Caput 13
Caput 13
Utrum religiosus, post factam professionem,; vel religio, nomine illius, retinere possit usumfructum.
CAPUT XIII. UTRUM RELIGIOSUS, POST FACTAM PROFESSIONEM,; VEL RELIGIO, NOMINE ILLIUS, RETINERE POSSIT USUMFRUCTUM.
1. Ratio dubitandi.—hatio dubitandi desumitur ex eo quod interdum religiosus, post solemnem professionem factam, licite retinet usumfructum bonorum quem antea habebat, sine directo dominio illorum; ergo hoc votum non obligat semper ad non retinendum aliquid, ut proprium. Antecedens patet, quia post professionem saepe religio gaudet illo usufructu ; non potest autem gaudere, quia in ipsam translatum sit jus, nam ususfructus sicut non potest alienari invito principali domino, ita nec potest in alium transferri, ut notavit Molina, tom. 1 de Justitia, tract. 2, disp. 7; Sarmiento, lib. 3 Select. Quaestionum, c. 9. Covar., 1 Variar., c.S, n.7; et Gama, decis. 299; ergo in tantum monasterium fruitur, in quantum jus fruendi manet in ipsomet religioso ; unde nunquam monasterium fit proprie usufructuarium, quia non fruitur nomine suo, sed nomine alterius ; ergo jus ipsum fruendi manet semper in persona.
2. Duae vero quaestiones hic sunt distinguendae. Una est, an commoditas ususfructus omnino extinguatur per professionem. Alia est, si non extinguitur, apud quem maneat tam illa, quam jus ad ipsam. Priorem quaestionem tractat glossa in c. Si qua mulier, 19, q. 3. et in summa respondet non extingui usumfructum , et consequenter non amitti utilitatem ejus. Idem sequitur Panormitan., in c. ultimo de Piguor.. n. 2; Sylvest., Eeligio, 6, in princip., et communiter Doctores, qui non afferunt speciale jus, quo id probent, sed solum generalia jura, quae asserunt bona seu jura religiosi transire in religionem. Quod quidem non videtur multum efficax, ut ex dicendis constabit.
3. Dubitatio : ad quem transeat jus ad uswnfructum, et ipse ususfructus.—Ut ergo ratio et veritas hujus resolutionis intelligatur, et objectioni factae satisfiat, circa secundam quaestionem pro certo supponendum est, usumfructum non posse manere apud religiosum professum quoad utilitatem et commoditatem fructuum ; quia non potest illos percipere, nec illorum dominium acquirere, nec in proprios usus sua auctoritate convertere; omnia enim haec repugnant voto solemni paupertatis, et ita in hoc omnes auctores conveniunt. Unde qui dicunt usumfructum non extingui per professionem, consequenter asserunt quoad utilitatem transire in religionem. Et ob eamdem causam hoc ipsum limitant, ut Sylvester adnotat, ut locum habeat in religionibus quae possunt habere proprium in communi, quia aliae non possunt habere fruetus aliquos, vel proventus. De jure vero ad ipsos fructus, in quo proprie ususfructus consistit, non eodem modo loquuntur dicti auctores; nam Panormitanus absolute ait non extingui, ut monasterium habeat usumfructum in vita ingredientis; habere autem usumfructum, est habere ipsum jus; ergo sentit jus ipsum transire ad monasterium. Et ita etiam Sylvester simpliciter ait transire usumfructum in monasterium, citans Innocentium, in c. /n prasentia, de Probat., ubi in particulari de usufructu non loquitur, sed in generali, omnia jura religiosi transire in monasterium. Et idem tenet expresse Gigas, q. 51, de Pensionibus, n. 2 et 9, juxta quam sententiam facile respondetur objectioni factae, negando assumptum, quia post professionem nullum jus ad fructus manet apud religiosum, sed in religione pro tempore vita ipsius. Contra hanc vero sententiam obstat ratio tacta, quod repugnat naturae ususfructus transire ab una persona in aliam.
4. Propter hoc dicunt alii, jus quidem manere in persona ipsius religiosi, quamvis commoditas transeat in monasterium ; ita loquitur Bartolus, in dicta Authentica 7ngressi, n. 42; quem sequitur Antonius Gomez, lib. 48 Tauri, n. 8, ubi refert plures alios, qui non omnes loquuntur de hoc particulari puncto, sed generatim, quod ususfructus non extinguitur per professionem, ut patet ex glossa iu Authent. Ingressi, C. de Sacrosanctis Eccles., juxta quam sententiam ad objectionem a nobis factam respondet Bartolus, monachum, quantum ad sui commodum, non posse habere proprium, tamen in commodum monasterii aliquando posse illud retinere ; quod solum confirmat argumento a simili, ex l. Cum filio, ff. de Legatis prima. Et quidem, si tantum consideremus statum perfectionis, et rationem ob quam religiosus privatur omni proprietate bonorum, nihil repugnat hoc jus manere in religioso quasi materialiter, vel (ut sic dicam) quasi mortuum quoad ipsum, ad eum modum quo manet vinculum matrimonii in conjugato professo ex licentia conjugis. Unde potest confirmari haec opinio, quia hic cessat omnino ratio legis, quae vetat religiosum retinere aliquod jus; cessat autem et negative, quia carentia talis juris est impertinens ad perfectionem ; et contrarie, quia cederet in detrimentum totius religionis, si tale jus separaretur a persona, quia non posset transire in religionem, et consequenter religio amitteret totum commodum ususfructus. Quae sententia sic explicata est probabilis, et potest facile defendi ; mihi tamen non omnino probatur, quia est exceptio a jure communi, in eo non satis fundata, et sine necessitate, ut ostendam. Item, quia alias non posset reddi sufficiens ratio cur pensio extinguatur per professionem, quia jus posset manere in religioso, et utilitas in religione. Item non posset ratio reddi, cur extinguatur ususfructus etiam in religione quae non est capax proprii in communi, quia, licet perciperet fructus, non ideo habebit proprietatem aliquam in communi, quia jus nunquam esset apud ipsam. Denique facile fingi possent alii casus, in quibus ob eamdem rationem religiosus professus posset retinere dominium sine propria commoditate.
4. Propter haec ergo alii dixerunt usumfructum extingui per votum solemne paupertatis, quia jus illius nec in religioso manere potest, neque in religionem transferri, quia illud repugnat voto, hoc vero repugnat naturae ususfructus. Quam opinionem refert Panormitanus supra, et videtur tandem eam tenere glossa in d. c. Si qua mulier, in fine, ubi illam confirmat, quia ususfructus extinguitur morte, non tantum naturali, sed etiam civili, ut videre licet in auctoribus supra citatis, et in Angelo, et Sylvest., verbo Ususfructus; et Molin., dict. tract. 2, disp. 9. Sed professio est quaedam mors civilis, c. Placuit, 16, q. f; ergo. Secundo confirmatur, quia pensio est quidam ususfructus, vel saltem ususfruct ui comparatur ; sed illa extinguitur per professionem religiosam, ut obtendit Gigas, citato loco, ex c. Beneficium, de HRegular., in 6, ubi nomine beneficii, juxta communem interpretationem, pensio intelligitur; ergo.
6. Nihilominus quoad hanc partem non censeo recedendum a communi sententia, tum propter auctoritatem ejus ; tum quia est magis favorabilis religioni ; tum etiam quia est consentanea generalibus regulis juris communis, in d. Authent. ngressi, cumsimilibus, quas etiam consuetudo ita interpretata est. Nec oportet limitationem adhibere in usufructu quem pater habet in bonis adventitiis filii, quam quidam adhibent dicentes, si pater profiteatur in religione, extingui usumfructum , quia amittitur patria potestas, ut videre licet in Sylvestro supra, et Panorm., in c. 7n praesentia, de Approbationibus, n. 57, ubi cum Bartolo aiunt, in eo casu dimidiam partem ususfructus amitti, et dimidiam relinqui in monasterio; Covar. autem, in c. 2 de Testamentis, n. 8, absolute sentit tunc finiri usumfructum, et manere apud filium: Communior autem sententia est, eamdem esse rationem de hoc usufructu, et de quolibet alio, quam sequuntur moderni supra citati, et Pinel., in lib. 4, c. de Bon. matr., p. 1, n. 41; et Navarrus, 2, de Regularib., n. 55. Quam sententiam nunc ut veriorem supponimus, quia solum obiter rem hanc attingimus, non enim tractamus nunc quae bona professi transeant in monasterium. Hoc ergo supposito, quod commoditas ususfructus in monasterio perseveret, ad objectionem factam probabiliter credimus responderi posse, etiam jus frendi, atque adeo simpliciter usumfructum, remanere in monasterio, et non in persona ipsius religiosi, ut sentiunt nonnulli ex dictis auctoribus, et expressius Gigas, n. 9, dicens, esse speciale in favorem religionis, ut ususfructus transeat in monasterium, et a persona usufructuarii recedat, et tamen non extinguatur, argumento (inquit) legis Sunt Personce, tf. de Relg. et sumptib. funer., quatenus ait, in ambiguis religionum quaestionibus nonnunquam strictam rationem omitti solere ; nam summa est ratio, quae pro religione facit ; citat etiam in eamdem sententiam Aretinum, in repet. dictae Authenticae Ingressi. Ad quod etiam juvare potest, quod Innocentius supra notat, monasterium non esse proprie haeredem religiosi; sed, sicut persona religiosi incorporatur monasterio, ita etiam jura illius incorporari eidem ; atque ita bunc transitum esse alterius rationis ab omni alia alienatione vel translatione, ideoque in favorem religionis habere locum etiam in usufructu.
7. Quid de pensionibus judicandum. — Et ita responsum est ad priorem difficultatem ; ad aliam vero, de pensionibus, quae in ultima opinione tangebatur , quantum ad praesens spectat, respondemus idem fore dicendum de illis, quod, scilicet, per se non repugnarent voto solemni paupertatis, si Pontifices voluissent jus pensionarii cum illa amplitudine conferre, ut ipso facto per professionem transiret in religionem ; nunc autem non ita confertur pensio, sed ut immutabiliter (ut sic dicam) adhaereat pensionario, nec possit ullo modo in alium tranferri sine auctoritate Papae, quod constat magis ex consuetudine, et communi interpretatione Doctorum, quam ex aliquo jure expresso. Et reddi potest congrua differentia inter ipsam, et alium usumfructum mere temporalem ; nam pensio est onerosa ecclesiastico beneficio, et ideo servitus illius dicitur, et ex hac parte est odiosa et restringenda, nec respectu illius ita habet locum fa- vor religionis, nam etiam extinctio illius in rei sacrae commodum, atque adeo in favorem religionis cedit.
On this page