Text List

Prev

How to Cite

Next

Caput 14

Caput 14

Utrum liceat religiosis habere annuos reditus seu bona stabilia ex superioris licentia.

CAPUT XIV. UTRUM LICEAT RELIGIOSIS HABERE ANNUOS REDITUS SEU BONA STABILIA EX SUPERIORIS LICENTIA.

1. Ultimo dubitari potest circa hanc bonorum tentionem seu possessionem, an liceat religiosss possidere in particulari bona immobilia, seu stabitia, illisque uti, de licentia superioris. Et ratio dubitandi est, quia habere hujusmodi bona et dominia, praesertim quoad usumfructum, est habere proprium ; nam est esse usufructuarium; sed superior non potest dare licentiam ad habendum proprium; ergo. Confirmatur praecipue ex Concilio Trident., sess. 25, c. 2, de Regular., ubi sic statuii : Nec deinceps liceat superioribus bona stabiha alicui regulari concedere, etiam ad usum fructum , cel uswm, administrationem, aut commendam. Per quae verba non videtur Concilium voluisse novum genue paupertatis introducere ad illud obligando, cum hoc opus consilii sit, non praecepti ; solum ergo explicat voti obligationem, eamque servari praecipit. In contrarium autem est, quia talis possessio cum non habeatur nomine proprio, sed Praelati, et dependenter a voluntate ejus, non potest dici proprietaria, quia neque in re, neque in modo illa est possessio dominii; ergo quamvis bona, quae possidentur , immobilia sint, non propterea fit proprietaria possessio; nam illud materiale et accidentarium videtur. Nec etiam est proprietaria ratione ususfructus, quia ille non est juris, sed facti, quia non proprio nomine, sed alieno, et depeudenter a voluntate alterius, tales fructus recipit; in perceptione autem et consumptione fructuum solum quoad factum, non est per se proprietas nec proprietarius usus, secluso proprio jure, et interveniente Praelati facultate. Confirmatur ex usu, quia moniales possident vitalitios census, et percipiunt, et consumunt fructus eorum, quam consuetudinem damnare non possumus, cum a Pastoribus Ecclesiae, scientibus et videntibus, generaliter fere tolerata, imo et probata sit.

2. In duplici sensu eacitari potest hec queesLio. — Haec quaestio disputari potest, vel de tempore ante Concilium Tridentinium, vel post illud, et de utroque sensu breviter dicemus, quia resolutio unius conferet ad intelligentiam alterius. De priori ergo tempore est opinio affirmans, ex vi voti paupertatis non licere habere hoc genus peculii, etiam de licentia superioris: ita sentit Gerson, Alphab. 23, p. 14, et eam esse plurium Doctorum ait Cordub., d. q. 54; solum vero designat Gerardum ét Pirrinum, in tractatu de Dispensatione Ecclesiae, qui habetur in libro, Monumenta ordinis Minorum. Fundamentum est supra tactum, quod ita declarant propter raüonem in contrarium, quia, licet hoc non sit absolutum dominium, est nihilominus aliquale dominium utile, quale est illud, quod habet filius de licentia patris, vel servus de licentia domini ; hoc autem religioso repugnat, qui magis est incapax dominii quam filius vel servus. Et in confirmationem hujus sententiae allegantur omnia jura, quae prohibent religiosos habere proprium, quae parum ad rem faciunt, quia hoc est quod inquirimus, an hoc sit proprium. Confirmatur tandem, quia hic modus peculii est proxima occasio plurium abusuum contra discipiinam religiosam ; ergo per se malum est, et licentia ad illud est invalida; non potest ergo excusare proprietatem.

3. Nihilominus contraria sententia communis est Canonistarum cum Innocentio, in c. Insinuante, Qui cler. vel vovent., quam ex eodem textu colligunt ; idem sentit Joannes Andr., in regula Non est obligatorium, de reg. jur., in 6, ubi ait non esse illicitum statutum, ut unicuique religioso detur certa portio ad suos necessarios usus ; quod dictum probant Decius, in c. Edoceri, de HBescriptis, n. 5; Abbas, in c. Cun ad Monasteriun, de Statu Monach., n. 8; Gregorius Lopez, leg.14, tit. 7, partita 1. Tenet etiam Calderinus, in c. 2, de Reg.; Sylvest., verb. Abbas, q. 3, punct. 7; et Navar., comm. 2, de Regular., n. 9, 14 et sequentibus; et Corduba supra, Azor, t.1 Instit. Mor., lib. 12, c. 9, q.2; Vasquez, in opusc. de Redit. Ecclesiast., c. 3, dub. 11, n. 11. Quae opinio fundatur praecipue in ratione superius facta, potestque confirmari ex c. Cum ad Monasterium, ubi sic dicitur: Neque alicui committatur aliqua obedientia perpetuo possidenda tanguam in sua sibi vita locetur ; sed cum oportuerit amoveri, sine contradictione qualibet revocetur. Ex quibus verbis a contrario sensu colligo, si obedientia, vel administratio non concedatur in perpetuum, sed revocabilis ad nutum, non fuisse tunc illicitam, nec contrariam paupertati. Item inc. 2, eodem tit., dicitur: Qui peculium habuerit, nisi ab Abbate fuerit ei pro injuncta udminisiralione permissum, a communione removeatur; ergo de licentia Abbatis licitum est peculium; loquitur autem textus indistincte de peculio bonorum mobilium, vel immobilium. Non est ergo cur nos distinguamus, et restringamus illud jus, praesertim quia administratio, de qua loquitur Pontifex, magis habet locum circa bona mobilia quam immobilia. Hoc etiam multum confirmat d. c. Insinuante, ubi professio facta sub conditione vivendi extra monasterium, et retinendi bona in administratione ad propriam sustentationem, ut expositores omnes intelligunt, et supra declaratum est; perinde autem retinere illud peculium, ac de novo accipere de licentia Praelati. Denique nulla est ratio sufficiens quae probet hoc esse illicitum; non ergo est damnandum, maxime cum fuerit communi consuetudine receptum. Antecedens patet, quia non invenitur jus commune positivum quo prohibeatur, nec etiam est per se contrarium voto, ut probat ratio superius facta, et magis patebit respondendo ad fundamenta contraria.

4. Itaque haec posterior opinio in rigore speculativo vera est. Ut autem in praxi et moraliter locum habeat, primo distinguere oportet possessionem et usum rei mobilis, ac perceptionem fructuum, a libero usu et consumptione illorum; nunc enim non agimus de hoc ultimo puncto, quia pertinet ad tertium supra propositum, sed supponimus in hoc capite licentiam non esse injustam, quia nimirum per eam solum conceditur religioso, ut expendat libere fructus illos, in usus proprios necessarios vel honestos; de reliquis vero, si forte superfuerint, disponat quidem arbitrio suo, tamen juxta modum religioni debitum : quis autem hic modus sit, postea explicabimus. Hoc ergo ex hac parte supposito, nihil est in eo peculio, dicto modo possesso, quod per se repugnet voto paupertatis; falsum est enim in eo intervenire proprietatem. vel dominium, etiam sccundum quid, cum nullum acquiratur jus firmum et stabile, sed sola licentia ad usum vel possessionem facti, semper pendens a voluntate alterius, quod necesse est ut vere et non ficte servetur, atque aceo necesse est ut coram Deo religiosus habeat animum reliquendi peculium, si superior licentiam revocaverit. Et quoad hoc non est simile quod affertur de fihofamilias, vel servo; nam possunt illi licite acceptare verum dominium, et irrevocabile, si pater vel dominus concedere voluerit. Et hoc solum est quod per se spectat ad hoc negotium ; abusus autem hujus concessionis, vel licentia, est per accidens. Neque est verum inde sequi moraliter aut regulariter proximo occasionem alicujus mali ; nam id pendet ex particularibus circumstantiis personae, causae ac necessitatis, rerum, seu bonorum quorum usus vel ususfructus conceditur ; quibus spectatis, interdum potest hoc fieri sine periculo alicujus mali ; aliquando vero potest esse necessarium ad vitandum majus malum, vel ad convenientem alicujus personae gubernationem, ut magis ex sequenti puncto patebit. Tandem advertendum est sententiam hanc intelligendam esse solum in generali, et ex vi voti paupertatis, ut sic; in particulari autem unaquaeque religio servare debet, si quam regalam peculiarem circa paupertatis votum vel materiam ejus habuerit, quae cum hujusmodi peculio et licentia ejus repugnet ; idemque est de probata ac recepta consuetudine, cavendumque est ne hac occasione rigor paupertatis relaxari incipiat, introducendo hujusmodi usum, ubi est.

5. Statim vero occurrit aliud membrum propositum, an, scilicet , post Concilium Tridentinum possit esse licitum hoc peculii genus. Aliqui enim absolute negant, quia Concilium simpliciter dicit : Non lceat ; unde Palatius , in 4, d 38, disp. 1, in fine, ait non licere monialibus habere annnos reditus de licentia superiorum, quia putat esse contra Concilium Tridentin. , et significat esse peccatum mortalis proprietatis. Sed imprimis objici potest, quia, licet praeceptum Concilii cum hac generalitate intelligatur, non videtur hoc esse peccatum proprietatis, nec contra votum paupertatis , propter argumentum supra factum , quod Concilium non potuit extendere voti obligationem ultra intentionem voventium ; si ergo hoc peculium ex se non erat contra votum paupertatis , non potuit Concilium faccre ut id esset contra paupertatem. Sed haec objectio non est magni momenti; primo quidem, quia observantia haec non possidendi dicto modo haec bona immobilia, licet directe non cadat sub voto paupertatis , concernit tamen multum observantiam ejus, et ideo potuit per Ecclesiam praecipi, sicut potest Ecclesia praecipere monialibus clausuram , etiamsi illam directe non voverint , quia concernit observantiam castitatis ; religiosus autem obligatur, vel obligari potest, non solum ad vota, sed etiam ad ea quae vota concernunt, tanquam moraliter necessaria ad eorum observationem; parum autem refert discutere an illud peccatum sit proprie contra votum, an contra praeceptum Ecclesiae; satis enim est quod sit peccatum grave contra obedientiam Ecclesiae, et satis probabiliter reduci potest ad peccatum contra paupertatem, quia intuitu paupertatis, et tanquam medium morale necessarium ad illam servandam, ià prohibetur, ut in simili sumi potest, ex Clement. 1, de Verborum significat., ibi : Declaramus et dicimus, etc. Deinde dicitur peculium sine licentia legitima Praelati contra paupertatem esse, Concilium autem potuisse hanc licentiam prohibere, ex quo statim sequitur ut tale peculium contra paupertatem sit, et ideo fortasse prohibitio Concilii non recte dirigitur ad ipsos subditos, sed ad superiores, sic enim ait : Non liceat superioribus , ec. Inde enim consequitur, ut subditi obligentur ad non habenda talia, non tam ex prohibitione Concilii, quam ex vi voti paupertatis. Neque etiam videtur referre, quod Concilium non dicit : Non possint , sed, non liceat, quo verbo non videtur annullare talem licentiam, et ideo dici posset, quamvis peccet qui illam concedit, validam esse, et consequenter sufficientem ad excusandum subditum a peccato proprietatis; hoc (inquam) non obstat, quia juxta materiae exigentiam idem esse videtur, non licere, ac non gosse, nam illa verba sunt quasi reservativa hujus potestatis. Atque congregatio Cardinalium, in quadam declaratione, illis verbis addidit : Non liceat nisi soli Pape, etc. Unde seepe ab eisdem Cardinalibus declaratum est, et in genere, et in specie, in casu illo monialium, non licere habere hujusmodi bona immobilia, vel certos reditus; et pro eodem existimant non licere Praelatis dare hanc licentiam, et non licere subditis habere talia bona.

6. Nihilominus communiter viri docti hujus temporis non existimant hoc esse magis illicitum post Concilium Tridentinum quam antea. Quod manifeste docuit Navar., Comment. 2 de Rhegul., n. 15, vers. Ad quintum, ubi expresse dicit, Concilium non induxisse novum jus, sed solum continere declarationem antiqui, quod in c. Cum ad Monasterium, continetur ; et idem dicit Ad seatum , et ad Septimum, et idem prosequitur n. 16. Eum sequitur Graffis, 1 p. Decis., lib. 3, c. 5, n. 53; Emman. Rod., toin.2 Qusest. Regular.,q. 125, art. 4, et tom. 3, q. 29, art. 10; Sa, verbo Beligio, n. 48; Miranda, in suo Manuait, tom. 1, q. 28, art. 8. Qui praecipue moventur ex consuetudine recepta, quam condemnare durissimum est. Ratio etiam vel congruentia esse potest, quia non videtur verisimiliter voluisse Concilium prohibere id, quod saepe est moraliter necessarium ad congruam religiosorum sustentationem ; considerato autem modo quo aliqui religiosi, praecipue feminae, ex communibus bonis monasteriorum aluntur, necessarium moraliter est ut habeant hujusmodi facultatem, quia alias convenienter non possunt sibi providere, et majoribus periculis exponuntur.

7. In hac vero sententia, difficile mihi creditu est, quod adversarii dicunt, Concilium Tridentinum nihil novi praecepisse , sed antiquum jus renovasse ; nam verba cjus non sunt declarativa, sed constitutiva novi juris, ut patet ex illis verbis : Nec deinceps liceat, etc. Nam illa particula deinceps plane indicat novitatem : et verbum Liceat, imperativum est ; si autem Concilium solum voluisset declarare novum jus, nec oportuisse dicere, non liceat , sed non licet , muhoque minus addenda esset illa particula deinceps , quae in rigore idem significat quod posthac, ut constat et ex proprietate latinae linguae, et ex usu juris, in lege Nemo, C. de Episc. audien. Posset quidem aliquis effugere vim horum verborum , dicendo, verbum praeceptivum saepe adhiberi in legibus quae non imponunt novum praeceptum , sed renovant antiquum, seu prohibent id quod per se malum est, ut in principio ejusdem capitis dicit idem Concilium : Non liceat regularibus habere proprium, quod constat non esse novum ; unde cum addit ip sequenti clausula : Non liceat deinceps, verbum liceat, eamdem habet significationem, et particula deinceps potest expont, ut solum sit continuativa, ac si diceret, non liceat praeterea , seu deinde. lta enim latine solet aliquando sumi; vel dixit deinceps, non quia antea liceret , sed quia tam frequenter fiebat, ac si liceret. Nihil horum mihi satisfacit, quia non oportet inferre vim verbis Concilii ; infertur autem maxima, praesertim quoad particulam deinceps ; verbum autem iceat, quod familiare est ipsi Concilio, semper indicat novum aliquid eonstitui, ut sess. 24, c. 6 de Reform. : ZLiceat Episcopis , etc., et in sess. 25, c. 5, de Regularibus : Nemini sanctimonialium liceat, post professiouem emire e monasterio, etc.; et infra : Nemini liceat ingredi inter septa monaster ii. etc.; et in omnibus his locis aliquid novum statnit, et expressius in c. 6 ejusdem sess. 25: IVec in posterum liceat provinciales , etc., quae verba manifeste indhcant novum praeceptum ; idem autern est in hnjusmoi locutionibus dicere im posterum, vel deinceps.

8. Dicendum ergo censeo Concilium, novum aliquid praecepisse; ita sentit Corduba, in Summa, q. 54; Petrus Navar., lib. 3 de Restit., c. 1, p. 3, dub. 1, n 163; Molin., tom. 9, disp. 276 ; Lessius, lib. 2, c. 4, dub. 5, n. 30; Azor, tom. 2, lib. 12, c. 9, q. 2; Basil. Ponce, q. 9 Scholast., c. 4; Vasq., in opus. de Redit. Eecles., c. 3, dub. 11, n. 14, et alii. Explicandum ergo est quid illud sit, et quomodo contra illud non peccetur per consuetudinem monialium , vel per alias similes. Circa primum, multa intelligere possumus esse prohibita a Concilio, quae nec per se erant contra votum, nec per jura antiqua erant prohibita, nam statim in principio illius capitis ait: Non liceat regularibus bona immobilia vel moLilia quovis modo acquisita tanquam propria, aut etiam nomine conventus possidere , vel tenere ; sed statim superiori tradantur, conventuique incorporentur. In quibus verbis, quamvis habere bona tanquam propria per se illicitum , et saepius ante Concilium prohibitum esset, tamen, quod non liceat nomine conventus aliqua bona mobilia vel immobilia possidere vel tenere , novum profecto est, quia ex vi voti paupertatis, id non est per se et intrinsece malum ; nam,,eo ipso quod aliquid possidetur nomine conventus, non habetur ut proprium ; ergo per se non repugnat voto paupertatis. Neque etiam invenitur jus antiquum quo specialiter hoc prohibeatur; ergo aliqua nova prohibitio quoad hanc partem facta est a Concilio. Responderi autem potest ex Navarro, habere aliquid nomine conventus sub particulari, et possessione privata, nisi ex legitima causa vel necessitate fiat, semper fuisse malum , et id tantum fuisse prohibitum a Concilio; nam si licentiam ex legitima causa dedit, sicut id per se malum non est, ita non videtur a Concilio prohibitum.

9. Sed hoc, ut dixi, non videtur satisfacere menti Concilii, propter absolutam prohibiticnem, et propter vim illius verbi non liceat. Duplex ergo legitima causa hic cogitari potest. Una est pertinens ad communem utilitatem ipsius religionis, provenientem ex administratione talium bonorum, et tunc constat talem possessionem non esse prohibitam a Concilio, quia tunc non conceduntur illa bona in peculium, proprie loquendo, sed in custodiam vel administrationem, et idco si talia bona sint immobilia et fructifera, debent fructiBicare monasterio. Alia causa est pertinens ad particulare commodum ipsius religionis; potestque possessio esse vel simpliciter necessaria ad sustentationem, vel debitum usum, seu ministerium ipsius religionis, vel solum ad majorem comnioditatem, ornatum, vel libertatem. Quando causa est prioris modi, clarum est non habere locum prohibitionem Concihi, quia tunc id non soium licet, sed sno modo debitum est. Si quis autem recte consideret, nunquam illa causa locum habet in bonis immobilibus religionis, et ideo de iilis nullam exceptionem fecit Concilium ; de mobilibus autem in fine addit, ut necessaria non denegentur quantum ad usum, et supellectilem convenientem, quae vox supellez , idem quod peculium significat, ablata umbra seu invidia proprietatis, quam peculii nomen generare potest. Quando autem causa soium est commoditatis privatae et cujusdam exemptionis ac dispensationis, si non a substantia voti, saltem a regulari et communi observantia ejus, tunc videtur a Concilio prohibitum simpliciter habere aliquid privatim, etiam nomine conventus, habetque prohibitio locum in multis casibus, in quibus antea non fuisset malum, quia ob rationes extrinsecas , ut sic dicam, poterat saepe illa licentia dari rationabiliter , juxta morem alicnjus rcligionis, ut, verbi gratia, propter multa bona merita de religionc, propter insignem eruditionem in favorem litterarum, et propter alia similia ; hujusmodi ergo exemptiones et dispensationes videtur mihi voluisse prohibere Concilium, praesertim quoad bona immobilia, et hoc sensu dixisse non licere illa habere nomine conventus. Et ideo existimo non posse religiosos habere talia bona, quoad proprium et peculiarem usum, et usumfructum , nisi quantum sibi necessarium fuerit ad habitationem , et convenientem sustentationem ; ita tamen ut principalis cura, et administratio talium bonorum , sit apud Praelatum religionis, cui teneantur reddere rationem talium redituum, si eam exigere velit.

10. 4n et quomodo prohibeat mobilia bona. — Quoad mobilia autem bona, maxime habere potest locum nova et positiva prohibitio quantum ad tentionem et quasi thesaurizationem pecuniae ; olim enim fortasse licere poterat religioso privatim apud se habere reconditam pecuniae quantitatem nomine conventus, et cum licentia, aliquo ex praedictis titulis concessa, ob contingentes occasiones, vel necessitates ; hoc ergo existimo nunc esse prohibitum ex vi hujus decreti, quo religiosus prohibetur habere apud se bona, etiam mobilia, nomine conventus ; nam intelligendum est de bonis mobilibus, quorum usu non indiget, qualis maxime est pecunia in futurum recondita ; solum ergo poterit concedi illa, quae ad actualem et praesentaneum usum moraliter est necessaria, quod prudentis viri arbitrio relinquendum est. In aliis autem mobilibus bonis vix potest intelligi nova prohibitio, quia si sunt superflua, semper et ex natura rei fuere prohibita ; si autem sunt necessaria vel convenientia., Concilium illa non prohibet, ut statim declarat. Nihilominus tamen aliquid peculiare considerari potest, nam, seclusa hac prohibitione, habere peculium superflaum, etiamsi nimius esset excessus, fortassc non esset peccatum mortale , seclusa proprietate et scandalo ; nunc autem ratione hujus prohibitionis facilins committi potest.

11. Atque ex declaratione hujus partis constat quid sit. quod in sequenti clausula dicit Concilium : Non liceat deinceps superioribus ; per haec enim verba, nec prohibentur tantum quae per se mala erant, seu alias prohibita, nec etiam prohibetur aliquid quod jure ordinario ac regulari possit vel debeat a superioribus religionum subditis ccncedere ; nam illud prius parum est ad rigorem illorum verborum ; hoc autem posterius nimium est et alienum ab intentione Concilii, quae solum est ut paupertas regulariter observetur; in illis ergo verbis : Nec deinceps liceat superioribus bona stabilia. etc., prohibet extraordinarias et singulares concessiones horum bonorum, etiamsi aliquando legitime fieri possint, prout explicui, nam quia hoc rarum est, et ea occasione abusus introducebantur, ideo voluit Concilium eam potestatem superioribus auferre, et illam Pontifici reservare. Et juxta hunc sensum facile intelliguntur reliqua, quae in illo capite statuuntur ; estque haec interpretatio consentanea responsionibus Cardinalium , quarum aliquas statim attingemus ; nam prolixum esset omnes referre.

12. Quomodo liceat consuetudo monialium habendi certos reditus. — Superest ut declaremus quomodo liceat consuetudo monialium habendi certos reditus, et si quae sint aliae similes; nam illas omnes peccaminosas esse, nec dicere possumus, nec debemus. Tribus autem modis illas excusare possumus. Primo, dicendo Concilium quoad hanc partem .non esse receptum, et ideo non obligare. Haec ve- ro responsio mihi non placet. Primo quidem, quia in legibus Pontificiis non facile, nec sine magna interpretatione censeo esse admittendum illud principium , quod lex humana non obligat nisi acceptata ; nam lex Concilii ad hoc ipsum obligat, scilicet , ut acceptetur , et ideo ut obligatio talis legis absolute propositae et promulgatae cesset per resistentiam, ut ita dicam, subditorum, necesse est ut qui primi restiterint, peccaverint, quia legitimae voluntati superioris restiterunt, quamvis postea, si superiore vidente et tolerante id fiat, censeatur connivere, et tacite auferre legem. In praesenti autem dicere non debemus hanc consuetudinem cum peccato introductam esse, peccando, et resistendo praecepto Concilii. Neque etiam dici potest Pontificem scire hujusmodi usum contra Concilium, et connivere; nam contrarium corstat ex declarationibus Cardinalium, ubi in particulari hic casus his verbis proponitur : Cum N. ciro mortuo facta esset monialis, sibique reservasset quinguaginta ducatos annuos ad usum suum, quia contra Concilium est habere moniales aliquid proprium, cisum est dandam esse illam pecuniam Abbalisse, que provideat uecessitatilus N. Secunda ergo excusatio esse potest, hanc consuetudinem introductam esse vel quamdam veluti epiikeiae, et aequam interpretationem Concilii, quia non est verisimile voluisse obligare eos religiosos , vel religiosas , quae commode sustentari non possunt, sine hujusmodi peculiis; et sub eadem bona fide continuari, et a proximis Episcopis seu Praelatis tolerari , quod satis est ut singulae personae a culpa excusentur. Verum neque haec evasio, licet probabilis sit, mihi omnino satisfacit , tum quia ubi patet aditus ad superiorem consulendum, non habet locum justa epiikeia, praesertim cum experientia constet, Pontificem in hoc negotio consultum semper respondisse in favorem Concilii et paupertatis ; tum etiam quia, juxta illam interprelationem , ad summum licebit discedere a verbis Conciiii , quando necessitas cogit , quod moraliter vix potest explicari, ita ut reddat tutas conscientias, nisi talis usus aliquo modo reducatur ad formam Concilii, quia revera nunquam est aliud necessarium.

13. Fera ratio escusandi talem consuetudinem. — Dico ergo hujusmodi consuetudines, quaecumque illae sint, vel ita servandas esse ut non repugnent verbis Concilii, vel, si aliter fiant, esse pravos abusus qui excusari non possunt , nisi fortasse in particularibus personis ex ignorantia invincibili. Explicatur in illo exemplo de reditibus monialium. Nam duo ibi distinguenda sunt, scilicet, jus percipiendi tales reditus, et ipsimet reditus , seu pecuniae. Ex his enim duobvus solum jus inter immobilia bona computatur ; illud autem certum est, si sit verum jus civile , non posse esse in persona ipsius monialis, neque ad hoc posse Praelatum aliquem licentiam dare, quia esset proprietas quaedam. Oportet ergo ut vel illud jus quasi adhaereat monasterio , et non personae, vel certe ut non sit proprium jus civile respectu monialis , sed solum obligatio in conscientia , in eo qui solvit pensionem, ad reddendam illam ; et sine dubio fit semper altero ex his duobus modis, et praecipue hoc posteriori ; et ita quoad hanc partem nihil fit contra Concilium, quia illa proprie non sunt bona immobilia, vel si sunt, Monasterio incorporata sunt quoad proprietatem.

14. Loquendo autem de ipsa pecunia, non est contra Concilium quod singulis annis recipiatur, et in usus ipsius monialis convertatur, etiam si solutio certa sit et infallibilis, dummodo pecunia et usus ejus debito modo recipiatur, et particulari applicetur ; consistit autem debitus modus in hoc, ut pecunia, quamdiu non consumitur, non possideatur ab ipsa in particulari persona, sed a superiore, vel a publico officiali ad hoc munus ccnstituto custodiatur, et postea de licentia ejusdem superioris in usum talis personae convertatur. Si enim haec observentur, nec religiosus habet aliquid proprium, nec possidet aliquid superfluum, neque etiam habet usumfructum rei immobilis, neque aliquid aliud committit contra tenorem Concilii ; nec licentia ad consumendam talem pensionem in proprios usus, dicto modo data, est ad bona stabilia possidenda, neque ad usumfructum proprie dictum, sed solum est ad actualem usum tali personae convenientem. Atque hanc mentem Concilii videntur explicasse Cardinales ilustrissimi, tam in casu particulari quem supra retuli, quam in multis generalibus responsionibus, in quibus saepe aiunt non posse religiosos sibi acquirere aliquid, vel tenere, sed omnia danda esse superioribus; et idem dicunt de Monialibus: sive illis legatum aliquod relictum fuerit, sive aliquid donatum, sive industria et labore suo partum, jam semper aiunt tradendum esse Abbatissae, vel in communi reponendum, etiamsi (inquiunt) monasterium sit pauperrimum. Consequenter tamen adjungo ex illis pecuniis primum omnium providendum esse moniali cujus causa donatae sunt vel quovis modc acquisitee, et, si quid reliquum fuerit, in usum communem converti. Unde consequenter fit, moniales vel religiosos percipientes hujusmodi reditus, debere esse in hac praeparatione, ut, si praelati ad alios usus illos applicent, contenti sint; ipsos autem Praelatos ron debere id facere, nisi alio modo sufficienter provideant necessitatibus subditorum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 14