Caput 16
Caput 16
De testamentis religiosorum.
1. Quae hactenus diximus pertinent ad dispensationem bonorum inter vivos ; superest ut explicemus an in morte possint religiosi de eisdem bonis disponere, vel testari; loquimur autem de religiosis secundum praesentem statum Ecclesiae, nam de antiquo jure, ante tempora Justiniani imperatoris, jam supra aliquid tetigimus, quod nobis sufticit. Loquimur etiam de religiosis professis per votum solemne; nam de scholaribus nostrae Societatis infra dicturi sumus. Duo ergo sunt certa de hac materia. Primum est , religiosum professum, nec valide, nec licite testari posse sine legitima facultate. Hoc declaratum est in Authentica 7ngressi, Cod. de Sacrosanct. Eccl., quae canonizata est per Gregorium Papam, in cap. Quia ingredientibus , 49, q. 3. Hatio autem clara est, quia ille est usus proprietarius; ergo non licet ; item, quia dispositio de re non sua, et non facta de licentia domini, invalida est, praesertim cum ab eo fit, qui nihil aliud aequivalens, nec omnino aliquid proprium habet. De qua re multa videri possunt apud Navar., Commen. 2 de Regul., num. 29, 43 et sequentibus, et Comment. de Spoliis Clericorum, in cap. Non liceat, 12, quaest. 2, S 6, num. 3.
2. Bacipitur pater respectu filiorum. — Ab hac vero generali regula excipi solet casus, in quo pater, habens filios professionem emisit, antequam de bonis disponeret, et inter eos haereditatem divideret ; nam tunc ei conceditur facultas distribuendi bona sua inter filios, quae distributio quoddam testamentum esse videtur, ut Bartol. adnotat, quia est ultima voluntas , quae vim habet testamenti, et per mortem civilem confirmatur. Haec autem exceptio habetur ex Authentica S qua mulier, Cod. de Sacrosanct. Eccles., et in Authentica de Sanctissimis Episcopis, collat. 9, titulo decimo quinto, cap. trigesimo octavo, et in Authentica INNunc autem, Cod. de Episcopis et clericis, et refertur a Gratian., in cap. Si qua mulier , 19, q. 3, quod non satis est ut dicamus legem illam esse canonizatam, quia ad hoc non sufficit auctoritas Gratiani, ut notavit Navar., Comment. 2 de Regul., n. 53; tamen et a Gregorio Papa in praedicta Ebpistola virtute approbata est haec lex, et usu etiam et consuetudine recepta est, et ita sentiunt communiter auctores, Covar., de Testamentis, cap. 2, n. 9; Gregor. Lopez, in part. 6, tit. 1, lib. 17; Molina, lib. 2 de Primogenitis, n. 55. Nec tamen dissentit Navar. supra. Quia recte advertit mirabilem esse illam concessionem, quia pater semel professus, licet filios habeat, nullum dominium vel jus retinet in prioribus bonis, nec est capax illius ; quomodo ergo potest de illis disponere? aut quae necessitas est illius concessionis, cum in eo casu possint filii quasi ab intestato parenti succedere, sua legitima portione unicuique divisa, et sua etiam monasterio reservata, quod magis videbatur consentaneum juri canonico, argument. cap. penult., 16, quaest. 7, et cap. ult., 20, quaesuone 3.
3. Quae difficultas explicabitur melius, si simul aliam excitemus, nimirum, an in eocasu possit talis religiosus aliquid in ea distributione bonorum ex propria voluniate et affectu efficere, sed solum exequi quod alias ipso jure necessario competit filiis. Nam si hoc posterius dicamus, facile expeditur dicta difficultas. Di- cemus enim illud non esse proprie testamentum condere, neque ad illam distributionem necessarium esse proprium dominium aut jus, sed sufficere administrationem, quae in illo casu ipso jure parenti conceditur. Quod si haec expositio vera est, ex illa sequitur in Hispania non posse patrem jam professum praeferre aliquem filium in tertia parte bonorum, licet alias hoc liceat parenti libere testanti, juxta leg. 17 et 18 Tauri; et ita tenet in terminis Gregor. Lopez supra, quamvis non ex pradicto fundamento, sed ex alio, scilicet, in eo casu oporteret aequalem , atque adeo aliam tertiam partem bonorum tribuere monasterio, juxta praedictam Authenticam Si qua mutier; hoc autem cederet in magnum praejudicium aliorum filiorum, et repugnat ipsimet juri Hispaniae.
4. Nihilominus illa interpretatio sustineri non potest, expresse enim repugnat dictae Authenticae S gua mulier. Dicendum ergo est distributionem hanc committi voluntati parentis, definite vero ac limitate ad formam illius legis. Primum constat ex illis verbis leg.: Quod eis non dedit monasterio competit ; et ilis: Sed si omnem substantiam inter filios dividere voluerit :ex his enim constat modum distributionis committi arbitrio parentis, et filios non debere eodem modo succedere, ac si ab intestato pater discessisset. Altera etiam pars manifesta est, quia cum haec concessio sit valde specialis, non potest extendi ultra formam, et terminos legis. Itaque non potest hujusmodi religiosus aliquid legare vel distribuere extra filios et monasterium ; nam expresse in textu illo dicitur : Ziceat ei postea inter eos dividere legitima non diminuta, et quod eis non dederit, monasterio competat ; nihil ergo potest aliis impertiri. Et merito, quia haec veluti dispensatio solum conceditur in favorem filiorum; nam si filii non existerent, omnia illa bona ipso facto fuissent monasterii ; ergo merito limitata est haec facuitas illo modo. Deinde inter filios ipsos potest, praeter legitimam portionem necessario debitam (quam diminuere non potest), caetera etiam bona dividere, dummodo monasterium ipsum inter filios enumeret , ut partem suam accipiat. Neque hoc repugnat voto paupertatis: primo quidem, quia, eo ipso quod votum fit a tali persona, fit cum moderatione, seu conditione a jure statuta, nec potest esse alia intentio voventis, et ideo nec votum potest amphlus obligare. Deinde, quia, ut supra diximus, votum paupertatis non reddit personam mhabilem ad dominium, et ipso facto tollit illud, nisi in virtute juris humani ; cum ergo jus adhibeat hanc limitationem, facile potuit suspendere hanc incapacitatem pro illo tempore, et in illo permittere dominium, ligatum tamen ad solum illum actum lege praescriptum. Denique recte etiam intelligi potest illum non esse actum dominii, sed liberioris cujusdam administrationis lege commissae in favorem tam tiliorum, quam religionis, quem voluit lex esse aliquo modo dependentem a voluntate paterna , tum ut omnis species injustitiae et avaritiae tolleretur, tum etiam ut habere possint locum vel gratitudo, vel specialis amor, aut pietas parentis. Tunc autem ne bona illa maneant sub nullo, vel incerto domino, dicendum est, dominium eorum per professionem indivise transire ad filios et monasterium simul, et ita permanere, donec distributio per parentem fiat.
5. Juxta hanc vero resolutionem , probabilius videtur in illa quaestione, quam attigit Gregorius Lopez, in Hispania posse hujusmodi parentem praeferre aliquem filium in tertia parte suorum bonorum. quod tenet Molina jurista, lib. 2 de Primog., cap. 9, a n. 57 usque ad 61; et Molin. theologus, tom. 1 de Just., disp. 141, et tom. 3, disp. 604, et alii. Ratio est, quia hoc nullo jure vetitum est, et in praedicta'Authentica conceditur patri, ut praeter legitimas portiones possit reliquam partem substantiae inter filios dividere, ita tamen ut partem proportionatam sibi pro monasterio retineat. Nec ratio, quae movit Gregorium , difficultatem ingeret , si advertamus, jus commune, quantum ad legitimam filiorum, immutatum esse in Hispania, et ideo facultatem in illa Authentica concessam , quae in illo jure fundatur, aliquam etiam mutationem recepisse quantum ad modum distributionis. Jure enim communi legitima filiorum est tertia, vel dimidia pars bonorum patris : nam si numerus filiorum non excedat quaternarium, debetur illis tertia pars, et de reliquis potest pater libere disponere. Si vero numerus filiorum sit major, debetur illis dimidia pars. Juxta Authenticam ergo Si qua mulier, in hac legitima nullam partem habet monasterium, sed illa integre dempta, in reliquis bonis, quae subsunt liberae dispositioni patris, habet necessario partem aliquam cum filiis, modo statim explicando, et potest habere totam, si religiosus velit. In Hispania vero, legitima filiorum, nulla distinctione facta de numszro eorum, complectitur omnia bona parentis praeter quintum , cum libertate praeferendi ali- quem, vei alios filiorum in tertia parte talium bonorum , non vero extra filios illam alicui donandi , et ideo ultra quintum nihil potest habere monasterium, etiam applicando formaliter, ut sic dicam, dispositionem Authenticae Si qua mulier, ad legitimam, ut sic, abstrahendo, an sit tanta vel tanta; et hinc jam cessat incommodum, quod Gregorius inferebat, nam, licet pater aliquem ex filiis in tertia parte bonorum augeat , nullum nocumentum infert monasterio, cum nihil ex quatuor partibus bonorum possit ad illud devenire, quia in illis filii sunt necessarii haeredes, juxta proprium Hispaniae jus, licet inter filies possit pater augmentum tertiae partis alicui vel aliquibus conferre. Cum ergo per dictam Authenticam Si qua mulier possit pater ex bonis suis distribuere inter filios, prout voluerit, quidquid ultra necessariam legitimam iilis debetur , eamdem facultatem retinet pater, etiamsi professus sit. Quia, in dicta Authentica nihil aliud ab eo postulatur, nisi ut bona sua dividat inter filios, nullum in legitima defraudando, quod in eo casu servatur; non autem postulatur, ut omnes faciat aequales.
6. Magis dubitari posset an ex quinta parte bonorum possit aliquid relinquere filiis, vel alicui eorum ; n2m in illa magis videtur urgere argumentum Gregorii Lopez pro parte negativa, quia id cederet in nocumentum monasterii. Nihilominus censeo imprimis non cogi hujusmodi retigiosum ad relinquendam quintam partem bonorum monasterio; nam, licet possit id facere juxta jura Hispaniee, nihil est quod illum obliget, quia in dicta Authentica, 57 qua mulier, ei conceditnr ut omnia bona libera, quae sunt extra legitimas, et bona necessaria filiorum, posset etiam inter tilios dividere, dummodo quoad hanc portionem monasterium habeat partem aequalem. Cum ergo in Hispania haec quinta pars sit proprie libera, in illa locum habebit dicta concessio ; potest ergo juxta illam facultatem aliquid ex illa portione filiis donare. Interrogabis quantum illud sit, et quomodo distribuendum. Respondeo, si filii, verbi gratia, duo sint, posse quintum illud in tres partes dividi, et ita distribui inter filios et monasterium; et eadem proportio servanda erit, si numerus filiorum augeatur. Sed quid si pater velit duas partes illarum dare uni filiorum? Sane juxta sententiam Gregorii non poterit, quia tunc non habebit monasterium aequalem partem cum quolibei filiorum inillis bonisliberis, quod repugnat dictae Authenticae, juxta expositio- nem giossae in dicta Authentica, Cod. de Sacros. Eccles., verb. Connumerata, quam Bartolus ibidem sequitur, scilicet, debere tántam partem retinere pro monasterio, quanta 'est maxima quam tribuit alicui filiorum. Sed hoc non potest fundari intextu, nam solum dicit: Unam sibi partem omnibus modis retineat, quee debeat monasterio competere. Unde existimo solum cogi ad dandum monasterio tertiam partem, verbi gratia, seu eam partem proportionalem quae respondet numero filiorum, dando monasterio locum unius filii, de reliquis vero posse libere dividerc inter filios; et hanc partem magis videtur probare glossa, collat. 9, verb. Persona, dicens, posse sibi virilem assumere partem. Et ratione patet, quia in rigore non tenetur dare monasterio plusquam tertiam partem, si velit duas alias distribuere inter filios. Ergo, licet utramque tribuat uni filio, nihil nocebit monasterio ; quid ergo impedit quominus possit id facere?
7. Disputant etiam juxta hanc dispositionem jurisperiti, an haec concessio ampliari possit respectu ascendentium, et an possit pater cogiut illam faciat ante mortem. Sed haec, et alia, quae de hoc puncto disputari possunt, sciens omitto; breviter tamen censeo illam ampliationem non esse admittendam, quia haec concessio nimis specialis est, et ideo non est extendenda extra terminos legis, praesertim quia potest facile longe diversa ratio assignari in patre respectu filiorum, quam in filio respectu parentum; poterunt autem in eo casu parentes petere legitimas sibi debitas, ut notavit ex Bartolo, et aliis, Navarr., d. Comment. 2, de Regul., num. 46, qui, num. 48, subjungit cum Covar., cap. 2, de Testamentis, filios in eo casu posse petere legitimas suas ante mortem patris, statim post professionem ejus, quia id est magis consentaneum aequitati, et juri canonico, in cap. Cum simus, de Regul., per quod responsum est ad alteram interrogationem; nam si filiis dentur legitimae debitae, non poterit cogi ad distribuenda alia bona ante mortem.
8. An Papa possit dare licentiam testandi.— Secundo, certum est non posse religiosum facere testamentum, etiam de licentia cujuscumque Praelati infra Summum Pontificem; ita docent Navar., Covar., et alii infra citandi; et ratio est, quia hoc est simpliciter prohibitum in jure communi, ita ut religiosus professus, sit inhabilis jure communi ad testandum: ergo non possunt inferiores Praelati in eo dispensare. Dc Summo autem Pontitice con- troversia est apud auctores, an possit hanc licentiam dare ; et multi putant pendere ex ea quaestione, an possit dispensare in voto solemni paupertatis ; nam durante voto putant non posse Pontificem in hoc dispensare. At si proprie loquamur, quaestio in hoc sensu tractanda est ; nam si votum auferat, jam non dispensat ut monachus testetur, sed ex monacho facit non monachum, et tunc ipso jure tollitur inhabilitas testandi de bonis deinceps aequisitis. Videtur ergo in priori sensu pars negativa probari, ex cap. Cum ad monasterium, de Statu monach., quatenus ait non posse Summum Pontificem dispensare cum monacho, super habenda proprietate; nam eadem ratione non poterit dispensare circa dispositionem proprietariam; nulla autem videtur magis proprietaria, quam illa, quae est per testamentum. Secundo ita declaratur, quia non potest Pontifex concedere religioso licentiam irrevocabilem alienandi bona, quoniam haec est contraria paupertati ; sed dispositio testamenti, si semel confirmetur, irrevocabilis est; ergo non potest ad illam dari facultas stante voto. Tertio, quia non potest Papa dare licentiam testandi de bonis alienis, quia non potest ipse de alienis bonis disponere ; ergo neque ad hoc licentiam dare; sed religiosus non est capax bonorum propriorum, sed quidquid acquirit est monasterii; ergo nihil habet de quo testari possit, etiam ex licentia Papae, alioquin injuria fieret monasterio.
9. Nihilominus, absolute loquendo, certum existimo posse Pontificem hanc licentiam concedere. Tradit Covar., referens multos, in c. 2 de Testaments, n. 10; Navar., d. Comment. 2, de hegul., n. 57 et sequentibus, et q. 3, de Reditibus Eccles.. S Undecimo moneo; Molina, tract. 2 de Justitia, disput. 141. Ratio est, quia quod monachus testari non possit, neque est jus divinum positivum, nec naturale; ergo potest in eo Papa dispensare. Consequentia est clara, quia potest dispensare in quolibet jure humano et ecclesiastico , quale hoc est. Antecedens etiam quoad priorem partem patet per se, quia nullum ostendi potest tale jus positivum. Quoad alteram vero probatur, quia hic non potest aliud jus naturale intervenire nisi de voto servando, in quo jure non potest Papa dispensare manente voto, et quasi in sensu composito, ut sic loquamur ; hoc autem jus non habet hic locum, non quia potest auferre ipsum votum, ut Covar. sensisse videtur , sumens argumentum a dispen- satione in voto continentiae, quod non est simile, ut ex dictis patet, sed quia testari de licentia alterius non est actio contraria voto paupertats, ut recte advertit Navar., quia non est actus dominii, sed administrationis cujusdam, non enim fit nomine proprio, sed alieno. Quod fundamentum magis explicabitur respondeno ad rationes factas.
10. Ad primam dicitur non dispensare Pontificem, in habenda proprietate, cum monacho, eo quod det illi facultatem condendi testamentum, sicut non dispensat in proprietate, eo quod det illi facultatem donandi inter vivos. Dices : si hoc ita est, cur non poterit etiam Abbas concedere facultatem disponendi per testamentum, de tanta quantitate bonorum quanta posset dispensari inter vivos ex ejusdem facultate? Respondeo, ex vi voti non esse majorem repugnantiam, tamen jure positivo specialiter esse prohibitum testamentum religioso , juxta dictam Authenticam, et cap. Quia ingredientibus , quae jura ita consuetudo interpretata est. Unde Navar., d. Comment. 2, num. A4, fatetur, si alicubi esset consuetudo introducta, ut religiosus de licentia Abbatis testaretur, posse id fieri, quia illa consuetudo non est de re intrinsece mala, aut quae non possit honestari. De facto autem inquit nullibi gentium esse talem consuetudinem. Et merito, quia actio testandi juxta communem omnium aestimationem valde indecens est religioso, vel quia fit in fine vitae, in quo animus debet esse magis abstractus a temporalibus, vel quia supponit vel habet majorem speciem proprietatis, et cujusdam perpetuitatis, vel etiam quia vix potest habere causam legitimam , et ideo merito reservatur supremae potestati.
11. Sed urgebis : nam si haec non est dispensatio in voto, sed tantum in positivo jure, sequitur posse consuetudine introduci, ut religiosus testetur etiam sine licentia Papa, quod videtur absurdum. Sequela probatur, quia quod potest fieri per privilegium Papae, potest etiam per consuetudinem immemorialem acquiri, argumento cap. Super quibusdam, de Verb. signif. Estque communis sententia , ut ex Panormit., in cap. Accedentes, de Praescrip. , et Felin., iu cap. Quae in Foclesiarum, num. 6, 27 et 28, de Constitut. refert Navar., d. Comment. 2, de Regul., n. 44, ubi propter hoc argumentum videtur sentire posse consuctudine praescribi, ut religiosus testari valeat, exceptis tantum eis casibus in quibus neque ex licentia Papae valeat testari, de quibus statim. Nihilominus respondeo ad difficultatem negando sequelam. (uamvis enim possit consuetudine praescribi , ut religiosus testetur sine licentia Papae, non vero sine omni licentia expressa, vel tacita, quo sensu Baldus, in dicta Authentica 7ngressi, et Perusinus, in rubrica de Testamentis, n. 65. negant posse consuetudine introduci, ut religiosus licite et valide testetur; et probatur, quia non potest consuetudine introduci ut religiosus disponat, etiam inter vivos, de aliquibus bonis sine aliqua licentia legitima, saltem tacita, quia talis consuetudo est de re intrinsece mala, utpote voto paupertatis contraria ; ergo a fortiori idem est de dispositione per testamentum. Nam, eo ipso quod dispositio fit sine licentia, fit nomine proprio, et consequenter fit tanquam actus proprietatis et dominii, qui voto paupertatis contrarius est. Neque contra hoc procedit principium illud de consuetudine, quod Navarrus assumit ; ut enim illud locum habeat, oportet esse omnino eamdem materiam consuetudinis et privilegii Pontificii ; hic autem non est omnino eadem, nam Papa dispensat cum religioso, ut sine licentia testetur , sed duo facit; nam ut supremus iegislator dispensat cum religioso in jure communi prohibente eum testari, et ut supremus Praelatus religionis dat ei facultatem, ut possit disponere de talibus bonis, et ita non concedit facultatem disponendi sine licentia, nec potest illam concedere , quia involvit repugnantiam ; ergo nec consuetudine potest hoc introduci. Poterit autem consuetudo vel interpretari hanc licentiam concedi a Pontifice, eo ipso quod det expresse aliam licentiam, ut, verbi gratia, habenti beneficium seculare, aut aliquid simile; vel etiam potest consuetudo derogare juri communi prohibenti religiosum testari, et simul interpretari tacitam facultatem Praelatorum religionis disponendi de talibus bonis; ut si aliqua religio daret facultatem magistris Theologiae, verbi gratia, ut possint libere de suis libris disponere, et consuetudinem eam ampliasse ad vitam et mortem, tunc ex vi voti non esset consuetudo intrinsece mala , quia pon esset ad testandum sine licentia , sed ipsamet consuetudo licentiam interpretaretur ; et fortasse nihil aliud voluit Navar. Existimo autem in eo casu, necessarium esse ut sit in voluntate et potestate Praelati religionis prohiberi, ne tale testamentum fiat, quia facultas irrevocabilis per Praelatum dari non potest, et repugnat voto ; ergo nec potest consuetudine introduci talis facultas, sed ad summum potest consuetudine introduci, ut intelligatur tacite concessa , quando non expresse prohibetur. Posset vero ulterius conuetudine introduci , ut materia ipsius voti intelligatur esse diminuta, ita ut jam non sit votum paupertatis simpliciter , sed secundum quid , seu cum ea conditione, ut liceat testari etiam sine facultate, vel ex facultate irrevocabili per Praelatos religionis ; talis enim consuetudo non esset intrinsece mala, quia non esset de re voto contraria, sed potius limitaret ipsum votum, quod non est per se malum, cum sit voluntarium, vel juxia humanam institutionem. Atque ita sentiunt multi de militibus religiosis quoad observantiam paupertatis, de qua re pauca in fine hujus capitis adjiciam.
12. Ex his facilis est responsio ad secundam rationem dubitandi ; laborat enim in eequivoco ; aliud est enim dare licentiam irrevocabilem ; aliud dare licentiam ad actum irrevocabilem , si semel fiat et confirmetur. Potest enim, verbi gratia, pater dare licentiam filio ad contrahendum matrimonium, quod semel contractum irrevocabile est; licentia autem ipsa potest esse revocabilis, quamdiu executioni non mandatur. Ita ergo testamentum, ad quod datur facultas, plane est irrevocabile postquam est morte confirmatum (nam hoc etiam sub facultatem cadit), ipsa vero facultas potest semper revocabilis esse, quamdiu talem actum consummatum non habet.
13. An Papa possit dare licentiam testandi irrevocabilem. — Hinc vero pullulant nonnullae difficultates. Prima est, an possit haec facultas dari ivrevocabiliter, non tantum respectu ipferiorum Praelatorum (de hoc enim dubium non est, quin possit), sed etiam respectu ipsius Summi Pontificis; non enim videtur repugnare quin Pontifex ita det hanc facultatem, ut juste eam revocare non possit. Sic enim videtur illam concedere multis Episcopis, qui alias testari non possunt, praesertim quando, ut concedatur, intercedit aliqua recompensatio, vel contributio; tunc enim non tam est pura dispensatio quam compensatio, et ideo videtur irrevocabilis. Cur ergo non poterit Fontifex similem facultatem dare alicui regulari? Nihilominus censeo non posse id facere, nisi dispensando in voto ipso paupertatis; de qua dispensatione, an sit possibilis, infra dicam. Illud autem prius probatur ex supra dictis, quia licentia irrevocabilis dat proprietatem et dominium ; ideo enim irrevo- cabilis est, quia jus in alium transfert , quod violari postea non potest , unde postea talis actus plane est proprietarius , quia t independenter a voluntate alterius; ut enim dependeat, non satis est quod voluntas praecesserit, si jus immutabile dedit; sic enim omnis donatio pendet ex voluntate donantis , et nihilominus proprietatem confert , nam idcirco revocari non potest; et ideo non est simile quod affertur de Episcopo seculari; nam iile capax est proprietatis et dominii, quidquid tamen sit de facultate illi concessa, an irrevocabilis sit, quod alterius considerationis est ; respectu autem regularis Episcopi , quantumcumque intercesserit compensatio , seu compositio, censeo facultatem in rigore esse revocabilem, atque adeo revocationem , si fiat, esse validam, et non esse injustam contra commutativam , esto esse possit contra fidelitatem, si promissio non revocandi facultatem intercessit.
14. Testamento facto, et orte confirmato, jam licentia uon potest revocari.—Oportet autem ut revocatio in tenpore congruo fiat; nam si testamentum jam sit factum, et morte confirmatum, non habet locum revocatio, quia facultas jam fuit expleta et finita, et alioquin actus ipse irrevocabllis est, et per illum translatum est jus in haeredes, quo privari non possunt; sicut etiam quando Praelatus religionis dedit facultatem subdito donandi aliquid, potest revocare licentiam ante usum ejus, donationem autem factam revocare non potest, quia jam est jus alteri legitime acquisitum. Sed quid si testamentum jam est factum, nondum tamen morte confirmatum ? poteritne tunc facultas revocari? videtur enim etiam tunc non posse, quia jam habuit actum suum, et ad praeteritum non est potentia; actus autem ipse non videtur posse revocari per extrinsecam voluntatem, cum legitime factus fuerit, nec etiam per intrinsecam, seu propriam ipsius testatoris, quia jam ille amplius testari non potest; ergo nec revocare testamentum factum, nam qui testamentum condere non potest, nec revocare potest, ut est communior juristarum sententia, quae colligi potest ex Covar. supra, n. 9, et Navar., d. Comment. 9, n. 51.
15. Contrarium nihilominus videtur verum. Ut autem illud melius ostendatur, ab hoc ultimo puncto et incidente dubio inchoandum est, et dicendum posse hujusmodi religiosum revocare tale testamentum, si velit. Quod docet expresse Navar., d. q. 3, de Redit. Eccles., contra Decium et Tiraquellum, et alios ; quorum probabile fundamentum non video, quia facultas ad aliquem actum debet intelligi juxta. materiam subjectam, seu juxta naturam et ordinarium jus talis actus; sed haec facultas est ad condendum testamentum, cujus natura est ut contineat voluntatem deambulatoriam; ergo intelligitur eodem modo dari. Confirmatur, quia alias non esset facultas ad condendum testamentum. sed aliud genus contractus vel dispositionis. Secundo, dicendum est facultatem illam non fuisse extinctam per tale testamentum, sed posse virtute illius aliud condi, sicut potest prius revocari. Tenet idem Navar., quaest. citata, num. 23 et 24; Molin.. tom.1 de Just., tract. 2, disput. 141; Sanch.. lib. 8 ce Matrim., disp. 6, n. 18, et alii. Et patet, quia facultas data ad aliquem actum intelligenda est de actu perfecto et consummato, et qui possit habere effectum, juxta glossam, in cap. ZEz tenore, de Rescriptis, quae recepta est, et optima ratione fundari potest, tum quia gratia et favor debet ampliari, tum maxime quia debet intelligi, ita ut satisfiat intentioni concedenris et petentis illum; ergo haec facultas debet intelligi de testamento perfecto et consummato, quale non est donec per mortem confirmetur ; ergo non spirat facultas per quodlibet aliud testamentuin, quamdiu revocabile est. Idque est certissimum in facultate testandi concessa Episcopo non regulari, et usu comprobatum; ergo idem erit in praesenti, nam forma facultatis eadem est, et votum paupertatis ad hoc nihil refert.
16. Tertio dicendum est, posse Summum Pontificem revocare testamentum a regulari factum cum sua facultate, priusquam morte confirmatum sit; quia ilia facultas nondum habuit actum perfectum, et potest illam semper revocare, ut supra dictum est; ergo potest ctiam annullare testamentum virtute illius factum, quamdiu morte confirmatum non est. Probatur consequentia, quia valor et efficacia testamenti pendet ab illa facultate non solum in fieri, sed etiam in conservari, ut ita dicam, usque ad mortem, vel potius in confirmari per mortem; quia, si eo tempore jam non habet quis potestatem disponendi de bonis suis, neque illam habere potest ad confirmandam dispositionem prius factam. Secundo probaturex alio principio, quod religiosus, quamdiu religiosus manet, non habet velle vel nolle, et ideo superior Praelatus ejus potest rescindere omnem dispositionem ab illo factam, dummodo non sit ita consummata, ut legitime inte- grum jus in alterum transtulerit ; iia vero est in praesenti ; ergo. Nec refert quod illa dispositio per tale testamentum facultate ejusdem superioris facta fuerit, quia semper retinet voIuntatem deambulatoriam disponentis; ergo multo magis retinet voluntatem Praelati, quae efficacior est ad irritandam voluntatem subditi, quam ipsamet ; cum ergo Papa sit supremus Praelatus, poterit illud testamentum revocare. Et eadem ratione, potest testamentum illud ita confirmare, ut sit irrevocabile ab ipso testatore, vel irritando efficaciter omnem revocationem, quae ab ipso fieri posset, vel coarctando facultatem datam ad testandum ad illud testamentum, ut nullum aliud virtute ejus factum valeat. Quae omnia confirmantur: nam si Pontifex, qui dedit facultatem, decedat, successor potest has omnes mutationes facere ; ergo et idem, quia non est minoris potestatis.
17. Resolutio est, non extingui hanc licentiam morte concedensis. — Hine supponitur aliud dubium, an haec facultas extinguatur per mortem concedentis ; quod tractat Navar., d. q.3, S 8, Moneo, et respondet non extingui, quia est gratia, et gratia non spirat per mortem concedentis, juxta cap. S super gratia, de Offic. deleg., in 6, et alia citata a Felino, in Rubr. de Constit., et quae in simili de facultate eligendi confessorem, vel audiendi confessiones, diximus in 4 tom. de Poenit. Et hanc etiam sententiam tandem secutus est Covar., in cap. Cum Novitiis, de Testamentis, num. $, retractans opinionem, quam prius tenuerat, cum multis jurisperitis, quos ibi refert. Famdem sequuntur Henriq., lib. 7 de Indulgen., cap. 21, n. 6; Molin., tom. 1 de Just.. tract. 2, disp. 141. Et mihi etiam satis certa videtur, nam et sufficienti ratione fundata est, et consuetudine recepta. Ex hac vero sententia sequitur (ut obiter respondeamus objectioni, quae in contrarium fieri posset) hanc facultatem non inter odia, sed inter favores et gratias esse computandam ; quia, licet sit exorbitans a jure communi, praesertim respectu regularium, nihilominus respectu ejus, cui conceditur, simpliciter est gratia, et ideo de se stabilis est, et permanens, donec revocetur. Praesertim (quod notandum est) quia talis est ea facultas, ut ad suam utilitatem includat durationem usque ad mortem ejus cui conceditur ; ergo Pontifex, qui illam concedit, censetur habere hanc voluntatem ; ergo illa habet effectum etiam post mortem ejus, nisi a successore revocetur.
18. Farii vivendi amoJi religiosorum. — Ad tertiam imprimis respondetur, quando Pontifex concedit regulari hanc facultatem, non concedere licentiam testandi de bonis simpliciter alienis, sed de bonis communitatis, vel ecclesiasticis, quorum ipse est supremus dispensator, et ideo posse ex legitima causa hanc facultatem dare. Possunt autem haec bona haberi multis modis, quos oportet distinguere, ad intelligendum modum et rationem hujus concessionis, ut legitima sit. Ad hoc autem explicandum distinguit Navar. supra varios vivendi modos particularium religiosorum. Quidam sunt, qui in communitate vivunt, nihilque habent, praeter ea quae ab ipsa communitate ad suum usum recipiunt. Alii sunt, qui habent beneficia, quorum reditus administrant, et de eis extra communitatem vivunt. In tertio ordine sunt, qui absque beneficio extra communitatem vivunt, de licentia superioris, habentes a religione certam portionem, sub eo pacto, ut religio nihil amplius dare teneatur; si vero aliquid superfuerit, ipsi possint illud retinere. In quarto denique ordine sunt, qui extra claustra vivunt ex Pontificia facultate, et nec beneficium habent, nec portionem a religione, sed suo labore et industria vivunt. In his ergo omnibus habet locum dicta facultas testandi, sed longe facilius in tribus ultimis, quam in primis ; quia in omnibus illis cessat non solum injuria, sed etiam morale incommodum monasterii, ut patet discurrendo per singulos. Nam ii, qui extra monasterium sua industria vivunt, jam sunt quasi membra separata, et nihil consumunt de bonis monasterii, neque ab illo fere utilitatem percipiunt; ergo non fit injuria monasterio, eo quod eis concedatur administratio bonorum quae acquirunt, tam in vita quam in morte. Praesertim quia liberum eis est nihil conservare, sed ea tantum acquirere, quae licite consumere possunt; et fortasse ita facerent, si iliam facultatem non haberent; ergo ex illa nullum morale praejudicium fit monasterio. Et haec ratio locum habet, etiam in his qui portionem aliquam a religione accipiunt, quia possunt totam illam consumere, et nihil amplius lucrari. In his vero, qui beneficium habent, praeter hanc rationem est alia specialis, quod reditus beneficii ex primaeva sua institutione destinati sunt ad subveniendum pauperibus, aliisque piis operibus; et ideo sicut in vita possent in hos usus extra religionem expendi, ita etiam juste concedi potest facultas ut id fiat in morte per testamentum.
19. Ad hanc facultatem testandi requiritur eausa legitima.—At vero in primo ordine religiosorum hoc difficilius apparet, quia omnia bona, quibus utuntur, propria sunt monasterii, quod actu ea possidet verius ac proprius quam ipsi privati religiosi, quantumvis qnasi particulare peculium illi tenere videantur, et quicquid acquirunt, statim incorporatur bonis monasterii, nec retinere illud apud se possunt, nisi ex facultate Praelati. Fortasse ergo in his locum habet, auod dixit Covar., cap.2 de Testamentis, num. 10, facultatem hanc non dari, nisi ad testanium in modica quantitate, et accedente Praelati monachorum consensu. Navarrus autem ait, Pontificem non solere dare hujusmodi religiosis talem facultatem, non tamen quia non possit, sed quia non decet. Quod sane regulariter ita est ; absolute autem loquendo, non deest potestas in Pontifice, quia, licet non sit dominus bonorum monasterii, est tamen supremus dispensator, et ideo per seipsum posset similem largitionem facere, etiam non expectato consensu inferioris Praelati; ergo etiam dando illam facultatem. Requiritur autem legitima causa, quia Pontifex non est dominus talium bonorum, sed dispensator; erit autem causa sufficiens, si ex parte religiosi interveniat ratio talis beneficii, saltem per modum gratitudinis, et ex parte operis titulus aliquis pietatis. Nam hoc etiam in universum notandum est, hanc facultatem testandi, regulari concessam, semper intelligi ad opera pietatis, etiamsi non exprimatur; de quo videri potest Navar., d. q. 3, Monit. 6, apud quem in monitis sequentibus alia de hac facultate legi possunt, nam intentioni nostrae dicta sufficiunt.
20. Difficultas in hac materia quoad religiosos ordinum militarium.—Solum superest dubium supra tactum, an haec doctrina locum habeat etiam in religionibus militaribus quoad ipsos milites conjugatos ; nam quoad reliquos diversa est ratio, ut infra dicetur. Navarrus enim, in Comment. 2, de hegul., num. 56 et sequentibus, et q. 3, de Redit. Eccles., monito 12 et 13, nullam fere differentiam facit inter hos milites et alios religiosos, nixus eo fundamento quod sunt vere religiosi, et non habent dominium suorum bonorum. Distinguit autem de bonis quae habebant ante professionem, et de his ait posse disponere inter filios, si eos habent, juxta Authenticam Si qua mulier, et non alias; de aliis autem post professionem acquisitis ait testari non posse sine privilegio Pontificis, et cum illo non nisi cum respectu ad paupertatem, atque adeo regulariter ad solas pias causas; ad alias vero solum quando expresse conceditur ex causa legitima. Affertque in confirmationem Motum proprium Pii V, in quo revocat omnia privilegia testandi his militibus concessa ; in quo plane supponit eos sine privilegio testari non posse, et se velle ut eam obligationem observent.
21. Haec vero Navarri sententia nimis rigorosa, et aliena a communi usu aliquibus visa est, et ideo eam improbant Sarmien., in sua Apologia, de Redit. Eccles.; et Molin., lib. 2 de Primog., cap. 9, num. 69. Qui asserunt religiosos commendatarios, qui matrimonium jure contrahunt, posse etiam testari licite et valide ea forma et modo quo juxta receptam consuetudinem in uniuscujusque religione communiser fit et servatur. Ratio est, quia non est verisimile consuetudinem ita receptam, et toleratam a Pastoribus et a Confessoribus doctis et piis, esse iniquam, et non aliqua honesta ratione fundatam. Secundo, quia in aliis omnibus, quae pertinent ad observantiam vel obligationem trium votorum, magna ex parte dispensatum est cum his religiosis; ergo idem et privilegis et usu introduci potuit circa hunc usum paupertatis.
22. Conciliantur opiniones proposite, et vesolvitur posse testari.—Hee opiniones possunt hoc modo conciliari, ut dicamus sententiam Navarri procedere, considerata institutione et virtute votorum talis religionis; aliam vero habere locum spectata relasatione vel mutatione facta in tali statu; nam utrumque, intellectum recte, verum est, quamvis fortasse dicti auctores in hac relaxatione explicanda non conveniant. Ut ergo hoc declaremus, adverto relaxationem hanc dupliciter intelligi posse. Primo, quod per privilegia Pontificia coeperit haec facultas dari his militibus ad testandum, quod ita esse constat ex bullis Innocentii VIH et Clementis VII, Ordini S. Jacobi concessis ; postea vero usu et consuetudine introductum fuerit, ut ipsamet professio ex intentione voventium non fiat cum obligatione non testandi, sicut post dispensationem circa castitatem, jam non vovent cum intentione se obligandi ad non ducendum uxorem. Unde Molina, tom. 1, tract. 2, disp. 141, censet ex vi talis professionis jam non fieri has personas incapaces dominii, sicut nec matrimonii, sed solum habere usum illius dominii ligatum vel subordinatum religioni, quantum consuetudine receptum est : unde et haeredes institui possunt, et ab intestato succedere, etiam in majoratibus ; et e converso possunt majoratus instituere, sicut de facto eos instituunt ; qui modus dicendi, si usum tantum, et modum vivendi eorum inspiciamus, satis apparens est, multum tamen diminuit religionem hujus status ; et argumentum, sumptum ex Motu proprio Pii V, contrarium suadet. Nam quod quidam aiunt, illum non fuisse locutum de his militibus, qui conjugati esse possunt, ita est, cum Rex Catholicus Philippus H, bonae memorise, a Gregorio XIII obtinuerit revocationem ejus pro his militibus Hispaniae, prout habetur in definitionibus ordinis Calatravae, tit. 32, cap. 4. Secundo ergo fundatur, et rectius, haec facultas in privilegiis Pontificiis, quae novissime renovavit, et confirmavit Gregor. XIII, in praedicta bulla revocatoria. Cum autem illa supponat praelictam consuetudinem in Hispania receptam, non videtur dubium quin ad testandum secundum illam, facultatem tribuat. Et ita potest votum paupertatis adhuc durare, non obstante praedicta facultate; nec quoad hoc est simile de voto castitatis, quia durante voto castitatis simpliciter non potest matrimonium licere; durante autem voto paupertatis potest esse licitum eondere testamentum, quando fit ex facultate revocabili, qualis est praedicta, ut ex dictis patet. Et ob eamdem causam non cogimur dicere, hos commendatarios habere dominium bonorum, de quibus testantur, aut aliis modis disponunt, nam cum id faciant ex facultate simpliciter revocabili, hoc satis est ut non faciant tanquam domini, sed tanquam administratores.
23. Oportet autem advertere, si hi milites habeant filios legitimos, respectu illorum non indigere facultate ad testandum, non solum de bonis ante professionem, sed etiam post illam comparatis ; nam hoc est ipsorum institutum, et hoc modo, et non aliter paupertatem vovent. Nam in Regula S. Jacobi, cap.13, statutum specialiter est, ut nullus fratrum exhaeredet filium suum ; facultas ergo illa eis necessaria est ad testandum libere de suis bonis, etiamsi filios non habeant, vel, si habeant, ut possint partem bonorum extraneis relinquere, et non sua religioni. Tunc autem inspecta obligatione voti, videri potest necessarium, non obstante dicta facultate, ut bona distribuantur in pia opera, nisi aliud sit in facultate expressum, et causa legitima intercedat; et hoc est quod Navarrus praecipue vo- luisse videtur, quia illa bona jam sunt ecclesiastica, et ideo non possunt extra pios usus expeudi, nisi ex speciali Pontificis licentia, quae non erit justa, nisi legitima causa intercedat, maxime respectu personae religiosae, tum propter votum paupertatis, tum propter nocumentum religionis, ad quam, deficientibus filiis, vel necessariis haeredibus, illa bona pertinebant. Et sine dubio haec sententia est securior, et in rigore juris fortasse vera.
24. Nihilominus satis probabile censeo consuetudinem, quoad hanc partem, multum valuisseet praevaluisse;tum quia est optimalegum interpres, et ita interpretata est, dispensationem et licentiam largiorem datam essea Pontificibus in his privilegiis; tum etiam quia eadem consuetudo potuit derogare illi juri positivo, ut quidquid acquirit religiosus, religioni acquirat; vel certe tales religiones tacite renunciarunt huic juri, quia non videbatur satis accommodatum statui et modo vivendi suorum religiosorum. Tum denique quia, licet in individuo, fortasse in hac vel illa persona non intercedat urgens causa concedendi tam magnam licentiam, satis videtur quod in generali considerari potuerit, vel ratio gratitudinis, quia hi milites pro Ecclesia pugnant, et vitam suam magnis laboribus et periculis exponunt, vel etiam ratio status et modi vivendi illorum ; nam, licet religiosi sint, eis permittitur ut seculariter vivant; et ideo bona illorum tanquam secularia jam reputantur. Igitur si alias dispositio talium bonorum honesta sit, et juxta tenorem privilegiorum, quamvis in rigore non sit in pia opera, non erit illicita.
25. Quid de clericis horum ordinum, et militibus Sancti-J oannis.—Atque hine a fortiori constat religiosos clericos harum Religionum, et milites Sancti-Joannis, vel si qui sunt alii qui uxorem non ducunt, ex vi sui voti et juris communis testari non posse; quod si aliqui habeant facultatem generalem; vel specialem, intelligenda est juxta regulas superius positas, atque adeo perinde judicandum est de his ac de caeteris religiosis ; solum enim videntur differre, quod facilius et frequentius hujusmodi facultates eis conceduntur, quia vel habent beneficia, et extra communitatem vivunt, vel propter alias similes causas.
On this page