Caput 8
Caput 8
Utrum votum paupertatis, excludens proprium in communi, liceat vel expediat in religioso statu.
CAPUT VIII. UTRUM VOTUM PAUPERTATIS, EXCLUDENS PROPRIUM IN COMMUNI, LICEAT VEL EXPEDIAT IN RELIGIOSO STATU.
1. Queestio procedit in statu communitatis. —Hsaec quaestio non habet locum in illo statu religioso, qui privatim et extra communitatem statui posset, sola rei natura, vel solo divino jure spectato, quem esse possibilem saepe insinuatum est, et infra in proprio loco ostendemus; in illo enim statu non habet locum dominium in communi , quia nulla supponitur communitas, in qua esse possit ; et ideo si in tali statu paupertas existat, quae proprietatem in particulari excludat, consequens necessarium est ut nullum dominium, vel in particulari, vel in communi relinquat ; quamvis dicere possimus quoad priorem partem carentiam esse per modum priyationis, quoad posteriorem vero per modum negationis. De hac nihillommus paupertate ostendimus in superioribus, non solum licitam esse, sed etiam sub consilio, nec solum in proprio statu religioso, sed etiam in alio privato vivendi modo., aliquid de illo statu participante, servari posse cum obligatione voti simplicis.
2. Duplex paupertas in communitate possibilis. — Tres gradus paupertatis in communi. —Onmisso ergo illo statu, in religiosa communitate duplex paupertas intelligi potest. Una est, quae, licet excludat a singulis personis omnem proprietatem privatam, permittat nihilominus dominium in ipsa communitate. Alia vero est, quae etiam a communitate dominium excludit, et consequenter ab omni- bus et singulis religiosis, non tantum ut particulares personae sunt, sed etiam ut sunt partes talis communitatis. Et in hac ipsa paupertate in communi possunt esse gradus. Primus excludens dominium possessionum ac redituum, non vero bonorum mobilium. Secundus, qui horum etiam dominium non permittat. Tertius, qui non solum utrorumque bonorum dominium tollat, verum etiam non permittat congregare res necessarias ad usum pro aliquo futuro tempore, sed tantum quae in praesenti necessaria sunt. De his ergo omnibus sigillatim dicendum est, quoniam circa illa fere omia varii errores exorti sunt, et de nonnullis varia etiam fuerunt Catholicorum judicia.
3. Primus error hereticorum. — VFuerunt ergo quidam haeretici, dicentes paupertatem ita esse observandam , ut nulla cura vel diligentia adhibeatur ad habendas res temporales, etiam ad vitam necessarias, sed insistendum esse orationi, et in Deo confidendum. Qui propterea illicitum esse dicebant religiosis, laborare manibus, ad comparanda vitae necessaria, qui (ut contra eos recte argumentatur Augustinus ) consequenter dicere deberent, non licere res hujusmodi congregare in tempus futurum, imo neque eas praeparare ad cibum vel potum, sed ex divina providentia illas expectare. De his haereticis videri potest Chrysostomus, homil. 43 in Joan., et Theophyl., Joan. 6, ubi circa illa verba, Operamini non cibum qui perit, sed, eic., nominatim hunc errorem tribuit Mascalianis, qui non solum in monachis, sed in omnibus generaliter reprehendebant operari propter cibum, fundati in illis verbis Christi. Augustinus autem , de Haeres., in 57, hos eosdem Psallianos vocat, fortasse ab psallendo, sicut graece dicti sunt Eytvon, ab orando, refertque illos de monachis specialiter dixisse non hcere illis propter corporis sustentationem manibus laborare, quod adducit Epiphan., haeres. 80 , eumdemque errorem ex professo impugnat idem Augustinus, toto libro de Opere monachorum, praesertim c. 23, quem librum occasione hujus erroris scripsisse ipsemet testatur, lib. 2 Retractationum , c. 21, ex quo etiam constat illos deceptos fuisse occasione verborum Christi male intellectorum, Matth. 6: Dico cobis , ne solliciti sitis animee vestra quid manducetis , neque corpori vestro quid induaminà ; respicite volatilia ceeli, quoniam nec serunt, nec metunt, neque congregant in horreum, etc. ; et infra : Queerite ergo primum regnum Det, et justitiam ejus, et haeec omnia adjicientur cobis. Nolite ergo solliciti esse in crastimwn, etc.
4. Secundus error haereticorum. — Alii haeretici, per contrarium extremum , dixerunt non esse licitum profiteri religionem quae paupertatem in communi profiteatur. Ita sentit Guillelmus de Sancto Amore, quem imitatus est Desiderius Longobardus; alii addebant limitationem, nisi talis religio ex proprio labore manuum sustentaretur, ut meminit D. Thomas, opus. 19, contra Impug. relig., c. 6. Itaque praecipua intentio istorum haereticorum erat damnare illam paupertatem voluntariam, quae usque ad mendicitatem descendit, seu in qua vult quis sustentari ex alienis bonis, relictis propriis, et sine ullo labore proprio, et hoc modo secuti sunt hunc errorem Joan. Wicleph., apud Waldens., lib. 4 Doct. fid., cap. 22, et postea Luther., Calvin. et sequaces; et eodem modo opinatus est Armach., serm. 4, ut refert Bellarm., lib. 2 de Monach., c. 45. Qui error primo fundari potest in verbis Pauli, 2 ad Thessal. 3: Denuntiamus autem volis, fralres, in nomine Domini nostri J esu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate, et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis. Explicat autem statim quae sit haec traditio, et deinde de quibus dicat, inordinate ambulante. De priori sic ait: Sic enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, qucniam non anguieti fuimus inter vos, neque gratis panem manducavimus ab aliquo, sed in labore, et in fatigatione, nocte et die operantes, ne quem cestrum gravaremus. Non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus voDis , ad imitandum nos ; nam et cum essemus apud vos, hoc denunciabamus vobis, quoniam st quis non vult operari, nec manducet. Ecce traditionem ; inordinate ergo ambulare dicit eos, qui sine proprio labore, alienis bonis volunt sustentari, cum laborare possint, et de his subdit: Audivimus enim inter vos, quosdam amlulare inquiete , nihil operantes, sed curiose agentes. Tis autem qui hujusmodi sunt, denunciamus, et obsecramur in Domino Jesu Christo, ut cum silentio operantes suum gaem manducent. Sic etiam, 1 ad Thessal. 4, dixerat : Rogamus autem vos, etc., ut vestrum negotiwm agatis, et operemini manibus vestris, sicut pracepimus vobis, et nullius aliquid desideretis. In quibus verbis significat et hoc esse praeceptum, et reduci ad septimum Decalogi, non furandi, vel ad ultimum, non concupiscendi res alienas; et ideo etiam ad Ephes. 4 illa duo conjungit : Qui furabatur, jam non furetur, aagis autem laboret operando manibus suis. Ex quo testimonio ratio etiam colligi potest, quia non est vere indigens, qui aut bona propria habet, aut proprias actiones quibus sustentari potest; ergo si tanquam indigens vult sustentari rebus alienis, injustitiam facit, nam fingit se indigentem, cum vere non sit.
5. Objectio. — Responsio prima. — Secunda. —DbDices ibi non committi furtum, neque injuriam, ubi sine vi, aut dolo, aliquid sponte dandum postulatur aut obiatum recipitur. Sed contra, quia non omnino videtur deesse fraus et moralis coactio, quando sub specie religionis et indigentiae aliquid extorquetur. Unde Augustinus, lib. de Opere monach., cap. 17, etiam illorum excusationem non vult admittere, qui ob psalmodiam et orationem diuturnam excusari volunt a labore manuum, et alienis bonis sustentari, quia non oportet orationem adeo esse continuam, quin debeat ob necessitatem infirmitatis humanae externis actionibus interrumpi. Quod si ita est, infert: Cur non Apostoelicis praeceptis observandis aliquas partes temporis deputamus? citius enim exauditur una obedientis oratio, quam decem millia contemptoris. Et deinde adjungit, in ipso labore manuum posse divinas leges et orationes adjungi, et in sequentibus capitibus alias excusationes excludit. Denique, esto hoc non sit rigorosum praeceptum, saltem ex verbis Pauli colligitur esse melius et consultius, et oppositum esse inordinatum; et profiteri aliud vitae genus, tanquam meltus et perfectius, est intolerabilis error contra bonos mores. Quod satis etiam confirmat usus antiquarum religionum, de quo videri potest Dasil., serm. 1 de Institutionibus monach., et Epistola ad Canonicam, et late in regulis fusius disputatis, a 37 usque ad 42, et in moralibus, tota regul. A8. praecipue cap. 7. Idem habet Benedictus in sua regul., c. 48, ubi inter alia ait, tunc fore vere monachos, cum ex suorum manuum labore vixerint, more antiquorum Patrum et Apostolorum ; idem sumitur ex August., lib. 8 de Morib. Eccles., c. 31; et Hieron., epist. 4 ad Rustic. ; Epiph., haeres. 78; Cassiau, lib. 2 de Instit., c. 3, et lib. 3, c. 9.
6. Prima assertio de fide.— Probatur prima pars, quod non sit contra rationem. — Priusquam de opinionibus Catholicorum disseramus, quid certum secundum fidem sit, pro- ponere oportet. Primo ergo certum est laudabile esse illorum religiosorum institutum, qui paupertatem tam in particulari quam in communi profitentes quoad carentiam possessionum, ac certorum redituum, non ex solis eieemosynis, sed ex proprio labore manuum aluntur. Hoc est de fide certum, et sufficienter probatur fundamentis proxime adductis pro secundo errore. Et idem confirmant alia loca Pauli, in quibus saepe profitetur, se manibus suis laborasse ad se sustentandum, Act. 20, et 1 ad Cor. 9. Nec potest exponi quod loquatur de illo labore, de quo 2 ad Tim. 2: 7n quo laboro usque ad vincula, scilicet, inpraedicatione Evangelica, tum quia in dictis locis expresse loquitur de labore manuum ; tum etiam quia distinguit hunc laborem a ministerio Evangelico, dicens, potuisse se ex Evangelio vivere, ut autem omnem offensionem tolleret, noluisse, sed propriis manibus laborare. Ratio autem est manifcsta, quia in hoc vitae genere nihil est vel contra raticnem, vel contra perfectionem. Prior pars probatur: cui enim in hoc fit injuria ? aut contra quam virtutem id est? Dicent quod fortasse esset contra fiduciam Deo debitam. At hoc nullius momenti est, quia nonest alienum a debito ordine divinae providentiae, honesta via et ratione, necessaria ad vitam procurare; imo esset tentare Deum, praetermissa omni cura, miraculose aut extraordinaria providentia illa a Deo expectare; neque hoc Christus consuluit, sed excessum immoderatae sollicitudinis, aut intentionem minus rectam in quaerendis temporalibus bonis coercere ac reprehendere voluit, ut Augustinus, dict. lib. de Opere monach., late prosequitur, et attigit Basil., regul. 207, ex brevioribus, ubi ita etiam exponit verba illa Joan. 6: Operamini non ciblwmn qui perit, sed qui permanet in vitam aternam ; non enim prohibet Christus propter cibum temporalem operari, sedin eo primarium finem, et quasi totam vitae curam coilocare, ut Chrysost., hom. 43, Theophylactus, et alii exposuerunt ibi. Nulla ergo ditfidentia de Deo est, neque aliquid de existimatione debita de divina providentia repugnat laborare ad victum quaerendum, etiam illos qui ejus obsequio specialiter dedicati sunt, quia non pertinet ad divinam provicentiam eos miraculose aut per extraordinariam providentiam alere, regulariter loquendo, et quando nulla specialis necessitas occurrit.
1. Probatur secunda pars, quod non impediat perfect ionem.—Onratio continua quomodo intelli- gatur.—Secunda pars, nimirum, hoc de se non impedire perfectionem, late probatur ab August., in d.lib. de Opere monach. Primum, quia necessarium non est ad perfectionem, ut homo semper ac continue orationi vacet; sunt enim alia opera virtutis quae ad perfectionem etiam juvant; et ideoquod Christus ait, Luc. 18: Oportet semper orare, et Paul.,i Thess. 5: Sine intermissione orate, a Sanctis exponitur, non ita intelligi ut nunquam aliud agendum sit, sed vel statis temporibus nullo die esse orationem omittendam ; vel in bonis operibus orationem semper esse continuandam, ita ut ipsa opera sint quaedam virtualis oratio, vel frequenter esse exercendam, ut late exposui lib. de Orat., c. 1. Imo, regulariter ac moraliter loquendo, non possunt omnes soli orationi perpetuae vacare ; aliqua ergo interruptio perfectioni non repugnat; ergo neque aliquo tempore honestas actiones exercere manibus laborando. Secundo, ait Augustiuus, quia actiones non impediunt quominus mens suffcienter possit in Deum tendere, vel spirituah lectioni et meditationi intendere, seu attendere. Tertio, ait Basilius, quia hoc potest esse magnae charitatis, dum religiosus non ad suam tantum sustentationem, sed etiam ut aliis subveniat, strenue laborat, sicut Paulus, non solum ea quae sibi opus erant, sed etiam iis quos secum habebat, labore suarum manuum comparabat, quod ipse refert Actor. 20. Unde Cassian., lib. 4 de Inst. Eccles., c. 14, deantiquis monachis sic ait: Cum unusquisque eorum quotidie de opere ac sudore proprio tantos reditus conferat monasterio, ut ex his sustentare non solum suam caleat parcitatem, verum etium usibus possit emuberare multorum, in nullo tamen fratre, etc. Quarto, potest etiam hic labor ad humilitatis exercitium deservire, et ad corporis mortiticationem ac paenitentiam per se confert. Multis ergo modis potest ad perfectionem deservire; cur ergo statul religioso repugnabit ? Quamvis autem hic labor manuum aliquando possit esse ad sustentationem religiosorum sufticiens, non tamen necesse est totam operam ad hoc necessariam semper impendere, neque hoc pertinet per se ad perfectionem religionis, imo aliquando posset impedire, si labor esset immoderatus. Magis ergo in hujusmodi labore (quando religio illum vita modum amplectitur) attendendus est scopus perfecüonis intentae, quam suffticientia sustentatiouis, et ideo cum ea moderatione sumendus est, quae alia opera perfectionis et contem- plationis non impediat; quod si fuerit ad sustentationem sufficiens, erit etiam paupertati sublevandae proportionatus ; si autem fuerit superabundans, ad perfectionem spectabit in pauperes conferre quod superfluum fuerit: si autem fuerit deficiens, eleemosynis fidelium quidquid defuerit supplendum erit. Superstitiosum enim esset viris religiosis ita labori manuum insistere, ac si omnino necessarium eis esset inde vivere, nihil ab aliis accipiendo. De quo monachi S. Basilii quaestionem ei proposuerunt, cui ipse respondet in regulis brevioribus, 285, curandum unicuique esse, ut idoneus sit, qui in numero fratrum Domini collocetur ; in reliquo vero si indigeat, non esse quod dubitet eleemosynam cum gratiarum actione recipere: A quibus auLen (inquit) conceniat accipere, et quando, et quomodo, is statuet, cui communis procuratio commissa est.
8. Secunda assertio etiam de fide. — ProLatur ex traditione , exemplo Christi atque Apostolorum eleemosgnis viventium confirmata. — Dico ergo secundo laudabile esse religiosum institutum , in quo paupertas etiam in communi, quoad carentiam redituum et bonorum stabilium, servatur, et non ex labore manuum, sed ex solis eleemosynis, vel sponte oblatis, vel etiam mendicando petitis vivitur. Est veritas haec mihi de fide certa, quia et Ecclesiastica traditio, et Pontificum auctoritas, et universalis Ecclesiae consensus, satis illam probant, et per singulas partes discurrendo, potest etiam ratione convinci. Primo ergo traditio ostendi potest exemplo Christi et Apostolorum, ut optime deducit, ac defendit Bellarm., d. cap. 45, et nos in proprio loco ostendimus Christum Dominum pauperem vitam professum esse, eumque ex eleemosynis vixisse constat Luc. 6, ibi: Mudtieres aliquee ministrabant ei de facultat bus suis ; quod etiam aliquando mendicaverit, eodem loco probabilius esse ostendimus , idque tanquam certum supponerc videtur Basil., regul. 262, ex brevioribus, ubi de Christo exponit illud Psal. 39: Ego autem mendicus et pauper sum. Quamquam ibi, et regula etiam 205 non videatur nomen mendici sumere ab actu mendicandi , sed ab ipso statu paupertatis, ad quem aliquis, qui prius dives fuerat, pervenit, praesertim voluntarie; satis vero significat etiam officium mendici Christum exercuisse. De paupertate etiam Apostolorum multa in superioribus diximus; eos autem ex eleemosynis fidelium vixisse aperte docet Paulus, 4 ad Cor. 9; imo, Matth. 10, cum eos Christus ad praedicandum mitteret, eis dixit : Nolite possidere aurum, neque argentum, etc.; et Luc. 10 addidit: JHdentes et bibentes que apud illos sunt, et manducate quee apponuntur vobis. Quod autem aliquando mendicaverint vivente Christo, eodem loco in secundo tomo ostendimus; idemque per se verisimile est de tempore post Christi ascensionem, quando per mundum peregrinabantur. Nam, licet credendum sit vis unquam defuisse fideles qui, calore fidei et devotione moti, ipsis etiam non petentibus necessaria offerrent, nihilominus in tanta rerum et locorum varietate saepius occurrere poterat necessitas mendicandi; neque est cur fingamus vel Deum, sua speciali providentia, eam praevenisse, aut ipsos actum illum, qui humilitatis et patientiae est, vitasse.
9. Confirmatur. — Denique (quod caput est) Apostolos ex vi sui status ad hujusmodi actus paratos esse oportebat, quia nihil stabile nec reditum certum in particulari habebant, ut supra ostendi, nec etiam in communi, de Collegio Apostolico stricte et proprie loquendo , ut late ostendit Alvarus Pelagius, lib. 2 de Planctu Eccles., c. 55, quia eorum vita talem communitatem, ut sic dicam, vel usum ejus non patiebatur, cum nec simul libere viverent, nec fere haberent locum firmum ac stabilem, praeter unum vel alterum, sed dispersi per universum mundum discurrerent ; non ergo poterant ex bonis propriis vel communibus sustentari; neque etiam ex labore manuum alebantur, praeter unum Paulum, ut ipse affirmat; ergo necessarium illis erat ex eleemosynis viverc ; qui autem sic vivit, tam ad petendum quam ad accipiendum paratum esse necesse est, prout occasio postulaverit. Nec refert quod Armachanus ait fuisse Apostolis sustentationem debitam ex justitia, juxta Christi verbum, Luc. 10: Dignuus est operarius mercede sua ; nam esto hoc ita sit, ipsi non hoc jure exigebant illam, nec etiam moraliter poterant, praesertim cum inter aliquos infideles versari incipiebant , ut latius Bellarm. dicto loco prosequitur.
10. Hanc etiam paupertatem Apostolici viri professi sunt. — Similiter alii sancti viri.— Praeterea hoc genus paupertatis post Apostolos professi sunt Apostolici viri, qui ipsos imitati sunt, sicut in munere evangelizandi, ita etiam in modo vivendi, ut expresse refert Euseb., lib. 3 Hist., c. 31, ubi ait morem illorum omnium fuisse vendere omnia sua, et dare pauperibus, et deinde peregre proficisci ad praedicandum Evangelium, etiam in gentibus quae de illo nihil audierant. Manifestum est ergo nihil proprium sibi retinuisse, saltem in bonis stabilibus, nec in particulari, quia vendebant omnia, et dabant pauperibus ; neque in communi, quia nullam specialem communitatem profitebantur ; nec habebant domicilium fixum, sed per varias mundi partes discurrebant , prout mittebantur. Unde per se statim verisimile fit eos et ex eleemosynis, et seepe mendicando vixisse, quia nec viaticum semper habere poterant ab Apostolis, a quibus mittebantur, nec credibile est ipsos fuisse solitos illud requirere, aut ab eo pendere; neque etiam oportet fingere omnes laborasse manibus suis, cum constet Apostolos eorum magistros id non fecisse, et quia morale est ut plures, aut propter ignorantiam artis, aut propter occupationes, id facere non possent. Praeter hos etiam Evangelicos viros constat fuisse a principio Ecclesie multos profitentes vitam religiosam, in omni paupertate, non in communitate aliqua, sed in solitaria, vel privata vita; illi ergo nihil stabile habebant, vel in particulari, qnia omnia renuntiabant ; vel in communi, quia vitam communem non profitebantur ; illi ergo, et eleemosynis, et acceptis vel petitis sustentari poterant ; nam, licet aliqui potuerint manibus laborare, non est cur fingamus omnibus fuisse hoc necessarium, cum in tanta hominum varietate, sit verisimile omnes non fuisse aptos ad lucrandum necessaria ad vitam ex solo labore manuum, cumque ex historis constet, plures illorum majorem vitae partem contemplando consumpsisse. Denique habemus illustre paupertatis et mendicitatis esemplum in B. Alexio, qui cum dives esset, egens et mendicus voluntarie propter Christum factus est. Necrefert quod ille proprie religiosus non fuerit, ut supra indicavimus; satis est enim quod voluntaria paupertas et mendicitas in eo laudabilis sit ; inde enim recte concludimus a fortiori in religioso statu laudabilem esse.
11. Probatur secundo assertio, ev paupertate religionum mendicautium, auctoritate Ecclesie confirmata et approbata. — Probatur ex consensu Ecclesiae untversulis. — Ex his ergo satis apparet primum, quod proposuimus, hoc, scilicet, paupertatis genus in antiquissima Ecclesiae traditione esse fundatum. Quod autem haec paupertas et mendicitas speciali modo servetur in religionibus aliquibus com- munem vitam in una congregatione seu corpore politico profitentibus, id non videtur esse multum antiquum in Ecclesia, sed a tempore divorum Dominici et Francisci incepisse ; nam de religionibus antiquioribus non constat, ante illud tempus hoc vivendi institutum observasse, ut infra loquendo de mendicantibus religionibus in particulari at - tingemus. Suflicit tamen haec institutio ad veritatem hanc de fide confirmandam ; quia a Pontificibus et Conciliis generalibus approbata est ; primum patet ex Joanne XXII, in Extravag. Quia quorumdam, de Verborum significatione, ubi refert Honor. III, Gregor.IX, Innoc. IV, Alexan. IV, et Nicol. IV, institutionem B. Francisci, atque adeo professionem paupertatis ejus confirmasse. Addit etiam S. Bonavent., Innocentium, omnem rationem instituti S. Francisci confirmasse, quod postea multi Pontifices fecerunt ; idem Conc. Lugdun.. ut refert Nicol. IV, inc. Ezüt, de Verb. signif., in 6, et Conc. Viennen., sub Clem. V, in Clem. Ezcivit, de Verb. signit., et in Conc. Constan., sess. 8, ubi damnantur articuli Joannis Wicleph., in quorum 24 aiebat : Fratres tenentur per laborem manuum cicium acquirere, et non per mendicitatem : cujus prior pars, indistincte affirmans, scandalosa, et praesumptuosa dicitur ; posterior vero erronea, pro quanto asserit mendicitatem fratribus non licere. Denique Conc. Trident., sess. 5, c. 3, de Regul., hanc etiam S. Francisci paupertatem approbavit, imo integram servari voluit, cum praebendo aliis religionibus facultatem ut bona in communi habere possent, etiamsi alias illis esset prohibitum, religionem S. Francisci excepit. His accedit universalis Ecclesiae consensus, a tempore hujus institutionis usque ad praesens, qui solus ad omnem certitudinem sufficeret, tum quia Ecclesia est columna et firmamentum veritatis ; tum etiam quia Spiritus Sanctus non permitteret tam universalem, tamque diuturhum errorem in Ecclesia circa rem adeo gravem, et ad bonos mores fidelium pertineutem. Quapropter non solum censeo esse certum in hoc genere institutionis nihil esse contra bonos mores; sed etiam nihil esse contra perfectionem ; imo de se esse viam satis expeditam ad perfectionem assequendam et exercendam. Nam hoc expresse Pontifices docent, ut videre licet in citatis juribus, et sub hac ratione hunc vitae statum Ecclesia proponunt, quem ipsa universali approbatione et consensu amplexsa est.
12. Probatur ultimo eadem assertio ratione. — Primo, de carentia bonorum stalilium etiam in communi. — Labor manwum ad vitam sustentandaum quando cadat sub preceptum. — Ratio denique etiam est evidens; nam imprimis in hoc genere paupertatis, nullum esse malum probatur, quia non est conitra aliquam legem positivam divinam vel humanam ; ubi enim est? nec etiam est contra legem naturalem ; contra quam enim virtutem, aut contra quod principium naturale, id est ? Deinde si discurramus per singulas partes, facilius hoc constabit ; nam imprimis profiteri paupertatem quoad carentiam bonorum stabilium, etiam in communi, per se non est malum, cum haec bona foriuna sint ex rebus indifferentibus, et aliunde talis carentia potest appeti propter bonum finem, ut, verbi gratia,ad tollendam sollicitudinem rerum temporalium, ut spiritualibus vacareliberiusliceat. Ergo propter hunc finem talem carentiam profiteri non est malum, imo bonum et perfectum, et consentaneum consiliis Christi. Deinde, supposita hujusmodi carentia, quaerere victum et vestitum proprio labore non est medium ex natura rei necessarium ad honestatem morum, nequc ad perfectionem, ut recte ostendunt D. Thom. 2. 2, q. 187, art. 3, et d. opusc. 19, contra impugnantes religionem; Bonavent, in Apologia pauperum; Anton., 4 p., tit. 11,c. 7, S5, etalii. Summa autem rationum est, quia tunc solum cadit labor manuum sub praeceptum, in ordine ad vitam sustentandam, quando nullum est aliud medium licitum, quo ita possit sustentari, quia si aliqua est hic necessitas praecepti naturalis, tota debet fundari in necessitate finis et medii ; sed religiosis non desunt alia media licita ad se sustentandum, ut ipso usu rerum constat, nec ex voto se obligarunt ad tale medium, neque etiam per aliquod praeceptum positivum injunctum est, ut infra ostendemus respondendo ad loca Pauli.
13. De quo labore manuum sit hic sermo.— Loquimur autem in hoc discursu de labore manuum, praecise ut assumitur ad sublevandam paupertatem; potest enim habere alios fines, ut late prosequitur D. Thomas, scilicet ad vitandum otium, vel macerandam carnem, vel ad eleemosynam faciendam. Propter quos fines potest fortasse interdum haec actio cadere sub praeceptum etiam naturale ; verumtamen, et illud est per accidens ad rem de qua agimus, et raro accidit similis necessitas in viris religiosis, quia et multa alia media habent ad vitandum otium, et carnem macerandam, et ad suum statum non ita per se spectat eleemosynas facere, ut teneantur lucrari unde eas faciant: sed satis erit ex his, qua habere contigerit, illas tribuere. Quapropter frequentius occurret aliqua hujusmodi necessitas laberandi manibus in statu seculari, quam in religioso ; imo etiam ad sublevandam paupertatem fortunae potius quam voluntatis, et praesertim ad sustentandam familiam saepius occurret talis obligatio in homine saeculari, quam in religioso, quia vel erubescit mendicare, vel ei non permittitur, vel alio licito modo sustentari non potest. Unde sumitur confirmatio, quia quoad hoc nulla est major ratio obhgationis in religiosis quam in secularibus; sed in secularibus non est talis obligatio, per se loquendo, sed solum per accidens, in casu necessitatis ; ergo nec religiosi.
14. Objectio.—Sed contra totum hunc ciscursum instari potest, admittendo verum esse, praeceptum hoc non csse peculiare religiosorum, ut religiosi sunt, et asserendo convenire illis ut paupc:cs sunt, et potentes suis actionibus, vel laboribus se sustentari, quae duo si in secularibus concurrant, etiam illi dicentur obligari tali praecepto, sive paupertas sit a fortuna, sive a voluntate; quia injustum videtur velle ex alienis vivere, quando homo potest per actiones suas sibi necessaria comparare; unde in secularibus personis talis vivendi modus reprehensione dignus censetur, et pauperes, qui sani sunt, et ex eleemosynis vivere volunt, merito per publicam etiam potestatem coercentur, et tanquam vagabundi puniuntur. De quo etiam extat lex civilis, cod. de Mendicis validis, l. 11. Non ergo ex statu religioso, sed ex naturali bominis facultate, et debito ordine sublevandi suam indigentiam, oriri dicitur talis obligatio ; et ita discursus factus non procedit, tum quia ex opposito fundamento procedere videtur, tum etiam quia supponit esse aliud medium licitum.
15. Religiosis licitum est eleemosynis sustentari.—Hoc vero refutabitur facile probando alteram partem assertionis, nimirum posse licite religiosos profitentes hoc genus pauprtatis ex eleemosynuis sustentari, quanquam hoc adeo videatur per se evidens, ut non egeat probatione ; nam in eo statu nec injustitia intervenit, neque malitia contra charitatem, aut contra aliam virtutem : ergo illud per se malum non est; neque etiam est ma- lum quia prohibitum ; nulla enim extat talis positiva prohibitio ; ergo. Prima pars de injustitia patet, quia scienti et volenti non fit injuria; qui autem dant eleemosynas his religiosis, sciunt optime illos esse pauperes a voluntate, et quidquid habebant, illud propter Deum reliquisse, et spontanea voluntate illas tribuunt; nulla ergo injustitia ibi esse potest. Nec etiam aliquid contra, vel praeter charitatem, quia nullum nocumentum inde alicui provenit, neque ipsi dantes, vel alii indigentes, propterea constituuntur in gravi aliqua necessitate. Quin potius duplex occasio exercendi charitatem inde resultat. Una est respectu ejus qui dat eleemosynam ; nam in hoc exercet charitatem, imo et religionem, si ejus intuitu eleemosynam praebeat. Alia est respectu recipientis, quia benefactoribus suis gratum esse oportet, et spiritualibus beneficiis amicitiam peculiarem erga illum ostendere, tum etiam quia hi pauperes voluntarii. cum pauca illis sufliciant, ex eleemosynis acceptis saepe aliorum indigentiam sublevant. Et propter haec supponitur in his personis illud magnum charitatis opus, relinquendi omnia sua propter Deum, ea pauperibus dando, juxta Christi consilium. Neque contra aliquam aliam virtutem potest in eo actu propria malitia excogitari; quae est enim haec virtus, aut quae inordinatio?
16. Instantia diluitur.— Pauperes otiosi non tolerantur in Republica.—Solum video dici posse, hoc genus vitae favere otiositati, et ideo esse noxium Reipublicae, et occasionem praebere multorum malorum ; at hoc locum habet in secularibus hominibus, et in pauperibus coaetis, seu a fortuna, qui non causa pietatis, sed ut otiose et voluptuose vivant, aliorum bonis absque labore suo vivere voIunt ; ex quo moraliter statim sequuntur furta, violentise, et alia vitia similia. Accedit etiam quod, si talis abusus in Republica permitteretur, vix invenirentur homines per quos officia et servitia Reipublicae necessaria fierent, quod est contra bonum Reipublicae, imo et contra ordinem duwinae providentiae, quae- ad hoc voluit quosdam homimnes esse conditione sua pauperes, ut ad sustinendos labores Reipublicae necessarios facilius applicarentur. Haec vero ratio non habet locum in pauperibus voluntariis, qui causa pietatis et paupertatem profitentur, et corporalibus laboribus regulariter abstinent, ut spiritualibus operibus, et studiis sacris ad illa necessariis vacent, et ita non aluntur aliorum eleemosy- nis, ut inutili otio torpeant, sed propter illud otium sanctum, quod diligit charitas veritatis, et propter negotium justum, quod suscipit necessitas charitatis. Et ideo ex hoc genere vitae in tali statu, per se loquendo, nullum est periculum quod sequantur ea vitia, qua» in coactis pauperibus merito timen' ur, quia ipsummet genus vitae petit labores alios, et occupationes quae hoc periculum per se excludunt. Dico autem per se, quia particulares defectus, qui ex malitia unius vel alterius accidere possunt, in re rnorali non considerantur. Ita ergo evidens est in hoc vivendi modo nullam esse per se malitiam vel inordinationem ; quod autem nec prohibitio positiva sit, jam saepe probatum est, quia ostendi non potest.
11. Responsio ad objectionem supra factam. —Coactis pauperibus qui laborare possunt, et otiose vavere volunt, non licet eleemosgms sustentari.—Sic ergo solidus est discursus supra factus, et facile expeditur objectio contra illum; habet enim locum, quod in ea sumitur, in secularibus, et coactis pauperibus, non vero in voluntariis et religiosis, ut ostensum est. Unde illa propositio, injustum esse, eum, qui laborare potest, velle vivere ex alienis bonis, si per se et ex objecto intelligatur, et in rigore, de justitia commutativa, vera non est, quando illa voluntas non se extendit ad accipienda aliena bona invito domino, sed tantum ad usum eorum quae liberaliter donata fuerint. Solum ergo potest illa propositio habere sensum verum, intellecta vel de injustitia contra justitiam legalem, vel per occasionem contra commutativam, quatenus ille modus vitae est moralis occasio violandi illam ; in hoc sensu habet locum illa propositio in secularibus, et coactis pauperibus, qui laborare possunt, et otiose vivere volunt, non vero in religiosis, ut ostensum est. Potestque amplius ita demonstrari ; nam in hujusmodi statu religioso duos ordines personarum distinguere possumus: quidam enim per se, et ex oflicio divinis laudibus, verbo Dei, vel aliis muneribus spiritualibus, et studiis necessaris vacant, alii vero temporalibus curis, et actionibus, seu ministeriis temporalibus, quae ad alios juvandos necessaria sunt, incumbunt. Hi ergo posteriores satis exercent labores manuum, sub quo omnis labor corporalis comprehenditur, quia manus est instrumentum instrumentorum, ut D. Thomas notavit, ex Philosopho. Non tamen possunt suis manibus victum quaerere, quia omnes operas suas et corporalem laborem in servitio religionis ponunt, propter quae digni sunt non tantum corporali sustentatione, sed etiam spirituali mercede copiosa. Alii vero, licet manibus non laborent, gravioribus pietatis operibus occupati sunt, et sicut Apostoli aiebant: Non est equum nos derelinguere verbun Dei, et ministrare mensis, Actor. 6, ita non expedit hos religiosos relinquere spiritualia munera, ut victum suis manibus quaerant. Imo nec decet eorum statum, eo quod divinis ministeriis consecrati sint; etad ea digne exercenda, vel ut ad ea se praparent, ac disponant, totum diei tempus moraliter illis necessarium est. Unde sicut in die festo merito vacatur ab omni opere servili, quia divino cultui consecratus est, ita tales personae, sic Deo ad talia opera consecrata, merito ab inferioribus laboribus vacant, et nihilominus dignae sunt quae ab aliis sustententur. Unde potest obiter notari differentia inter antiquos monachos et praesentes; illi enim regulariter, et ex vi instituti sui, non erant sacerdotes, nec studiis vacabant, neque actionibus spiritualibus erga proximos. et ideo merito statutis temporibus manibus laborabant ; at vero in praesenti tempore, religiones fere omnes clericalem statum amplexae sunt, et studiis vacant, et mendicantes praecipue aliqua éx parte ministeria erga proximos exercent, et ideo sine reprehensibili otio ab his corporalibus laboribus abstinent, et aliorum bonis sustentantur, si propria nec in particulari, neque in communi habent.
18. Instantia diluitur. — Atque ita tandem probata etiam relinquitur ultima pars assertionis, nimirum licitum esse his religiosis sustentari eleemosynis, tam petitis, quam sponte oblatis ; nam si hoc posterius licet, cur non illud prius? neque enim qui petit violentiam infert, neque accipit nisi quod voluntarie datur. Item finis illius petitionis honestus est, et in illo medio, quod est petere, nulla est inordinatio vel malitia. Dicetur fortasse, saltem esse in eo indecentiam propter praedicandi statum, quem diximus jam esse conjunctum cum hoc statu religioso; sic enim Ecclesia non permittit clericos ita esse pauperes, ut cogantur mendicare, ne clericalis dignitas vilescat et contemptui habeatur. Sed, licet hoc habeat locum in mendicitate coacta, non in voluntaria, et ideo Ecclesia licet seculares homines ad ordines non admittat, nisi prius habeant unde sustententur, religiosos tamen et voluntarios pau- peres admittit; quia in illis mendicitas, eo ipso quod ex necessitate est, et non ex voluntate, vilis conditio existimatur, et contemptui habetur ; mendicitas autem voluntaria potius habetur in veneratione, tanquam opus pietatis potius et religionis erga Deum, quam subventionis solius naturae, quod usu ipso et communi existimatione satis constat, rem per se et moraliter considerando, non ex particularibus defectibus, qui sunt per accidens.
19. Solutio fundamentorum secundi erroris hereticorum relati num. 4. — Denique fundameníta etiam secundi erroris, quatenus huic assertioni obstare possunt, ex dictis facillime solvuntur. Nam Paulus, in citatis locis, aperte loquitur ad communem populum fidelium, et in eo reprehendit turpe otium, quod in secularibus et laicis hominibus vitiosum est, ut diximus, et noxium Reipublicae, et ideo in priori testimonio ad Thessalonicenses, illa duo conjungit, nihil operari, inquiete vel inordinate ambulare, aut curiose agere. Itaque reprehendit otium eorum, qui sine justa causa nolunt laborare, et alienum panem manducant ; nam hi, moraliter loquendo, inordinate vivunt et inquieti sunt; religiosus autem non potest dici hoc modo non laborare, imo potius dici potest in sensu congruo labore suo panem mereri, quia vere est Dei operarius, ac proinde dignus mercede et congrua sustentatione. Unde de seipso ait ibidem Paulus, recte potuisse, absque labore manuum, aliorum bonis sustentari, sed noluisse propter exemplum, ut alios ad laborandum excitaret. Quod quidem facere potuit Paulus, qui propter excellentiam infusae sapientiae poterat Apostolicum munus, et ministerium verbi, sine studio et alia praeparatione exercere, et propter eximiam sanctitatem et abundantiam spiritus poterat illum laborem cum eximia contemplatione conjungere. Haec autem et similia communibus religiosis ordinarie possibilia non sunt, et ideo licite aliorum eleemosynis sustentantur. Quod vero alio in loco ad Thessal. Paulus ait : Et nullius aliquid desideretis, in graeco ad litteram habetur: Et nullius necessitatem habeatis, et ita nullo modo alludit ad praeceptum non desiderandi alienum, sed potius videtur Paulus referre illa verba, ad ea quae proxime praecesserant : Ut honeste ambuletis ad eos quà foris sunt, id est, ad infideles; et subdit : E nullius (utique persona infidelis) aliquid desiderelis, id est, re aliqua ejus indigeatis. Unde ad hoc specialiter tunc volebat fideles manibus suis laborare, ne molesti essent infidelibus, vel ne propter indigentiam cogerentur cum minfidelibus conversari, aut aliquid minus honeste cum illis agere. In tertio autem loco ad Ephesios, aperte monet laborare manibus, ad vitandam furti occasionem. Unde concludit D. Thomas, nunquam Apostolum praecepisse laborem manuum propter se, sed propter vitandum periculum alicujus mali, praesertim otium, et quae ex illo sequuntur. Quapropter ubi haec ratio cessat, ut vere in religiosis cessat, non solum illud praeceptum non est, verum etiam nec est consilium, per se loquendo de statu; nam in multis particularibus personis aliquando esse potest, saltem propter vitandum otium.
20. Religiosi laici in labore manuum emerceri debent. — Atque eodem modo intelligendus est Augustinus, in citato loco. Ibi enim praecipue loquitur de monachis, qui juxta consuetudinem illius temporis laici erant, et apti ad laborandum manibus, vel etiam in similibus operibus educati, et ante religiosum statum exercitati in eis, ut clare colligitur ex cap. 21, 25 et 28, ubi eos maxime reprehendit , qui cum prius essent inferioris conditionis, et suo labore sustentarentur, cum in religionem veniunt, volunt sine ullo labore victum et vestitum, cum majori commodo et honore quam antea, habere; et de his maxime ait non esse admittendas eorum excusationes, occasione diuturnae contemplationis, aut privatae devotionis, quia, regulariter loquendo, in hujusmodi personis non est legitima talis excusatio, quia aut causa non est vera, sed ficta, ad palliandam indigentiam, vel certe non est proportionata vocationti et conditioni talium personarum ; et ideo, in d. cap. 21. expresse dicit aliam esse rationem eorum religiosorum, qui vel Evangelistae sunt, vel sacramenta dispensant, aut altari ministrant, quos dicit merito ali ex facultatibus populi ; imo etiam inter religiosos laicos dicit aliquam rationem esse habendam eorum, qui antea in similibus operibus non erant exercitati , sed facultates habebant, quibus sustentabantur, quas* reliquerunt, et pauperibus tribuerunt, quos ait non ita esse cogendos ad laborandum sicut alios ; quod satis prudenter, sicut caetera omnia, a D. Augustino animadversum est, non quia hujusmodi persona omnino a labore et occupatione religiosa excusandae sint, sed quod cum debita moderatione et proportione imponenda sit. Et eadem ratione non negaret Augustin., si qui inveniantur in religione (etiamsi alias essent ex infimo statu) qui specialiter vocentur, et adjuventur a Deo ad vitam contemplativam, posse magna ex parte levari a laboribus corporis, quia Spiritus Sanctus dividil singulis sua dona prout vult, et religio non impedit majorem profectum. Quae omnia fere attigit Nicolaus Papa, in cap. Ecxiit, S Continetur, de Verborum significatione, in 6. Est ergo hoc negotium prudentiae, quod praelatorum judicio relinquendum est.
21. Ad antiquam consuetudiuem.—Tandem ex eisdem principiis patet responsio ad antiquam consuetudinem; fatemur enim regulam, et modum vivendi eorum fuisse laborare manibus ad suam sustentationem. Ratio autem fuit, quia habebant institutum longe diversum ; erant enim, ut dixi, regulariter, et ex vi sui status, laici, et ideo, ut Hieronymus loco citato notat, non tam propter corporis sustentationem , quam propter vitandum otium , occupationem alicujus laboris corporalis ex regula habebant , quia sola contemplatio aut psalmodia non erat sufficiens occupatio pro omnibus, saltem regulariter et moraliter loquendo. Non negamus etiam indiguisse tunc magis illo genere vita ad suam sustentationem , quia et multitudo monachorum magna erat, et fideles pauciores, et fortasse minus divites , et omnino ab ipsis monachis separati , a quibus etiam fere nullum spirituale beneficium , vel ministerium recipiebant. Quae omnia longe aliter inveniuntur in religiosis , qui ex eleemosynis aluntur. Advertit autem Bellarm. supra, non omnes antiquos monachos hujusmodi fuisse ; nam Sulpitius, in Vita D. Martini, refert monachos D. Martini non fuisse solitos laborare, et arte facta vendere, ut inde alerentur, more aliorum monachorum , quamvis neque illi viverent ex eleemosynis , sed ex his quae secum afferebant, et in unum conterebant, ut ex illis omnes communiter alerentur, juxta primitivae Ecclesiae morem, Actor. 4.
22. Assertio tertia, etiam de fide, et evidens. — Probatur qucad dominium in communi. — Dico tertio, laudabile esse religiosum institutum, in quo paupertas, cum abdicatione omnis proprietatis in particulari, et cum dominio bonorum in communi observatur. Assertio est omnino certa; quae si intelligatur de sola honestate illius status, ita ut illud laudabile solum excludat omnem malitiam, et inordinationem a tali statu, per se loquendo, et ex vi ejus, est res non solum certa de fide, sed etiam per se evidens; quia in neutra parte illius status, neque in earum conjunctione, est aliquid contra bonos mores. Probatur, nam de paupertate in particulari, supra ostensum est non esse malam, sed ad summum ex objecto indifferentem; utilem vero ad spiritualem perfectionem, et ita ex fine esse ex bonis melioribus, quae sub consilium cadunt. De dominio autem in communi, etiam est manifestum nihil includere contra bonos mores, quia supponimus non esse votum paupertatis, prout in tali statu fit, coactum, liberum est enim voventibus ita illud emittere ; nec etiam est contra justitiam, vel aliquam aliam virtutem, vel prohibitionem divinam aut humanam. Dices esse contra jus gentium, quo rerum et dominiorum divisio introducta est. Respondeo primo, hoc jus non esse divinum aut naturale, sed hominum voluntate introductum, et ideo posse ab ipsis . hominibus renuntiari. Respondetur secundo, in hujusmodi genere vitae ex parte servari hoec jus, quatenus dominium talium bonorum ita est hujus ccmmunitatis, ut non sit alterius hominis vel communitatis, et ita illa bona non sunt ita communia, quin habeant ahquem proprium et particularem dominum, licet ille non sit una persona vera, sed ficta, seu mystica. Quoad particulares vero personas ex quibus illa communitas constat, non exercetur quidem illud jus de rerum divisione inter ipsas quoad dominia : sed hoc non est proprie contra illud jus, sed praeter vel supra illud. Nam, licet rerum divisio jure gentium introducta sit, non tamen est ex vi illius positive ordinatum, ut respectu omnium hominum in particulari dominia divisa sint, ita ut omnis societas vel communitas domini sit prohibita; talis enim prohibitio nec necessaria erat humano generi, nec conveniens, nam impediret humanam societatem et communitatem, quae saepe valde utilis esse potest; igitur quoad particularem usum, seu determinationem, reiictum hoc est humano arbitrio; nihil ergo inordinatum est in hoc communi dominio.
23. Probatur secundo quoad conjunctionem paupertatis in particulari, et dominii in communi. — Unde etiam manifestum est, in conjuncticne paupertatis in particulari cum dominio in communi, nihil etiam esse quod bonis moribus repugnet, quia sicut in partibus ipsis per se spectatis nihil est mali, ita neque ex eis simul conjunctis aliquid repugnat contra aliquamvirtutem.Quin potius, ex illis duo- bus extremis, tanquam ex duobus simplicibus recte inter se temperatis, quoddam compositum seu mistum resultat, ad vitam humanam cum perfectione componendam valde accommodatum., ut explicabimus. Non solum ergo hoc vitae institutum nihil habet contra bonos mores, verum etiam de se utilis valde est ad perfectionem assequendam. In quo sensu etiam censeo assertionem omnino certam, si absolute et absque odiosa comparatione sumatur. Et quidem quoad eam partem, quae est de paupertate, et carentia proprii in particulari, satis probata est ex dictis supra de voto simplici paupertatis, et ex omnibus quae in discursu hujus disputatiouis dicta sunt. Altera vero pars de dominio in communi intelligi potest de dominio rerum mobilium, vel etiam immobilium, scilicet, possessionum et redituum, et de utrisque est vera assertio ; de prioribus vero est quodammodo certior, quamvis etiam de posterioribus sit ita certa, ut sine errore ncgari non possit.
24. Confirmatur exemplo Christà Domini. — Quantum ergo ad dominium rerum mobilium, habemus imprimis exemplum Christi Domini, de quo legimus habuisse loculos, ut dicitur Joann. 12 et 13, ubi dicitur Judas loculos habuisse, scilicet ut minister Christi, et collegii Apostolici, qui communem pecuniam habebat ad emenda necessaria, ut in ipso Evangelio satis explicatum est, et Patres omnes intellexerunt, tum ibi Chrysostomus, hom. 64; Euthym., Theophyl., et alii; tum etiam alis locis Nazian., orat. 16, in fine, ubi loculos illos videtur vocare Christi crumenam; Origen., homil. 4, in Cantica ; Hieronym., lib. 3 contra Pelagianos; et latius August., lib. de Oper. monach., cap. 14;et D. Thom. 2. 2, quaestione 188, articulo septimo; et docet manifeste Joannes XXII, in Extrevaganti Ad conditorem, et Cum inter, ei Quia quorumdam, de Verb. signific., ubi hoc tanquam certum definire videtur. Secundo, habemus de eadem re exemplum primitivae Ecclesiae, quae post Christi ascensum sub Àpostolis fuit, praesertim Hierosolymis, Act. 4. quando nullus aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia, et dividebantur singulis, prout unicuique opus erat. Tertio, habemus exemplum antiquarum religionum, ut de monasterio S. Martini supra adductum est, et ex Basilio variis in locis, praesertim in regul. 8, 9 et 41, ex fusius disputaUs; et in regul. 272, ex brevioribus, in quibus inquirunt fratres quomodo intelligendum sit verbum Christi, Matth. 6: Nolite solliciti esse de crastino. Videmus enim (aiunt) nos in rebus ad necessarium usum parandis magnum studium adhibere, ut ea etiam reponamus, quee durare possint ad longinguum tempus. Respondet autem Basilius admittendo et probando illam consuetudiuem, et explicando verba Christi, ut intelligantur de sollicitudine nimia, quae ex amore proprio, et quadam diffidentia erga Deum proficiscitur. Idem constat ex Augustino, lib. de Opere monachor., cap. 25. ubi ait illos monachos aliquo modo excusari a labore manuum, qui bona sua monasteriis contulerunt. Idem constat ex eodem in principio suae regulae, et refertur in cap. Non dicatis, 12, q. 1; et ex sermonibus ad clericos de communi vita, et Epist. 109 ad sanctimoniales idem constat, ibi enim suam fere repetit regulam. In regula etiam S. Benedicti, cap. 33, pro regula statuit, ut nihil sit proprium, sed omnia communia, et cap. 58 praecipit ut, si aliqua bona novitius habebat, vel pauperibus distribuat, vel eorum solemnem donationem monasterio faciat ; supponit ergo monasterium in communi fuisse capax donationis et dominii. Denique habemus exemplum multarum religionum, quae hoc genus dominii admittunt, sine ullo detrimento perfectionis ex hoc capite. Quod aperte senserunt Pontifices, qui eas approbarunt, et definit Joannes XXII, citato loco.
25. Ratio ab aliquibus excogitata. — Ratio ab aliquibus redditur, quia in his rebus, quae usu consumuntur, non potest separari dominium ab usu, quando talis usus pleno jure, id est, proprio nomine, et independenter a jure vel voluntate alterius habetur. Communitas autem religiosa necessario habet hujusmodi usurn: talium rerum ; ergo et dominium habere potest; imo et necessario habet, hoc enim concludit ratio, si efficax est. Major patet, quia dominium nihil aliud est quam jus utendi re in omnem usum, etc., ut supra explicatum est. Minor, quantum spectat ad usum facti, manifesta est, quia non possunt homines sine usu harum rerum vitam hanc transigere. Quoad jus vero utendi, declaratur ex differentia inter communitatem religiosam, et singulas personas ejus. Nam, licet singulae personae immediate habeant usum talium rerum, possunt illum habere, u: emanantem ac dependentem ab ipsa communitate, vel per seipsam, vel per eum cui talem administrationem commisit. At vero ipsa communitas non habet alium, per se loquendo, a quo pendeat in usu et administratione talium rerum, quia vel non est pars alicujus communitatis, ut si de tota aliqua religione loquamur; vel si sit sermo de particulari monasterio, quod est pars totius religionis, non habet talia bona, et usum eorum, ut communicat cum aliis monasteriis ejusdem religionis, sed ut est quoddam totum moraliter distinctum a reliquis.
26. Refellitur vatio facta. — Responderi autem potest, etiam respectu communitatis, posse usum talium rerum separari a dominio, vel quia ipsimet religiosi non intendunt plus acceptare, sed volunt ut dominium maneat apud suos benefactores, qui usum concedunt, vel transeat immediate ad Christum Dominum, vel ad Summum Pontificem, Vicarium ejus. Sic enim fratres Minores profitentur se non habere dominium aliquarum rerum, etiam mobilium, vel in communi, quorum institutum, etiam quoad hanc partem, confirmatum est a Nicolao IV, in c. Ezit, de Verb. signific., in 6, et a Clemente V, in Clement, Zaicit, eod. tit. Posset quidem aliquis negare separationem illam dominii ab usu perfecto et libero, qualem Minores habent, esse possibilem secundum moralem aestimationem et valorem, quidquid sit de metaphysica speculatione ; hoc enim longa disputatione videtur contendere Joannes XXII, in dictis Extravagantibus; verumtamen nobis non est haec sententia necessaria; admittimus enim posse aliquam religionem, si velit, illo modo acceptare talem usum, et facultatem utendi, qua pendeat semper ab alio, tanquam a domino, ac proinde dominium non sit; nam hoc etiam in particulari persona esse possibile, supra declaravimus. Potestque conferre ad perficiendum affectum erga paupertatem, et moderandum illum etiam circa usum talium bonorum ; ideoque tale paupertatis genus in illustrissima religione S. Francisci non negamus, sed veneramur. Dicimus vero illum modum acceptandi usum in communi sine dominio non esse necessarium ad totam perfectionem assequendam, ad quam paupertatis professio ordinatur.
27. Assignatur praecipua vatio assertionis. —JInstantia diluitur. — Ratio est (et haec est etiam principalis ratio assertionis) , quia dominium in communi talium rerum nullam per se sollicitudinem affert majorem quam afferat acquisitio, possessio, administratio, vel dispensatio talium rerum ; nam, sive petantur ad dominium, sive ad usum, eodem labore petendae sunt, et idem est de conservatione, et de quacumque administratione ; ergo habere tale dominium per se nihil impedit perfectionem. Declaratur praeterea, nam si dominus rei religioni concedit facultatem ad quemcumque usum, quid, quaeso, refert ad perfectionem religionis, quod dominium maneat apud dantem ? Dices habere hunc effectum, quia si manet dominus, semper potest sine injuria repetere, quamdiu res consumpta non est. Respondeo primum hoc non esse morale , cum vix possit ad praxim reduci ; deinde nihil minuit de perfectione religionis, etiamsi res hujusmodi necessarias sibi ita possideat in communi, ut a nemine possint sine injuria auferri, nam hoc non auget sollicitudinem rerum temporalium, sed potius minuit (si aliqua fieri potest comparatio), quia neccssitati religiosorum securius, ut sic dicam, hoc modo subvenietur, et ad moderandum affectum satis est non habere privatum dominium. Accedit etiam quod hoc dominium in communi nunquam excludit dependentiam ab alio, in quocumque habente proximum usum , vel administrationem talium bonorum ; nam unaquaeque singularis persona semper utitur illa re, ut non alena, et ipsi Praelati etiam administrant talia bona, ut non sua, sed communitatis ; imo et ipsa communitas , vel etiam tota religio, licet sit domina, pendet in administratione a Summo Pontifice, ut a supremo Praelato uniuscujusque religionis ; ad quem etiam pertinent talia bona, non quidem ut ad proprium dominum condistinctum a religione, sed quatenus suo modo constituit cum illa unum corpus, apud quod est tale dominium, cujus corporis peculiari modo ipse est caput, et consequenter principalis administrator omnium bonorum ejus. Hic autem modus dependentiae sufficit non solum ad tollendam majorem sollicitudinem temporalium bonorum, sed etiam ad moderandum usum, et perficiendam debitam et honestam curam circa eorum dispensationem. Constat igitur dominium talium bonorum in communi nec impedire perfectionis viam, neque illam ullo modo minuere; nec contra hanc partem aliqua objectio occurrit, quae responsione indigeat. praeter ea quae circa primam assertionem dicta sunt, et quae supra in disputatione de voto simplici paupertatis diximus, respondendo haereticis, qui omne rerum dominium damnabant.
28. Probatur assertio, eliam quoad dominium bonorum stabilium. — Nec Christus, nec Apostoli hoc dominiwmn habuerunt.— Probalile est habuisse bona stabilia iu communi aliquas Hclesias, viventibus adhuc Apostolis.—V enio ad aliam partem de dominio bonorum stabilium, quam non possumus ita confirmare antiquis exemplis Christi Domini, vel Apostolorum ; quia de Christo Domino et Collegio Apostolico , quamdiu Christus in hac vita mortali vixit, certum videtur, nec dominium, nec possessionem talium bonorum habuisse. Christus enim ex se nunquam aliquid hujusmodi habuit, ut ostendi in 2 tom., disput. 28, sect. 2; neque etiam cum Apostolis in communi aliquid simile comparavit vel acceptavit, ut plane colligitur ex verbis Matth. 8: Vulpes foveas habent, et colucres cali nidos, Filius autem hominis non habet ubi caput suum reclinet. Idem colligitur, ex eo quod discipulis ad se venientibus, et perfectionem profiteri volentibus, consulebat vendere omnia quae habebant, et dare pauperibus; nihil ergo stabile relinquebant quod Collegio Apostolico acquiri posset. Denique in Evangelio nullum est vestigium talis possessionis aut dominii; nam etiam ad conficiendum ultimum pascha, ad alienam domum diverterunt ; sic enim dixit Christus, Marc. 14: Zicite domino domus. quia magister dicit, etc. Unde verisimile non est, quod Nicephorus et Cedrenus dixerunt, domum illam, in qua Christus coenavit, fuisse Joannis Evangelistae, repugnat enim aperte praedictis verbis Marci. Unde si dominus illius domus Christi fuit discipulus, et Joannes vocatus, non fuit Joannes Apostolus, sed alter, qui cognominatus est Marcus, de quo fit mentio Actor. 12, ut recte notavit Baron., in 4 tom., anno 34, n. 22. Neque etiam tale dominium erat conveniens illi statui, ut mox dicemus. Propter quam causam etiam non habemus de hac re exemplum ab Apostolis, post Christi ascensionem, et ideo in Actibus uunquam legimus, eos, qui ad fidem convertebantur, et habebant agros, aut domos, dedisse illa Apostolis, sed vendidisse illa, et attulisse ac posuisse pretia ad pedes Apostolorum, Act. 4 et 5; quod etiam in superioribus tetigimus. Non est autem incredibile, viventibus adhuc Apostolis coepisse particulares Ecclesias habere in communi aliqua stabilia bona, ut, verbi gratia, post divisionem Apostolorum, Ecclesiam Hierosolymitanam sub Jacobo, Ephesinam sub Joanne, Antiochenam vel Romanam sub Petro, coepisse habere aliqua praedia, vel possessiones, quas viri, vel feminae nobiles , quae ad fidem con- vertebantur, Ecclesiis tribuebant, easque vel ad communem usum fidelium, juxta morem illius temporis, aut saltem ad usum pauperum aut clericorum, et Ecclesiarum miristeria, quod (ut erudite notavit Baron., 1 tom.. anno Christi 57) ex verbis imperatoris Constantini apud Euseb., lib. 10 Hist., cap. 5, colligitur: Quoniam ipsi Christiani (dicitur ibi) non solum ea loca, in qua convenire solent, sed alia etiaan habuisse cognoscuntur, que non privatim ad singulos , sed ad jus totius ipsorum communitatis, id est, Christianorum spectabant, singulis qui ea possident, mandes valim, ut omnia per legem, quam supra gosuimus , absque ulla controversia Christianis, id est, societati ipsorum, et conventui reddant. Et infra, in rescripto ad Anelinum, hes vocat possessiones ad Catholicam Christianorum Ecclesiam pertinentes, quibus privata fuerant per superiores gentiles imperatores, praesertim per Diocletianum, et ideo eas mandat Ecclesia restitui.
29. Quocirca, quamvis ex illis edictis non satis expresse colligatur coepisse Ecclesias habere hoc dominium in communi a temporibus Apostolorum, trecenti enim anni jam praecesserant, colligitur nihilominus imprimis multo ante tempora Constantini coepisse, nullumque initium illius consuetudinis, post tempora Apostolorum, posse assignari ; ac proinde potuisse optime viventibus adhuc Apostolis coepisse Ecclesias hujusmodi stabilia bona possidere. Unde Pius Papa I, in Epist. 2 decretali, conqueritur quod praedia, divinis usibus tradita, quidam humanis usibus applicarent; fuit autem hic Pontifex XIa Petro, prope annum 140 Domini, et indicat consuetudinem illam fuisse adeo antiquiorem, ut, refrigescente charitate, jam coepisset introduci abusus aliquis circa talia bona. Ejusdem meminit Urbanus I, Epist. 1, ubi originem illius consuetudinis declarat, dicens : Videntes Sacerdotes summi, et alii, atque Levite , et reliqui fideles, plus utilitatis posse afferre, si hereditates, et agros quos vendebant, Hcclesiis quibus praesidebant Episcopt traderent , etc., ceperunt pradia, et agros quos vendere solebant, matricibus Ecclesiis tradere, et em sumptibus eorum civere ; et infra : E quibus Episcopi, et fideles dispensatores eorum , omnibus communem vitam degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent. Ex quibus verbis incertum quidem relinquitur, an haec consuetudo inceperit viventibus adhuc Apostolis, quia verba illa, Sacerdotes summi, tam Apos- tolos, quam successores eorum Episcopos significare possunt ; tamen, cum Joannes Evangelista usque ad 100 Christi Domini annum supervixerit, teste Hieronymo, Eusebio, et aliis, satis verisimile est, saltem in Ephesimna Ecclesia potuisse consuetudinem illam ipso adhuc vivente inchoare. Esto vero inceperit paulo post Apostolos, id satis superque est ad rem significandam, de qua agimus. Praecipue si quis notet in verbis Urbani illum vivendi modum in communi, non fuisse necessarium, nec generalem omnibus fidelibus, sed his tantum qui voluntarie illum eligebant; profitebantur autem voluntariam paupertatem in particulari cum possessione et proprietate bonorum stabilium in communi, ex quibus alebantur. Hic ergo vivcndi modus a principio etiam Ecclesiae fuit receptus et probatus, non solum ut licitus, sed etiam ut aptus ad perfectionem Christianam insequendam , et ut sufficiens ad explendum consilium paupertatis, a Christo datum. Denique ex antiquissima fundatione monasteriorum diversarum religionum , praesertim monachalium, potest haec traditio Ecclesiae sufficienter colligi. Nam inter alia de Gregorio Papa refert Joannes Diaconus, lib. 1 Vitae ejus, cap. 5 et 6, ex patrimonio suo septem monasteria erexisse, et singulis praedia et possessiones attribuisse, et ex historiis facile esset multa similia referre; et Justinianus imperator, in legibus supra commemoratis , et post illum omnia jura docent religiones esse capaces horum bonorum in communi; imo ad eas pertinere talia religiosorum bona, nisi ex speciali instituto illis renuntient.
30. Ratione probatur. — Ratio denique facile redditur, quia, supposita paupertate in particulari, in communi dominio talium rerum neque est ulla deformitas, neque morale impedimentum acquirendae perfectionis; ergo cum illo dominio stat paupertas suffticiens ad perfectionem. Consequentia est evidens ex superius dictis , quia paupertas solum assumitur ut instrumentum removens impedimenta. Antecedens autem quoad priorem partem constat, tum ex omnibus dictis de dominio rerum mobilium; nam quod mate ria dominii sint res immobiles, nullam specialem rationem injustitiae , vel alterius vitii specialiter continet, ut per se notum videtur. Quoad alteram vere partem optime probatur a D. Thom. 2. 2, q. 188, art. 7, quia hoc dominium in communi non affert sollicitudinem singulis religiosis ; nam per paucos adminis- trantur, et magna ex parte per externos, et ita reliqui omnes quiete, et sine cura, vel sollicitudine rerum temporalium vivere possunt. Ili praeterea, quibus haec cura imponitur, cum non administrent illa bona tanquam propria, neque ob privatam utilitatem temporalem, sed ob communenm et spiritualem, nihil inde impediuntur ad perfectionem charitatis, quia illud ipsum est opus magnae charitatis. Unde D. Prosper, lib. 2 de Vita contemplativa, cap. 9, exemplo sancti Paulini, et sancti Hilarii confirmat, et propria debere propter perfectionem contemni, et sne impedimento perfectionis posse Ecclesiee facultates, quee sunt communes, possideri. Quod etiam refertur in Concil. Aquisgran., subLudovico imperatore, cap. 35, et in cap. Fapedit, 12, q. 1.
31. Objectio hereticorum. — Responsio. — Ad primum membrum.— Ad secundum. — Solum objiciunt haeretici, quia hoc non est relinquere omnia, et dare pauperibus; nam si quis antea nihil habebat, et monasterium ingrediatur, non tam relinquit sua quam acquirit aliena, saltem per quamdam participationem; si autem habebat divitias, et eas monasterio tribuit in communi conservandas, non tam eas relinquit quam reponit , ut certius et securius eis fruatur; si denique quae habebat vendidit, et tribuit pauperibus, ut ex communibus bonis alicujus religionis vivat, non tam relinquit bona, quam incerta pro certis commutat. Respondemus illum vere implere consilium paupertatis Christi, nam revera fit pauper, cum nullius rei dominium retineat, nec possit suo arbitrio de aliqua re disponere, neque etiam debeat ex communibus plus accipere quam ei opus sit, quae est maxima paupertas. Nam quod haec necessaria provciant ex reditibus communibus, vel aliis modis comparentur, parum refert ad paupertatem singulorum. Unde ad primum membrum respondetur, quantumcumque aliquis sit pauper, multum propter Christum relinquere, relinquendo quod habet, et quod posset habere, et libertatem habendi et disponendi ad libitum de his quibus usurus est, ut Sancti Patres de paupertate Apostolorum passim dicunt. Quod autem in hac paupertate fiat particeps communium bonorum religionis, non est fieri divitem, cum non fiat dominus illorum, sed est modus quidam perfectus et religiosus utendi rebus temporalibus, quantum oportet, salva paupertate. Unde ad secundum membrum dicitur, etiam illo modo vere relinqui omnia, cum homo se privet do- minio et libertate utendi illis, et dari pauperibus, voluntariis quidem, sed tamen veris et perfectis ; quod vero talis persona postea usura sit communibus bonis talis religicnis, nihil diminuit de veritate aut de merito paupertatis, quia non excedit indigentiam naturae, sed in eo servatur quod dixit Paulus, 4 Timot. 6: Habentes alimenta , et quibus tegamur, his contenti simus. Et idem dicendum est ad tertium membrum ; nam illa non est commutatio divitiarum pro divitiis, sed status divitiarum pro statu paupertatis; quod autem in tali statu paupertatis provisus sit ab Ecclesia modus sufficiens subveniendi natura. non est contra paupertatem, nec contra consilium perfectionis , sed pertinet potius ad singularem Christi et Ecclesie providentiam, quae varios modos instituit, quibus voluntarii Christi pauperes alantur, juxta varios status, et vivendi ritus, ut in omnibus quodammodo experimento cognoscatur , etiam quoad haec temporalia impleri Christi promissionem, quod qui propter ipsum aliquid reliquerit , centupium sit accepturus.