Caput 15
Caput 15
De usu bonorum religiosae paupertati contrario.
1. Expeditis duobus primis membris, qua sunt accipere et retinere, superest ut dicamus de tertio, quod est uti, vet quocumque modo expendere, aut disponere de temporalibus bonis. In quo supponimus tanquam certum fundamentum, per votum panpertatis, licet absolute non prohibeatur usus talium bonorum (id enim erat impossibile), nihilominus [ rohiberi usum proprietarium ; inquo etiam omnes Doctores conveniunt, sequiturque ex ipsa obligatione non habendi proprium, nam qui tollit facultatem, a fortiori tollit actum; ergo qui tollit dominium, toliit actum dominii ; sed vctum paupertatis, de quo agimus, tollit dominium ; ergo tollit actum dominii; sed proprietarius usus est actus dominii, ut ipsum nomen prae se fert; ergo. Confirmatur, quia magis necessaria est paupertas, seu modus ejus in ipso usu, quam in dominio; parum enim referret religiosum non habere rem propriam quoad dominium, si posset pro libito et arbitrio suo de communibus bonis disponere. Imo in hoc repugnantia quaedam involvitur; nam quod fieri possit votum non habendi usum proprietarium retento dominio, facile et optime intelligitur, quia potest retineri facultas ligata, et impedita ad suum actum, potestque ille modus paupertatis esse interdum conveniens, ut infra explicabimus tractando de votis simplicibus Societatis ; at vero, e converso, privari per votum dominio, et retinere liberum usum, repugnantia est, qualis esset habere liberum et expeditum actum sine facultate Praelati.
2. Dubitatio prima, an licentia presumpta sufficiat. — Ex quo etiam facile intelligitur quis sit proprietarius usus paupertati repugnans; est enim omnis ille qui proprio arbitrio et auctoritate fit, nam ex hoc ipso proprietarius appellatur, quia proprio nomine; et non alieno exercetur, et inde etiam habeat quod sit actus dominii, nam dominium est jus utendi re aliqua proprio nomine et auctoritate ; ergo et e contrario usus, qui proprio nomine et arbitrio usurpatur, est actus dominii. Tunc autem dicitur usus fieri nomine proprio, quando non fit de licentia aut voluntate Praelati, ut in superioribus saepe dictum est. Unde statim in praesenti occurrunt multa ex dubiis supra tractatis, primum, quae licentia suffieiat ; in quo omnes eodem modo respondent, sufficere licentiam praesumptam, imo de hoc casu expressius loquuntur Navar. et alii Doctores supra citati. Et in eodem sensu dixit Antoninus, 3 p., tit. 16, c. 1, S11, vers. Secundo nota, peccare religiosum in hoc usu, nisi poneret spem in ratihabitione Praelati. Non enim existimo esse necessarium, ut qui aliquid donat ex voluntate praesumpta Praelati, habeat propositum postulandi a Praelato, ut expresse ratam habeat donationem factam; quamquam enim hoc melius sit et consulendum, nihilominus in rigore non est praeceptum ex vi paupertatis, imo nec per se pertinet ad illam, quia postquam res donata est, usus ejus jam non pertinet ad religiosum, qui eam donavit; ergo jam non indiget licentia superioris propter usum ejus; usus autem qui praecessit, sufficienter fuit validus et firmus, ex vi prasumptae voluntatis; ergo etiam propter illum non est necessaria expressa licentia. Unde etiain confirmatur, nam licentia ex vi paupertatis solum est necessaria in ordine ad futurum, ut, verbi gratia, si de re accepta sine expressa licentia aliquando requiritur ratihabitio expressa, solum est ut deinceps liceat rem illam possidere aut distrahere; propter praeteritum autem ut sic, non est necessaria talis ratihabitio expressa, nam si ad aliquid potest esse utilis, solum est ut donatio alteri facta tirmior sit, magisque irrevoeabilis; ad hoc autem non obligatur religiosus ex vi paupertatis, quidquid sit, an aliunde obligari posstt, quod ad praesens accidentarium est. Circa hanc autem praesumptam licentiam, hic specialiter advertere necesse est, non aeque facile esse admittendam, cirea usum et dispensationem bonorum religionis, quam in aliis actibus accipiendi vel retnendi aliquid, quia distractio bonorum ex se est magis nociva religioni, et ideo regulariter potius praesumitur involuntaria superiori, non solum ratione modi, sed etiam ratione ipsius substantiae talis actus; tantoque erit difficilior haec praesumptio, quanto materie quantitas fuerit major; et augebitur difficultas, si sit extra religionem, nam inter ipsos religiosos ejusdem monasiterii facilius permittitur. Quae omnia et multa alia spectanda sunt ad concipiendam probabilem resolutionem ; illa tamen concepta sufficit sine dubio ad excusandum a culpa, dummodo alioqui licentia sit justa.
3. Dubitatio secunda - an reguiratur licentia Justa. — Habet etiam hoc loco specialem difficultatem, an requiratur licentia justa, ut religiosus excusetur a culpa, aliquid de bonis religionis consumendo, vel alienando; loquor autem de licentia justa ex parte causae, nam ex parte modi obtinendi illam sine vi aut fraude, clarum est requiri justam, nt a fortiori constat ex superius dictis. At vero ex parte causae, diximus in superioribus, quamvis licentia fuerit data sine causa legitima, et cum peccato ex parte superioris, nihilominus non peccare contra paupertatem religiosum, qui intuitu talis licentie aliquid accipit vel possidet ; ergo idem est in praesenti dicendum. Patet consequentia, quia tam in praesenti actione quam in caeteris, illa licentia efficit ut religiosus non utatur illa re tanquam propria, quia non proprio nomine, scd alieno, et in eo non peccabit contra paupertatem , quidquid sit de alio genere culpae. In contrarium vero est, quia licentia data ad distrahendum aliquid de bonis monasterii sine justa causa videtur non solum injusta, sed ctiam nulla; ergo qui illa nititur, perinde operatur ac si absque licentia rem distraheret ; ergo perinde peccat contra paupertatem. Antecedens declaratur , quia Praelatus non est dominus, sed dispensator, et quasi ceconomus bonorum monasterii. Dispensatio autem facta in bonis alienis sine justa causa, non solum injusta, sed etiam nulla est, quia excedit facultatem dispensatori commissam ; ob hanc enim rationem , dispensatio in voto sine causa data nulla est, et alienatio facta ab oeconomo ultra potestatem sibi commissam nulla est; ergo similiter in praesenti.
4. Hesolutio est requiri licentiam justam es parte cause. — Respondeo quoad hanc partem esse valde probabilem sententiam Navarri, quam supra retuli, ad debitum usum paupertatis, necessariam esse licentiam legitimam ex parte causae , quod ipse indifferenter aftirmat de actione acquirendi et alienandi. Ego vero inter haec differentiam invenio, nam in acquisitione non invenio nullitatem, etiamsi fortasse in ordine ad bonum regimen religio- nis licentia detur sine causa legitima ; quia id non obstat quominus ex parte donantis fiat vera translatio dominii omnino voluntaria; at vero in alienatione ex licentia injusta invenitur ratio nullitatis supra declaratae, quia res consumitur vel alienatur invito domino, nempe religione, et sine facultate ejus, quia illa bonorum distractio non est dispensatio, sed dissipatio, ad quam religio nunquam dedit facultatem. Quod optime confirmat Navarrus, Comment. 2 de Regularib., n. 23 et sequentibus, et pro regula constituit, tunc licentiam Praelati, concessam subdito ad aliquid donandum, esse justam et validam, quando superior ipse per se posset illud expendere, quia quod potest per se facere, potest per alium ; si autem ipse potestatem non habet, neque alteri dare potest , c. Quod autem, de Jure patronat. Ouando autem causa sit justa, et sufficiens ut licentia sit valida, arbitrio prudentis viri ait idem auctor esse relinquendum, quod recte dictum est. Ad hoc autem arbitrium ferendum aliqua considerari possunt: primum, an res de qua agitur , sit gravioris momenti et aestimationis ; nam in rebus minutioribus non est tam limitata potestas Praelati. Est ergo attente considerandum an licentia dicatur injusta praecise propter temporale nocumentum religionis, cujus bona sine causa dissipantur ; contigit autem nocumentum religionis non esse moraltter considerabile, et nihilominus licentiam dari sine causa legitima, vel etiam cum aliqua imprudentia, consideratione habita aliarum observantiarum religionum ; tunc ergo in ordine ad paupertatem non erit invalida, nec religiosus ea utens peccabit tanquam proprietarius, licet alia ratione possit impertectus esse. Unde secundo necesse est ut subdito certo constet licentiam adeo esse injustam, ut sit etiam invalida, nam in dubio potest pro superiore praesumere. Tertio, oportet ut usus rei, ad quem facultas datur , talis sit, ut per eum res consumatur ac perea , vel omnino alienetur extra monasterium; nam per quemcumque alium usum non fit grave nocumentum monasterio ; supponimus non esse sermonem de distractione rerum immobilium, in quibus haec facultas dari non solet, vel moraliter in illis locum non habet ; mobilia autem bona, si non donentur, sed mutuentur, seu commodentur, non cedit in grave nocumentum rehgionis, nisi exponantur periculo amittendi, vel alterius damni notabilis, nam tunc usus ille aequipararetur distractioni et consumptioni rei, propter mo- ralem regulam, quod qui amat periculum, peribit in illo. Caetera, quae de hac licentia desiderari possunt, ex superius dictis petenda sunt, et in sequentibus dubiis amplius explicabuntur.
5. Dubitatio tertia. — Assertio prima , de dispensatione facta circa extraneos. — Speciale vero dubium habet, an omnis usus bonorum religionis, sine ulla licentia usurpatus, sit contra votum paupertatis, sive talia boua sint religionis, sive non; in quo regula generalis est, hujusmodi usum semper quidem esse contra votum ( supponimus etiam praesumptam licentiam excludi ), non tamen semper esse peccatum rmrortale. Prior pars ex dictis constat, quia ille est actus dominii. Posterior patet, quia ex levitate materiae potest esse veniale. Quae autem materiae quantitas gravis aut levis censenda sit, ex superius dictis definiendum est ; nihil enim hic addendum occurrit , nisi hoc solum, multum in praesenti referre, considerare, an rei dispensatio fiat circa externos, vel inter ipsos religiosos; item an dispensatio sit ad usum consumptivum rei, vel salva ejus substantia ; nam, si dispensatio est extra religionem, et consumendo seu alienando rem, clara est iniquitas non solum contra paupertatem, sed etiam contra justitiam, et ideo tunc moderata quantitas sufficiet ad peccandum mortaliter, juxta superius dicta. Si autem res non consumatur nec alienetur, sed concedatur ad aliquem usum, post quem reddenda est integra monasterio sine gravi laesione, aut detrimento, vel morali periculo ejus, multo major rei quantitas necessaria est ut materia illa gravis censeatur, quia cum effectu non damnificatur religio in bonis suis, et ille usus vel non est aestimabilis pretio distincto a re ipsa, ut si pecunia sit quae mutuo datur, aut triticum, etc., vel, licet usus secundum se possit aliquo pretio aestimari, respectu monasterii id non est considerabile, quia non deberet illum vendere, seu rem locare, et ideo ex hac parte non est illa, quantitas admodum considerabilis ; ob eam ergo causam multum minuitur culpa , quando dispositio de re non excedit hunc usum. Quia vero hic usus est actus dominii, non fit sine culpa, eritque gravis, si rei quantitas notabilis sit.
6. Assertio secunda, de dispensattone facta inter ipsos religiosos. — Ex hinc infertur multo magis minui hanc materiam quando res dispensatur inter ipsos religiosos, quia tunc ex vi illius actus res non alienatur extra monasterium, sed solum applicatur quoad usum ejusdem monasterii in aliquo membro ipsius. Quamvis enim haec applicatio sit solius superioris, vel ejus qui vicem ejus gerit, quia est administratio bonorum, quae ad Praelatum vel officiales spectat, ut Concilium Tridentinum dixit, et ideo illa actio sit deordinata, et in rigore proprietaria , ninilominus ex parte ipsius actionis est minima quae in hoc genere esse potest, et ideo ut sit peccatum grave, necesse est multum augeri ex parte materiae, seu rei circa quam versatur. In quo etiam considerari potest alia circumstantia ex parte materiae , an, scilicet, unus religiosus tribuat alteri usum rei sibi jam concessae a superiore ad eumdem vel similem usum, vel ex bonis, adhuc existentibus sub communi custodia, aliquid sua auctoritate tribuat alteri ad usum; nam hoc posterius magis inordinatum est, caeteris paribus, quia major quaedam libertas et usurpatio dominii ibi intercedit.
7. Duhitatio quarta, an peccet donando res sibi ad usum concessas. — Quin potius dubitari potest circa priorem modum, an committat religiosus contra paupertatem, quando ex rebus sibi concessis ad usum suum aliquid donat,intra velextra religionem, quando seipsum privat illo commodo, et non gravat religionem in re alia, vel alio usu; ut, verbi gratia, si de quantitate cibi, quam licite posset consumere, aliquid sibi subtrahat, vel ex quantitate pecuniae, quam iter agendo posset expendere. Videri enim potest iunc non agere contra justitiam respectu religionis, quia non damnificat illam, et quia habebat jus consumendi totam rem illam ; nec etiam videtur committere contra panpertatem, quia non agit ut dominus, sed potius ut servus, solumque in virtute facultatis sibi concessae illi tribuit.
8. Communis et vera sententia affir nans.— Nihilominus communis et vera sententia est non posse religiosum hoc facere, nisi aliunde habeat voluntatem praesumptam superioris. Est communis sententia, quae sumitur ex D. Anton., 3 p.. tit. 16, 8 15; Sylvest., Beligio, 6, q. 71; Turrecrem., c. Non dicatis, n. 6, et ibi Navar.; Sot., 4, de Just., q. 1, a.1, et sumitur etiam ex Alense, 4 p., q. 83, memb. 4, art. 1, et ex D. Thoma, et aliis supra citatis, quatenus sine limitatione asserunt, religiosum non posse eleemosynas facere sine licentia superioris, saltem praesumpta. Ratio est, quia quando religioso conceditur usus rei, non conceditur simpliciter jus utendi; non est enim capax talis juris, quod aliqualem rationem dominii habet; sed conceditur ei usus facti, non in generali, nec quilibet pro ejus arbitrio, sed in particulari talis vel talis usus, et ideo praeter illum non potest ull'um alium sua aucioritate usurpare; si ergo illum usurpat, in eo se gerit ut dominus, non ut pauper. Confirmatur et explicatur, quia religioso solum conceditur usus cibi, verbi gratia, ad suam sustentationem, quantum indiguerit: igitur, sive voluntarie abstineat, sive quia non indiget, non potest suo arbitrio disponere de superfluo, et eadem ratione non potest librum, sibi concessum ad usum, in alium transferre sua auctoritate, vel quia jam illo non indiget, vel quia vult se ipsum privare iila utilitate propter alium. Eo vel maxime quod saepe fortasse in hoc infert nocumentum religioni, seipsum privando vel debita sustentatione, vel majori alia utilitate. Et ideo nec titulo eleemosynae aut charitatis haec libertas conceditur religioso, nisi ex regula vel consuetudine probata constet, sub ea conditione concedi tantam quotidianam portionem, vel tantam pecuniam ad iter agendum, ut si quid superfluum fuerit, liceat pauperibus erogare; tunc enim jam habetur licentia, saltem implicite; nec tunc peccabit religiosus, si ea intentione aliqui sibiipsi subtrahat, dummodo prudentiae mensuram non excedat ; nam tunc jam ageret contra intentionem religionis, et consequenter ultra facultatem sibi eoncessam. Ex qua doctrina plane sequitur non solum non posse religiosum alteri donare quae sibi subtrahit, verum etiam nec posse circa seipsum applicare rem ad alium usum, praeter sibi concessum; ut quod datur in cibum non potest vendere, ut inde emat librum ; vel si permissum est illi expendere pecunias emendo libros Theologiae, non potest alios sua auctoritate emere, semperque in hoc peccabit pro qualitate materiae, nisi saltem prassumat id non fore involuntarium Praelato.
9. Tum privatis religosis, quam illis quibus cura bonorum religionis commissa est, non licet dispensare bLona religionis sine licentia debita. — Qnid de procuratore dicendum.— Atque ex his sequitur generalem regulam positam, scilicet, non licere religioso dispensare bona religionis sine debitafacultate, non solum haberelocum in privatis religiosis subitis, sed etiam in omnibus his quibus cura bonorum religionis commissa est. Ratio generalis est, quia omnes obligantur voto paupertatis; ergo omnibus est prohibitus proprietarius usus; ergo et dispensatio sine facultate, quia illa semper est proprietarius usus ; ergo et dispensatio ultra facultatem sibi concessam ratione ministerii, quia quod ultra facultatem fit, sine facultate fit, nam facultas alias data impertinenter se habet ad illum actum, si ad illum non extenditur vel ex intrinseca ratione ministerii, vel ex voluntate concedentis. Unde D. Thomas 2. 2, q. 32, art. 8, ad 1: Monachus (inquit) si habet dispensationem a Praelato conmissam, potest eleenosynam facere de rebus monasterii, secundum quod sibi est comgissum ; non ergo potest commissionem excedere, quantumvis causa pia esse videatur. Atque hoc imprimis locum habet in procuratore, vel quocumque alio simili officiali, subordinato praeposito monasterii ; nihil enim potest expendere, nisi quatenus ratione muneris ei commissum est, quia alias non ageret ut administrator, sed ut dominus; item quia quoad alios usus non habet administrationem ; ergo non potest in eos bona distrahere, etiamsi pii sint, juxta glossam, cum text. in Clement. 2. S Sed et talis, verbo Convertendum, de Vita et honest. Cleric.; quia ratio facta etiam in eleemosynis et plis operibus procedit, ut Sylvest. et alii Summist., verb. Fleemosyna, etiam adnotarunt ; Navar., Comment. 2 de Regul., n. 8 et 9; Sarmiento, in Defensorio. 10. Quid de Prelatis. — Deinde hoc etiam locum habet in quolibet. Praelato religionis, servata proportione ; non enim potest Abbas, vel quicumque alius praepositus unius monasterii, pro suo arbitrio et voiuntate libera, bona monasterii expendere ; quamvis enim apud illum sit praecipua administratio proxima bonorum monasterii, juxta commune jus, c. Nullam, 18, q. 2, et c. Edoceri, de Rescriptis, c. Cum ad monasteriun, de Regularib., Concil. Trident., d. c. 2, et juxta modum ac regulam in unaquaque religione praescriptam; licet hoc (inquam) ita sit, nihilominus certum est ilium non esse dominum, ium quia ipse etiam pauper est, et incapax dominii; ium etiam quia monasterium non transtulit in illum dominium bonorum; ergo non potest ut dominus illa dispensare. Imo nec, absolute loquendo, supremus administrator est, sed juxta regulam sibi praescriptam; nam juxta varios religionum ritus in gravioribus solus non potest disponere, sed vel cum consensu conventus, sed dependenter a Provinciali, aut alio superiore majori; in his vero quae per se solum potest, prudentiae et charitatis rationem habere debet ; et idem cum proportione dicendum est de quocumque superiori Praelato ; nam, quo universaliorem habet jurisdictionem, eoetiam in hoc genere majorem solet habere potestatem, nunquam tamen absolutam, nec dominativam, sed subordinatam suo superiori, si illum habeat, vel suae regulae, ac menti seu consuetudini religionis totius, vel etiam Summo Pontifici, quando materia id postulaverit. Quia vero omnes hi Praelati regulariter non habent alium, per quem proxime regantur, recurrere semper debent ad praesumptam voluntatem vel majoris Praelati, vel ipsius religionis, quia nunquam expendunt ut domini, sed ut ministri. Id autem, qucd magis consentaneum rationi judicaverint, juxta materiam, vel debitum alicujus virtutis, verbi gratia, misericordiae, gratitudinis, aequitatis, vel alterius similis, possunt consequenter praesumere esse juxta voluntatem majoris Praelati, vel religionis, quod bene sentit Navar., Comment. 3, de Regul., n. 6.
11. Quae donationes liceant fieri a Preelatis. —Unde fit ut, in donationibus mere profanis, id est non piis, neque ullo justo titulo debitis, et a fortiori in turpibus, nunquam posset praesumi talis voluntas, ideoque et iniquae sint et invalidae, argumento c. Fraternitatem, de Donationibus. In aliis vero quae habent rationabilem causam, particulares circumstantia consideranda sunt ad judicandum an sit licita donatio. Et ita intelligendum censeo c. Ceeterum, de Donationibus, ubi duo maxime consideranda dicuntur, seilicet, consuetudo, et rei quantitas. Et de consuetudine additur : Qua tamen sacris canonilus mwon obviat; hujusmodi autem intelligo esse omnem consuetudinem dandialiquid sine ulla causa rationabili, quia eo ipso donatio esset irrationabilis, et consequenter etiam consuetudo.
12. Dices: ergo nihil operatur consuetudo, quia causa rationabilis per se sufficit, ut liceat Pra-lato donare aliquid, etiamsi non sit consuetudo ; unde Panorm. in d. c. Caterum, in tine, sentit, interveniente consuetudine, posse Praelatium donare aliquid absque rationabili causa. Sed hoc in Praelatis secularibus disponentibus de bonis Ecclesiae facile admitti potest, quia liberam administrationem talium bonorum habere possunt, et ratione illius aliquid ex consuetudine accipere, quod possint mere liberaliter donare, absque speciali causa rationabili, quanquam alias, ut donatio non sit prodiga, vel imprudens, aliqua ratione niti necesse sit. In Praelato autem regulari, propter votum paupertatis videtur difficile talem consuetudinem admittere; sed nihilominus ubi introducta fuerit, in tnodica quantitatesustineri potest, et ita explicari, ut irrationabilis non sit, nec contra paupertatem, quia nimirum religio ipsa, veluti ob gratitudinem, eam liberalem licentiam concedit Praelato, ut aliquid moderatum, vel consanguineis, vel amicis, liberaliter absque alia speciali causa donare possit, quod propterea ex parte religionis rationabile est, quia jam fundatur in aliqua ratione virtutis, et consequenter ex parte Praelati non est proprietas, quia revera non id donat nomine suo, sed religionis, et ex facultate sibi concessa. [Imo, si res attente consideretur , etiam in eo casu non deest rationahilis causa, quia hoc etiam pertinet ad quamdam liberalitatem religionis, et ad conciliandam sibi benevolentiam aliorum. Haec autem ratio adeo generalis sine consuetudine non sufficeret, sed necessaria est alia urgentior, quae in necessitate proximi vel in aliaratione debiti fundetur.
13. Dubitatio circa quantitatem.—bDe quantitate autem nihil in vo :cxtu dicitur, nisi attendendam esse ; ab ex positoribus etiam solum declaratur, oportere ut non sit res immobilis, nec mobilis pretiosa, sed solum ex mobilibus modica ; non determinant autem specialem quantitatem. Corduba autem, d. q. 54, dub. ultim., conclus. 1, per rem modicam intelligit decem aureos, quoad localem praepositum monasterii; nam Provinciali et generali majorem concedit facultatem. Sed quantitas haec in aliquibns religionibus solet esse taxata ac definita, et tunc illa regula servanda est, alioqui res est arbitraria, existimoque non posse definiri per quantitatem absolutam, sed per respectivam, quod ita declaro. Aut enim agimus de propria ac liberali donatione, et haec, ut dixi, non habet locum in Praelato regulari, nisi uhi intervenit regula vel certa consuetudo, et tunc ipsa regula vel consuetudo designabit quantitatem, quam oportet non esse nimiam, sed proportionatam viribus et reditibus monasterii, ita ut moraliter non reputetur donatio damnum alicujus momenti afferre monasterio, alioqui consuctudo non valeret, juxta d. c. Ceterum. Et quoad hanc partem quantitas decem aureorum, si intelligatur pro toto anno, respectu plurium monasteriorum parva est. Si vero intelligatur saepius repetita intra annum, est incerta, et potest esse nimis magna ; ergo absolute nullam quantitatem definire possumus, sed habito respectu ad abundantiam monasterii, et ad praelaturae dignita- tem, et ordinarie stari poterit consuetudini, ubi excessus non fuerit evidens. Aut agimus de largitione ex speciali causa rationabili, quae nimirum talis sit, ut, seclusa consuetudine, sufficiat ad honestandam largitionem, ut est eleemosyna, remuneratio, etc.; et in his multo minus potest absolute quantitas designari; nam illa, quae assignatur a Corduba, scilicet decem aureorum, in aliquo actu erit nimia, et in alio parva, et pro toto anno est quasi nihil. Unde Panormitanus supra dicit, ad dandum viginti vel triginta honestae puellae ut nubat, vel nobili pauperi, non esse necessariam consuetudinem, sed sufficere generalem rationem tribuendi eleemosynam, juxta communia jura, c. Quia, et c. ult., 16, q. 1; erit ergo respective illa quantitas prudenti arbitrio definienda, considerata facultate monasterii, et occasione, seu necessitate, et aliis circumstantiis, spectata etiam qualitate, modo, ac consuetudine religionis.
14. Dubtatio quinta, an empendere de bonis alienis sine licentia, sit contra paupertatem. — Ulterius vero dubitari potest, an espendere aliquid de alienis bonis, quae ad monasterium non pertinebant, sit contra votum paupertatis, si fiat sine licentia Praelati. Potest autem intelligi hoc fieri duobus modis, primo, quod bona, quae expenduntur, non solum aliena sint, verum etiam sine voluntate veri domini expendantur ; secundo, quod hoc fiat ex concessione veri domini. Quando fit primo modo, sine dubio est contra justitiam, non respectu monasterii, sed respectu domini talium bonorum , quia illi fit proprie et directe injuria. Simul tamen est contra fidem Deo datam per votum paupertatis, quia ille, quantum est ex se, expendit illa bona tanquam dominus illorum, et ita proprietarium actum exercet. Án vero interveniente voluntate, et consensu Praelati, quamvis iniquo et injusto, excusetur a peccato proprietatis , licet non ab injustitia, videantur dicta superius de acceptione, nam utrobique est eadem ratio. Quando vero fit haec dispensatio bonorum ex voluntate domini, cessare videtur omnis ratio injustitiae, quia nec fit injuria religioni, cum ad eam non pertineant bona quae consumuntur, nec domino, cum ipse consentiat, et volenti et consentienti injuria non fit; ratio item sacrilegii et proprietatis cessare videtur, quia non utitur religiosus tunc illa re, ut propria, sed ut aliena, quia solum ea utitur ex voluntate domini.
15. Contrarium autem regulariter verum est, praesertim quoad voti transgressionem. Ut autem clarius explicetur, duplicem modum hujus actionis et concessionis domini distinguere oportet. Unus est, quando dominus solum concedit usum facti certum ac determinatum, et tunc si usus cedat in commodum ipsius religiosi, vel ei proprie donetur, contra paupertatem est sine licentia illum acciperc, non tam propter dispensationem, quam propter acceptionem rei, quia nimirum aliquid pretio aestimabile sine licentia accipitur, et ita est acceptio proprietatis, ut supra dixi; et ad hoc parum refert, quod acceptio tiat ex voluntate donantis, nam omnis donatio ita fit, acceptio autem ex sola voluntate accipientis habet, quod sit proprietaria, nimirum si non alterius, sed proprio arbitrio fiat. At vero si usus nec cedit in commodum religiosi, neque ipse pro se illum acceptat, sed solum ut alteri res donetur, ita ut ipse solum sit medium seu instrumentum transferendi rem ab uno in alium, tunc revera non peccatur contra paupertatem, qua neque aliquid accipit, neque etiam aliquid expendit suo nomine, et in eo casu solum procedit ratio superius facta, et iu superioribus etiam tactum est.
16. Pura administratio, et jus admnistrandi non est contra votum paupertatis. — Unde colligo, quoties conceditur usus facti indeterminatus, seu absolute, pro arbitrio accipientis, tunc semper esse contra paupertatem acceptare talem usum, et ad hunc vel illum applicare proprio arbitrio, et sine legitima facultate ; quia virtute accipit jus convertendi rem in usum proprium, si voluerit, et ita aequivalet cuidam dominio; quod tamen secus esset si solum acceptaretur dispensatio facienda in alios nomine alterius, quamvis particularis applieatio esset commissa arbitrio religiosi, sicut potest committere dominus ministro, seu oeconomo, certam pecunia summam in pauperes distribuendam , quos ipse pro suo arbitrio designaverit. In his autem casibus nulla intervenit injustitia, per se loquendo, nec etiam vitium proprietatis, si arbitrium hoc secundo modo sumatur, nam tunc sola electio, et jus ad electionem pauperum illi committitur, cujus usurpatio non est contra paupertatem, ut constat ex his, quae de materia voti simplicis paupertatis diximus hoc libro, c. 4, quia nec administratio, nec jus administrandi, pomine praesertim alterius, per se repugnat paupertati, nisi aliunde jus illud habeat emolumentum temporale, verbi gratia , stipendium aliquod, et ideo sit pretio aestima- bile ; nam tunc non licebit habere jus tanquam proprium ; si wero praecise spectetur jus administrandi, seu distribuendi aliquid, non facit hominem divitem: ergo.
17. Alio vero modo potest hoc ita fieri, ut res prius simpliciter donetur, et accipiatur a religioso ; postea vero expendatur ab ipso, vel cons:matur. Et tunc in acceptione licet non sit injustitia, intervenit proprietas, et culpa contra paupertatem, ut supra dictum est. Rursus vero novum peccatum committit, rem illam sic acceptam expendendo, et consumendo sine facultate , quod peccatum non solum contra paupertatem est, scd etiam contra justitiam , non respectu domini, sed respectu monasterii. Ratio est, quia statim ac illa bona acceptata fuerunt, acquisita sunt non religioso, sed monasterio ; ergo dispensatio, quae postea fit, jam non est de bonis alienis, sed de bonis monasterii ; ergo, sicut expendendo alia bona monasterii sine facultate peccatur contra justitiam et paupertatem , ita etiam expendendo haec bona. Et confirmatur, nam etiam bona acquisita per proprium laborem et industriam statim ac sunt acquisita, subsunt huic regulae. Et similiter bona cum legitima facultate accepta per donationem ; ergo idem dicendum est de bonis male acceptis quantum ad modum, quia, non obstante illo modo, jus acquiritur monasterio, ut supra ostensum est.
18. Difficultas, an res sic accepta licite possit espendi. — Sed quaeret aliquis an saltem ex licentia Praelati liceat expendere bona sic accepta. Respondetur, quod acceptio fuerit peccaminosa et sacrilega, nihil impedire quominus Praelatus habeat jus suum dandi illam facultatem, si expedire censuerit; illa autem rite concessa, praecedens peccatum nihil impedit, quominus liceat ea uti, et talia bona juxta facultatem acceptam dispensare, quia prior culpa non habet connexionem cum actu sequenti, neque influit in illum, neque subsequens usus fundatur in culpa praecedenti, sed in effectu ejus, qui est, quod illa bona sint religionis, et superior illorum administrationem habeat. Quin potius, quatenus illa bona nondum fuerunt a Praelato acceptata, videtur habere majorem libertatem renunciandi illa, et consequenter concedendi facultatem disponendi de illis. Verumtamen hoc solum procedere censeo respectu prioris donatarii, et donationis ab ipso factae, quia cum non fuerit acceptata cum auctoritate religionis, licet fuerit valida, non tamen omnino firma, si Praelatus velit illam irritare, seu non ac- ceptare. Ut autem id faciat, rationabilis causa necessaria est, sicut ad repudiandam a principio quamcumque donationem factam monasterio, alioqui nec fideliter, nec prudenter administraret bona et commoda monasterii. Si autem Praelatus priorem acceptionem irritam faciat, necesse est ut priori etiam domino res ipsa restituatur, quia, eo ipso quod prior alienatio rata non habetur, redit ad priorem dominum, vel ex interpretativa voluntate ejus, et tacita conditione inclusa in priori donatione, vel ex natura ipsius dominii, quia non debet res illa manere nullius, et quasi pro derelicto, alias quilibet posset illam juste occupare. Igitur in eo casu, in quo Praelatus irritat acceptionem, non potest dare facultatem expendendi rem illam in alios usus, sed domino est reddenda, et ex consensu ejus poterit ad alium usum applicari. Si vero superior priorem acceptionem ratam habet, vel certe, ignorans modurn ejus, simpliciter concedit facultatem disponendi de illa quantitate bonorum, ut facultas legitime concedatur, sufficiens causa necessaria est ; et eedem circumstantiae observandae sunt, quae in superiori dubio fuerunt explicatae, nam quoad hoc eadem ratio est de his bonis, quae de quibuscumque aliis bonis monasterii. Quod enim talia bona intuitu talis personae acquisita sint monasterio, non obstet quominus causa rationabilis requiratur ; potest autem juvare ut facilius licentia concedatur, existente causa rationabili, vel etiam ut minor causa prudenter judicetur sufficiens.
19. Dubitatio specialis, circa magnam quanLitatem cel pretiositatem rei donate. — Speciale vero dubium hic habet, quando res accepta est pretiosa, vel est pecunia magnae quantitatis, verbi gratia, centum aureorum, an possit Praelatus dare licentiam privato religioso donandi vel expendendi illa extra religionem, vel in privatum commodum proprium ipsius religiosi rationabile et conveniens, vel in alium usum pium. Et specialis ratio dubitandi esse potest, quia supponimus quantitatem esse tantam, ut Praelatus non possit de propris bonis monasterii tantum alienare vel expendere, etiam in pios usus; sed in eo casu res illa vel quantitas semel accepta statim efficitur ex bonis monasterii; ergo jam excedit potestatem Praelati. Hoc dubium late tractat Corduba, in dict. q. 54,et in summa sentit, si a principio absolute fuit donatio facta moniali, vel religioso, tunc non posse Praelatum localem, seu Abbatissam, Priorem, etc., talem facultatem concedere, nec religiosum illa uti, quia excedit ejus particularem jurisdictionem, imo nec provincialem, aut Episcopum (si superior sit) posse illam facultatem dare sine consensu monasterii; nec monasterii consensum sufficere, sine licentia talis Preelati, quia jam illa bona fuerunt effecta monasterii, et consequenter non possunt alienari sine consensu monasterii, et auctoritate Praelati, juxta communem doctrinam de alienationibus in Clement. unica, de Rebus Eccles. non alienan., et apud Sylvestrum et Summistas, verb. Alienatio. Si vero a principio donatio non fuit simpliciter facta vel acceptata, sed solum sub tali modo, ut religiosus vel monialis possit de pecunia illa ad libitum disponere, vel generaliter in tali usu, verbi gratia, dandi illam consanguineo, vel amico, in eo casu censeo id esse licitum, et non solum universalem Praelatum, sed etiam Abbatem, et Abbatissam posse eam facultatem concedere, quia dominium non fuit acquisitum monasterio, et ideo ex eo capite nihil obstat quominus talis licentia dari possit, et ex nullo alio prohibita invenitur.
20. Haec resolutiu mihi non displicet, indiget tamen majori declaratione ; nam ipsemet auctor non est omnino constans in priori dicto, quia paulo inferius ait generalem vel Provincialem posse dare illam facultatem sine consensu conventus , quando ratio vel causa sufficiens intervenerit ; quod non aliter probat , nisi quia hoc videtur consentaneum equitati naturali. Verumtamen, ut moralis aliqua regula statui possit, considerandum est duo hic esse necessaria, scilicet, causam legitimam , et potestatem ; quamvis enim sine causa legitima nemo possit hoc facere, tamen, etiam interveniente legitima causa, non quilibet potest, sed solum ille cui haec administratio et potestas commissa est. Quantum ergo ad potestatem, considerandum cst praecipue jus proprium uniuscujusque religionis , nam in aliqua potestas est apud Generalem ; in inferioribus vero, juxta potestatem ab ipso, vel ordinario jure religionis concessam ; in als vero potestas est in Generali ,vel provinciali cum consensu conventus, et non alias. In aliis denique potestas supra certam quantitatem commissa est conventui, vel proxime Praelato, in majorem vero reservata superiori. Ad eum ergo ad quem jure ordinario religionis pertinuerit dispensare bona religionis talis quantitatis vel qualitatis, pertinet etiam care dictam facultatem, quando donatio simpliciter facta est religioso, propter rationem factam ; quia dominium talis rei statim transivit in religionem.
21. Ad judicandum autem de hac potestate, multum refert expendere an bona, de quibus agitur, mobilia sint, vel immobilia ; nam immobilia a nullo intfra Summum Pontificem ordinarie alienari possunt, nisi in evidentem utilitatem monasterii, et ideo praedicta licentia in eislocum non habet ; nam, licet possit interdum dari ad disponendum de fructibus ejus, per totam vitam religiosi, juxta modum et moderationem in superiori puncto tractatam, tamen ad rem illam immobilem radicitus alicnandam ad arbitrium privati religiosi dari non potest. Idemque est de rebus mobilibus pretiosis, quae immobilibus aequiparantur, ut tradit Panormit., incap. Tua, dc His quae fiunt a Praelato, etc.; et Sylvest., verb. Alienatio, q. 10, n. 9; circa alia vero mobilia , locum habet dicta licentia juxta mensuram potestatis. Computandam autem censeo pecuniam inter mobilia bona ; nam, licet per eam possit comparari aliquid immobile, vel aliquod jus ad certos reditus, quod inter immobilia computatur in cap. Zaiit, de Verb. signit., in 6, nihilominus per se, et in propria specie, ex mobilibus bonis est, et eorum lege mensuratur, nisi sit tanta , ut jam censeatur res pretiosa, ac proinde tanquam immobilis computetur. Ex his ergo principiis in particulari judicandum est de hac potestate , et materia ejus; ad judicandum autem de legitima causa sufficere possunt superius dicta, quia revera in particulari semper est judicium arbitrarium.
22. Hic solum occurrit addendum in particulari hoc casu multum posse juvare, et in partem causae computari, quod talis pecunia data sit religioso in peculiare commodum et utilitatem ejus. In quo tamen etiam oportet expendere, aliud esse rem esse donatam directe monasterio, intuitu, vel intercessione aut occasione talis personae , aliud vero esse rem ex intentione donantis dari particulari personae in usum et utilitatem ejus, quantum fieri potest, consequenter vero dominium transire ad religionem , quia aliter fieri non potest. In priori enim casu, absolute et simpliciter res transit in monasterium quoad dominium, et respectum (ut sic dicam) ad communem usum et utilitatem, et ideo in eo casu vix habet lccum petita facultas ultra legitimam licentiam, nam religiosus tunc non est objectum donationis, ut sic dicam, sed veluti instrumentum , aut occasio ex qua ad summum potest resultare quaedam ratio gratitudinis erga talem religiosum, quae tamen non sufficit ad honestandam licentiam, alienandi, vel convertendi in proprios usus rem illam, nisi alioquin intercedat alia necessitas, ob quam ex quibuscumque bonis monasterii posset illi subveniri.
23. In posteriori autem casu, censeo facili negotio posse talem facultatem honestari , et regulariter posse concedi ab immediato superiore monasterii, nisi vel regula, vel consuetudo religionis specialiter repugnet. Ratio est, quia, ex intentione donantis, non sunt illa bona simpliciter et absolute incorporata monasterio, sed sub tali modo, et quasi conditione , aut onere, ut utilitas eorum tali personae applicetur; et ita acceptata sunt ; ergo multo facilius, et ex leviori causa potest superior illam licentiam dare circa talia bona, quam si ex propriis bonis, quae sunt sub absoluto dominio monasterii, essent consumenda. Confirmatur et declaratur, quia si superior sciret, et vellet subtiliter rem distinguere, posset non acceptare dominium talis pecuniae, sed solum dare licentiam subdito ad utendum illa tanquam aliena ex consensu domini; tunc enim nihil alienat de bonis monasteri, et alioquin usus est honestus et religiosus, ut supponimus ; ergo, licet contingat ipsum hoc non advertere, nec distinguere, virtualiter hoc censetur voluisse, cum intendit a principio eam pecuniam, verbi gratia, acceptare solum in commodum seu usum talis persona ; ergo juxta eamdem etiam intentionem potest postea licentiam dare, et religiosus potest illa uti.
24. Unde in eo casu particulari, quem tractat Corduba , si centum aurei hoc modo donentur moniali, an possit ex licentia Abbaussee ea donare alicui personae seculari, ut pro tempore vitae suae singulis annis tantam pensionem reddat illi, per quam extinguatur capitale, seu (quod idem est) ita ut centum aurei in perpetuum dominium alterius transeant. Distinguendum enim censeo: aut enim pensio tanta est, ut juste solum possit respondere censui, quem vocant vitalitium, suppositis quae supra dicta sunt de pensionibus monialium, et supponendo etiam quantitatem pensionis, secundum rectam rationem esse accommodatam necessitatibus talis personae, tune, inquam, justam censeo talem facultatem, quia juste consumitur illa pecunia in utilitatem talis personae ; et modus ille non in- cludit aliquid per se illicitum aut prohibitum. Sicut in aliquo casu posset religio emere vitalitium censum , cujus dominium apud ipsam esset, et applicare fructus ejus ad usum talis religiosi, pro cujus vita census constituatur, ita ut applicatio pensionis non sit irrevocabilis, sed pendeat semper ex voluntate superioris, quod etiam in praesenti casu supponimus. Posset etiam hoc fieri, non constituendo proprium censum, sed quoddam mutuum quod per partes solvatur, cum aequali periculo utriusque partis, minuendi vel excedendi capitale, si vita minus vel magis duraverit ; qui contractus ex se aequalis est, et factus ex licentia superioris , nihil continet contra paupertatem, et alioquin pecunia ita est acceptata, ut juste possit expendi a superiore in tilitatem talis personae, ut ex dictis suppono; ergo. At vero si pensio tam parva est, ut juste possit respondere censui perpetuo redimibili, non esset justa causa extrahendi omnino illam pecuniam extra monasterium , quia posset ceonstitui census, cujus dominium perpetuo duraret apud monasterium , quamvis moniales pro tempore vitae suae fructibus ejus gauderent; sic enim et satisfieret intentioni donantis, et commodis monasterii consuleretur ; tenetur autem superior utriusque rationem habere in hujusmodi facultate praestanda ; et ideo nisi specialis ratio cogeret, non liceret in eo casu tantam pecuniae quantitatem extra religionem omnino alienare , vel ad hoc licentiam tribuere.
On this page