Caput 9
Caput 9
Quaenam paupertas, inter eas quae a religiosis communitatibus observantur, sit omnium praestantissima.
CAPUT IX. QUAENAM PAUPERTAS, INTER EAS QUAE A RELIGIOSIS COMMUNITATIBUS OBSERVANTUR, SIT OMNIUM PRAESTANTISSIMA.
1. Ex his quae diximus superiori capite, praesens haec controversia orta est inter Theologos, scilicet, quaenam paupertatum, ex his quas supra commemoravimus, sit aptior ad perfectionem obtinendam, atque adeo simpliciter perfectior. Quidam enim existimant absolute et simpliciter praeferendam esse paupertatem illam, quae nullum mobilium etiam rerum dominium in communi admittit. Quod videtur sanctus Franciscus suo exemplo docuisse , et ideo qui ejus institutum profitentur, ita sentire videntur. Imo et Christus Dominus exemplo suo id docuisse videtur, cum de se dixit : Filius autem hominis non habet ubi caput sun. reclinet , Matth. S, ubi Chrysost., hom. 28, advertit, non divisse habere se quidem, sed despicere , sed nihil se prorsus habere ; et Hieronymus sic interpretatur : Quid me propter divitias et lucra seculi cupis sequi, cum tante sim paupertatis, ut nec hosgntiolum quidem habenm , nec meo utar tecto? et D. Thom., opusc. 17, cap. 15, ex Chrysost., haec refert verba circa praedictum Christi exemplum ac testimonium : Aspice qualiter pau- pertatem, quam Dominus docuerat, et opere demonstravit, non erat eà mensa, non candelabrum, non domus, nec quidquam aliud tale. Denique cum Christus Dominus simpliciter consuluerit paupertatem, quo haec fuerit maJjor, eo per se loquendo erit magis consentanea consilio ejus.
2. Tres fines religionis.—HAt vero D. Thom. 2.2. q. 188, art. 7, neutram paupertatem putat simpliciter esse praeferendam, sed illam quae fuerit magis accommodata filiis religionis ; nam cum paupertas non propter se spectatur, sed praecise ut medium ad finem perfectionis, non semper illa paupertas est melior quae est major, sed quae est magis proportionata ad finem , nam in hoc consistit perfectio ejus. Distinguit ergo tres ordines, seu fines religionum. Quaedam enim sunt principaliter activae, circa opera corporalia, ut hospitalitatis, militiae, etc., et in his ait melius esse habere in communi bona ctiam copiosa, quia ad illum finem necessaria sunt. Aliae vero sunt religiones, quae ad vitam tantum contemplativam ordinantur; et in his etiam ait, conveniens esse habere possessiones in communi moderatas, quia illo modo sufficienter tollitur sollicitudo temporalium rerum, quatenus ad illum finem necessarium est. Aliee denique sunt religiones, quae non solum ad contemplandum, sed etiam ad contemplata alüs tradendum institutae sunt; et in his ait paupertatem, tam in particulari, quam in communi, esse praeferendam ; quia ille status indiget minima sollicitudine temporali; hoc autem paupertatis genus minimam sollicitudinem relinquit , omnino enim illam auferre hujus vitae status non permittit. Siquis autem recte consideret, ex hac doctrina D. Thom. colligituf, absolute et simpliciter loquendo, hoc ultimum paupertatis genus esse perfectius caeteris, quia ille tertius ordo religionum et finis ejus est caeteris perfectior ; ergo paupertas illi proportionata est etiam perfectior caeteris.
3. Tertia opinio. — Favet Conciliumn Tridentinum. — Nihilominus non defuerunt viri docti, et sectatores D. Thomae, qui, absolute loquendo, censeant esse melius secundum genus paupertatis, etiam his religionibus, quae ad contemplandum, et ad contemplata aliis communicanda ordinantur. À qua sententia non multum discrepat Cajetan., circa d. art. 7 D. Thom.; nam, licet dicat simpliciter melius esse his religionibus non habere possessiones in communi, sed vivere ex elee- mosynis, tamen ad hoc requirit et magnam moderationem in religiosorum numero, et magnam perfectionem in vita eorum; unde secundum praesentem statum convenientius esse habere possessiones in communi. Id vero expressius docuit Ferrar., 3 Cont. gentes, cap. 133, in fine, dicens : Qui hac tempestate, frigescente an hominibus charitate , et veligionibus, que paupertatem voluntariam sectantur, multiplicatis, non possunt religiosi ab alàs sustentationem vitae acquirere, nisi cum magna sollicitudine, et mentis disiractione, quee a spiritualum contemplatione eos retrahi necesse est - idcirco convenientius fortassis est ut habeant àn communi, unde vite necessaria habere possint, quam ut mendicitati dent operam. Ubi non ex parte uniuscujusque religionis, sed ex parte secularium, et ex multitudine religionum rationem hujus majoris congruentiae assumit. Eamdem sententiam latius amplectitur Soto, lib. 3 de Justitia, q. 5, art. 3, conclus. 2, ubi conjungit utrasque causas ab aliis auctoribus tactas. Idem Viguerius, in Summa, cap. 17, 1, vers. J9. Huic sententiae videtur favere Concilium Tridentinum, sess. 25, cap. 3, de Regularibus, ubi omnibus monasteriis et domibus religionum , etiam mendicantium , concedit ut possint habere immobilia bona, etiamsi ex instituto, et quocumque alio modo illis esset prohibitum, exceptis so lis fratribus Minoribus de Observantia, et Capuccinis. Per quod decretum significavit , hunc modum vivendi ex possessionibus communibus regulariter esse magis convenientem; excepit autem Minores, tum propter singularem illius religionis professionem; tum etiam quia non expediebat hoc institutum ounino auferre a statu religionis ; tum denique quia si hic modus paupertatis in paucioribus religionibus observetur, facilius poterit, cum augmento perfectionis, in una vel altera religione observari.
4. Assertio : Paupertas bonorum stabilium, tam in particulari, quam in communi, est perfactior in religiosis Apostolicis. — Hanc profitetur paupertatem religio D. Francisci. — Item Societas Jesu professa. — Probatur. — In hac re dicendum censeo in his religiosis, qui statum Apostolicum profitentur, non solum propriam unionem cum Deo per contemplationem, sed etiam proximorum spiritualem fructum quaerendo, perfectiorem esse paupertatem, tam in particulari, quam in communi, quoad stabiles reditus, vel possessiones ex quibus illi percipiantur, per se lo- quendo, et ex vi status : ita loquiturD. Thom., et in Opusc. 17 et seq.. id late defendit; et S. Bonavent., tom. 1 Opusculorum, opusc. 17, de Christi paupertate, S Queritur de mendicatione. Quod nobis satis confirmat exemplum Christi, et Collegii Apostolici, de quo supra dictum est. Cui accedit esempium S. Francisci, et D. Dominici, qui videntur fuisse primi institutores hujusmodi religionum mendicantium, quae ad spiritualia ministeria proximorum aliquo modo ordinantur ; nam, licet aliquae religiones , quae nunc observant hoc genus instituti, existimentur antiquiores, tamen quoad hunc vivendi modum fortasse sunt posteriores, ut postea videbimus. Quantum autem D. Franciscus hanc paupertatem amaverit, satis per se notum est. De divo autem Dominico refert Bonaventura supra, in morte sua imprecatum esse omnibus maledictionem, qui in ordinem suum possessiones conarentur inducere; quanquam non videatur specialem regulam de hoc constituisse, sicut B. Franciscus, et ideo a toto ordine postea statutum fuit Parisiis, in capitulo generali celebrato anno 1228, et habetur in eorum constitutionibus, distinct. 2, cap. 20, lect. 3. Denique (ut alia omittamus) Societas Jesu professa, sicut in praedicto fine et modo religionis Apostolos imitatur, ita modum ilium paupertatis, approbante Sede Apostolica, profitetur, et non solum per solemne votum illam promittit, sed etiam novo voto, quasi reflexo, promittit nunquam consentire, quantum in se est, ut talis paupertas immutetur et minuatur ; quam institutionem specialiter postea declarabimus et confirmabimus. Nunc sufficit nobis ratio D. Thomae, quia hic modus vivendi de se liberior est a cura et sollicitudine temporalium rerum. Sed quia in hoc potest esse nonnullum humanum arbitrium, quid scilicet majorem solhcitudinem requirat, administratio propriarum possessionum communitatis, vel mendicatio eleemosynarum pro tota communitate, addo in hoc dubio, et in aequilibrio, vel etiam si de aequalitate utrinque constaret, praeferendam esse paupertatem in communi, tum propterChristi exemplum ; tum quia ex se habet adjunctum exercitium plurium virtutum, humilitatis, patientiae, confidentiae in Deo, etc. ; tum denique quia de se est aptior ad communicationem proximorum, et ideo quamvis ex parte sollicitudinis esset aequalitas ( quod etiam non admittimus), in tali statu praeferenda est. Unde obiter adverto, cum D. Thomas ait pau- pertatem deservire perfectioni, quatenus aufert sollicitudinem bonorum temporalium, non excludere omnem aliam utilitatem, sed assignare primariam causam, propter quam non solum utilis, sed etiam necessaria est paupertas ; praeter eam vero posse habere alias utilitates, ut explicatum est.
5. Assertio secunda.—CQuanquam autem hoc ita sit, negari non potest quin, loquendo in particulari de hac vel illa religione, possit, ratione circumstantiarum, esse illi magis expediens habere possessiones moderatas in communi. Et hoc maxime intendunt auctores citati, et hoc ad summum probant eorum conjecturae. Quibus nos addimus primum, non omnes illas circumstantias, vel incommoda quae illi auctores proponunt, inveniri in omni religione quae hanc paupertatem profitetur, et si in aliqua inveniuntur, non in omnibus monasteriis, neque in pluribus. Deinde si alicubi inveniantur, vel paulatim introducantur, non propterea statim immutandam esse paupertatem, sed alia remedia esse adhibenda , et totis viribus conandum ut talis paupertas conservetur, quia revera esse potest occasio multarum virtutum, et valde proportionatae tali statui. Ubi autem ob diuturnam experientiam aliud expedire judicatum fuerit, et ideo legitima auctoritate fuerit introductum vel immnutatum, reprehendi non poterit, sed laudari; nec timendum est quod ob eam rem substantialis perfectio minuatur.
6. Dubitatio specialis, circa providentiam bonorum mobilmn. — Resolutio.— Hic vero ulterius inquiri potest, an in hujusmodi religionibus, quae hanc paupertatem profitentur, per« fectius sit non solum immobilia bona non possidere, verum etiam neque ex rebus usu consumptibilibus in futuram tempus provideri , eas scilicet congregando pro temporibus opportunis. Omissis enim haereticis, qui hoc putarunt per se esse illicitum, contra quos satis is superioribus dictum est, non desunt religiosi, qui putent pertinere ad majorem perfectionem, nihil providere in futurum, sed in diem vivere, petendo quotidie eleemosynas pro singulis diebus necessarias. Sed, quamvis hoc fortasse possit alicubi cum fructu, vel sine reprehensione servari, loquendo tamen moraliter ac regulariter, prout de rebus humanis judicandum est, ille modus vivendi nec est expediens, neque consulendus , et ideo D. Thom. supra prudenter dixit : Minimam sollicitudinem ingerit servare res usui hominum necessarias, tempore congruo procuratas ; et infra inquit : Et hoc Dominus paupertatis institutor docuit suo exemplc ; hahebat enim loculos Judee commissos, in quibus recondebantur ei oblata, Joan. 12, ubi August., tract. 50: E«vemplum Domini accipe conversantis in terra; et tract. 62 : Habebat Dominus loculos, et a fidelibus oblata conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat, tum primum Hcclesiastice pecunie forma est institua, quae cum aliis multis referuntur, 12, q. 1, et ex lib. Augustini de Opere monach. Multa ad hoc confirmandum assumi possunt, ei ex consuetudine omnium religionum, et specialiter de religione Minorum declaratum est a Summis Pontificibus, in cap. Eaiit, et alis decretis supra citatis. Denique, considerata hominum conditione et indigentia, et temporum et actionum varietate, est aut moraliter impossibile communitatem religiosam sustentare, omnibusque illius necessitatibus subvenire, vel certe est adeo difficile, ut sine magna distractione et inquietudine, ac periculo religiosorum fieri non possit.
7. Ultima dubitatio : an sit perfectius non habere dominium in communi, etiam istorum bonorum moblilium. — Paupertias in communi quoad immolilia est mediun per se ad perfectionem. — Tandem inquiri potest an per se spectet ad majorem perfectionem habere haec ipsa bona mobilia, absque dominio communitaüs, etiam pro illo tempore quo possidentur et conservantur ; nam fratres Minores hoc punctum paupertatis, tanquam sibi proprium, et ad sui status perfectionem maxime pertinens, defendunt ; quibus in hac parte favet Nicolaus IV, et Clemens V., in locis supra ci-" tatis ; Joannes autem XXII, in citatis etiam Extravagantibus de Verborum significatione, videtur hoc genus paupertatis pro nihilo ducere, vel potius tanquam moraliter impossibile refutare. Verumtamen haec controversia, et in 2 tom. tertiae partis, et in superioribus, sufficienter tacta est. Non censemus enim ad moralem usum, et ad profectum perfectionis esse magni momenti. Quamvis enim non negemus professionem illius paupertatis esse possibilem, et amorem ejus sanctum esse, et posse habere optimos spirituales effectus, et ex hac parte posse ad majorem perfectionem juvare, sicut conferre possunt omnes boni affectus et actus virtutum , nihilominus non existimamus hanc carentiam dominii quoad hoc punctum per se pertinere ad eam paupertatem, quae est instrumentum perfectionis acquirendae. Aliud est enim esse objectum, vel effectum bonum, et honestum, et accommodatum statui perfectionis, quia cum illa esse potest, et per se non excludit aliquid melius. Quod totum admittimus in illo gradu seu puncto paupertatis. Aliud vero est esse medium per se ordinatum et moraliter necessarium ad perfectionem acquirendam in quocumque gradu perfectionis, et juxta perfectissimum finem religiosi status; et sic negamus illum gradum paupertatis pertinere ad majorem perfectionem. Cujus ratio est, quia habere vel non habere dominium illo modo, nec refert aliquid ad augendam vel minuendam sollicitudinem rerum temporalium, neque etiam confert ad actus aliarum virtutum exercendos, vel humilitatis, patientiae, et similes ad perfectionem valde utiles. Declaratur hoc primo ex differentia inter mobilia bona et immobilia ; nam immobilia sicut non habentur sub dominio, ita nec possidentur, nec administrantur a tali religione, quia possessa et administrata, non minorem sollicitudinem afferrent, quam si essent propria ; nec etiam minus impedirent incertam mendicitatem, seu indigentiam eleemosynarum. et ideo paupertas in communi quoad bona immobilia est medium per se conferens ad perfectionem, minuendo sollicitudinem temporalem, et praebendo occasionem mendicitatis, et earum virtutum quae cum illa conjunctae sunt. At vero mobilia bona necessaria ad victum et vestitum humanum, quantumcumque dicantur non haberi sub dominio communitatis , nihilominus excludi non potest, quin convenienti modo, et opportuno tempore congregentur , et consequenter possideantur, custodiantur, administrentur, et suis temporibus dispensentur, expendantur, et consumantur a communitate, vel nomine communitatis. Quae omnia nec majori Sllicitudine fiunt propter illam carentiam dominii, ut per se constat , quia tam fideliter administranda sunt illa bona, quam si essent propria; neque etiam illa bona cum dominio possessa magis excludunt incertam mendicitatem ; nam per eamdem obtinentur, sive cum dominio, sive absque illo acquirantur.
8. Duplex genus bonorum immobiluum. — Ex quibus duo in hac materia observanda elicio : unum pertinet ad bona immobilia, quorum carentiam in communi diximus per se pertinere ad majorem perfectionem ; intelligendum enim hoc est de illis bonis, quae ad hunc finem habentur, ut ex eorum fructibus , seu reditibus religiosi alantur ; nam haec bona sunt quae sollicitudinem evitabilem ( ut sic dicam) afferunt, et incertam mendicitatem excludunt. Sunt vero alia bona immobilia, quae solum ad necessarium usum possidentur, ut est domus ad habitandum, et Ecclesia ad Deo et proximis ministrandum ; et si quid aliud est simile; et haec necessario possidenda sunt, conservanda , et debite administranda. Quod si haec aliquam sollicitudinem afferunt, illa excusabilis humano modo non est; suppono enim talia bona cum debita moderatione possideri et administrari, et ideo carentia eorum quoad possessionem et administrationem respectu communitatis non pertinet ad perfectionem. Et consequenter, quod communitas habeat dominium talium bonorum, vel quod dicatur esse apud Pontificem, per se non est medium necessarium ad majorem perfectionem , quia tale dominium per se neque auget, nec minuit sollicitudinem, nec impedit mendicitatem , aut aliud exercitium externum virtutis, quod possit ad perfectionem juvare.
9. Aliud illatum pertinet ad quaestum, seu congregationem pecuniarum vel aliorum bonorum mobilium; nam, licet verum sit, hoc per se non impedire statum perfectionis humanae, quia est moraliter necessarium ad vitam humanam sustentandam , nihilominus necesse est ut in hoc moderatio paupertati accommodata diligenter observetur : quod maxime commendant Pontifices in d. capit. Hoaiit, et Clemen. Eivit, quia si in hoc genere quaestus permittantur excessus, et majorem multo sollicitudinem afferre potest, quam possessionum divitia , et moraliter etiam potest excludere indigentiam, et incertam mendicitatem, saltem pro multo tempore. Et ideo, cum dicimus possessionem horum bonorum mobilium, et eorum acquisitionem et conservationem non repugnare perfectioni paupertatis, intelligendum est de possessione et supellectili accommodata statui paupertatis juxta uniuscujusque religionis regulam et institutionem, et similiter de prudenti jprovidentia in praeveniendis seu congregandis hujusmodi rebus, temporibus opportunis, et conservandis solum pro eo tempore quod juxta rerum conditionem, et circumstantias locorum ac temporum, moraliter fuerit existimatum necessarium , aut valde conveniens. In quo praeter regulam uniuscujusque instituti ( quae servanda est, si aliquid in hoc disposuerit ), nullam aliam praebere possumus, praeter prudentiam et bonam in- tentionem Praelatorum, et aliarum personarum ad quarum sollicitudinem monasterii sustentatio pertinuerit.