Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum status perfectionis in statum illam acquirendi vel eamdem exercendi convenienter distinguatur, et quomodo episcopi in statu perfectionis esse dicantur.

CAPUT XIV. UTRUM STATUS PERFECTIONIS IN STATUM ILLAM ACQUIRENDI VEL EAMDEM EXERCENDI CONVENIENTER DISTINGUATUR, ET QUOMODO EPISCOPI IN STATU PERFECTIONIS ESSE DICANTUR.

1. Utrum status perfectionis distinguatur in statum perfectionis acqurendee et emercendae. — Haec divisio a paucis Doctoribus sub illis terminis traditur, ab omnibus autem supponitur vel comprehenditur in alia, quam verbis fere aequivalentibus tradunt, distinguendo statum perfectionis in statum religiosorum et Episcoporum, ut est apud D. Thomam 2. 2, q. 184, art. 5 et seq. ; tamen, quia haec divisio sub his terminis data non potest sufficienter intelligi, nisi antea sub prioribus terminis declaretur ( ut ex dicendis patebit ), ideo quaerimus an status perfectionis convenienter dividatur in statum perfectionis acquirendae, id est, qui sit veluti studium et schola in qua doceantur homines perfectionem addiscere et obtinere, et in statum perfectionis exercendae, id est, in quo obligetur quis opera perfectionis exercere, etiamsi ex vi illius status perfectionem propriam acquirere non doceatur. Et quidem in primo membro hujus partitionis, nihil dubitatioris aut difficultatis est. Nam in capitibus praecedentibus probatum est dari in Ecclesia statum perfectionis, aliquid addens statui communi christiana vitae; et omnia, quae de illo statu diximus, màxime procedunt de statu tendente ad perfectionem inchoandam, promovendam et consummandam ; ergo omnia, quae adduximus, probant dari in Ecclesia statum, qui sit schola perfectionis, vel ( ut illum D. Thom. vocat) perfectionis studium. Et praesertim notum est hujusmodi esse statum religiosum, nam in eo per observationem praeceptorum et consiliorum ad perfectionem acquirendam tenditur. Tota ergo difficultas est in altero membro , quomodo possit a priori esse distinctum.

2. Ratio dubitandi. — Et ratio dubitandi est. Primo, quia perfectio nec exercceri potest, quin prius habeatur ; nec haberi potest sine miraculo, nisi prius acquiratur ; et semel habita et acquisita, non est otiosa, sed in codem statu exercetur ; ergo impossibile est distinguere statum exercendae perfectionis, ab statu in quo acquiritur. Consequentia per se nota videtur, et cum antecedente simul declaratur. Nam, vel status, in quo simul exercenda est perfectio, per se supponit ipsam perfectionem ; et sic erit quasi terminus ejus, sicque non constituet statum distinctum ; nam status perfectionis acquirendae, etiam post acquisitum suum terminum, perseverat, ejusque opera exercet. Sic enim religiosus, postquam ad statum perfectorum pervenit, religiosus durat; et opera perfectionis illi statui maxime consentanea exercet, dum in assidua contemplatione et unione cum Deo, et in aliis actibus divini cultus et religionis, vel etiam in assiduis misericordiae operibus, maxime in his quae ad salutem spiritualem proximorum pertinent , occupatur. Sicut enim habitus per actus acquisitus similes actus exercet, ita perfectio in aliquo statu comparata exercet actus similes illis, per quos comparata est, ideoque tam exercitium quam acquisitio perfectionis ad eumdem statum pertinet. Ergo si status exercendae perfectionis per se supponat perfectionem, non potest esse distinctus ab statu acquirendae perfectionis. Si vero status est exercendae perfectionis, et perfectionem non praebet, nec ad illam juvat, non erit status perfectionis, quia non erit status bene et prudenter institutus, et consequenter non erit status perfectus, sed valde imperfectus. Probatur haec illatio, quia status perfectionis debet juvare habentem non solum ad salutem, sed etiam conferre facilitatem, et aliquam majorem securitatem obtinendi salutem ; at vero status obligans ad opera heroica et perfecta, et non juvans ad perfectionem, nec illam per se supponens, non potest ad salutem propriam juvare ; sed potius constituct hominem in magno periculo perditionis, eo quod non possit moraliter suo muneri satisfacere; ergo non erit status perfectionis.

3. Optima est tradita divisio. — Nihilominus assero, convenienter statum perfectionis dividi in statum acquirenda et exercendae perfectionis ; vel, quod idem est, in statum tendentium ad perfectionem et statum perfectorum. Sumitur haec divisio ex D. Thoma, in d. q. 184, art. 5. Ubi in arg. Sed contra , addueit Dionysium in c. 5, de Divin. nom., qui attribuit perfectionem Episcopis tanquam perfectoribus, et in cap. 6, tribuit perfectionem monachis, ut Deo famulantibus. Quae differentia, si attente consideretur, revera in idem redit. Et in art. 7, idem magis declarat dicens, in genere perfectionis quosdam esse in statu . perfeetionis ut agentes, nimirum , ut per- ectores; alios vero ut recipientes, utique, perfectionem ipsam quam acquirunt: ergo merito priorum status dicitur esse solum exequendae perfectionis; posteriorum vero etiam acquirendae. Et q. 185, art. 4, ad 1, docet idem Sanctus, quod perfectio religiosorum et Episcoporum secundum. diversa attenditur ; nam ad perfectionem religionis pertinet studium , quod quis adhibet ad propriam salutem ; ad perfectionem autem status Fpiscopalis pertinet adhibere studium ad promimorum salutem. Per quae verba quasi describit D. Thom. illa duo membra, quae nos appellamus exercendae ve! acquirendae perfectionis.

4. Probatur ulterius ceadem divisio ex eodem D. Thom. — Praeterea in q. 1806, art. 1, ad 4, de statu religionis expresse dicit, esse principaliter institutum ad perfectionem adipiscendain per quedam ecxercitia, quibus tolluntur unpedimenta perfectee charitatis. Et in art. 2, in corpore, ait: Status religionis est queedam disciplina, vel emercitium ad perfectionem perveniendi. Assignat autem illam differentiam tanquam constitutivam status religiosi, et descriptionem illam tanquam ipsi adaquatam; et tamen supponit, praeter statum religiosum, esse alium distinctum statum perfectionis, in quo dicit esse Episcopos tanquam perfectores ; ergo clare supponit et sentit priorem esse statum perfectionis acquirenda ; posteriorem vero solum agendae seu exercendae. Expressius vero, et sub propriis terminis tradit praedictam divisionem, eamque late declarat Gerson., 3 tomo, in tract. de Statu perfect., alph. 61, a lit. V, et tract. seq., de Perfect. cordis, alph. 68, lit. A et B. Eamdem attigere Dionys. Carthus., Opusc. de Regulis vitae Christ., c. 1; et Major, 4, dist. 38, qui expresse utuntur verbis perfectionis acquisite et acquirende. Quibus accedit Cajet., 2. 9. q. 189, art. 3, vocans statum perfectionis proprie vel alience, quae in idem redeunt, ut infra cap. 16 iterum attingemus.

5. Probatur divisio ratione. — Ratione potest divisio haec breviter declarari, quia utrumque membrum illius partitionis datur revera in Eeclesia. et in unoquoque iilorum generalis ratio status perfectionis invenitur, et inter se habent sufficientem distinctionem seu oppositionem, et totum divisum adaequate complectuntur. Ergo nihil illi divisioni deest ad bonam partitionem necessarium. Có nsequentia est clara, et antecedens per singulas partes probatur. Nam imprimis de statu religionis satis jam probatum est, esse scholam acquirendae perfectionis. Unde Dionysius, c. 6, de Eeclesia. hierarch., p. 1, de Monachorum ordine dicit: Sanctorum mgsteriorum sacrificia ediscens a sacra eorum scientia ad exactissimam perfectionem divina ratione subvehitur. Et addit : Unde sancti Preeceptores nostri divinis eos appellationibus sunt prosecuti ; partim Therapeutas, id est, cultores, a siucero Dei famulatu atque cultu ; partim nionachos , ab individua et singulari vita appellant ; ut quae illos in divinam Deoque gratam perfectionem promoreat. Tradit Cassianus late, collat. 1, praesertim c. ; e seq., et reliqui Patres communiter.

6. Objectio.— Solvitur cbjectio. — Sed objicit Gerson supra, quia, si religio est status perfectionis acquirendae, immerito status perfectionis vocatur ; aptius enim dicetur via ad perfectionem quam status ejus ; namrepugnat esse jam in statu, et essein via: Quis enim, ait, dicet religiosum esse in statu glorie, quia est in slatu illius adipiscende ? Sic enim D. Thomas supra ait, religiosum statum perfectionem ut finem respicere, ad quem tendit ; non ergo erit status perfectionis, sed tendens ad perfectionem. Sed imprimis objectio est de solo modo loquendi. Dcinde exemplum de gloria non est simile; quia gloria est finis extrinsecus et remotus, et non acquirendus in eodem statu, sed transeundo ad alium vitae ordinem. At vero perfectio specialis et propria hujus vitae, est iuis proprius, et quasi intrinsecus status religiosi, et intra ipsum acquirendus, et ideo merito talis status simpliciter perfectionis dicitur, quia ita est via ad perfectionem, ut etiam termimum includat. Nam (ut capite praecedenti dicebamus) status religionis non tantum inchoantes et provectos, sed etiam perfectos habere debet ; et quia perfecti sunt praecipui, et maxime intenti, ab illis simpliciter denominatur. Eo vel maxime quod haec via simul est cum termino magis vel minus perfecto, juxta majorem vel minorem progressum in tali via factum. Unde in omnibus vere profitentibus talem statum aliquis est perfectionis gradus, licet non in singulis sit in gradu perfecto ; esse autem potest et debet in toto corpore. Quamvis etiam in omnibus sit quodammodo in via, quia hujus vitae perfectio, quantacumque sit, in hoc semper consistit, ut ad majorem perfectionem auhelet, ut in fine capitis praecedentis dictum est: ideoque etiam respectu perfectorum in religione existentium, semper est schoia perfectionis, quamvis etiam status perfectionis sit. Et ita simul probatum est totam rationem status perfectionis in hoc membro inveniri.

7. Probatur dari statum perfectionis eamercendee qualis est Episcoporum status. — Quod vero etiam detur in Ecclesia alius status perfectionis exercerdae, seu communicandae aliis, in Episcoporum statu concipimus. Nam supponimus Episcopos esse in statu perfectionis ex vi suae dignitatis, quod in capite sequenti ex professo tractandum et declarandum est. At non sunt in statu perfectionis acquirendae; ergo in illis datur status perfectionis exercendae, non potest enim cogitari medium. Minor probatur, tum ex ipso usu, tum ex fine et institutione talis status, qui est ad illuminandos et perficiendos alios, ut docet Dionys., dicto lib., cap. 5 et 6. Et sumitur ex illo Matth. 5: Vos estis sal terre, vos estis lus mundi ; nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt. Et ideo, qui in illo statu constituitur, licet indigeat propria et personali perfectione, non recipit ex vi status media quibus illam acquirat, scd quibus illam exerceat circa alios. Ergo merito dicitur esse status perfectionis exercendae, non vero acquirendae, et ita sufficienter probata est illorum membrorum differentia, et quasi oppositio; quia et ad diversos fines proprios tendunt, et diversis actionibus per se incumbunt, et longe diversas obligationes habent ; sunt ergo plane distincti. Denique inde facile ostenditur divisionem esse adaequatam, quia perfectio non potest intendi, nisi vel ut agenda, vel ut recipienda, id est, vel ut aliquis cam sibi acquirat, vel ut illam aliis communicet ; neque inter haec potest cogitari medium. Nam vel illud esset per mistionem seu participationem utriusque extremi; et hoc non, quia ille status sub priori membro perfectionis acquirenda comprehenditur, ut ex dictis intelligi potest, et magis ex dicendis de statu religioso constabit ; vel esset per carentiam utriusque extremi; et hoc etiam non erit medium respectu talis divisionis, quia nullo modo continebitur sub diviso. Sicut inter doctorem et discipulum non datur medium, in genere utique studentium, seu eorum qui litteras profitentur, licet extra illud genus possit dari medium per utriusque muneris abnegationem ; ita ergo est in praesenti. Atque ita satis probata sunt omnia quae proposuimus, ac subinde divisionem optimam ac necessariam esse.

8. Solvitur ratio dubitandi. — Ad rationem igitur dubitandi respondemus imprimis, recte distingui illa duo membra ex finibus per se primo intentis in illis statibus, scilicet, perfectionis propriae, vel aliorum, et consequenter ex diversis mediis, actionibus, quae ad illos fines per se ordinantur. Deinde, de statu perfectionis exercendae, dicimus posse aliquem exercere opera perfectionis, licet perfectus non sit; sicut potest castitatem alteri persuadere, qui castus non est; et paupertatem, qui non est pauper. Et ratio est, quia propria perfectio non est principium adaequatum actionum perfectarum, praesertim earum quae ad alios perficiendos ordinantur. Et ideo potest aliquis esse perfector, licet non sit perfectus. Ut autem sit in statu perfectionis, satis est quod sit in statu perficientis, licet ipse perfectus non sit. Quia vero hic modus operandi perfectionem nimis imperfectus et inefficax est, et moraliter vix potest cum fructu fieri, juxta verbum Christi, Matth. 5: Si sal evanuerit, in quo salietur, ideo concedimus, statum hunc perfectionis exercendae, ut recte assumatur et exerceatur, requirere personalem perfectionem in eo qui talem statum profitetur. Unde optimus ordo erit, quod in tali persona perfectio antecedat, tanquam dispositio ad illum statum conveniens, et maxime necessaria, ut significavit Christus Dominus, quando a Petro, priusquam Vicarium suum illum crearet, interrogavit: Amas me? Matth. 21, quod in omnibus ad talem statum perfectorum assumendis locum habet. Non est autem necesse ut illa perfectio personalis in aliquo statu perfectionis acquisita sit; potest enim extra statum perfectionis comparari; et ideo, licet hic status requirat perfectionem personae, ut bonam dispositionem ad illum, non ideo ipse erit status perfectionis acquirendae, nec per se illam praestabit, sed aliunde illam petet. Nec inde sequitur, ut in fine illius rationis inferebatur, hunc statum perfcctionis non esse bene ac prudenter institutum; quia prudens alicujus status institutio non postulat ut ipsemet status conferat vel doceat, aut aliter secum afferat omnem bonam dispositionem ad illum necessariam. Sicut Episcopatus requirit scientiam, non tamen illam confert. Pertinet ergo ad prudentiam assumentis et conferentis tale munus, ut sine tali dispositione non detur vel assumatur; non vero quod siatus ipse illam per se tribuat.

9. Gtatus perfeclionis eaercendee non constituit hominem in periculo perditionis. — Unde non sequitur, ut ulterius inferebatur, quod talis status constituat hominem in periculo propriae damnationis, obligando ad opera perfecta, et non dando perfectionem ; sed ipse homo se constituit in periculo, si absque debita dispositione talem statum accipiat. Ne tamen videamur nimiam obligationem imponere talem statum assumentibus, addimus, licet convenientissimum sit et longe melius non assumere munus perficiendi alios, nisi post multam propriae perfectionis exercitationem et acquisitionem, nihilominus non esse simpliciter et ex praecepto necessarium, ut in re ipsa et in executione talis perfectio praecedat. Sed satis est ut proposito et voluntate de se efficaci habeatur, saltem quoad implenda omnia, quae ex vi talis muneris necessaria sunt, et sub obligationem cadunt, quamvis perfectissima sint. Qualia sunt, pro ovibus animam ponere, Joan. 10, et pro earum salute vigilare, et convenienter illas pascere, ut 1 Petri 5 docetur. Ác denique non est extra rationem hujus status, quod in eo simul exerceatur perfectio, vel acquiratur, vel jam acquisita augeatur. Nam, ut bene notavit Gerson, in priori tract., litt. V, ad finem, licet status praelatorum sit status perfectionis exercendae, hoc tamen non obstat quin illomet exercitio perfectionem acquirant, vel in illa crescant, quia non sunt in summo perfectionis, sed in illa semper cerescere possunt; et ipsa opera, quae exercent, quo perfectiora sunt, eo sunt ad crescendum in virtute aptiora. Sed quia hoc non est per se intentum ex vi illius status, sed quod aliorum saluti et perfectioni studeatur, idcirco hinc sumit suam veluti specificationem, et divisionem ab alio statu.

10. Solvitur quod contra aliud divisionis membrum objiciebatur. — Et ita obiter satisfactum est ad id quod ex parte alterius membri objiciebatur, quia in statu perfectionis acquirendae, seu religioso, non taptum acquiritur, sed etiam exercetur perfectio; imo tunc maxime exercetur, cum magis est acquisita, seu magis aucta. Est enim id verissimum ; sed illud exercitium semper est ad acquisitionem propriae perfectionis necessarium, et quia perfectio hujus vitae non habet in illa intrinsecum terminum , sed in perpetuo augmento maxime consistit , ideo semper exercetur , ut crescat, semperque est exercitium pertinens ad statum perfectionis acquirendae.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14