Caput 10
Caput 10
Quae obligatio ex voto solemni paupertatis oriatur, et quibus modis contra illam graviter peccetur.
CAPUT X. QUAE OBLIGATIO EX VOTO SOLEMNI PAUPERTATIS ORIATUR, ET QUIBUS MODIS CONTRA ILLAM GRAVITER PECCETUR.
1. Principio habenda prae oculis sunt, quae de voto simplici paupertatis superius sunt dicta ; nam cum haec vota quoad substantiam sint ejusdem rationis, formaliter (ut sic dicam) eamdem obligationem inducunt ; materialiter autem potest esse diversa, prout illa obligatio ad majorem vel minorem materiam potest applicari ; hoc ergo nobis hic superest declarandum, quid videlicet in hoc peculiare habeat votum paupertatis factum in solemni professione religionis. Agimus autem de hoc voto, prout nunc est in usu Ecclesiae in communi vita religiosa , generatim illud considerando, et abstrahendo nunc ab illa speciali paupertate , quae proprietatem etiam in communi excludit , de cujus obhgatione aliquid dicemus ad finem hujus libri, et abstrahendo etiam a specialibus observantiis , si quae fortasse cirea hoc sunt in particularibus religionibus, de quibus, quantum ad nostrum institutum spectat, in discursu operis dicemus.
2. Assertio , ad quid hoc cotum obliget. — Primo ergo obligat hoc votum ad non habendum dominium seu proprietatem alicujus rei; hoc est certissimum apud omnes qui de hac materia scribunt, et sumitur ex c. 2, et c. Cum ad monasteriun, de Statu monach., cum similibus ; et manifeste ex Concilio Tridentino, sess. 25, cap. 2, de Regul. Ex quibus locis, et ex modo loquendi, et ex poena religiosis proprietariis imposita, manifeste constat hanc obligationem ex suo genere esse sub culpa mortali. Quod etiam suadet illud antiquum et vulgare exemplum de religioso, qui post mortem proprietarius inventus et cognitus est, et ideo in loco profano cum sua pecunia sepultus est, ut extat apud Hieron., Epist. 22 ad Eustochium, de Custodia virginitatis , et ex Gregor. etiam illud retulimus ; quo etiam spectat quod S. Bonavent. refert de S. Francisco, quod, scilicet, specialiter maledixerit eis qui in sua religione proprietarii fuerint, et quid simile de S. Dominico supra retulimus ex eodem Bonaventura. Ratio est clara, quia tale peccatum est contra votum ; ergo est sacrilegium ; ergo est peccatum ex genere suo mortale. Dicet vero aliquis: cum dictum sit, per votum paupertatis fieri personam incapacem dominii, qui fieri potest ut religiosus peccet acceptando dominium ? Respondeo : esto non possit religiosus dominium cum effectu consequi, potest nibilominus affectu velle aut dominium ipsum obtinere ex ignorantia, vel inconsideratione incapacitatis suae, vel certe quia, licet non possit esse dominus, vult habere rem tanquam dominus.
3. Dupliciter potest comemitti peccatum in hac materia. — Delectatio morosa quando sit peccaminosa. — Unde colligitur dupliciter posse committi hoc peccatum. Primo, per directam voluntatem habendi vel acquirendi dominium ; secundo, per modum accipiendi rem, moraliter aequivalentem dominio , seu acquisitioni ejus, quantum est ex parte accipientis, et in hoc modo explicando praecipue consistit substantia hujus materiae ; nam prior breviter expediri potest. Ille enim peccandi modus per se satis clarus est, nec fere indiget alia expositione ; est tamen raro contingens, praesertim in peccatis prodeuntibus in externam actionem, qualis est accipere vel retinere aliquid, quia ignorantia vel inconsideratio proprii status raro contingit ; existente autem cognitione propria incapacitatis, nemo conatur ad impossibile. Nullus ergo religiosus, moraliter loquendo, accipit aliquid cum absoluta voluntate et directa acquirendi dominium ejus. Dixi autem, praesertim in peccatis prodeuntibus in emternum actionem , quia si loquamur de peccatis pure internis, per inutilia desideria habendi divitias et dominium earum, vel per morosas delectationes in hujusmodi objectis cogitatis, facile potest peccari desiderando- directe proprium dominium , quia desiderium etiam ad rem impossibilem extenditur. Oportet autem advertere hoc desiderium posse in objecto includere compositionem cum voto, ut si sit desiderium habendi divitias, non obstante voto, cum voluntate formali aut virtuali obtinendi dominium earum, si esset possibile, etiam rumpendo votum, et tunc clara est inordinatio gravis talis desiderii, quia est sacrilega, et contraria voto, atque ita ex suo genere peccatum mortale. Si autem tale desiderium non includat dictam compositionem, sed potius votum ipsum excludat , tunc, per se loquendo, non est actus contra votum, licet ex alio capite sit pecca- minosus, saltem quia inutilis ; ut si quis ita desideret : Cuperem habere divitias, nisi votum impediret, vel: Nollem fecisse votum, ut possem esse dives; nam in priori actu omnino excluditur affectus voto contrarius, imo per illa verba non tam videtur explicari aliquis affectus, qui in praesenti habeatur, quam ille qui haberetur, si votum factum non fuisset ; constat autem tunc illum affectum non fuisse futurum voto contrarium. Unde si aliquis simplex affectus in praesenti habetur, talis est quoad bonitatem vel malitiam, qualis esset sine voto, quia per conditionem appositam illud excludit, et materia talis est, ut separari possit a voto. Sicut qui habet hunc interiorem consensum conditionatum, Si hodie non esset prohibitio praecepti , comederem carnes , non aget contra praeceptum. In altero autem actu solum includitur ultra hunc affectum displicentia quaedam de voto facto, quae per se etiam non est peccatum mortale, ex omnium sententia ; quia qui vovit aliquid, non promisit perseverare in tali complacentia voti facti, ut nunquam illi displiceat , sed solum promisit perseverare in proposito implendi votum. Dico autem, per se loguendo; nam si quis per hujusmodi actus se exponat periculo retrocedendi, et tandem committendi aliquid contra votum, ex eo capite poterunt tales actus esse contrarii voto; et ideo omnino vitandi sunt, tum quia inutiles, tum etiam quia perniciosi. Unde etiam fit, malam esse in religioso delectationem morosam de dominio vel libero usu divitiarum ; de qua magis dubitari potest, an sit voto contraria, cum sit de objecto prohibito per votum ; nam omnis delectatio morosa de objecto peccaminoso talem malitiam inducit , qualem habet objectum, et actus prohibitus circa illud. Nihilominus probabilius censeo illum actum non esse contrarium voto, quando excludit propositum agendi contra votum ; et ideo neque esse peccatum mortale per se, et ex vi objecti. Hlud enim principium , quod delectatio morosa de objecto pravo paiticipat malitiam ejusdem speciei, ad summum locum habet, quando illa malitia objectiva est intrinseca materia, de qua delectatio sumitur, non vero quando materia solum est mala, quia prohibita ; nam tunc malitia est separabilis per cogitationem, in ordine ad delectationem internam, quamvis non sit separabilis ab executione , durante prohibitione. Sic enim delectatio morosa in die prohibito de esu carnium non est per se peccatum mortale, si alioquin voluntas sit firma in proposito servandi praeceptum ; ita ergo est in praesenti; in hoc enim aequiparatur materia voti paupertatis, quod per se et intrinsece non est mala, sed solum quia ejus carentia promissa fuit; de qua re alibi latius; interim videatur Sanchez, lib. 1 Decal., c. 2, n. 10; Vasquez 1. 2, disp. 3, c. 3, etc.
4. Circa posteriorem igitur peccandi modum, imprimis observari oportet, triplex esse actionum vel quasi actionum genus, in quibus potest aliquis se gerere tanquam dominus temporalium bonorum, scilicet, in acquisitione eorum ; nam hoc est primum quod ad dominium requiritur ; deinde in retentione seu conservatione ; ac denique in dispensatione seu consumptione talium bonorum ; quia ergo religiosi, non obstante voto, et accipiunt haec bona saltem quoad possessionem seu tentionem facti, et retinent illa, et illis etiam utuntur usque ad consumptionem, in singulis explicare necesse est quando ita fiant ut in eis censeatur moraliter dominium usurpari, et contra votum fieri ; et consequenter quae conditiones concurrere debeant ut licite et juxta voti exigentiam fiant. Possunt autem hae actiones tam circa bona mobilia quam immobilia exerceri; ordinarie autem prout a religiosis fiunt, circa mobilia versantur; et ideo de illis praecipue dicemus, quia frequentia dubia moralia circa illa maxime occurrunt ; in fine autem adjungemus aliquid de bonis immobilibus, quatenus a privato religioso possunt aliquando possideri. Adverto autem hic non esse sermonem de religiosis factis Episcopis, nec de religiosis ejectis, sed solum de his qui in unione, et obedientia suae religionis permanent, nam de caeteris postea dicemaus.
On this page