Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 12

Caput 12

De possessione seu tentione alicujus rei contra religiosam paupertatem.

CAPUT XII. DE POSSESSIONE SEU TENTIONE ALICUJUS REI CONTRA RELIGIOSAM PAUPERTATEM.

1. Peculium proprietarium repugnat paupertati. — Secunda actio, vel quasi actio dominii est possessio seu retentio temporalium bonorum, quae, quatenus talis est, manifeste repugnat paupertati religiosae. Dico autem quatenus talis est, quia de facto aliquid hujusmodi in particulari habere, absolute non repugnat voto, imo quoad aliquid moraliter necessarium est, quo sensu non repugnat religioso habere pecuniam, juxta c. Monachi, de Statu Monach., cum ibi notatis, et per Navar., Comment. 1 de Regular., n. 14.et Comment. 2, n. 14. Solum ergo peculium proprietarium huic voto repugnat, ut ex eodem c. Monacha constat, et ex aliis, quae Navar. supra expendit. Explicandum ergo superest quae sint signa possessionis seu tentionis proprietariae, et quomodo quantumve in ea peccetur contra paupertatem.

2. Primum signum peculii proprietarii.— Primum ergo ac praecipuum signum est, possidere aliquid sine legitima licentia Praelati: habetur expresse in d. c. Monachi, ubi primum prohibetur ne monachi peculium permittantur habere; inferius vero declaratur, nisi ab Abbate fuerit pro injuncta administratione permissum, et subjungitur gravissima poena contra eos, qui aliter inventi fuerint habere peculium ; nam in vita removentur a communione altaris, scilicet, nisi resipiscant, et in morte privantur suffragiis, et sepultura ecclesiastica , scilicet , si in eo statu moriantur. Unde constat hanc unicam conditionem, scilicet, carere facultate superioris, esse sufticiens argumentum proprietarii peculii, ad quod etiam facit c. Non dicatis, 12, q. 4, etc. Cun ad Monasterium, de Statu monach., cum similibus, quae ibi a glossis citantur, et concordant ibidem Doctores, Panormitanus, in d. c. Cum ad Monasterawn, n. 9; Innocentius, Hostiensis, et alii ; Gerson, in tract. contra proprietarios, habetur 1 p., Alphab. 22, lit. M (quamvis aliqui censeant non esse illius; D. Antoninus, 3 p., tit. 16, c. 1. 8 11; Sylvest.. Religio, 6, q. 8; Corduba late, in Summa, q. B4. Ratio juxta supra dicta facilis est, quia qui possidet aliquid sine facultate superioris, non alieno, sed proprio nomine illud possidet; ergo tanquam proprium pos- ilet; ergo violat votum paupertatis, et ex hac parte sacrilegium committit. Aliunde autem etiam videtur furtum commiittere; quia contrectat et retinet rem alienam invito domino, quia illa res non est sua, sed religionis, et sine ejus consensu illam usurpat, et retinet tanquam dominus ejus; constat ergo hoc esse peccatum grave ex genere suo.

3. Dubitatio : an sufficiat facultas Praeelati ad vitandam proprietatem. — Unde a contrario infertur, primam conditionem necessariam religioso ad possidendum aliquid sine proprietate, esse facultatem Praelati. Dico autem esse necessariam ; nam sine illa non potest vitari vitium proprietatis, propter rationem factam, et allegata jura. An vero, e contrario, haec conditio, seu facultas superioris sufliciat ut vitetur proprietatis peccatum, controverti potest; facilius enim committitur peccatum,quam vitetur ; et ideo, licet carenutia facultatis sufficiat ad hoc peccatum committendum, adhuc incertum est an, posita contraria conditione, vitetur tale peccatum. Sed in hoc juxta superius d cta, respondendum censeo, aliud esse loqui n genere de peccato contra votum paupertatis, aliud in specie de peceato proprietatis; hic tantum loquimur hoc posteriori modo. Et ita censeo sufticere facultatem superloris, ut vitetur peccaium proprietatis, dummodo facultas ad totam possessionem extendatur, ut infra declarabo. Et ratio est supra tacta, quia, eo ipso quod intervenit facultas superioris, et dependentia ab illa, jam res non possidetur nomine proprio, sed religionis; non ergo habetur ut propria, sed ut communis; ergo non peccatur peccato proprietatis. An vero alia ratione peccari possit contra paupertatem, non obstante licertia superioris, infra dicemus. Consequenter vero declarandum mihi occurrebat quae facultas superioris sufficiat, vel necessaria sit. Sed in hoc applicanda est doctrina data de acceptione; illa enim generalis est, et ita traditur ab auctoribus, nam quoad hoc eadem est in praesenti ratio, et facile ex dictis constat. Item occurrebat hic quaestio de quantitate materiae sufficiente, ut proprietarium peculium sit peccatum mortale; sed in illa etiam nihil novi dicendum occurrit, praeter ea quae in superioribus diximus.

4. Secundum signum peculii proprietarii. — Primus modus possidendi rem occultatam a superiore. — Secundum signum peculii proprietarii assignari solet, quod res possessa ita occultetur, ut non possit a superiore inveriri; sumitur ex citatis juribus et auctoribus, et ex c. Joannes, de Regul., ubi dicitur non licere monacho peculiare quidquam habere. Id autem , quod ita habetur ut occultetur omnino superiori, satis peculiare est, et ut tale habetur. Unde Panorm. ibi, n. 6, cum Joanne Andrea, notat ibi reprehendi peculium in religioso; peculium autem declarat esse, quod habet ignorante superiore, vel cum animo non dimittendi illud ad libitum seu jussum superioris ; hune autem animum ostendit, qui rem occultat superiori. Ut autem intelligatur an hoc signum sit diversum a praecedenti , et quomodo accipiendum sit, advertendum est variis modis posse hoc contingere: primo, quod res a principio accepta sit sine ullo consensu superioris, etiam praesumpto, et eodem modo occulte servetur; et hoc est clara et maxima proprietas in modo retinendi; tota autem ratio culpae consistit in priori defectu, cujus indicium est haec rei occultatio, et praeterca indicat pertinaciam in priori voluntate habendi aliquid sine consensu superioris, et praeterea indicat auimum non paratum ad relinquendam rem talem pro arbitrio superioris, quod non parum aggravat culpam. Et ideo peccare religiosum contra paupertatem, qui rem, quam etiam facultate superioris accepit, occultat, docent, praeter citatos, D. Bonav. , in Specul. discipul. ad novit., p.1, c. 4; Sylvest., Heligio, 6, q. 1; Valent., disp. 10, q. 4, punct. 3; Mendoca, in Quodlib., q. S, conclus. 3. Unde indicium hoc verum habet, non solum in bonis quae ab aliquo extra religionem accipiuntur, et in ea hoc modo retinentur, sed eiiam quando aliquid ex bonis religionis hoc modo usurpatur et retinetur; nec solum quando aliquid dono accipitur, sed etiam quando accipitur commodato ad solum usum, praesertim diuturnum ; erit autem tunc levior culpa ex parvitate materiae, juxta superius dicta. Et similiter quando ex bonis monasterii acciperetur aliquid, non ut perpetuo retineatur occulte, sed ad certum tempus pro aliquo usu, tunc diminueretur culpa ex parte materiae; quanta autem sit diminutio, arbiirio prudentis judieandum est, applicando regulas et conjecturas in superioribus positas.

3. Secundus modus vetinendi rem occultatam superiori. — Secundo, potest contingere ut a principio res sit accepta sine licentia expressa, non tamen sine praesumpta , et ideo sine peccato gravi; postea vero occultetur superiori, et ita retineatur. Et in hoc casu non videtur illud signum sufficiens proprietatis, sed distinguendum videtur. Duplici enim in- tentione id fieri potest, primo, ne fortasse superior rem talem auferat, et consequenter nec possit auferre ; et tupnc sine dubio proprietas committitur, etiamsi quis semper probabiliter praesumat superiorem non ablaturum , sed permissurum possessionem et usum talis rei, quia illa intentio occultandi rem, ne possit a superiore auferri, facit ut haec voluntas praesumpta nihil operetur, quia tunc possessio et retentio talis rei jam non fundatur in illa, cum tahs religiosus habeat animum habendi rem illam, quidquid superior velit; unde, licet magis praesumat superiorem fuisse consensurum, tamen illa praesumptio solum se habet quasi concomitanter, non vero tanquam ratio habendi, quae excludat proprietarium animum. Alia vero ratio occultandi esse potest solum, ne superior intelligat, ipsum accepisse talem rem non petita facultate, cum alioqui paratus sit eam relinquere, si superior jubeat, et tunc videtur excusari posse a proprietate, quia illa occultatio non indicat animum proprietarium , et alioqui, ut supponimus, semper durat in ipso relisioo probabilis existimatio, quod superior uaret facultatem ad rem illam habendam , si ab eo postularetur. Ergo possessio illius rei non est sine facultate sufficienti ad excusandam proprietatem ; modus enim occulte retinendi non est tunc contra substantiam paupertatis , sed contra convenienten: ordinem obedientia, sicut supra dicebamus de receptione sine facultate expressa, quando superior est invitus circa modum accipiendi; nam illa etiam acceptio ob hanc causam occulte fit. Quamvis autem haec excusatio videatur in rigore sufficiens, maxime quando illa occultatio solum est ad tempus, nihilominus moraliter cavenda est, quia non caret periculo, si sit diuturna, quia de facto privatur Praelatus potestate disponendi de illa re, quae jam est acquisita monasterio, et ex hac parte videtur actio injuriosa, et proprietaria, ex necessitate materiae, ut sic dicam, etiamsi non sit intenta; nec quoad hoc habet locum praesumptio voluntatis superioris ; nam talis praesumptio esset irrationabilis. Ex illo ergo capite semper haec occultatio videtur esse contra paupertatem, ejusque materia crescit, quae est diuturnior ; sicut retentio rei alienae eo est gravior, quo est morosior, et ideo assero posse in tali ccenltatione esse periculum peccati mortalis Hoc autem intelligendum est de occultatione totali et absoluta, per quam ita res occultatur, ut non possit inveniri facta mediocri diligentia; nam si solum occultetur, ita ut non statim per se pateat nisi quaeratur, et alioqui id fiat praedieta intentione, et cum volunutate praesumpta superioris quoad substantiam facti, seu retentionis rei, sic facilius excusabitur culpa gravis. Minor autem erit culpa , si res non occultetur , sed solum ita misceatur , ut confundatur cum aliis rebus monasterii, quas religiosus cum licentia teneat, ut non possit in suspicionem venire , nec discerni an sit ibi aliquid sine licentia acceptum.

6. Tertius modus occultandi rem superiori. — Resolutio. — Tertio, potest contingere ut in principio res fuerit accepta et possessa cum licentia expressa superioris, postea vero discursu temporis occultetur, ne possit et contingat auferri; et tunc dubitari potest an hoc sufficiat ad proprietatem. Et ratio est, quia talis religiosus, nunquam possidet illam rem ut propriam , sed semper nomine alterius , quia licentia prius data semper durat, et in virtute ejus res tenentur. Nec videtur sufficere quod religiosus timeat , aut praesumat , superiorem ablaturum rem illam, si eam videat, vel apud cum inveniat ; nam haec praesumptio non sufficit ad revocandam priorem licentiam ; et alioqui non videtur esse contra paupertatem occultare rem, solum ne possit excitare mentem aut memoriam superioris, ut illam fortasse auferat. Respondeo nihilominus , si occultatio sit absoluta, ita ut res omnino lateat, esse contra paupertatem, et ex tunc retentionem incipere esse proprietariam. Et imprimis si religiosus intelligat priorem licentiam esse revocatam, vel finitam, nisi renovetur, juxta regulam , vel usum religionis, clara est pro prietas, quia tunc proinde se habet ac si prior licentia non intercessisset. Deinde , quamvis alias non sit revocata, per talem occultationem efficitur ut cesset effectus ejus, quia jam non retinetur res ex vi illius, sed ex proprio arbitrio ; tum quia illa licentia non fuit ad habendam illam rem proprietario modo; tunc autem incipiet habere modum proprietarium, privando nimirum superiorem potestate disponendi de illa re, et auferendi illam; tum etiam, quia per illam occultationem facit religiosus licentiam iterum irrevocabilem , quantum in ipso est; licentia autem irrevocabilis in hac materia est iniqua et nulla , quia repugnat paupertati ; quod enim ita habetur, ut ab alio repeti non possit , habetur ut proprium, etiamsi a principio ex voluntate illius fuerit possessum. Atque haec doctrina communis est Doctorum, quos supra retulimus, et statim referemus.

7. An habere aliguid clavà obseratum sine licentia Prelati , sit vitium proprietatis. — Ex hoc autem inferunt aliqui habere aliquid clavi obseratum sine licentia superioris, quoad illum modum habendi esse peccatum proprietatis, etiamsi alioqui res ipsa cum licentia habeatur. Tribuitur haec sententia Alvaro Pelagio, lib. 2 de Planctu Ecclesiae, c. 67, versus finem, ubi specialiter loquitur de fratribus Minoribus, et inter modos proprietatis numerat : Claves cellarum, tardando per dies extra locum, Praelato non assignare ; claves capsarum, in quibus patres habent utensilia et supellectilem, per spatium dierum eundo extra locum, ne fravres utautur illis rebus, Preelatis non assignari. Quam sententiam sequuntur Corduba, in Expositione regulae, c. 6, q. 9; et Serena Conscientia , q. 81, qui ex D. Bernardino idem referunt. Citantur etiam D. Antoninus, 3 p., tit. 16, c. 1, 811; sed ibi non loquitur specialiter de clavi, sed generatim ait peculium proprium esse quidquid celatuz Praelato, vel tenetur contra voluntatem ejus; et subjungit, quidquid habeatur de licentia Praelati, non esse proprietatem, si nihil ei celatur, tam de quantitate quam de qualtate rei ; an vero sub clavi tenere sit celare, non exprimit; neque plus dicunt Doctores alii, quibus etiam solet haec sententia attribui ; Panorm., in c. Cuin ad monasterium , de Statu monach., n. S, et consil. 88, 1 part., n. 6; Gregorius Lopez, in l. 14, tit. 7, partita 1. Magis indicat illam sententiam Gerson, Alphabet. 23 , lit. R, ubi, late contra proprietarios disputans, inter alia inquiv: Nec tibi sercare debes, aut in usum accipere, quod tuum non est; quid ergo custodis non tuum ? repone in communi quod tuun non est, sed omnium, neque clavem deferas, qui clavem habere non debes. Potest autem illa sententia suaderi, quia in jure civili clavis est signum proprietatis, seu proprietariae possessionis, quae per clavium traditionem dari solet, juxta leg. Clavibus , ff. de Contrahen. empt., et exponit late Tiraquellus, in tractatu de Jure constituti possessorii, 2 p., ampliat. 3, n. 3 et 4; et Covar., lib. 3 Variarum, cap. 16, n. 11, propter quod etiam antiqui Patres usum clavium in rehgiosis reprehendebant, ut videre licet in Cassian., libr. 4 de Institut., c. 15.

8. Verumtamen circa hoc distinguere opus est. Nam csus clavis permissus est in religione, saltem de licentia superiorum ; quamvis enim in regulis religiosorum prohiberi soleat, ut infra videbimus tractando in speciali de paupertate Societatis, tamen nunquam excluditur, quin de licentia superiorum liceat, quae in aliquibus religionibus generaliter conceditur, in aliis vero necessaria est licentia specialis , qua etiam in quibusdam non nisi raro et ex gravi causa conceditur particularibus personis ; in aliis vero facilius datur. Si ergo particularis religiosus de licentia superioris legitime obtenta, juxta regulam vel probatam consuetudinem suae religionis, clavim habeat, tunc clavis non est signum proprietatis, quia tunc ipsamet clavis non proprio, sed superioris nomine habetur. Clavis enim per se tantum est instrumentum et signum custodiae ; possessionis autem propriae tunc est signum, quando alicui proprio nomine, seu propter jus proprium confertur ; nam si clavis conferatur uni, ut procuratori alterius, non procurator, sed dominus proprie dicetur possessionem acquirere. Non est ergo clavis sempersignum proprietatis in eo, qui defert illam. At vero, si quis, absque licentia superioris expressa vel tacita, ub clavi rem custodiat, in tantum potest proprietarius cense*i, in quantum rem occultat superiori, et vult eam tenere modo ita proprio et particulari, ut non communstati, sed sibi soli eamreservet, non sub communi custodia, sed propria, et (quod gravius est) ita ut ipse superior non possit libere de illa disponere; quae sunt signa proprietatis, ut ex omnibus auctoribus citatis constat, praesertim ex Gersone supra, ect Alphabeto 22, ubi ex Augustino, Hugone Victorino et aliis, multum hoc exaggerat; et attigit Turrecremata, d. c. Non dicatis, art. 5.

9. Addo vero, secluso scandalo, non debere hoc statim peccatum mortale judicari, si alioqui religiosus revera sit paratus ad omnia relinquenda ad nutum superioris, et clavem tradendam, quoties ipse petierit, quia tunc animus proprietatis non esset, licet excedat in affectu, et in modo custodiae contra regulam ; et aliunde, non obstante ilo modo custodia, res custodita cum licentia habetur, et superior non omnino impeditur quominus de illa disponere possit petendo clavem, et puniendo abusum. In eo autem casu existimo habere locum, quod specialiter dicebat Alvarus Pelagius de religioso, qui, dum absens est per plures dies, res suas sub clave relinquit, quam secum defert, et superiori non tradit ; nam si hoc absque licentia ejus fieret, magnum signum proprietatis est, magisque privat superiorem libertate disponendi de tali re. Si autem superior etiam ad hoc facultatem dedit, non potest subditus proprietatis accusari, praesertim si non desit causa rationabilis, id enim impossibile non est, licet raro forte contingat; quid vero dicendum sit quando licentia est irrationabilis, tam in hoc quam in aliis casibus, speciale dubium requirit.

10. Dubitatio prima an peccet religiosus conira paupertatem, eo solum quod habeat aliguid ex licentia irrationabiliter concessa. — bDaubitatur ergo ulterius an possit religiosus esse proprietarius, vel peccare contra votum paupertatis, eo solum quod habeat aliquid ex licentia superioris irrationabiliter concessa ; hoc vero dubium magna ex parte expeditum supra est, tractando de acceptione. Navarrus ergo ibi citatus, n. 91, Comm. 2 de Regularibus, indistincte affirmat, quando licentia est iujusta, non excusare religiosum a proprietate ; quod videtur etiam sentire, et satis exaggerare Gerson, Alphab. 22 et 23; sequitur etiam Major, in A, distinct. 38, q. 9; Cartus, opere de heform. claustr., art. 5. Nos autem supponimus non esse sermonem de licentia injusta ex defectu libertatis per vim vel deceptionem superioris, nam de hac constat esse nullam ; nec etiam esse sermonen de licentia injusta in damnum tertii contra commutativam justitiam, scilicei al retinendam rem alienam invito domino, nam hmaec etiam est nullius momenti, saltem quoad excusandum ab injustitia, licet valere possit ad excusandum a sacrilegio contra votum paupertatis, quamvis regulariter ac moraliter id non contingat, quia talis licentia non solet obtineri nisi per deceptionem superioris, et ita erit subreptitia et nulla. Est ergo sermo de licentia injusta ex parte causae. Cum enim bona religionis communia sint, non potest superior pro suo arbitrio ad particularem usum vel possessionem illa applicare, sed prout cuique opus est. Actor. 4. Quando ergo alicui datur licentia habendi in particulari peculio aliquid, quod nec necessarium, nec utile sibi est, talis licentia injusta censetur, ex sententia omnium, ut patet ex Turrecr. et Navar. supra, qui merito dicunt peccare superiorem dando huj usmodi licentiam.

11. Nihilominus tamen dicendum est non esse proprietarium, religiosum habentem in suo peculio aliquid cum hujusmodi licentia ; ita tenent Turrecr. supra, art. 2; et Anton., 3 p., tit. 16, c. 1, S 11, circa finem, qui citant Umbertum ; et alii, quos in simili dubio de acceptione injusta supra citavimus. hatio est, quia ille religiosus tunc non possidet rem il- lam nomine proprio, sed dependenter a voluntate superioris, semperque est paratus, ut supponimus, ad illam relinquendam, si ipse jusserit; nihil autem aliud requiritur ad excusandam proprietatem, ut constat ex vi vocis , et ex omnibus auctoribus citatis, praesertim Panorm., in c. Quando, de Offic. ordin., c. Joannes, de Regularibus, et c. Cum ad Monasterium, de Statu monach. Confirmatur, quia talis licentia, licet injusta, non est nulla; ut enim supra notavimus, talis licentia non est dispensatio in voto paupertatis, sed est concessio quaedam circa materiam remotam paupertatis, quae facit moralem mutationem in materia proxima, quae est habere talem rem nomine proprio, vel alieuo; et quoad hanc mutationem efficax est illalicentia, quia, licet sit sine justa causa, est ex potestate sufficienli ; ergo illa sufficit, ut non committatur peccatum proprietatis.

12. Dubitatio secunda : as saltem in hoc detur aliud peccatum. — Quaeri vero ulterius potes, an in hoc committat religiosus aliud genus peccati, contra votum paupertatis, vel contra aliam virtutem ; nam auctores citati graviter hoc reprehendunt, adeo ut significent religiosum in hoc morialiter peccare ; duni autem volunt speciem ejus exponere, nihil satis verisimile afferunt; nam imprimis dicunt esse peccatum avaritiae, quia retinet sine rationali causa. Sed avaritia imprimis non est peccatum mortale per se, et ex genere, seclusa injustitia, juxta doctrinam D. Thomae 2. 2, q. 118, art. 4. Deinde malitia avaritiae maxime pendet ex affectu, et fieri optime potest ut religiosus non teneat hujusmodi rem ex inordinato affectu ad illam, liberalitati contrario, sed ex alio fine. Uiterius vero ait D. Antoninus, peccare hujusmodi religiosum, quia saeculariter vivit, volens abundare, contra c. Aelatum, ne Cler. vel monach. Sed Pontifex in eo textu loquitur de monachis ita seculariter viventibus, ut regulam non observent, ut constat ex illis verbis : /deogue mandamus, quatenus eos ad obsercationem regule appellatione remota compellas. in praesenti autem non agimus de speciali regulae violatione, quae juxta regulae obligationem et rei qualitatem esse poterit peccaminosa ; sed agimus solum de violatione paupertatis, praecise ex possessione superflui peculii cum facultate superioris ; quod si haec superfluitas vel abundantia dicatur esse aliena ab statu religioso, et hac ratione pertinere potius ad secularem vitam, id non negabimus, tamen indc non potest inferri peccatum mor- tale, si alioqui non est contra votum, neque contra aliquod speciale praeceptum, sed erit imperfectio magna, aut peccatum veniale, propter indecentiam status.

13. Quocirca , si loquamur praecise ex generali obligatione voti paupertatis, non possumus hoc damnare ut peccatum mortale per se, et ex genere, quia ex vi talis voti, non promittit aliquis nihil habere superfluum, sed solum nihil habere proprium, nec per modum proprii, id est, etiam usum vel administrationem sine facultate non usurpare ; si ergo hoc servetur circa rerum abundantiam, non violatur paupertatis votum generatim sumptae, si in generaii tantum ratuone sua sumatur. At vero, si quis vel ex speciali :ntentione, vel ex particulari regula, juxta quam paupertatem vovet , obligetur ad specialem carentiam rerum superfluarum , tunc si votum est absolutum, et non includit conditionem hanc, sine licentia superioris, tunc non excusabitur a transgressione voti propter injustam licentiam, etiamsi excusetur a peccato proprietatis, ut supra in simil tactum est. Ex hoc vero capite vix poterit judicari peccatum mortale, nisi ibi sit satis expressa et specifica intentio voventis, vel ubi per statum religionis suflicienter declaratum sit illam esse materiam voti. Ex accidenti vero existimo saepe esse posse peccatum mortale in hac superfluitate ratione scandali, quod vergit in magnum nocumentum et dissipationem religionis. Item ratione cooperationis, vel inductionis superioris ad concedendam talem licentiam, in quo ipse, per se etiam loquendo, graviter peccat, si excessus nimius sit, quia infideliter agit, et injuste, vel contra legalem justitiam, et contra commune bonum, vel contra distributivam, inaequaliter dispensando res communes, vel contra commutativam, abutendo sua potestate.

14. Corollarium : licentia irrevocabilis nunquam est valida. — Ex his vero tandem sequitur licentiam superioris nunquam posse ad hoc valere, ut liceat religioso possidere aliquid cum proposito non relinquendi illud, etiamsi superior velit, seu licentiam revocet, quia hoc esset habere rem auimo proprietario, quod consequenter esset habere proprium, ad quod non potest superior licentiam dare, juxta c. Cum ad monasterium , de Statu Monach. Et ideo non potest Praelatus, etiamsi maxime velit, dare hanc licentiam irrevocabilem, quia hoc virtualiter esset in voto dispensare, quod facere non potest ; et ita docent Antoninus, Turrecremata, Sylvester, et alii, locis supra citatis, et tanquam manifestum supponit Corduba, in Summa, quaest. 54, notab. 2. Idemque supponit communis opinio Doctorum, dicentium non esse validam professionem sub conditione, ut liceat retinere aliqua bona cum facultate irrevocahili, ut supra late retulimus, disputando de forma profitendi ; nam illa conditio censetur esse contra substantiam paupertatis; ergo etiam illa licentia est contra idem votum ; nunquam ergo potest esse valida. Unde etiam fit ut nunquam possit propter talem licentiam licite occultari res superiori, ita ut ab ipso auferri omnino non possit, quia hoc repugnat facultati, quam necessario debet retinere superior, quam sibi adimere non potest per licentiam a se datam ; non est autem idem de licentia custodiendi rem sub clave, et deferendi illam etiam ad distantem locum , vel per multum tempus, quia hoc non ita intrinsece repugnat paupertati, sicut illud prius, quamvis satis inordinatum sit, et vix possit excusari , nisi in aliquo raro casu. Advertendum est autem in hoc puncto sermonem esse de Praelato respectu sui ipsius, vel superiorum Praelatorum ; sic enim nullus potest dare licentiam irrevocabilem, vel a se, vela suo superiore ; potest tamen dare licentiam irrevocabilem ab omni inferiori Praelato , quia hoc intrinsecum est cuicumque facultati, nec tunc peccabit religiosus possidens aliquid cum proposito non relinquendi illud ad arbitrium Prioris, vel Abbatis, donec Provincialis, vel Generalis, a quo habet, ut supponimus, absolutam et legitimam facultatem, iilam auferat. Et hac ratione potest Papa dare licentiam religioso habendi aliquid , quod ab omnibus Praelatis religionis auferri non possit, quia potest dare licentiam irrevocabilem ab ipsis, quamvis ab ipsomet Papa revocari possit , ut latius infra dicemus, agentes de dispensatione voti hajus, et videri potest Corduba supra, et Navar., comm. 2, n. 14 et 15.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 12