Caput 17
Caput 17
CAPUT XVII. QUAM SPECIALEM OBLIGATIONEM INDUCAT VOTUM PAUPERTATIS, QUOD DOMINIUM ETIAM IN COMMUNI EXCLUDIT.
1. Quae religiones excludant dominium in con muni. — Concilium Tridentinum non precipit contrariam paupertatem. — An religio Car mel tarum discalceatorum sub decreto comprehendatur. — Quae hactenus diximus communia sunt religiosis omnibus qui votum solemne paupertatis emittunt, etiamsi monasteria eorum dominium in communi habere possint; unde ctiam obligant eos, qui etiam in communi tale Gominium non admittunt ; quia vero illi majorem obligauonrem suscipiunt, eam in particulari exponi necesse est. Scire autem oportet Concilium Tridentinum, sess. 25. cap. 3, de Regul., concessisse omnibus religionibus, Minoribus de Observantia, et Capuccinis exceptis, posse habere bona immobilia, etiamsi ante eis esset prohibitum, et consequenter ut possint habere dominium in communi, et reditus, ususfructus, etc., unde virtute videtur Concilium quoad hanc partem dispensasse in quocumque voto non habendi bona in communi, siab aliis religiosis praeter dictos emittebatur. Quia vero Concilium non praecipit hoc genus paupertatis ab aliis religiosis non servari, sed indulget tantum, ideo, non obstante illo decreto, potest quaecumque religio illi juri renuntiare, et consequenter suam observantiam et obligationem retinere, prout de facto fecit Societas, quoad domus professas, cujus institutum etiam post illud decretum Concihi Sedes Apostolica probavit. De aliis vero religionibus non constat de hujusmodi renuntiatione; et ideo totam quaestionem praesentem ad solam religionem Minorum reducere necesse est, nam de Societate professa nobis est inferius in particulari dicendum; si quae autem alia religio eamdem paupertatem retinet, facile erit quae dixerimus ad eam accommodare. Non enim ignoro religionem Carmelitarum, quatenus juxta primitivam regulam a discalceatis fratribus retinetur, hanc paupertatem in communi adhuc profiteri, et aliqui corum contendunt, non obstante dicto decreto Concilii Tridentini, ad eam obligari, non tantum quia illi privilegio persuas constitutiones renuntiarunt, sed etiam quia illo decreto comprehensi non sunt. Tum quia Concilium solum loquitur de his religio- nibus, quibus, aut ex constitutionibus suis erat prohibitum, aut ex privilegio Apostolico non erat concessum habere bona immobilia; ipsis autem non ex constitutionihus, sed ex primitiva regula erat prohibitum; tum etiam quia temporc Concilii haec primitiva regula non observabatur, et ideo solum videtur locutum de religionibus, quae tunc temporis florebant in viridi suae regulae observantia.
2. Resolutio. — Sed, quamvis haec pia interpretatio laudabilis sit, nihilominus existimo mentem Concilii fuisse singulariter excipcre religionem B. Francisci, propter singulare exemplum paupertatis adeo in Ecclesia illustre, et jure commun: tam luculenter approbatum et explicatum. Unde si tempore Concilii jam esset reformata, seu revocata Carmelitana religio ad observantiam regulae primitivae, et Concilium eodem tenore dictum decretium condidisset, sine dubio possent tunc Patres discalceati uti tuta conscientia privilegio Concilii, quia in principio illius decreti absolute loquitur de omnibus religionibus, etiam Mendicantibus; et dum exceptionem Minorum addit, clarius firmat regulam quoad omnes alios. Nam quod Concilium addidit: Ftiam quibus em constitutionibus suis erat prohitum, etc., non est positum ad limitandam universalem distributionem prius factam, sed potius ad augendam vel exaggerandam iliaui, ut aperte denotat particula etiam. Et ideo censeo non distinxisse ibi Concilium constitutiones a regula, sed illa voce comprehendisse totum institutum, et regularum observantiam uniuscujusque religionis ; alioquin non fuisset dicturum: Ztiam quibus ex constitutionibus , etc., quia magis quodammodo est prohiberi ex vi primae regulae, quam ex constitutionibus postea adjunctis; ergo si Concilium distingueret constitutiones a regula, limitaret potius priorem sermonem generalem, quam augeret. Item alias sine causa interposuisset exceptionem Minorum, quia per hanc particulam sic explicatam sufficienter excipiebantur, quia illis ex sua primitiva regula, et non tantum ex aliis constitutionibus, prohibita sunt talia bona; igitur intellexit Concilium religionem Minorum esse ex illis, quibus ex constitutionibus prohibitum est, et ex privilegio Sedis Apostolicae non est concessum habere talia bona; et ideo illam excepit, et ob eamdem causam omnem aliam comprehendi:, quae tale institutum observabat et profitebatur. Quia vero Concilium non praecipit habere talia bona, sed privilegium concessit habere volentibus, ideo non potuit proprie comprehendere eos, qui denuo vellent et profiterentur observare regulam prohibentem hahere hujusmodi bona in communi; nam eo ipso renuntiant illi privilegio, et ideo, illo non obstante, se obligant deuuo ad illud paupertatis genus; et hac ratione credo obligari nunc praedictos religiosos per viam renuntiationis et novae professionis, non per viam exceptionis ; an vero haec differentia aliquid ad morales obligationes faciat, in discursu patebit.
3. Supponendum secundo. — Denique supponendum est hanc obligationem paupertatis in communi, considerari posse, vel quatenus immediate respicit communitatem, vel quatenus resultat in singulas personas divisim, seu prout singuiae sunt ; cum enim haec paupertas non solum pertineat ad singulos religiosos, quatenus sunt privatae personae, sed etiam ad totum corpus religionis vel monasterii, necesse est ut obligatio suo modo totum corpus respiciat ; nam, sicut totum ipsum per modum unius esse posset capax dominii, ita etiam est capax paupertatis, et obligationis servandi illam. Nec refert quod haec obligatio non potest a tali corpore observari, nisi per particulares personas ; nam illae tunc non concurrunt ut singulae, sed ut partes communitatis, vel ut repraesentantes illam. Primo ergo explicabimus obligationem pertinentem ad communitatem, ceinde prout ad singulos spectat.
4. Assertio prima. — Dicendum igitur est hujusmodi religionem, quae talem paupertatem profitetur, obligari imprimis ad non habenda aliqua bona immobilia in sustentationem religiosorum tanquam propria. Hoc saUs per se notum est, quia haec est specialis materia talis voti et obligationis. Dixi autem bona immolilia , quia mobiha habere possunt et colligere, et ad convenientem usum pro tempore necessario conservare. Hoc enim non solum licere, sed etiam melius esse, sentit D. Thom. 2. 2, q. 188, art. 7, loquens de sua religione, cui ex suis constitutionibus hic gradus paupertatis convenit, ut ait D. Anton., 3 p.. tit. 16, 8 3, in fine, et sumitur ex constitutionibus illius Ordinis, d. 2, cap. 20, lect. 3. Idem Sylvest., Heligio, 1, q. 5; Palud., in 3, d. 35, q. 3, circa finem ; et idem docet de Minoribus suae Religionis S. Bonavent., in dicta expositione regulae, cap. 6; consentit Tabien., verb. Aeigio, q. 6 et T, et dicit esse communem sensum Doctorum suae religionis; Cor- duba , in expositione regulae, cap. 7. q. 12, et declaratur expresse in dicta Clem. ZEivit, S Rursus, quamvis non sine aliquo scrupulo et moderatione, onerando conscientias superiorum, ut hoc non permittant, nisi ubi experimento cognoverint, non posse aliter subditorum necessitatibus provideri. Nunc autem invenio hoc absolute, et sine limitatione, et in particulari de Minoribus declaratum a Congregatione Cardinalium circa decretum Conecilii Tridentini supra tractatum, his verbis : Qui ( scilicet Minores ) possunt perquirere et colligere quascumque eleemosynas , egceptis pecuniis. Quae exceptio propria Minorum est, quae ab eis juxta suam regulam observari debet; nam ex vi paupertatis in communi illa obligatio non sequitur ; et ideo aliae religiones, quae particularem illam regulam non habent, etiamsi paupertatem in communi profiteantur, poterunt pecunias colligere ad sustentationem religiosorum necessarias, quia pecunia ut sic nunquam inter immobilia bona computatur. Oportet tamen ut in eis congregandis modum servent , ita ut professioni paupertatis moraliter non repugnent.
5. Assertio secunda.—Ad quod etiam obligari aliquo modo poterit monasterium, quod paupertatem in communi non profitetur, quamvis raro, quia semper potest immobilia bona et reditus licite augere, quantum est ex vi paupertatis, et in eum finem pecuniam aliquam reservare, vel ex aliis reditibus et sumptibus superfluam, vel liberaliter donatam; nam ex eleemosynis eam mendicare et congregare ad praedictum finem, nisi moralis necessitas interveniret, rationabile non esset. At vero religio, quae profitetur paupertatem in communi, cum non possit pecuniam in eum finem colligere , contra suam paupertatem peccaret, si in ea conservanda et congreganda modum excederet, nam eo ipso non esset pauper, nec penderet ex mendicitate et eleemosynis ad suam sustentationem.
6. Dubitario specialis. —Hic autem occurrebat quaestio, an talis religio possit habere haec bona mobilia ut propria. Sed in hoc non potest assignari generalis regula, sed unaquaeque religio observare debet modum sibi praescriptum ; aliquae enim religiones observant paupertatem in communi quoad immobilia bona, quae non recusant habere in communi proprietatem horum mobilium, ut de domibus Societatis professae suo loco dicemus, et ex regula Carmelitarum, cap. 8, idem colligitur, ut postea videbimus. Religio autem Minorum hunc singularem modum paupertatis se profiteri dicit : quia vero ea res adhuc in controversia speculativa versatur, existimo, quoad moralem obligationem, saus esse ut Praelati vel administratores talium bonorum intentione generali ea acquirant, vel possideant, scilicet, eo modo quo juxta suum institutum, et possunt, et debent; et ita opinor in ordine ad mores controversiam illam non multum referre.
7. Assertio tertia. — Dixi praeterea, in sustentationem religiosorum, quia ad ordinariam habitationem possunt domur habere ; item possunt habere ecclesiam ad divinum cultum; possunt etiam habere hortum domui conjunctum ad levamen religiosorum. In his enim omnibus solus necessarius usus attenditur, ad quae necessaria est firma et stabilis possessio, quia per incertam mendicitatem suppleri non potest; et ideo cuicumque religioni, quantumvis paupertatem in communi profiteatur, hoc permissum est ; singulis autem, vel latius, vel strictius juxta uniuscvjusque regulam, seu institutum. Potest tamen inter eas esse diversitas supra assignata, quia religio Minorum profitetur se non habere proprietatem et dominium harum etiam possessionum; aliae vero licet servent paupertatem in communi circa alia bona mobilia , et reditus eorum, dominium in communi possessionum, quae solum sunt ad habitationem, et cultum divinum, non recusant, et utrumque sancte fieri potest ; et in ordine ad morales obligationes , de quibus hic praecipue agimus, non video dilferentiam alicujus momenti, quae inde resultet, ut jam supra tetigi.
8. Assertio quarta. — Atque hinc a fortiori concluditur, posse hujusmodireligiones habere aliqua ex bonis, quae dicuntur se moventia, ad usum ambulandi, et ad alios labores monasterio necessarios. Hoc probat communis usus talium religionum, et in aliquibus earum regulis est expressum, ut in regula Carmelit., c. 8, ubi generaliter dicitur: Prout vestra ezpostulaverit necessitas, vobis habere liceat. In Societate vero specialiter cautum est, utin ejus domibus jumentum ad equitandum ad usum alicujus, sive praepositus, sive subditus ille sit, non habeatur, 6 p. Constit., c. 2, S 14, unde ad communem usum totius dumus non prohibetur. Idem existimo de religione S. Francisci, quamvis usus talium rerum juxta specialem regulam in eo ordine praescriptam assumendus sit.
9. Dubitatio circa animalia fructifera. — Assertio prima. — Quaeri autem potest an ha- bere hujusmodi se moventia ad religiosorum sustentationem repugnet huic paupertati. Dupliciter autem possunt hae res servire ad sustentationem : uno modo, fructificando; alio modo, ipsasmet res in nutrimentum consumendo. Hoc posteriori modo, non est dubium quin hceat habere ad tempus aliquod hujusmodi animalia, quae tempore convenienti ex eleemosynis comparentur, et paulatim consumantur, eo modo quo diximus de tritico, vino et oleo, cum eadem proportione et moderatione de his rebus loquendo; quia non est diversa ratio in his, et in aliis, quia hae res hoc modo consideratae inter mobilia bona simpliciter computantur, et non habent perpetuitatem, nec reditus ullos conferunt.
10. Rationes dubitandi.— Circa alium vero modum. esse potest nonnulla dubitatio, quia hujusmodi animalia etiam hoc modo possessa videntur hoc modo derogare paupertati in communi, quia jam nutrimentum ex aliqua parte haberetur ex propriis fructibus et reditibus; hoc autem prohibitum est ex vi talis voti ; nam per illud maxime excluditur incerta mendicitas, quae ita esse debet annexa huie paupertati, ut veluti mensura illius constituatur, juxta intentionem Pontificis, in c. Fait, de Verb. signif., in 6. In contrarium autem est. quia haec bona se moventia in rigore sunt mobilia, quia de loco ad locum transferuntur, et ipso usu paulatim consumuntur. lItem fructus eorum non sunt proprie reditus. sed potius commodum quoddam, vel utilitas magis ex industria, quam ex rebus ipsis proveniens, quae non videtur ex vi hujus voti prohibita. Sicut non repugnat huic voto paupertatis etiam in communi propriis manibus laborare ad victum comparandum. Unde in primitiva regula Carmelit., c. 8, conceditur eis, ut possint habere animalia et volatilia in nutrimentum, cum tamen illis prohibitum fuerit habere reditus, juxta declarationem GregoriIX. Tandem alias non liceret religiosis, profitentibus hanc paupertatem, aves domesticas, ut gallinas, aut columbas habere, ad percipien-. dum ex eis aliquem fructum, quod videtur nimis rigorosum, et contra consuetudinem.
11. Assertio secunda. — Nihilominus prior pars simpbiciter eligenda videtur ; sicut enim per hoc votum excluduntur possessiones domorum, , vinearum, et similes, ac reditus earum, ita excluduntur greges ovium, et armentorum, propter fructus eorum. Probatur primo ex intentione talium religionum, ex qua maxime pendet materia voti, et ex fine talis voti, qui satis ostendit dictam intentionem. Quae enim esset magna paupertas, si liceret his bonis se moventibus abundare? multi enim seculares, licet aliud genus bonorum non habeant, divites reputantur, si ex fructibus eorum juxta suum statum sufficienter ali possint. Unde licet haec animalia simpliciter corruptibilia et mutabilia sint, in singulis individuis, tamen hoc modo sumpta, tanquam perpetua possidentur, ut per continuam successionem conserventur et fructificent, et ideo sub hac morali consideratione tanquam immobilia reputantur. Denique fructus provenientes ex hujusmodi animalibus, vere et proprie sunt reditus, quos habere non licet ex hujusmodi voto. Assumptum patet ex proprietate vocis in latino rigore, et ex usu juris, et sumitur ex glossa, in c. Generali, de Elect., in 6, verb. Reditus, in quo textu reditus et fructus pro eodem computantur. Sumitur ex l. Deducta, S Heereditatem, juncta glos., ff. ad Trebel., et videri potest Bart., in Rubr., ff. Solut. Matrim.; ex vi autem hujus voti nullos reditus habere licet.
12. Assertio tertia. — Unde etiam censeo non licere habere aliquod animal ad lócandum illud, pro usu ejus pretio accepto, nam etiam illud reditus quidam esset ; sicut usura reditus pecuniae appellatur 1. Qui, S ult., ff. Ad leg. Falcidiam ; nec regula supra citata ex Ordine Carmelitarum oppositum probat, sed potius per argumentum ab exceptione potest hoc confirmari, ut infra dicam. Tandem ratio in principio facta convincens est, quia hujusmodi bona revera excludunt mendicitatem, quia jam eorum fructibus, non eleemosynis vivendum esset , vel in totum, vel ex parte, quod repugnat perfectioni hujus voti, quod B. P. Ignatius recte explicavit in 6 part. Constit., c. 2, 82, perillam exclusivam: n solo Deo, cui per ipsius gratiam Societas inservit, fiducia constituatur , sine reditibus suis ullis ipsum nobis prospecturum, eic.
13. Ad rationes pro parte contraria. — Unde facile expediuntur quae in contrarium expediebantur ; jam enim explicatum est quomodo, licet haec bona physice mobilia sint, illo modo possessa tanquam immobilia moraliter reputantur. Vel certe respondetur, satis esse quod sint aliquo modo stabilia et fructifera, et quod ratione fructuum possideantur: namque declaratum etiam est, hos fructus esse reditus voto repugnantes. Neque obstat quod aliqua industria, vel labor hominum necessarius sit ad illum fructum capessendum ; quia in omnibus rebus etiam immobilibus necessarium hoc est; neque est simile de operibus manuum ; nam quod ex hujusmodi opera resultat, non potest inter fructus vel reditus computari , nam operatio ipsa solum est actio ipsius hominis, cujus dominium non tollitur per votum paupertatis, licet per votum obedientiae religioni dicetur; effectus autem illius operis solum est quoddam artefactum , quod religio sine laesione paupertatis vendere potest.
14. Assertio quaria. — Assertio quinta. — Ad ultimam vero instantiam dicendum est, in his rebus moralibus parum pro nihilo reputari; et ideo, licet regula generalis posita vera sit, non existimo esse contra hanc paupertatem in toto rigore habere domesticas aves nonnullas , dummodo sint in parvo numero, ita ut ex eis non redundent fructus, qui simpliciter possint reditus appellari, nec absolute pro sustentatione computari , sed magis ad recreationem , vel ad summum ad occurrendum alicui repentinae necessitati ; hoc enim, nisi in aliqua speciali regula sit expressum, non videtur repugnare absolute paupertati in communi, nec intentioni sic voventium. Sicut etiam non repugnat religioni profitenti paupertatem banc, ex domestico horto fructus aliquos colligere, vel olera ad proprium usum , quamvis ea vendere non liceat; ergo similiter dicendum videtur in praedicto casu. Unde obiter colligi potest in verbis illis supra citatis, ex c. 8 Regul. Carmelit., non solum hoc concedi, sed etiam ut possint haberi hujusniodi animalia, vel volatilia, ad percipiendos aliquos fructus, ut lac, caseum, et ova, etiam in ea quantitate quae ad communitatis sustentationem multum juvet; nam illud consequitur per modum exceptionis a generali voto non habendi reditus ; ergo aliquid amplius conceditur, quam ex se et ex natura rei esset receptum. Fateor tamen argumentum non esse omnino efficax, quia ibidem conceditur ut possint habere jumentum aliquod pro ratione necessitatis, cum illa non sit exceptio, sed solum alia quaedam declaratio ; nam ex vi generalis voti illud non est prohibitum, ut diximus. Nihilominus domestici illius regulae expositores ita illam intelligunt ; neque oportet nos sapere plus quam oportet , quia verisimilius est, illis melius constare de intentione suae regulae, vel de consuetudine, quae est optima legum interpres.
15. Difficultas circa jura , et actiones in communi. — Atque ex resolutione hujus du- bii, facile expeditur aliud hic occurrens, an, scilicet, et quomodo liceat hujusmodi religionem habere jura aliqua, vel actiones in communi. Est enim inter jurisperitos controversia, an haec jura vel actiones computanda sint inter bona mobilia vel immobilia, quibusdam asserentibus ad illa esse revocanda ; nam si jura et actiones sint ad bona mobilia, inter ipsa mobilia bona comprehenduntur; si ad immobilia, inter ipsa reputantur, ita ut quasi ex objecto speciem sumant ; quod sumi potest ex Abbate, in c. Nulli, de Rebus Eccles. non alienandis, n. 9 et 10; aliis vero asserentibus absolute, et simpliciter. et in omni proprietate, nec mobilia esse, nec immobilia bona, sed tertiam speciem bonorum constituere. Quae senteutia communiter recepta est, ut late tractat Pinel., in Rub. de bonis maternis, p. 1,a principio ; et Covar., in cap. Relatum, 2, de Testamentis , qui plures alios refert. Neque dissentit Panormitanus, quia hoc etiam expresse dicit. Sed quia, non obstante hac proprietate verborum, saepe ex adjunctis constat in facto ipso, seu dispositione, actiones, et jura sub illis vocibus comprehendi , tunc ait reduci debere ad haec membra dicto modo, in quo alii non contradicunt, et indicavit etiam noster Molin., tom. 1 de Justitia, tract. 2, disp. 201. In praesenti ergo necessarium videtur, ut haec bona ad aliquod ex dictis membris revocentur, quia necesse est ut omnia bona temporalia comprehendantur sub altero ex his duobus membris, scilicet, vel eorum quae per hoc votum panpertatis excluduntur, vel eorum quae permittuntur, quia inter haec duo non potest excogitari medium, cum contradictorie opponantur ; ergo cum constet per hoc votum excludi bona immobilia, mobilia autem ut sic permitti , videndum est quid dicendum sit de illo tertio genere bonorum. Non enim possumus in universum dicere, repugnare huic voto habere talia bona, quia potest monasterium habere jus et actionem ad aliquid sibi debitum, quod in aliis Ordinibus, etiam hanc paupertatem profitentibus, manifestum est. In Minoribus autem juxta suum modum intelligatur, scilicet, quod tale jus ad Summum Pontificem transeat, apud illos autem sit administratio. Neque etiam possumus in universum dicere, hujusmodi bona esse permissa talibus religionibus, quia oppositum declaratum est a Summis Pontificibus, in c. Exiit, et Clement. E«aivit.
16. Videtur ergo, juxta praedictam Panormitani doctrinam, dicendum, jura illa et ac- tones, quae sunt ad res mobiles, permitti ; quae ad immobiles, excludi; quia priora ad mobilia bona, posteriora ad immobilia reducuntur. Sed neque haec distinctio recte in praesenti applicatur , quia jus ad pecuniam, ad rem mobilem est; nam pecunia inter bona mobilia computatur. ut supra dictum est, et attingit Panor. supra, n. 11; at vero tale jus ad pecuniam colligendam huic paupertati saepe repugnat, juxta praedicta jura. E contrario vero aliquando permittitur jus, et actio ad rem etiam immobilem ; nam si quis leget monasterio domum, non repugnat huic paupertati acquirere jus ad illud legatum, ut, eo modo quo licite fieri possit, in utilitatem monasterii convertatur.
17. Hesclutio difficultatis positee. — Aliter ergo distinguendum occurrit ( et fortasse erit major declaratio superioris distinctionis, ut ad rem praesentem possit accommodari ); potest enim esse jus vel actio ad aliquid recipiendum per modum annuae pensionis, aut reditus, vel solum ad recuperandum alhquid debitum, quod uno actu solvi potest, et statim consumi, vel in utilitatem creditoris converti. Actiones et jura primo modo repugnant huic paupertaii, tum quia ex omnium sententia, et juxta declarationem dictorum Pontificum, inter bona immobilia computantur; tum etiam quia haec paupertas excludit omnes reditus , annua autem pensio pars est redituum. Unde cum Doctores aiunt, jus ad rem mobilem comprehendi sub bonis mobilibus, non loquuntur de jure ad pensionem annuam, quod radicaliter (ut sic dicam ) semper durat, et suo modo fructiferum est ; sed de jure et actione ad solutionem alicenjus debiti, sive pecuniarii, sive alterius rei mobilis. Actio autem, seu jus secundo modo, hoc est ad debitum aliquod una solutione comparandum, non repugnat huic paupertati, ut probant rationes factae. Et quidem si tale debitum pecuniarum sit, vel alterius rei mobilis, recte applicatur ratio, quia illud jus inter mobilia bona computatur ; si autem debitum sit de re immobili, ut actio ad illud locum habeat, necesse est rem illam accipi, non ut immobilem, sed ut convertendam in rem mobilem, cui aequivalet , quod a simili sumo ex Panormitano, in cap. 7n presentia, de Probationibus, n. 63, in illis verbis: Poterunt capere, non ut bona immobilia, seu ut jura perpetua sibi retineant, et se alani. Ubi plures refert auctores. Et ita etiam actio illa non consideratur nisi ut quid transiens, et in praesenti ob eam rem inter mobilia bona com- putari potest. Atque haec sententia quoad rem declaratam communis est.
18. Corollaria. — Prima opinio. — Ex qua infertur primo, si quis bona sua relinquat alicui cum onere solvendi singulis annis certam pensionem monasterio Mendicantium profitentium paupertatem in communi, non posse ex vi talis testamenti, aut legati , jus aliquod acquiri monasterio , quia alias et bonum aliquod immobile acquireret, et reditus haberet. Imo sunt qui censen non posse monasterium talem pensionem accipere, etiamsi ab haerede absque coactione, ex sola conscientiae obligatione solvatur, vel potius in eo non resultare talem obligationem, quia talia legata non valent : ita sentit Panorm., in c. Nimis praca, de Excessibus Praelatorum, n. 2; idem in c. In praesentia , de Probationib., n. 63; idem sentit Cardinalis, in Clement. Eaivit, S Cumque annug.
19. Secunda opinio. — At vero Sylvest., verb. Legatum, 2. q. 3, et Angelus, Tabiena, et alii cum Paludano, quem citat Sylvest., hoc limitant quoad civilem actionem, et jus ; hoc enim acquirere non potest talis religio ex vi hujusmodi legati, quia hoc repugnat voto et professioni ejus ; at vero quoad obligationem in conscientia nihil repugnat haeredem teneri ex voluntate defuncti ad solvendum hoc onus sua sponte, et sine coactione, et tunc si ipse noc modo tribuat, sine scrupulo accipi potest ab his religiosis, quia respectu illorum, solum est eleemosyna quaedam, et non immutat ejus rationem et naturam, quamvis alius in conscientia illam dare teneatur. Et ita declarawum est expresse quoad Societatem professam , 6 p. Constitut., c. 2, 8 6. Cum hoc tamen moderamine, ut nullus de Societate possit aliquem incitare ad has eleemosynas perpetuas nostris domibus, vel earum Ecclesiis relinquendas , quod de aliis Mendicantibus etiam affirmat Sylvester supra, cum Archidiacono. Advertit tamen quod, licet non liceat inducere testatorem ad imponendum hoc onus haeredi , tamen postquam positum est, licitum esse petere ab haerede, et admonere illum ut suam obligationem impleat, quod etiam tenet Angelus, quia per hoc non fit coactio civilis, neque exceditur contra limites mendicitatis et eleemosynae, quia hoc tantum titulo postulatur ; sicut licet petere a famulo pecuniam , quam dominus ei tradidit, ut monasterio in eleemosynam daret, et admonere illum fraternae obligationis suae.
20. Limttant aliqui. — Contrarium teneut alii. — Addunt praeterea nonnulli ex dictis auctoribus limitationem quoad obtinendum jus civile ex vi hujusmodilegati; nam si pensio sit perpetua, vel longi temporis, fatentur non posse acquiri tale jus, quia talis pensio est quidam reditus perpetuus, qui et tollit mendicitatem incertam, et inter bona immobilia computatur, et proinde tali professioni repugnat , ut sumitur ex c. 1, S 1, de Religiosis domibus, in 6, et clarius ex Clement. Haivit, S Quicumgue annui; de quo videri potest Covar., lib. 3 Variarum, c. 7, 8 2. At vero si pensio illa imponatur ad breve tempus, quale reputatur quodlibet brevius decennio, non repugnabit acquirere ad illud etiam jus civile ; ita tenent Cardin., Fredericus et alii, quos sequitur Sylvester supra; Tabiena, verbo Legatum, i1, q. 4, n. 5; Emman. Sa, verb. Religio, n. 5T. Quam opinionem sequitur Corduba, in expositione suae Regulae, c. 6, q. 11, et tractatus, qui dicitur Serena conscientia, q. 19 et 20; et est opinio probabilis, quae in hoc fundatur. quod illi non sunt reditus, sed est veluti certa quantitas legata, solvendo illo modo per partes, quod non repugnat paupertati ; nam sitota illa quantitas legaretur simul solvenda, non repugnaret ; ergo neque illo modo. Nihilominus contrariam sententiam docet Bartolus, in tractat. Minoritarum, lib. 2, dist. 6, c. 2 et3; et Baldus, in Authentica Ingressi, cod. de Sacros. Eccl. Fundantur, quia illa revera sunt annui reditus pro eo tempore quo durant. Item repugnant incertae mendicitati, nam pro tunc non viverent fratres in spe Dei, propter spem quam haberent in dicto legato. [Item, quia in dicta Clement. Ezivit, generaliter dicitur, nulli reditus ; si autem, propter considerationem alterius opinionis, illi non reputantur reditus, etiamsi tempus sit longissimum, erit legatum validum, etiam quoad jus civile, dummodo tempus sit definitum, et quantitas ex toto illo resultans non sit tanta, quin simul tota legari possit. Utraque sententia aeque probabilis est, et in praxi tnta ; prior vero et favorabilior, et probabilior.
21. Objectio : an liceat tale legatum vendere. — RBoesponsio. — Instantia. — Solutio. — Sed dices : jus ad illos reditus (quod etiam de censu perpetuo objici potest) est quoddam bonum immobile, et aestimabile pretio ; cur ergo non valebit legatum de illo, etiam quoad jnus civile, non ut per annuos reditus recipiatur, sed ut statim vendatur, et pretium in commodum monasterii convertatur ? Nam quod in aliis le- gatis bonorum immobilium ita fieri possit et debeat, communis sententia est cum glossa, in c. 14 de Relig. domib., in 6, verbo Domum, quam communiter sequuntur Canonistae, in c. In prasentia, de Probationibus, ubi Panorm., n. 63, Decius, n. 69, Felinus, late, n. 51 et 52, ubi refert aliquos excipientes, quoad hoc, ordinem Minorum propter strictiorem paupertatem. Contrarium tamen docet ibi Panorm, et Bartol., d. lib. 2, dist. 6, c. 1, ubi sentit hoc ita esse declaratum in Clement. Hhaivit, et sumitur ex versiculo, Quia igitur in successionibus, siattente legatur. Respondet Bartolus ubi supra, c. 1, quod legatum annuum non interdicitur fratribus ratione rei legatae, sed ratione modi a testatore expressi, scilicet, quod annuatim detur, qui modus regulae et conditioni eorum repugnat. Sed contra, quia potest voluntas testatoris impleri, etiamsi fratres non accipiant legatum, quantum ad modum illum, licet eis in illo solvendo modum illum observet. Haec enim duo non repugnant ; nam potest monasterium jus illud recipiendi annuam pensionem transferre in aliquem tertium per venditionem, sicut potest vendere domum sibi legatam ; tunc ergo haeres solvet illi tertio legatum annuum juxta modum a testatore praescriptum ; monasterium autem non ita illud accipiet, sed simul recipiet totum legatum aequivalenter, recepto nimirum pretio ejus. Cum ergo possimus ita haec conciliare, et ita interpretari legatum, ut non sit inutile, ita faciendum videtur, praesertim in causa pia. Nihilominus juristae negant in his censibus, seu legatis annuis, hoc fieri posse praeter modum et voluntatem testatoris, quae sunt verba Panormitani supra, qui refert etiam Fredericum, et Joannem de Lignano ; rationem autem illam non amplius explicat : videtur autem sensus esse voluntatem defuncti in hujusmodi legato, esse ut talis pensio annuatim, et non aliter solvatur ; item ut illa pensio semper solvatur, tanquam opus pium, et cedens in utilitatem talis religionis ; huic autem voluntati repugnat ille modus transactionis et commutationis, quam supra diximus.*
22. Impugnatur responsio. — Sed adhuc non quiescit mens, nec ratio illa satisfacere videtur. Primo, quia Panormitanus, eodem n. 63, adjungit, secus esse si testator aliquem annuum reditum dimisisset istis fratribus; nam tunc poterunt, inquit, recipere aestimationem ; itaque differentiam facit inter legam directe relictum ipsis fratribus, vel indi- recte per modum oneris impositi in re alteri legata ; cujus tamen differentiae rationem non video ; nam etiam in legato directo voluntas testatoris est, ut tali modo solvatur, et ita Bartolus de tali directo legato expresse loquitur. Si ergo Panormitanus in illo admittit posse recipi aestimationem, curnegat in alo? non-enim hoc magis repugnat paupertati aut voluntati testatoris in uno quamin alio. Deinde satis videtur expleri voluntas testatoris, quamvis ille modus mutetur, quia non est adeo substantialis, neque ab illo positus est ut talis; supponimus enim non dixisse expresse se velle ut id detur tali modo, et non alio, nam si hoc expressisset, nulla esset controversia ; sicut etiam non valeret legatum de re immobili, si expresse adderetur conditio, ut possideretur tanquam immobilis, quia esset turpis conditio, et contra regulam. Quando hoc non exprimitur, explicanda videtur voluntas testatoris, ita ut valeat quoad substantialem effectum, etiamsi modus servari non possit ; ut in praesenti magis consentaneum videtur voluntati testatoris, ut religio recipiat utilitatem illius legati, quoad quantitatem et aestimationem, cum non sit capax modi, quam quod legatum omnino inutile fiat ; et confirmari potest ex c. Verum, de Condit. apposit., ubi in causis piis modus additus donationi, aut legato, et postea non impletus, non reddit nullam donationem, nisi id fuerit in donatione seu legato expressum.
23. Resolutio vera. — In hac ergo re dicendum occurrit, ex parte religionis non esse illicitum, nec paupertati contrarium eam commutationem facere, si haeres, vel principalis legatarius, apud quem est onus solvendi pensionem, consentire velit. Hoc ad minimum probant omnia adducta, et est per se evidens, quia hoc solum est acciperequamdam eleemosynam. Addo vero monasterium non acquirere jus civile, quo possit cogere haeredem, aut legatarium ad illam aestimationem reddendam, vel ad consentiendum in transactione alteri facta, vel ad se illi obligandum; hoc saltem probat communis opinio citata, juxta quam judicandum est in foro exteriori, cum nullo jure vel efficaci ratione possit probari contrarium ; nam hoc jus civile manare debuisset ex voluntate testatoris vel expressa, vel adjuta adminiculo juris civilis; hic autem nec est expressa, ut ex dictis patet, neque aliqua lege juvatur, reque etiam consuetudine, juxta quam legata interpretanda sunt, l. Numnis, ft. de Legatis, 3. Imo non defue- runt qui idem dixerint de quocumque legato rei immobilis ; sednon est eadem ratio, ut jam dicam.
24. Hesolutio secunda. — Ulterius enim probabilius censeo non teneri legatarium vel haeredem in conscientia, reddere aestimationem talis juris, seu pensionis annuae, nec etiam se obligari alteri volenti illam aestimationem dare. Prior pars probatur, quia testator talem obligationem ei non imposuit; nam est major quam solvendi annuum reditum, et testator hanc solum posuit ; ergo non est unde obligetur. Et eodem fere modo probatur posterior pars ; nam imprimis cum haeres non teneatur obligatione civili ad solvendum hoc legatum, ut dictum est, non potest obligari in conscientia ad se obligandum civiliter alteri, quia etiam testator hanc obligationem ei non imposuit. Unde ulterius sequitur, nihil resultare ex tali legato, quod a religione alicui tertio vendi possit ; nam jus civile, quod vendibile est, non resultavit ; jus autem vel actio in foro conscientia etiam non resultat, ut dixi, et licet oriretur, non esset quid vendibile, moraliter loquendo, quia nemo emit, nisi id in quo potest acquirere proprium jus, et civilem actionem. Atque ita etiam concluditur tale legatum esse nullum, quia nullum habet effectum ; unde si haeres, vel legatarius velit dare aestimationem, aut se obligare alteri qui illam det, erit potius opus misericordiae quam justitiae.
25. Assignatur differentia inter hec legata. — Atque ita etiam (respondendo ad primam difficultatem positam ) facile assignatur differentia inter legatum alicujus possessionis, vel alterius similis rei immobilis, et legatum annua pensionis ; nam quando legatur domus, verbi gratia , eo ipso potest vendi vel alienari invito haerede, quia nullum jus in illam acquirit, et ideo non est necessaria ex parte illius aliqua obligatio, vel consensus, ut conventus ab aliquo tertio accipiat aestimationem legati, per modum transactionis seu venditionis. Respectu autem ipsiusmet haeredis est in hoc convenientia, quod ille cogi non potest ut det aestimationem domus, etiamsi per impossibile nullus inveniatur qui emat illam , quia nullo jure ipse cogi potest ad emendum, nec testator illum obligare ad dandam aestimationem. Secus vero est respectu tertii , quia domus vendi potest, accepta aestimatione, sine consensu haeredis ; reditus autem annuus, seu jus ad illum, non potest transferri in alium, nisi denuo se obliget haeres, vel legatarius qui pensionem soluturus est ; quia tota sestimatio et totus valor talis rei consistit in hac obligatione ; ad eam tamen cogi non potest haeres, ut diximus. Atque hinc oritur alia ratio differentia non contemnenda : nam quando res corporea, et immobilis legatur, non constituitur ipsa in suo esse et valore, per legatum, sed supponitur tantae aestimationis, et donatur tali religioni ; at vero quando donantur reditus annui, res immobilis, quae ibi intervenire potest, est incorporea, scilicet jus ad tales reditus, et non supponitur, sed fieri debet virtute ipsius legati ; non fit autem , nec fieri potest per tale legatum, quia monasterium non est capax talis juris, et consequenter magis incapax est, ut in ipso primo erigatur; et ideo in priori legato est aliquid quod vendi possit , scilicet res corporea et immobilis; in posteriori autem nihil est quod vendi possit, quia si quid esset vendihile, maxime jus ; hoc autem non fuit acquisitum monasterio, ut dictum est.
26. Objectio. — Responsio. — Dices: hac ratione probaretur etiam domum legatam non posse a monasterio vendi, quia ut vendatur, non satis est rem ipsam esse aestimabilem pretio, sed oportet ut venditor habeat jus in illam ; monasterium autem non potuit per legatum acquirere jus in rem immobilem, quia est incapax dominii talis rei. Respondeo ibi non considerari rem illam ut immobilem, sed ut convertibilem, et convertendam statim in talem aestimationem, sub qua ratione, quasi mutabilis potius et moraliter corruptibilis consideratur ; sic autem non repugnat hujusmodi monasterium acquirere jus, et dominium rei, materialiter ( ut sic dicam ) immobilis, quia illud jus magis consideratur ex termino, seu fine ad quem tendit, scilicet pretium et aestimatio domus, quam ex ipso medio, seu materia circa quam versatur. hatio autem a priori hujus est, quia intentio voti paupertatis talis religionis non est primarium jus his rebus, sub ea ratione consideratis, sed ut permanenter habeantur ad sustentationem. Et eadem ratione, jus ipsum ecclesiasticum, quod incapacitatem dominii- in religionibus introduxit, ut supra dixi, non extendit hanc incapacitatem ad hoc transitorium dominium, ut sic dicam, sed ad permanens, quod proprie est de re immobili, ut immobilis est. Sed urgebis, idem dici posse de legato annuae pensionis ; poterit enim dari jus ad reditus, non tamen ut permaneat, sed ut alienetur statim, et acquiratur aestimatio. Respondetur ibi non habere locum hanc considerationem , propter rationes factas, quia tunc reditus non alienantur proprie, sed jus ad illos ; jus autem non potest alienari, nisi prius consurgat ita firmum et stabile, ac sufficiens ad obligandum alium civiliter , quod in praesenti casu locum habere non potuit.
27. Difficultas - an liceat habere reditus pro expensis neressariis ad divinum cullum. Aha difficultas superest, circa eamdem particulam, scilicet, quoad sustentationem, an liceat hujusmodi religiosis habere certos reditus pro expensis necessariis ad divinum cultum, panis, vini, cerae, ornamentorum, ac denique fabricae ecclesiae , vel perficiendae, vel reficienda et conservandae. Et ratio dubitandi esse potest, quia tales reditus ex parte tollunt incertam mendicitatem : item quia in sustentatione monasterii non solum includuntur victus, vestitus et habitatio, sed etiam illa omnia quae ad ordinarias actiones vitae, et religiosorum ministeria necessaria sunt; ergo etiam includuntur, quae, ad sacra dicenda, sunt necessaria. Alioquin posset monasterium hujusmodi habere certos reditus ad conservandam et augendam bibliothccam publicam, verbi gratia, quia hoc non pertinet ad sustentationem religiosorum, et eadem ratione possent habere reditus ad providendum singulis de libris necessariis, imo de papyro, calamis, atramento, et similibus. Item possent habere ad recipiendos hospites, quia illud etiam est extra propriam sustentationem, et est opus pietatis. Huc accedit, quia hac occasione possunt hi reditus, vel magna eorum pars converti in usum religiosorum, quando superabundantes fuerint ; quod facile poterit procurari, vel augendo reditus, vel limitando sacristiae sumptus. Uhi etiam tangitur alia difficultas, an hujusmodi monasteria habere possint anniversaria, et similes reditus, tanquam certum stipendium missarum, etc., nam hoc etiam videtur tollere incertam mendicitatem ; et magis videtur hoc repugnare, quia directe dantur et accipiuntur tales reditus in sustentationem, et alioquin sunt firmi et stabiles.
28. Assertio prima licet habere hujusmodi certos reditus.—Nihilominus consuetudo harum religionum hos modos redituum videtur admittere ; et ideo dubitandum non est quin aliquo modo hoc eis liceat. Societatem excipio, quia in hoc habet peculiare institulum infra declarandum ; idemque erit de quacumque alia religione, quae circa haec habuerit peculiarem prohibitionem. Loquimur ergo in ge- nerali, ex vi talis voti, et paupertatis in communi; exponendum autem a nobis est quomodo haec liceant, et inde constabit ratio cur liceant. Imprimis ergo licitum est habere hujusmodi reditus pro expensis fabricae, seu sacristiae, non solum quia licet eos recipere annuatim ex obligatione in conscientia alteri imposita a legatario, sed etiam quia possunt acquirere jus civile ad hujusmodi rcditus: ita docet Angelus, verb. Legatum, 1, n. 5, citans Cardinalem, in Clem. Zzivit, vers. Cumque annui, de Verbor. signif., ubi gloss. idem tenet. et citat Fredericum Senensem, cons. 112; | idem Sylvest., verb. Legatum, 2, q. 2; Tabiena, eodem verbo, q. 4 ; Corduba, in Expositione regulae, cap. 6, q. 10; et Serena conscientia, q. 20; et habetur in speculo Minorum, 3 p.; allegantur pro hac sententia cap. ult. de Testament., et cap. lVimis, 1, de Excessib. praelat., quatenus in illis hujusmodi legata religiosis facta generaliter approbantur, et peculiaria privilegia in eorum favorem conceduntur. Et Panorm., in d. cap. ult., num. 5, supponit talia legata privilegiata valere, etiamsi fiant fratribus mendicantibus, quamvis quoad privilegium non solvendi quartam ex illis revocaturn sit privilegium, in Clement. Dudum, S Verum, de Sepulturis. Idem sumitur ex glossa, Innocentio, eodem Panormitano, et aliis, in praedicto cap. JVimis. Ratio vero est, quia hujusmodi reditus non sunt ipsorum fratrum, sed Ecclesiae, seu divini cultus; ipsi autcm fratres solum sunt administratores in hoc ; et hoc titulo dicuntur habere jus civile ad illos exigendos, non tanquam domini, sed tanquam oeconomi ; neque etiam tales reditus sunt deputati ad proprium usum, vel sustentationem religiosorum, et ideo non minuunt paupertatem ejus ; ergo etiam hoc titulo non sunt incapaces talium redituum ; ergo. Denique consuetudo ipsa ita interpretata est hanc paupertatem.
29. Assertio secunda : non licet hos reditus in alium usum concertere.—Instantia. — Diluitur.—Ex hac vero declaratione sequitur non licere his fratribus convertere hujusmodi reditus, aut partem eorum, in alios usus monasterii, vel religiosorum, sed solum in illum usum divini cultus ad quem deputati sunt. Primo quidem, quia esset contra suam professionem paupertatis habere illos reditus ad alium usum. Secundo, quia talis usus esset contra voluntatem testatoris, seu donantis, atque adeo contra justitiam vel religionem. Quia ipsi religiosi nullum jus habent ad alium usum iliorum bonorum, praeterquam divini eultus, privantque Ecclesiam suo dominio, et Deum cultu debito, dum illa in alios usus consumunt. Dices: quid si tales reditus crescant, et ad illum definitum usum, pro quo sunt relicti, necessarii omnes non sint? cur non poterit religiosus in proprios usus, quod proprium est, convertere ? Respondeo tunc cessare rationem injustitiae respectu voluntatis testatoris, durare autem rationem paupertatis, et ex parte non posse illos sibi applicare. Addo etiam rationem justitiae postulare, ut illi snperflui reditus applicentur ad alias res divini cultus in eodcm templo, vel sacristia. Consideranda sunt enim in hoc negotio, et quoad haec bona, et corum usus, Ecclesia et monasterium tanquam duae personae distinctae habentes diversa jura et conditiones. Nam Ecclesia est capax redituum, ad proprios usus divini cultus, et ita habet quasi intrinsecum jus, ut ex talibus reditibus nihil omnino exitra ipsam distrabatur ; sed si ex uno usu aliquid superfuerit, ad alium ejusdem Ecclesia proprium applicetur ; monasterium autem solum habet administrationem talium bonorum ; ergo nullo jure potest illa extra omnem Excclesiae usum consumere. Quod si fingatur casus, in quo tam sint abundantes et superflui reditus, ut ad nullum alium sumptum sacristiae vel fabricae Ecclesiae, tunc arbitrio Praelati habentis potestatem possint insumi, possent ad alios pius usus applicari, nunquam tamen debent in sumptus religiosorum converti, ne paupertas eorum violetur. Et ideo haec licentia habendi hos reditus non est nimium extendenda ; posset autem esse excessus, vel ratione quantitatis nimiae, vel etiam ratione modi percipiendi tales reditus, ut si oporteret habere possessiones aliquas temporales, et administrationem earum, ad illos percipiendos; quod videtur alienum a paupertate talium religionum.
30. Assertio tertia : non licet habere similes annuos reditus pro alis usibus monasterii. — Propter difficultatem autem in principio positam, addendum ulterius est pon licere hoc extendere ad quoscumque alios reditus annuos consumendos in quibuscumque aliis rebus vel usibus monasterii , extra proprium cultum Dei, ut in libris, etc. Nullo enim modo licet hujusmodi religiosis pro hujusmodi rebus tales habere reditus certos, ita ut jus habeant civile ad exigendos illos. Hoc imprimis probat consuetudo, quae est optima hujus obligationis interpres ; probat autem auctoritas ne- gativa Doctorum, nullus enim hujusmodi ampliationem facit. Item oppositum nullum habet in jure fundamentum, et alioquin votum universale est ; et ideo quidquid in hoc genere non invenitur concessum aliquo ex dictis modis , censendum est csse prohibitum, juxta doctrinam Pontificis, in d. Clem. Eivit. Ratio denique est , quia omnia illa pertinent ad sumptus ipsius monasterii, et proxime cedunt in commodum, seu utilitatem personarum ejus ; et ideo jus ad tales reditus repugnat communi paupertati talis monasterii. Nec respectu illorum redituum considerari potest aliquid moraliter distinctum ab illa communitate, ad quod pertineat illud jus, vel utilitas ejus, sicut consideratur in reditibus qui ad servitium templi tantummodo destinantur.
31. Assertio quarta. licet illos habere pro eaternis hospitibus recipiendis.—Quapropter nomine sustentationis, in praesenti, non tantum victus et vestitus religiosorum comprehenditur, sed etiam omnia illa quae ad eorum usum et commoditatem immediate ordinantur. Sub religiosis autem quantum ad hanc partem intelligendos censeo non tautum eos, qui in tali domo vel monasterio firmam (ut sic dicam) habitationem habent , sed etiam quoscumque ejusdem religionis quos ibi hospites esse contigerunt; non enim existimo posse haberi reditus pro hujusmodi hospitibus suscipiendis et alendis, quia moraliter omnes efficiunt idem corpus religionis, et tota religio est incapax talium redituum ad sustentationem suorum religiosorum. An vero in tali religione possint admitti reditus ad suscipiendos exteros peregrinos , vel ad alios pauperes alendos , uniuscujusque institutum consulendum est ; nam, regulariter loquendo, hoc non videtur admitti in talibus religionibus ; nec est consentaneum professioni earum, juxta doctrinam D. Thomae 2. 2, q. 188, art. 7. Nihilominus absolute non repugnabit paupertati earum , si tales reditus in proprios usus non convertant, neque ulla ratione convertere possint ; neque etiam proprium jus habeant ad illos, sed solum administrationem, in proximorum utilitatem ; haec enim administratio per se et ex objecto non repugnat paupertati ; an vero ex alio capite repugnet talibus religiosis, ex aliis eorum constitutionibus judicandum est.
32. Assertio quinta circa anniversaria et capellanius. — Ultimo in hoc puncto censeo, idem fere esse dicendum de anniversariis perpetuis , capellaniis , etc. Nam reditus earum proxime, non ad Dei cultum, seu ad expensas sacristiae aut ecclesiae , sed ad religiosorum sustentationem donantur, quamvis titulus , seu ratio propter quam donantur, sit ecclesiasticum aliquod ministerium, quod nihil obstat quominus tales reditus excludant necessitatem mendicandi , et consequenter repugnent huic paupertati, si religio jus proprium et civile ad illos habeat. Hoc ergo modo etiam sunt incapaces et religiones talium rerum, seu redituum. Si autem non hoc modo habeantur, sed solum per modum eleemosynae recipiantur absque proprio jure ad tales reditus, non erit contra paupertatem illos recipere, etiamsi haeres, vel alius, ad quem haec cura pertinet, in conscientia teneatur procurare, ut talia suffragia fiant, et ut eleemosyna seu stipendium ab institutore praeceptum solvatur ; nam tunc nihil committit contra paupertatem, ut in aliis piis legatis explicatum est; militat enim utrobique eadem ratio, et ita in hoc conveniunt citati auctores, Sylvest., Angel., Tabiena, cum Paludano, et canonistis citatis; idem Antoninus, 3 p., tit. 16, c. 1, 812; et videri etiam potest Corduba supra, q.7 et 16. Addi vero potest ex D. Bonavent., tom. 1 Opusculorum, in Expositione regulae, c. 4, quamvis hujusmodi religiosi non possint petere in judicio talia bona , nihilominus si haeres vel executor testamenti nolit in ea parte implere obligationem defuncti , posse licite et absque imperfectione denuntiare judici competenti negligentiam haeredis, ut ille ex officio suo faciat voluntatem testatoris impleri, quia hic non est actus dominii, vel proprii juris, et ideo non repugnat paupertati, quod habetur in compendio privilegiorum mendicantium, tit. Heereditas, S ult., et tunc judex ex officio tenebitur facere ut voluntas defuncti impleatur, ut est etiam communis juristarum sententia , Joannis Andrea, et aliorum, in c. Si heres, de Testament.; et specialiter in hoc casu Minorum id tradit Ancharanus, in dicta Clement. Escivit ; et Bartolus, in leg. Nec quicquam, S Observare, ft. de Officio Proconsulis, et inl. Civitatibus, ff. de Legatis, 1; et Baldus, in l. Nonnulli , Cod. de Episcopis et Clericis.
33. Quid sit habere haec bona immobilia tanquam propria. — Primus modus. — Secundus. — Ultimo, circa assertionem positam explicandum superest quid sit habere haec bona immobilia tanquam propria, et an per hanc particulam immutatio aliqua adhibeatur his quae hactenus diximus. Circa quod breviter notandum est, aliud in rigore esse habere bona propria, aliud vero habere tanquam propria ; tunc enim dicuntur aliqua bona esse propria alicujus, quando habet proprium illarum dominium ; et hoc modo constat, excludi proprietatem dictorum bonorum immobilium etiam a tota communitate, et ex vi hujus paupertatis. Sed hoc non satis est ; nam fratres Minores etiam bona mobilia non habent hoc modo ut propria, et tamen non licet eis habere immobilia bona, eo modo quo habent moblilia, possidendo illa, et utendo illis eodem modo ac si essent propria communitatis. Alio ergo modo dicentur bona immobilia haberi tanquam propria , quando licet non habeatur eorum dominium, nihilominus ex voluntate domini ita tenentur quoad usum et usumfructum, ac si essent propria ; et hoc etiam modo dicimus esse prohibitum his religionibus ex vi sui voti habere immobilia bona, vel usumfructum eorum, ut exemplo Minorum declaraium est. Unde sic intellecta verba illa non continent restrictionem, sed potius ampliationem, quia non solum repugnat habere verum dominium ac proprietatem talium bonorum, sed etiam administrationem cum eodem emolumento, quoad proventus seu reditus, quod vero domino solet provenire. Ratio est, quia ex hujusmodi possessione, et fructu talium rerum tollitur incerta mendicitas, quae est regula qua in hac materia utuntur Pontifices ad discernendum quid repugnet paupertati. Item quia , licet illud non sit dominium talis rei immobilis, videtur esse saltem ususfructus, vel jus aliquod ad tales reditus, et ideo vel est aliqua proprietas , vel moraliter aequivalet proprietati.
24. Objectio. — Responsio. — Quomodo traditio possessionis vel census repugnet huic paupertati.— Primus modus dandi.—bAces: si dominus alicujus possessionis vel census det monasterio reditus unius anni, vel facultatem ad colligendos illos, non erit contra paupertatem illos acceptare, vel jus ad illos percipiendos, quia solum est quaedam eleemosyna de re mobili, ut ex dictis constat ; ergo si concedat ad duos vel plures annos, etiam erit licitum accipere; ergo etiam licebit accipere possessionem, quasi in commendam, cum suis commodis, non acceptata proprietate, vel dominio; licebit ergo habere illam possessionem tanquam propriam, juxta declarationem datam. Respondeo imprimis distinguendum esse antecedens, quatenus de reditibus loquitur; nam primo si reditus in seipsis (ut sic dicam) donentur, semper licet illos accipere, quales- cumque illi sint, ut per se patet ex ratione facta. Quando vero datur facultas ad percipiendos et recuperandos cibos, duo consideranda videntur. Unum est, an illi reditus tales sint, ut nullam aliam industriam vel diligentiam requirant, praeter simplicem exactionem seu petitionem, ut contingit in censibus, vel in pretio domus locatae ; vel an sint tales ut requirant industriam, seu culturam vineae aut terrae ; nam quando sunt prioris generis, ex parte illorum non repugnabit illam facultatem accipere, si aliunde ex modo donationis non repugnat, ut statim dicemus; at vero quando sunt posterioris generis, videtur ille modus comparandi fructus repugnare professioni talis paupertatis. Itaque ut uno exemplo totam rem explicem, si dominus alicujus vineae post sufficientem culturam ejus, tempore proventuum, verbi gratia, donet alicui monasterio facultatem ad colligendos fructus, et disponendum de illis, prout libuerit, licitum erit facultatem acceptare, et illa uti. At vero si in principio anni concedit vineam, ut suis sumptibus eam colat, et postea fructus percipiat, non videtur licitum eam conditionem recipere, quia ibi non intervenit pura eleemosyna, sed miscetur quidam modus lucrandi, et obtinendi reditus per propriam industriam et negotiationem , quod vidctur Eepuguaco professioni talis paupertatis.
35. Secundus modus. — Secundo, considerandum est facultatem hanc dupliciter posse dari, scilicet, vel irrevocabilem, vel pendentem semper a voluntate concedentis. Quando datur hoc posteriori modo, non datur ad certum tempus, nec transfertur jus proprium ad futuros reditus, sed est tantum veluti continuata quaedam eleemosyna pendens semper ex donantis voluntate, et ideo nullo ex capite repugnat paupertati, nec impeditur incerta mendicitas, nam illa est continuata quaedam mendicatio, satisque incerta est, cum pendeat semper ex concedentis arbitrio. Quando autem facultas datur priori modo, habet vim cujusdam donationis, vel saltem obligationis in futurum ; et ideo ex hac parte videtur impedire incertam mendicitatem. Quapropter eodem modo de illa judicandum est, sicut de legato annuo supra diximus; nam ad breve tempus poterit esse valida, et conferre etiam jus civile, quia solum habet vim cujusdam transitorie eleemosyna ; tamen ad decennium, vel ultra, non poterit valere quoad vim transferendi jus civile, quia ratione modi repugnat professioni, ut supra dictum est; ta- men in vi voti poterit quis se obligare ad talem eleemosynam quocumque diuturno tempore faciendam, et ipse, quantum in ipso est, obligatus manebit, et monasterium semper poterit eleemosynam acceptare et petere, de obligatione, etiam apud Deum, alium admonendo, non tamen juridice, aut ex justitia postulare.
36. Corollaria. "Tandem ex his constat quid dicendum sit de traditione alicujus possessionis, non quantum ad dominium, sed quantum ad usum, vel usumfructum. Si enim reditus vel proventus possessionis pendeant ex industria aliqua, vel negotiatione repugnante tali modo paupertatis, ex hac parte repugnabit, ut dictum est. Item si tradatur quoad jus utendi vel fruendi, vel in perpetuum, vel in longum tempus, quale est decennium, vel ultra, repugnabit etiam paupertati, quia hoc jus aequivalet dominio rei immobilis ; si vero solum concedatur quoad jus utendi vel fruendi ad breve tempus, non videtur directe repugnare huic paupertati, quia non videtur hoc esse plus quam habere simile jus ad tales reditus, vel ad talem pensionem annuam per breve tempus, quia ille brevis usus vel ususfructus non reputatur res immobilis. Nihilominus tamen haec licentia non est facile concedenda, sed consulenda est consuetudo uniuscujusque religionis, et statuta ; haec enim duo maxime declarare possunt et intentionem religionis, et materiam talis voti. Denique si solum concedatur talis res ad usum, seu usumfructum facti, nomine veri domini, et dependenter semper ab ejus voluntate, minor est repugnantia, etiamsi tempus non aliter praescribatur, quam dum voluerit dominus ; tunc enim nullo modo habetur res propria, nec tanquam propria. In his autem, et similibus rebus, praeter id quod licet, ratio etiam decentiae habenda est, et ut scandala vitentur.
37. Ad quid teneantur Praelati et subditi.— Haec videntur sufficere de hac paupertate, quatenus ejus obligatio communitatem respicit, ex quibus facile intelligi potest quomodo haec obligatio ad singulas personas redundet ; haec enim praecipue spectat ad Praelatos talium religionum, et ad eorum ministros, quibus temporalium cura et administratio commissa est; pertinere etiam poterit ad singulos, quatenus conservatio et integritas talis paupertatis , ad debito sillius usus, ex eorum suffragiis pendere potest, juxta uniuscujusque religionis consuetudinem et institutum. Item ex hoc genere paupertatis oriri po*est in hujusmodi religiosis, et necessitas et obligatio mendicandi , qui hane ipsam incertam mendicitatem ex vi talis paupertatis profitentur , ut in dicta Clement. Zaicit, dicitur. Haec autem obligatio non descendit ad singulos , ex vi solius paupertatis, sed intercedente Praelati obedientia, aut alia obligatione charitatis. Votum autem paupertatis, ut sic, non obligat ad quaerendum aliquid, sed ad non habendum ; supposita autem hac carentia in communitate , moraliter loquendo, sequitur necessitas mendicandi, et consequenter est necessaria potestas in Praelato obligandi subditos ad mendicandum, non tantum singulos pro seipsis; hoc enim nec semper fieri potest, neque expedit ; sed aliquos pro tota communitate, quia ad illius conservationem hoc est necessarium, et hoc virtute profitentur omnes, quando talem paupertatem assumunt , quamvis tale exercitium eis proxime per obedientiam injungatur. Et simili modo potest aliquando quispiam cogi ad mendicandum pro seipso, praesertim iter agendo, ubi etiam supposita paupertate, naturalis etiam lex charitatis ad eamdem mendicitatem obligare potest, si alius honestus modus subveniendi propria non occurrat necessitati. Tandem ratione hujus paupertatis poterunt obligari hujusmodi religiosi. non solum ad carentiam proprietatis, sed etiam ad usum rerum magis moderatum et abjectum, quam aliis religiosis liceat. Unde D. Bonaventura, in Expositione regulae, c. 11. quaerens an, ex eo quod fratres tantum habent usum rerum, possintue habere usum quarumcumque rerum; et respondet : Cum fratres sint professores allissime paupertatis , oportet ut omnia, quag in eorum usum veniunt, haleant, ut est possiLile, paupertatem , vilitatem et asperitatem ; quae tria late prosequitur. Hoc autem unicuique religioni juxta suum institutum accommodandum est ; nisi id ex alio capite vel statuto oriatur rigorosa obligatio, ex vi solius paupertatis, excessus in hoc usu non erit peccatum mortale, seclusa proprietate, licet sit contra perfectionem, vel regulam , quod in superioribus generaliter dixi, et quoad propriam voti obligationem habet eamdem rationem in his religiosis, qui paupertatem in communi profitentur; quamvis pro ratione sui status ex perfectionis regula debeant etiam in ipso usu rerum majorem paupertatem observare.
On this page