest etiam in his qui a principio solitudinem amplexi sunt.

17. In eremitis quomodo fuerit usus non proprietarius. — Diflicilius autem in eo statu intelligi potest usus non proprietarius. Et circa hoc considero secundo, hunc statum vel non fuisse proprie ac formaliter religiosum, ut sentit Gratianus, in S E contra, post c. Perlatum, 19, q. 3, vel non potuisse omnino carere obedientia religiosa, vel obligatione ejus, ut ex superius dictis in generali de statu religioso intelligi potest, et magis explicabitur infra descendendo ad particulares divisiones hujus status. Eo ergo modo quo illi viri habebant obedientiam vel ejus usum, poterant etiam habere, et sine dubio habebant usum rerum, non proprietarium ; si autem carebant subordinatione obedientiae, mirum non est quod et proprietarium usum habere possent, quia proprie et formaliter statum religiosum non habebant, etiamsi eminenti quodam modo, et in praparatione animi dici possint illud habuisse, ut infra cum D. Thoma explicabimus. Declaro singula: nam proprietarium usum appello illum, qui pendet ex sola propria voluntate, et non ex aliena, cui opponitur usus communis, seu absque proprietate, qui est pendens semper a voluntate alterius. Quicumque ergo vivit in obedientia religiosa, capax est hujus posterioris usus, et consequenter est capax illius paupertatis, quae excludat omnem proprietarium usum. Si ergo in illa solitudine servari poterat aliqua subordinatio obedientia, ut revera poterat, vel ad aliquem Episcopum viciniorem, vel ad aliquem praelatum seu Abbatem in proxima solitudine commorantem, ut de Antonio, Macario et Pacomio legitur, in ordine ad eumdem poterat rigorosus usus paupertatis observari, ad quem generalis facultas expressa vel tacita cum dependentia in praeparatione animi sufficiebat. Si vero aliquis ita professus est solitariam vitam, et a principio nulli promiserit vel servaverit obedientiam, sed solum instinctu Spiritus Sancti gubernatus fuerit, ut, verbi gratia, Joannes Baptista, vel fortasse Paulus primus eremita, vel alius similis, tunc non video quomodo in actuali usu rerum potuerit in re ipsa habere illam dependentiam, quae tollit proprietarium usum ; solum ergo possumus intelligere illam in praeparatione animi, subjiciendi se in hoc cuilibet homini propter Deum, si ad majus Dei obsequium, ei ad majorem sui perfectionem expediret ; vel certe habendo illam dependentiam in affectu, respectu instinctus Spiritus Sancti, scilicet, non accipiendi alium usum harum rerum, nec majorem, nec meliorem, quam quod Deo gratius, et ad suam perfectionem utilius esse sentirent. Et hoc modo dicimus illum statum potuisse esse eminenti modo, et in praeparatione animi religiosum, non tamen proprie et formaliter, ut nunc loquimur ; nam sine obedientia speciali ad aliquem hominem loco Dei non constituitur hic status, ut supra dictum est.

18. Generalis ratio assertionis posite. — Ex quo discursu generaliter concluditur ratio, ob quam semper potuit in omni vero ac proprio statu religionis observari propria paupertas, quoad usum non proprietarium; idque non solum magis conveniens, sed etiam moraliter necessarium esse ad debitum ordinem et perfectionem talis status, ac proinde ita existimandum esse, servatum semper in Ecclesia fuisse. Probantur omnia ex jillo principio, quod in vero ac proprio statu religioso necessaria est obedientiae subordinatio ; ubicumque autem est haec subordinatio, potest esse dependentia in omni usu temporalium rerum a superiori voluntate ; ergo etiam potest esse illa paupertas, qua vetat usum rei, ut propriae. Quae illationes omnes ex dictis sunt notae. Ex quo ulterius per se evidens est, hoc esse convenientius et perfectius, tum quia inter rationem obedientiae erit major et perfectior subordinatio, si ad hunc etiam usum extendatur; tum etiam quia intra latitudinem paupertatis, caeteris paribus, erit major abdicatio earumdem rerum. Quod autem sit etiam moraliter necessarium ad debitum ordinem ct perfectionem, in vita quidem communi est per se evidentissimum, quia sequeretur summa confusio, et occasio multorum abusuum in tali communitate; in vita autem privata non est tam manifesta deordinatio, nihilominus tamen posset esse occasio et nimiae sollicitudinis, et multorum defectuum, qui facile committuntur per liberum usum rerum temporalium.

19. Quid dicendum de illis qui in privatis domibus olim religiose vivebant ?—ltaque, ut ad antiquum usum revertamur, circa secundum indicium supra positum, de his, vel viris, vel sacris virginibus, quae in privatis domibus statum religiosum olim servabant, si supponamus illum fuisse vere ac proprie statum religiosum, dicendum consequenter est in eo statu servatum fuisse, non habere proprium, saltem quoad proprietarium usum. Probatur, quia in tali statu necessarium erat aliquod votum paupertatis, juxtia superius dicta de statu religioso; aut ergo erat absolutum votum de omnimoda paupertate, et sic hunc etiam gradum includebat ; vel erat cum aliqua certa limitatione, et sic nulla poterat esse commodior et securior, et ad perfectionem aptior, quam habere usum rerum dependentem a voluntate alicujus superioris, qui in tali statu deesse non poterit; supponimus euim in eo fuisse obedientiae votum. Atque hoc saltem modo intelligi posset dictum a Hieronymo, in epist. 8 ad Demetriadem: Ha eo tempore quo virginitati perpetue consecrata es, Iua, non tua sunt, imo vere tua, quia Christi esse ceperunt, que avia vivente, vel ma- tre, ipsarum arbitrio dispensanda sunt; quamvis ex verbis infra referendis incertum mihi sit, an status Demetriadis esset vere religiosus, vel tantum status simplicis continentiae, qualis nunc a multis extra religionem servatur. Similia etiam videntur verba illa apud eumdem, epist. 13 ad Paulinum: Jam non sunt tua quae possides, sed dispensatio tibi credita est. Itaque si hujusmodi personae vovebant obedientiam Episcopo, prout verisimile est, ab illo vel ab aliquo ejus vices tenente dependentiam habere poterant in usu rerum suarum, praesertim si in alios usus praeter pios convertendae essent ; nam quoad eleemosynas faciendas, et similia opera, fortasse erat eis facultas concessa ex vi illius paupertatis, quam profitebantur ; nam hac fortasse ratione dixit Hieronymus Paulino: Dispensatio tibi credita est ; praedixerat enim : PreeLer victum, et vestitum, et mamfestas necessitates, nihil cuiquam tribuas, ne filiorum panem canes comedant. Quem senseris tibi aut semper aut crebro de mumis loguentem excepta eleemosgna, quag indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto, quam monachum. F forte in eodem sensu dixit ad Demetriadem: Sin autem obierint (scilicet, avia et mater), cum ctas anaturior fuerit, facies quod tibi visunm fuerit (scilicet de tuis bonis), imo quod Dominus imperat, scitura nihil te habiturum, nisi quod in bonis operibus erogaveris. Maxime vere servata fuit haec paupertas in heligionibus, in quibus in communi vivitur. Et de his praecipue loquuntur Basilius, Augustinus et Benedictus in principio capitis citati, magisque hoc ex dicendis constabit.

ASSERTIO TERTIA. Pauupertatem, quae excluderet omnium rerum dominium, etsi olim usttatam, non tamen omni tempore, vel in omni specie a religiosis observatam fuisse.

20. Distinctio premittenda. — Dominium bonorum mobilium apud Episcopum fuisse est probabile, probabilius apud ipsos religiosos privatos.—bico tertio, licet paupertas quoad carentiam dominii omnium bonorum temporalium fuerit semper in Ecclesia usitata, non tamen videtur observata in omni specie, vel in omni tempore status religiosi. Hanc assertionem mihi probant, quae a principio pro utraque parte adducta sunt, propter quae, et propter alia multa quae in historiis occurrunt, et conjectura suadet, existimo varietatem circa hoc in Ecclesia fuisse, et unum quidem sic, alium vero sic perfectionem voluisse, unumquemque prout proprium donum ex Deo habebat, 1 Cor. 7; nam in statu perfectionis latitudo est, qua utrumque modum amplecti possit, et Christi consilium ita est de exacta paupertate, ut aliam non renuat. Possumus autem loqui de carentia dominii quoad bona stabilia, vel etiam quoad mobilia; item de statu religioso in vita privata, vel in communi. Quod ergo attinet ad bona mobilia, et ad statum privatae vitae, difficile profecto credi potest eos, qui statum illum profitebantur, non habuisse dominium, saltem illarum rerum quas ipso usu consumebant, quia illi religiosi non erant partes alicujus communitatis, apud quam posset esse talium rerum dominium ; ille autem esquisitus modus usurpandi usum sine dominio, quem in perfectissimis viris solitariam vitam agentibus considerabimus, non est facile tribuendus omnibus feminis, aut viris, qui ordinariam vitam religiosam privatim servabant, quia non omnes habebant tam puros et perfectos affectus; nec verisimile est ex voto se obligasse ad illud genus paupertatis. Posset autem dici talium bonorum dominium fuisse tunc apud Ecclesiam, cujus illi religiosi subditi erant, et administrationem principalem fuisse apud Episcopum, cui subjiciebantur, eos vero tantum habuisse actualem usum de licentia ejus. Verumtamen, licet hoc contingere potuerit, nontamen potest cum sufficienti fundamento affirmari, et praesertim de omnibus qui hujusmodi statum privatae continentiae ac religionis assumebant, quod a fortiori intelligi potest ex adductis supra posteriori loco, et patebit etiam ex sequentibus. 21. Dominium rerum stabilium apud ipsasmet privatas personas esse, probabilius est.— Nam ex antiquis etiam historiis colligi potest in eodem statu haberi potuisse bona stabilia quoad proprietatem et dominium ; hoc enim probat exemplum relatum ex Gregorio de Gordiana, quae, dum erat sanctimonialis, habebat conductorem agrorum suorum. lItem quod Hieronymus ait de Demetriade, quam significat futuram fuisse haeredem matris et aviae, si antea deficerent, et tunc habituram liberam dispositionem rerum suarum, saltem quoad opera pietatis ; et infra concludit : Haec ad virginem divitem, et virginem nobilem sum locutus. Fateor tamen mihi non satis constare, an status illarum feminarum fuerit vere religiosus ; si vero nihil aliud repugnet, non videtur id negandum propter hanc solam conditionem. Nam et Hieronymus et Gregorius supponunt, illa conditione non obstante, potuisse feminas illas verum perfectionis statum profiteri. Quod ego intelligo ita esse, quia ex vi illius status tenebantur ad moderatum usum talium rerum, quas simul cum persona per aliquod votum Deo obtulcrant, saltem per voti obligationem, et dependentiam ab aliquo cui obedire tenebantur. Faciunt etiam ad hoc confirmandum multa exempla, quae superius adduxi. Conjectura etiam est, quia non oportebat, vel etiam saepe non expediebat, in illo statu vivere ex eleemosynis, quod in feminis et virginibus certius est; ergo oportebat eas habere aliquos certos redditus, vel possessiones, ex quibus alerentur; ergo illarum dominium et proprietas manere poterant in talibus personis, quia non habebant corpus religionis in quod transirent ; nec potest cum fundamento dici transiisse ad Ecclesiam, vel ad pauperes, aut aliquid simile, quia hoc non habet fundamentum, nec est verisimile, cum de illis bonis testari possent, vel jure haereditario in eis succedere.

22. Quid de religiosis in communiltate vicentibus sentiendum.—bDe aliis autem religiosis, qui vitam communem in coenobiis et conventibus professi sunt, verisimilius est, regulariter loquendo, eos non habuisse dominium aliquarum rerum stabilium vel mobilium, quia in his religionibus usitatum semper fuit renuntiare in principio omnia quae antea possidebantur, ut patet ex Basilio, Augustino, Cassiano, Benedicto, locis supra citatis; postea vero non erat illis necessarium aliquid de novo acquirere in proprium dominium, neque hoc erat consentaneum statui eorum, nec voto paupertatis, quod emittebant, saltem in hoc sensu, ut sine facultate superioris, nihil hujusmodi retinere aut habere possint, ut ex praedictis Patribus colligitur. Nihilominus tamen verisimilius videtur non repugnasse semper illi statui habere hujusmodi dominium et proprietatem, vel valide, vel etiam licite ex licentia praelati, justa causa concessa, quod ex sequenti asseruone clarius constabit.

ASSERTIO QUARTA. Paupertatem, quee reddat religiosum incapacem dominii, non fuisse a principio usitatum in Ecclesia, sed postea introductam.

23. Chmistus habuit perfectissimam puupertatem, non tamen fuit incapag dominii.— Dico ergo quarto: paupertas, quae reddat hominem incapacem dominii, non fuit in principio usitata in Ecclesia in aliquo statu religioso, sed postea justia de causis introducta est. Prior pars probari potest ratione sumpíta ex dictis, quia haec incapacitas non inducitur ex natura rei, unde neque est proprie materia voti paupertatis; quantumcumque enim quis velit se privare habilitate, quam habet ad dominium, non poterit, et ideo per se et ex natura rei non potest id vovere; non est ergo per se materia voti, sed potius est effectus tali voto adjunctus ex institutione Ecclesiae, qua institutione supposita, est etiam ille effectus voluntarius voventi, qui volendo causam vult effectum. In primitiva autem Ecclesia, quamvis esset in usu votum paupertatis perfectissimum, nondum tamen erat haec institutio, nullum enim illius vestigium in illa antiquitate per plures annos invenimus. Nec ex sola ratione aut perfectione talis status colligi potest. Primo, quia Christus Dominus perfectissimum statum religiosum habuit, et perfectam paupertatem, qucad abdicationem harum rerum temporalium, saltem pro aliquibus temporibus habuit, ut declarat Nicolaus IV, in c. Ecce id, de Verbor. significat., in 6, et a nobis latius tractatum est m 2 tom. tertiae partis, disp. 98, sect. 2. Nemo autem hactenus dixit, nec cum probabilitate cogitari potest, illum fuisse incapacem dominii; quis enim illum incapacem redderet, vel cur ipse voluntarie hunc defectum assumeret, qui neque ad exemplum, neque ad aliquam operum perfectionem illi necessarius erat, cum facile posset non acceptare dominium, quando non expediebat, etiamsi illius capax esset?

24. An idem de Apostolis dicendum quoad Lona stabilia. — Praeterea idem videtur de Apostolis sentiendum; nam, licet reliquerint omnia, et voto se obligaverint ad paupertatem, non tamen est verisimile eos factos esse incapaces dominii ; imo non desunt Catholici, qui existiment Apostolos, etiam post vocationem ad Apostolatum, habuisse proprium aliquarum rerum stabilium dominium, propterea quod Petrus, Matth. 8, et Luc. 4, legatur habuisse dominium, postquam, relictis omnibus, secutus fuerat Christum. Quam expositionem referens Maldonatus eam haereticis tribuit, et graviter reprehendit Catholicos, qui eos imitati sunt, quia non oportet domum ilam vocari Simonis, quia esset dominus ejus, sed quia vel antea fuerat, vel quia in ea golitus erat habitare. Sed, licet hoc probabile sit, et facile possit sustineri, non video tamen in illa expositione errorem vel inconveniens aliquod, seclusa prava intentione hareticorum; nam, sicut Petrus tunc habebat uxorem quoad vinculum, quam nihilominus comprehendit, cum dixit se reliquisse omnia, ut Sancti interpretantur, quia reliquerat illam quoad usum, et quoad animum, cum obligatione non amplius accedendi ad illam; ita quamvis adhuc tunc retineret proprietatem vel dominium domus, nihilominus vere dicere potuisset, illam cum aliis bonis reliquisse, quia, quantum in ipso erat, reliquerat illam uxori, vel parentibus, cum obligatione non usurpandi amplius, vel non retinendi illlus dominium, quia non videtur necessarium ut exteriori actu transferret dominium in alium, et alius acceptaret, quod tamen oportebat fieri, ut abdicaret a se dominium, si antea illud habebat.

25. Nihilominus prior expositio simpliciter magis probatur, quia et magis pietatem fovet, magisque aliena est ab erroribus haereticorum, et conferendo loca Scripturae in rigore est magis consentanea proprietati verborum ejus. Sic etiam quod de Joan. Evangelista legimus, Joan. 19, accepisse B. Virginem in sua, ut Graeci codices, et Vulgata Latina emendata legit, aliqui ita exponunt, id est, recepit illam in suam domum, seu in propria bona, ut nimirum es eis illam aleret; cui expositioni assentire videtur Cardin. Baronius, 1 tom., anno Christi 34, num. 21, dicens Evangelistam Joannem , etsi piscator fuerit , ditiorem aliis Apostolis piscatoribus fuisse, habuisseque Hierosolymis domum, in quam post Christi passionem Dei genitiicem recepit, propter ea quae de domo Joannis Evangelistae refert Nicephorus, lib. 1 Historiae, cap. 28; et Cedrenus, in Annalibus; sed illae historiae quoad hanc partem non faciunt fidem, ut in sect. 3 attingam, et verba ipsius Joannis non cogunt. Nam Patres hanc expositionem non admittunt. Sic enim interrogat Ambrosius in ex^ortatione ad virgines: Quomodo in suam, cum ipsi Apostoli diverint Hcce nos reliquimus omnia? Et respondet, in spirituali sensu explicando illa verba, recepisse Joannem beatam Virginem in suam, id est, inter spiritualia bona, quae erant propriae Apostolorum divitiae. Magis vero ad litteram D. Thom. cum August. ibi, tract. 119: Accepit (inquit) illam in sua, non praedia, aut possessiones, sed officia, quibus ei diligenter et reverenter obsequebatur. Quamvis autem ve- rum sit ex his locis non colligi Apostolos eo tempore habuisse aliquam possessionem propriam, potest tamen ex auctoribus, qui hac testimonia tractant, non obscure intelligi eos non fuisse illius incapaces, quamvis ex propria voluntate illis carerent.

26. Quid sentiendum de Apostolis quoad dominiun bonorum mobilium. — De bonis autem mobilibus multi verisimiliter credunt non solum potuisse, sed etiam habuisse aliquando privatum dominium, ut vestimentorum quibus tegebantur, aut gladii, verbi gratia, quod Petrus habebat, quando illi Christus dixit: Mitte gladium tuum in vaginain ; et quando per mundum dispersi evangelizabant, et ad victum et vestitum eleemosynas accipiebant, credibile est earum dominium comparasse, quia ea intentione dabantur, et illi simpliciter accipiebant ; ergo apud eos manebat dominium, quia nec tunc erat jus conditum, cujus virtute transferretur dominium in alium, vel in aliquam communitatem. Nec cogimur dicere eos semper habuisse hanc intentionem, quia nihil ad eorum perfectionem referre videtur. Sic etiam quando Paulus propris manibus laborabat, ut sibi necessaria compararet, quid obstat quominus dominium illius lucri sibi acquireret ? vel ad quem transibat dominium illud, si in Paulo non erat? Video multo facilius de Apostolis dici posse, quod de viris solitariis supra dicebamus, semel habuisse animum nihil de rebus temporalibus accipiendi, nisi usum uecessarium , et illud propositum nunquam retractasse. Dici etiam potest ex Christi institutione Collegium Apostolicum nihil habuisse, nisi in communi ; et singulos Apostolorum vovisse eam paupertatem perpetuo servare; nihilque ut perpetuum unquam accipere , vel habere, sed solum nomine totius collegii, vel potius totius Ecclesiae , et pauperum ejus. Et hoc quidem mihi etiam verisimilius est, tamen inde non infertur incapacitas dominii, ut ex dictis patet, nisi quis forte addat, Christum sua auctoritate fecisse illos incapaces. Sed hoc qua facilitate dictum fuerit, contemnetur, quia nec testimonio aliquo ostendi potest, neque probabili conjectura, quia hoc ad Apostolorum perfectionem nihil pertinebat , parumque necessaria tunc erat , quando in tota Ecclesia omnia bona erant communia, unde fortasse, ut infra dicam, ob temporum et hominum imperfectionem et infirmitatem haec introducta est conditio.

2. Quid de monachis in solitudine degentibus existimunduin quoad dominium. — Idem fere discursus fieri potest de monachis qui in solitudine vivebant, sive omnino solitarii essent, sive in aiiqua societate ejusdem eremi, iia tamen ut in singulis ccllulis separatim habitarent, propria peculia habentes, de quibus disponere poterant, saltem in usus pios, et ex licentia senioris. Nam illos fuisse capaces dominii, imo et illud habuisse, salva sufficienti paupertate et perfectione, videntur persuadere tria ultima indicia superius adducta. De aliis vero in congregatione viventium probabilius apparet semper observatum fuisse, ut nihil proprium haberent, neque habere possent, sine facultate praelati. Quod vero essent incapaces , nullo modo ostendi potest ; imo aliqua exempla in eisdem indiciis adducta ex August., Pachomio et aliis, oppositum suadent. Idem sumi potest ex Hieronymo, epist. 26 ad Pamachium, ubi clare significat, se cum fratre Pauliniano habuisse dominium aliquarum possessionum, non obstante statu perfectionis, quem profitebantur, non quidem perpetuo, sed ad tempus, spectando fortasse commodam occasionem illas vendendi, et erogandi pauperibus, ut latius expendam infra tractando de paupertate Societatis. Nunc satüs est ex illo loco plane colligi illum statum, quem Sancti illi profitebantur, non reddidisse illos incapaces dominii, imo nec obligasse illos ad statim relinquenda omnia ; nemo autem (credo) negabit statum Hieronymi fuisse vere ac proprie religiosum, cum ipse multis aliis locis, praesertim vero epist. 13 ad Paulinum, cum inquit : Nos autem habeamus propositi nostri principes Paulos et Antonios, Julianos, Hilariones, Macarios, etc. Basihus etiam, in regul. 9, ex fusioribus, si attente legatur, significat, monachum etiam post professionem potuisse eo tempore in paterna haereditate succedere, et non dicit eo ipso fuisse solitum transire in dominium monasterii, sed ipsum religiosum debuisse de illa sancte disponere, tanquam de re Deo consecrata.

ASSERTIO ULTIMA. De tempore quo haec solemnitas voti paupertatis religiosce introduci coeperit,

28. Ultimo ergo dicendum est, hanc solemnitatem voti paupertatis, quod reddat hominem incapacem dominii, a temporibus Justiniani imperatoris universaliter esse introductam ; an vero antea religio aliqua vel ex spe- ciali concessione Pontificum aut Episcoporum illam servaverit, mihi non constat. Prior pars constat ex Authenticis ejusdem Justiniani, in collat. 9, tit. 15, de Sanctüssimis Episcopis, cap. 38 : S qua mulier ; et collat. 1, tit. 5 de Monachis, cap. 6, quod incipit : Zllud quoque, ex quibus sumptae sunt lex $ qua mulier, et lex Ingressi, cod. de Sacrosanctis Ecclesiis, et lex Nunc autem, c. de Episcop. et Clericis, ubi decernit per professionem monachi omnes res ejus fieri monasterii, ctiamsi expresse non donentur : E non erit (inquit) ampius dominus illarum ullo modo. Quod si quis dubitet quomodo potuerint leges civiles aliquid de re, quae mere spiritualis et ecclesiastica est, disponere, respondemus quaestionem esse generalem , quae de omnibus fere legibus, sub praedictis titulis contentis, interrogari potest. Multi ergo credunt Justinianum ex consensu Pontificum illas condidisse, vel certe eas, quae in favorem et bonum Ecclesiae cedebant, expresso vel tacito consensu Ponficum admissas fuisse ; hujusmodi vero esse has praedictas leges, constat expresse ex Gregorio qui non multo post Justinianum vixit, lib.7 Epist., epist. 7, et habetur 19, q. 3, cap. T, ubi sic inquit : Quia ingredientibus monasterium concertendi gratia ulterius nulla sit testandi lacentia, sed res eorum ejusdem monasterii juris fiant, aperta legis definitione decretum est. Haec Gratianus. In fine vero Epistolae, ita Gregorius concludit : Alia igitur omnia, quee e« testamento prenominate GSirice detinentur, quippe quod nullum esse legali sanctione permittitur, necesse est ut juri monasterii fraternitatis vestra sollicitudine sacerdotali per omnia studia reparentur, quia imperiali constitutione eperte sancitum est, ut ea, qua contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pwo infectis habenda sunt. Idem responsum Gregorii relatum est a Gregorio IX, in cap. 2 de Testam., et in Conc. Oxoniensi IV, tom. Conciliorum, in cap. antepenult., sic dicitur: Quoniam non licet viris religiosis aliquid proprium possidere , qui se et sua pariter in ipso religionis ingressu Domino dedicarunt, presenti auctcritate defiumus, ut nulla persona in regulari ordine constituta condere testamentum praesunat, cum uihil habeat suum temporale, quod transferre valeat in dominium alienum. Quod Concilium videtur etiam alludere ad superiora jura, quae sine dubio, postquam fuere condita, generali Ecclesiae observatione recepta sunt. Quod constare etiam potest ex Concilio II, et c. Cum ad monasterium, de Statu monachorum, et optime ex Conciiio Tridentino, sess. 25, de Regul., cap. 2, et juxta hoc jus intelligendi sunt juris interpretes, quoties dicunt votum paupertatis, necessarium ad professionem vel ad statum religionis, excludere et proprium, et capacitatem proprii, ut videre licet in Hostiens., Innocent., Panorm. et aliis, in d. cap. Cum ad monasterium, et ita etiam loquitur Navar., Comment. 1 de Regul., n. 15, vers. Decimum cctavum. et n. 18, vers. Vigesimum tertium, ubi etiam hoc votum requirit ad constituendum statum religiusum ; loquitur tamen , ut dixi, juxta praedictum commune jus, non secundum intrinsecam necessitatem status religiosi. Ratio autem hujus institutionis primaria est, quia, licet haec incapacitas simpliciter non sit necessaria ad perfectionem, quia sufficit actu dimittere omnia cum obhligatione perseverandi in eo statu, nihilominus conferre potest ad tollendam radicitus omnem occasionem proprietatis; item propter majorem quamdam immobilitatem ; ac denique quia, sicut religiosus per professionem desinit esse sui juris, et sub dominio religionis constituitur, ita conveniens est ut accessorium sequatur principale, ita ut jure ordiaario totum, quod rcligiosus habet, vel potest habere, in religionis dominium aut jus transeat, si illa sit capax.

29. Objectio prima. — Diluitur. — Sed objici potest primo, quia Gregorius, post dictas leges Justiniani, refert, Gordianam, et alias sorores ejus sanctimoniales habuisse proprium. Respondetur jam supra dictum esse, incertum nobis esse an status illarum feminarum fuerit vere et perfecte religiosus. Quod vero ad rem spectat, certum est non fuisse in vita regulari communi , seu in monasterio aliquo, sed in privata domo, et ideo personae illae, et omnes viventes in simili statu, sub praedictis legibus imperatoris non comprehendebantur ; nam illae loquuntur solum de religiosis profitentibus in aliquo monasterio ; quia vero nunc , et saltem a tempore Concilii Lateran. sub Innoc. liT, nullus est verus religiosus, nisi vota emittens in religione approbata, ut constat ex cap. ult. de Religiosis domibus, et Navar., et aliis Doctoribus citatis , ideo jure communi generaliter verum est paupertatem religiosam reddere incapacem dominii , quamvis hoc jus commune possit per speciale approbatum a Pontifice immutari.

30. Instantia duples. — Responsio ad pri- mom. — Ad secundam. — Sed instabis, nam idem Gregorius , lib. 3, epist. 6, loquens de quadam Petronina religiosa, ait , res suas omnes. quas habere potuit , licet sibi jure potuissent competere , tamen eidem monasterio quod angressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse. Quibus verbis significat potuisse bona illa retinere, si voluisset; hoc enim indicant illa verba, licet sibi jure potuissent competere, liberali tamen donatione eas dedisse monasterio. Et infra ait Agnellum quemdam postea seduxisse illam religiosam, et de monasterio eduxisse, resque ejus omnes, tam proprias quam cas quas de parte patris ipsius habere poterat , abstulisse ; in quibus etiam verbis significat Gregorius , feminam illam etiam post ingressum religionis habuisse res proprias, et jus ad haereditatem paternam, cum tamen illud factum post tempora Justinani acciderit. Respondeo priorem partem objectionis fundatam esse in eequivocatione illius relativi sibi; non enim referendum est ad praecedentia, sed ad subsequentia, id est, non ad Petroninam, sed ad monasterium, ita ut sensus sit, licet monasterio jure pertinerent, nihilominus ad majorem cautelam, speciali donatione fuisse etiam collatas; ita ipntelligunt glossa et omnes expositores in cap. Perlatum, 19, q. 3; et ad hunc sensum confirmandum expendenda est illa particula, etiaon speciuliter donationis titulo, etc. Nam respondet particulae licet, quae praecessit. Sensus ergo est, licet monasterium haberet unum titulum, additum esse alium. Juxta quem sensum fit potius ibi allusio ad jus introductum a Justiniano imperatore, quod jam erat receptum, et in praxi. Unde in posterioribus verbis res propria vocantur, non quia tunc essent propria, sed quia fuerant. Significatur enim ibi Petroninam quando ingressa est monasterium, aliqua bona possedisse, et ad alia habuisse tantum jus, quia adhuc erapt sub potestate patris, cujus ipsa poterat esse haeres. Priora ergo vocantur ibi propria, ut distinguantur a posterioribus, non quia non jam essent monasterit. Et simili modo, de posterioribus dicitur potuisse habere partem haereditatis paternae, quia jure originis ad illam pertinebat, quamvis per professionem jam esset in monasterium translata. Et ideo in fine indistincte praecipit Gregorius omnia illa bona restitui monasterio cum fructibus et accessionibus eorum.

31. Objectio secunda. — Solutio prima. — Secunda. — Tandem objici potest, quia saltem ad breve tempus potest religiosus professus etiam nunc habere dominium; ergo absolute non est incapax illius. Antecedens colligitur ex praedictis legibus et Authenticis, et ex cap. S qua mulier, 19, q. 3, ubi statuitur, si persona habens liberos professa fuerit religionem, priusquam de sua substantia disposuerit , possit postea illam inter filios suo arbitrio (servatis scilicet aliis legibus) dividere, legitimam partem monasterio reservando; ergo signum est adhuc retinere dominium. Respondeo primum inde non sequi hujusmodi religiosum retinere dominium , sed solum hberam administrationem jure concessam, quantum ad illum actum , quae non repugnat voto solemni paupertatis, ut late Navar., Comm. 2 de Regul., num. 16 et seq., et n. 57. Deinde dicitur aliquibus jurisperitis non videri inconveniens religiosum professum retinere dominium ad breve tempus, ut videre licet in Baldo, in cap. Cum causa, de Re judicata , vers. Queero numquid , et Felino ac Decio, in c. 7n» prasentia, de Probationibus. Quod si verum est, est optimum signum illam incapacitatem non esse ex natura rei, sed ex jure positivo, quod potuit aliquem casum similem excipere; de qua potestate ego non dubito; non censeo autem hujusmodi casum esse admittendum, nisi sit in jure expressus, quem ego hactenus non reperi. Sed de hoc iterum redibit sermo.

32. Corollarium.— Hae sunt quae de hujus juris origine invenire potui, ex quibus in summa colligere possumus, varios gradus paupertatis supra propositos, vel omnes, vel certe plures illorum fuisse in usu in Ecclesia pro varietate temporum et statuumreligiosorum, atque adeo hunc modum paupertatis, per solemne votum et incapacitatem proprietatis, non fuisse semper et in omni statu religioso observatum , maximeque viguisse pro universo statu religioso , in quo vita communis servatur, a praedicto tempore Jusuniani imperatoris. De superiori vero tempore , quamvis certis indiciis constet non fuisse servatum in omni statu religioso quoad praedictam incapacitatem, imo nec quoad omnimodam proprietatis et dominii in particulari carentiam , non tamen ita mihi constat positive, ut sic dicam , ante Justiniani tempora in nullo loco, aut in nullo statu relgioso, fuisse in usu illud paupertatis genus, et ideo id definite affirmare non possum, sed solum veluti negative dicere, non constare ex

historiis, vel Sanctorum exemplis, effectum hunc voti paupertatis habuisse alicubi hanc institutionem vel effectum ante illa tempora. At vero post tempora Justiniani non invenio etiam religionem aliquam fuisse institutam in vita communi, quae illam paupertatem non servaverit; paulo eum post incepit religio Benedicti Beati, quae semper paupertatem illam servavit, et de posterioribus idem constat ; et idem credendum estde antiquioribus, quae tunc erant in Occidentali Ecclesia ; nam de Orientalibus, ut erat Rehgio Sancti Basilii, etc., minus certum id est ; de nonnulla vero immutatione vel moderatione, quae circa hoc facta est in Societate quoad aliquam partem, seu gradum religiosorum ejus, inferius suo loco dicemus.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7

Caput 7