Caput 18
Caput 18
Utrum in solemne votum paupertatis cadere possit dispensatio.
1. Haec quaestio videri potest superflua, suppositis qua supra dicta sunt de protessione ipsa, per quam hoc votum solemnizatur. Diximus enim Pontificem posse in ea dispensare, et de religioso facere non religiosum, ex quo evidenter sequitur posse etiam in- hoc voto dispensare , quia accessorium tollitur ablato principali, et ablato toto aufertur pars; hoc autem votum est, vel annexum professioni, vel quasi pars ejus ; ergo cum illa dispensatur. Quin potius Soto, lib. 10 de Justitia, q. 5, art. 1, existimat facilius posse dispensari in voto solemni paupertatis , quam castitatis vel obedientiee. Nihilominus quaestio superflua non est, cum Navar., Comment. 2, de Regularibus, num. 17, quamvis teneat Pontificem posse dispensare in monachatu, nihilominus sub alia consideratione docet non posse Pontificem in voto paupertatis dispensare.
2. Primus mcdus dispensandi n hoc colo. — Variis ergo modis intelligi potest haec dispensatio. Primo, dispensando in hoc voto simul cum aliis, quasi concomitanter cum toto statu religioso ; hoc modo, ego non dubito quin possit dispensari, supposita praedicta sententia, quam defendimus. Et in hoc conveniunt Innocentius, Panorm., Decius, et alii Canonistae, in c. Cum ad monasterium ; Cajetanus, et alii Theologi, quos supra retulimus; et videtur sufficienter probari ratione in principio facta, quanquam Navarrus etiam in hoc sensu id negare videatur, cujus tundamentum statim expendemus.
3. Secundus modus dispensandi. — Secundo modo intelligi potest haec dispensatio durante statu religioso, et auferendo omnino, vel ex parte, paupertatis votum, faciendo religiosum capacem domini, et dando facultatem heite habendi illud. Et in hoc sensn videtur esse communis sententia praedictorum juristarum, non posse Pontificem dispensare cum religioso, manente religioso, in voto solemni paupertatis, nec in toto, neque ex parte. Fundatur praecipue in d. c. Cum ad monasterium, in verbis iliis ultimis: Abdicatio paupertatis , et custodia castitatis, adeo est aunexa regule monachali, ut contra eam nec Summus Pontifez possit licentiam indulgere ; haec enim decisio non potest intelligi in sensu diviso , supposita pradicta sententia ; debet ergo intelligi in sensu composito, scilicet, quod, manente monachatu in persona, non potest cum illa dispensare, ut habeat proprium ; ergo non potest cum illa dispensare in voto paupertatis ; nam idem est. Declarstur et confirmatur , quia, stante monachatu , non potest Papa auferre votum castitatis, quia est de essentia ejus; stante autem voto quocumque, non potest facere ut liceat agere contra votum , quia hoc est contra jus divinum naturale; ergo stante monacbatu, non potest dispensare in paupertate. Dicetur fortasse hoc argumentum ad summum probare de dispensatione in toio voto, non vero de dispensatione ex parte, potest enim auferri votum quoad unum actum, licet non tollatur quoad omnes; poterit ergo dispensare Papa cum monacho quoad unum vel alium actum proprietatis, et nihilominus manebit monachus, quia absolute retinet votum paupertatis. Sed contra, quia hoc etiam repugnat praedicto cap. Cum ad monasterium. Et potest ratio facta urgeri, quia monachatus essentialiter includit integrum votum paupertatis ; si ergo manet integrum, implicat esse licitum habere proprium ; si autem non manet integrum, tollitur status, quia essentia illius suo modo in indivisibili consistit. Ultimo argumertatur Navarrus, quia, licet ex parte Pontificis non desit potestas, si causa ad dispensandum intercedat, tamen ex defectu causae semnper hoc votum est indispensabile. Probatur, quia nulla necessitas intervenire potest, quae postulet dispensationem , nam cuicumque necessitati sufficienter subveniri potest per administrationem bonorum temporaIium, quam potest habere religiosus de licentia sui superioris, et maxime de iicentia Fontificis, qualem nunc habent religiosi milites, ut supra tactum est.
4. Rationes pro parte contraria. — Nihilominus contra hanc sententiam multa occurrunt. Primum est illud vulgare argumentum, quod difficilius videtur totam professionem tollere, quam manentibus duobus votis, unum auferri ; sed Pontifex potest prius ; ergo poterit etiam posterius ; ergo , permanente statu religioso quoad omnia alia (ita enim intelligenda est quaesiio, ne vel sit de nomine, vel contradictionem involvat, et sit inutilis ), poterit dispensare in voto paupertatis. Et simili ratione, permanente eodem statu et voto paupertatis , poterit dispensare cum religioso quoad unum vel alium actum ejus, remittendo nimirum obligationem quoad talem vel tantam materiam, et vetinendo illam quoad rcliqua. Hoc enim non est contra rationem voti, ut sic, quia, licet respectu ejusdem repugnet manere votum, et simul tolli obligationem , respectu*diversorum non repugnat tolli in una parte, et manere in alia. Neque etiam hoc repugnat in tali voto ex ratione speciali, quia nulla invenitur ; quod enim per talem dispensationem minuatur ex parte religiosus status, in tali persona, nullum est inconveniens, imo boc ipsum virtute asseritur , quando affirmatur talis dispensatio esse possibilis. Tandein ex parte effectus non est repugnantia, vel ex natura rei, vel ex jure divino quod ostendi possit, neque ex parte Pontificis deest potestas , cum sit suprema et universalissima, juxta illud : Quodcumque solveris ; neque etiam necessario deest semper causa, ut diccbat Navarrus, alioqui, neque in voto simplici paupertatis posset Papa dispensare, ex defectu causae, quia cuilibet necessitati potest sufficienter subveniri per possessionem, et usum facti, cum debita facultate sine actu repugnante tali voto etiam simplici; consequens autem ab eodem Navarro alibi negatur, et plane est contra generalem sensum omnium auctorum, qui absolute, et sine ulla restrictione , asserunt Papam posse dispensare in quocumque voto simplici, ut in superioribus visum est.
5. Quid significet monachus, seu monachatus. —kHéóac controversia aliqua ex parte potest esse de modo loquendi, et ideo, ut res explicetur, vocum significatio accurate distinguenda est; nam monachus, verbi gratia, seu monachatus accipi potest pro statu religioso, non qualicumque, sed ut constituto per tria vota solemnia, quatenus talia sunt, et integram perfectionem ac extensionem retinent. Quo sensu clarum est, stante monachatu sic concepto, non posse simul cum illo conjungi dispensationem , ut propria argumenta probant. Alio vero modo significari potest nomine monachatus religiosus status absolute et simpliciter, quia per hanc ipsam vocem religiosi status melius significatur, et durare dici potest, etiam si ex parte quoad aliquam conditionem diminutus sit ; sicut manet calor, licet fuerit remissus, et homo , licet sit mutilus: et ideo ut tollatur aequivocatio de statu, melius per obligationes vel etlectus ipsorum votorum res explicabitur.
6. Assertio prima, ducs partes includens. — Hst valida talis dispensatio sine justa causa data. — Dico ergo primo: potest Papa dis- pensare cum religioso, ut sit capax domini, nullam aliam obligationem votorum vel sui status ab illo auerendo, quanquam moraliter vix possit id licite fieri. Probatur prior pars, quia haec incapacitas dominii non est effectus juris divini vel naturalis ex vi solius voti, sed est effectus juris humani, ut supra ostensum est ; ergo potest Pontifex in eo dispensare perseverante voto; nam potest dispensare in omnibus, quae solum sunt juris humani. Imo hinc etiam concluditur talem dispensationem fore validam, etiamsi absque sufticienti causa detur, quia per illam solum jus humanum tollitur, et non aliqua obligatio voti ; quia, non obstante tali dispensatione, non esset licitum tali religioso dominium alicujus rei acceptare, nam potest esse capax dominii, et prohibitus ne illud habeat, ut patet in voto simplici et omnino absoluto paupertatis; tunc autem illud votum maneret in vi voti simplicis. Dices: a principio tale votum emissum est ut solemne ex intentione voventis ; ergo ex vi voti obligatur ad omnes effectus quos habet ut solemne ; ergo, esto possit Pontifex in eo effectu dispensare ex causa , hoc enim sine dubio potest, supposita nostra sententia, et rationibus supra factis, nihilominus , si absque causa id faciat, non tenebit factum , quia derogat obligationi voti. Respondetur incapacitatem hanc proprie non cadere sub voto, quia votum solum est de eo quod est in poteslate voventis ; haec autem incapacitas non est absolute in voluntate voventis, sed pendet ex lege, et ex auctore vel dispensatore illius. Imo, etiamsi quis vovisset non petere vel non acceptare talem dispensationem sine legitima causa data, et illam postea acceptando peccaret, nihilominus dispensatio ipsa valida esset, quia nunquam esset dispensatio in voto, et actio, quamvis sit peccaminosa ratione alterius voti, potest habere effectum suum, ut ex hactenus dictis notum est.
7. Altera vero pars assertionis, an, scilicet, dispensatio raro possit esse licita, probatur, quia vix occurrere potest necessitas illius, nec motivum , aut causa legitima ; dispensatio autem sine causa etiam in jure humano illicita est ; ergo. Major patet, quia vel occurrit necessitas ut talis persona acquireret dominium et proprietatem bonorum temporalium ; vel non. Si ponamus hoc posterius, multo minus erit necessitas faciendi capacem dominii talem personam; nam capacitas est propter actum ; si ergo actus non est necessarius , irrationabile est restitnere capacitatem , quam abstulit lex in favorem voti et religionis. Nec dici potest capacitetem restitui propter actum, quando necessarius sit, quia ex illo casu contingenti et rarissimo, non resultat in praesenti necessitas nec rationabilis causa dispensandi in tali inhabilitate , et aliunde ex tali dispensatione potest resultare periculum agendi contra votum, admittendo dominium sine sufficienti causa et facultate. Accedit, quod semper est necessaria dispensatio ad actum , quando ejus necessitas occurrit , ut statim dicam ; ergo impertinens est prius restituere capacitatem absque necessitate. Si autem fingatur necessitas talis dominii, tunc vel illa esse debet talis quae sufficiat ad dispensandum cum religioso, ut mutet totum statum; vel certe, si talis non est, vix potest aliqua excogitari quae dominium requirat ; nam quae fingi potest in viro alias paupere ex voto, et religioso quoad alias obligationes, cui non sufficienter subveniatur per usum, vel usumfructum facti concessum auctoritate Pontificis? Si autem tanta sit necessitas, quae requirat totius status mutationem, improportionata, ac propterea impertinens erit dispensatio in sola incapacitate dominii. Non dixi autem hoc esse absolute impossibile, sed solum vix posse accidere, quia absolute non repugnat contingere casum in quo, ad majus Dei obsequium, ratione alicujus magni boni communis expediat religiosum aliquem fieri capacem alicujus haereditatis, vel legati, vel magnae donationis, quam aliquis velit, verbi gratia, efficere tali personae, et non monasterio vel ecclesiae; si autem illi fiat, magnum bonum religionis vel ecclesiae speretur. In eo ergo casu potest talis causa legitima existimari, et consequenter dispensatio esse non tantum valida, sed etiam licita.
8. Assertio secunda. — Ex quo ulterius infero, non solum posse Pontificem dispensare cum monacbho, ut sit capax dominii, sed etiam ut actu habeat dominium et proprietatem aliquam, caeteris obligationibus religiosi integris manentibus. Probatur primo ex generali regula, quod Papa potest dispensare in voto simplici. Ablata enim incapacitate, votum paupertatis, quod manet, simplex est; ergo poterit etiam in aliquo usu ejus dispensare. Secundo, id patet in casu proxime posito, nam si in eo licet dispensatio in incapacitate , est propter actum ; ergo potest etiam dispensare ut actus licite fiat, alioqui impertinens et irrationabile esset restituere capacitatem , quia virtute nihil aliud esset quam dare potestatem ad peccandum , et frangendum votum. Unde obiter colligo , quamvis de absoluta potentia posset Pontitex dispensare cum tali persona in incapacitate dominii, non dispensando in voto, quatenus obligat ad non habendum dominium,, licite autem et recte nunquam dispensare in primo, quin dispenset eliam in secundo; saltem quoad aliquem actum, vel pro aliquo tempore, quia nunquam tollitur illa incapacitas rationabiliter, nisi propter necessitatem alicujus actus, qui debet etiam licite fieri; non dispensatur ergo licite in primo, nisi dispensetur etiam in secundo, quod posse fieri ostensum est, interveniente lezitima causa, quae licet sit rara, non est impossibilis, ut declaravi. Quocirca, quod Navarrus, loco citato, ait, non posse Pontificem dispensare ut quis fiat verus dominus, stante solemni voto paupertatis integro, sicut non potest facere ut sit vere maritus, stante voto solemni castitatis integro; hoc ( inquam) si intelligatur facta compositione cum utraque conditione, integritate, scilicet, et solemnitate voti, evidens est, quia hoc nihil aliud est quam dicere, solemnitatem voti et capacitatem dominii non posse simul esse, quod est manifestum, quia solemnitas maxime in hoc consistit, quod faciat hominem incapacem dominii, supposito voto omnino absoluto. At vero si illud intelligatur sine compositione cum ipsamet solemnitate, non est verum, quia potest facere Pontifex , ut qui nunc habet voium solemne paupertatis, postea habeat dominium, auferendo tamen voti solemnitatem, et dispensando ex parte illius voti , ut dominium possit licite acquiri; et in hoc est quidem similitudo inter votum castitatis et paupertatis , tamen etiam est aliqua differentia, quia ut matrimonium liceat , necesse est omnino auferri votum castitatis quoad materiam consilii, quia reliqua materia tota est intrinsece mala; ut autemr liceat habere proprium, satis est quoad aliquam partem materiae, nimirum obligationem voti.
9. Difficultas specialis. — Sed quaeret aliquis : si Papa solum dispenset in solemnitate voti paupertatis, votum autem ipsum integrum omnino relinquat, an possit tunc religiosus vere fieri dominus. Respondeo duo esse certa, et aliud posse converti: primum est, si donet qui possit, et ipse acceptet, acquirere dominium, quia non est incapax, et ita concurrunt omnia necessaria ad valorem actus. Secundum est, si illud recipiat sine licentia sui Praelati, illicite facere, et cortra votum paupertatis, quia supponimus manere inte- grum, quod hanc iuducit obligationem, etiamsi simplex sit, ut supra visum est. Potest etiam id esse illicitum ex vi voti obedientiae, quamvis ex illo solo capite non sit actus irritus, ut infra dicam.
10. Pafficullas secunda. — Dubitari autem potest an in eo casu liceat ex facultate proprii Praelati tale dominium acceptare. Videtur enim licere, nam votum simplex paupeztatis non violatur accipiendo aliquid de licentia ejus, cui homo subordinatur quoad hanc mensuram ; sed in eo casu paupertas manet in vi voli simplicis; ergo tunc etiam licet tali religioso acceptare proprium; non quia dispenset in voto, sed quia votum non obligat ad non habendum proprium, nisi sub ea conditione, scilicet sine licentia Praelati. In conirarium autem est, quia religiosus obligatur ex vi sui voti ad non habendum dominium, non solum propter impotentiam, sed etiam propter voluntatis carentiam; itaque obligatur non solum ad non habendum dominium, quando non potest, sed etiam ad non volendum habere, etiamsi possit; in quo voto, ut supponimus, quoad ejus obligationem nihil Papa dispensavit ; ergo quantumvis Praelatus det facultatem, non licet, quia ipse non potest in voto dispensare, et haec obligatio quoad hoc non est conditionata, sed absoluta ; conditio enim illa, sine licentia Prelati, non cadit in hoc, quod est habere dominium, sed solum in acceptione, tentione, et usu rei, etiam absque dominio. Respondeo hoc pendere ex intentione voventium ; nam etiam per votum simplex paupertatis potest quis se obligare absolute ad non acceptandum dominium aliquod, ita ut in hoc non pendeat ex consensu alterius, sed solum inacceptione quoad usum. Nunc autem videtur talis esse intentio eorum, qui in religione paupertatem solemniter vovent, quia volunt renunciare dominio, et ligare suam voluntatem, ne illud velit, quantum possit, et ideo verisimilius existimo in eo casu non posse dominium acceptare etiam de licentia Praelati. Quanquam hoc ad rem moralem fortasse parum refert, quia possunt simpliciter rem accipere cum facultate Praelati, et cum proposito non disponendi de illa, nec retinendi illam, nisi ad arbitrium ejus; si hoc autem servent, parum necesse est curare de dominio.
11. Assertio tertia. — Tandem ex dictis infertur posse Pontificem dispensare cum religioso in toto voto paupertatis, non dispensando in castitate, vel obedientia, posse (inquam) quantum est ex vi clavis, si causa subsit; moraliter autem ex defectu causae vix posse talem potestatem exerceri. Probatur, quia potest solemnitatem vot auferre, ut ostensum est, qua ablata solum manet paupertas in vi voti simplicis; ergo ex hac parte potest dispensare. Et confirmatur, quia eadem est ratio totius et partis; sed ostensum est posse dispensare in parte; ergo et in toto voto. Onod autem possit dispensare in illo sine ahis votis, probatur, quia sunt distincta, et non habent necessariam conjunctionem. Dices: licet, secuudum se et absolute, non sit necessarium esse simul, nihilominus in tertio, scilicet in statu religioso, necessario sunt conjuncta. Sed contra ; nam hic status religiosus non est indivisibilis; potest ergo diminui quoad unum votum, et manere quoad aliud, sive ita manens dicendus sit status religiosus sirnpliciter, sive secundum quid. Quam vero difficile sit invenire sufficientem causam ad concedendam hanc dispensationem, facile constat ex dictis; nam si ad dispensationem partialem vix potest inveniri, multo difficilius ad totalem. Item, quia si causa non sufficit ut dispensetur in toto statu religioso, certe non multum urgebit ad dispensandum in voto paupertatis ; quae enim potest csse necessitas quae cogat ad separanlum hoc votum ab aliis? quaecumque enim excogitetur, illi potest sufficienter provideri per usum et administrationem, ut argumentabatur Navarrus.
12. Confirnatur ecemplo Summi Pontificis. —Quod vero hoc non sit impossibile, etiam ex parte causae, declaro imprimis in ipso Summo Pontifice, qui e statu regulari ad illam dignitatem assumptus est; nam imprimis eo ipso videtur ab ipso ablata incapacitas dominii, nam cum haec introducta sit jure humano, cui ille jam subjectus non est. eo ipso desinit hoc jus habere in illo talem effecium. Rursus videtur factus incapax usus paupertatis, quia non habet superiorem in terris, cujus nomine, vel facultate, bona temporalia possideat, eisque utatur; ergo proprio arbitrio, et independenter a quolibet alio, erit subditus; hic autem non estusus paupertatis, sed proprietarius, quia est usus rei, ut propriae. hesponderi potest ex Navarro, Pontificem non habere dominium bonorum ecclesiasticorum, sed Christum Dominum, ejusque nomine ila tenere, et ei subdi; ac subinde, licet non possit habere ad talem usum, vel acceptionem, expressam facultatem, teneri nihilominus interpretativa uti, ut, scilicet, juxta voluntatem veri domini illis bonis utatur, quod quidem de omnibus Pontificibus, etiam non regularibus, affirmat Naarrus ex vi justitiae; in regulari autem videtur addere specialem obligationem religicnis ex vi voti.
13. Verumtamen illud prius nec certum, nec fortasse probsbilius est; nam communior et verior sententia docet, ecclesiasticas personas acquirere dominium propriorum redituum ecclesiasticorum , quod necessaria consecutione etiam de Pontifice dicendum est. Deinde illa responsio non est adaequata , quia praesens quaestio non arctatur ad reditus ceclesiasticos; aliis enim modis potest Pontifex plurium bonorum acquirere dominium, praesertim eorum quae ipsi liberaliter donantur. Quod vero ad posterius speciat de obligatione speciali voti, certe experientia videtur ostendere contrarium ; nam Pontifex regularis eadem libertate ac facilitate accipit, congregat, donat, et in quemcumque usum disponit, de pecuniis et aliis rebus mobilibus, quo alii Pontifices non regulares; ergo signum est non agnoscere talem obligationem. Deinde quando regularis vovet paupertatem. non subordinat se in usu temporalium rerum facultati concedenda a Christo immediate, sed a Praelato religionis mortali et visibili ; ergo Pontifex, ex vi voti paupertatis, non obligatur in usu bonorum temporalium respicere semper ad facultatem Christi interpretativam, sed ad solam rationem justitiae, et honestatis aliarum virtutum ; habet ergo ex hac parte saltem omnino liberam et independentem administrationem, et proprietarium usum , quod est moraliter habere dominium , cum talis administratio ct usus a nemine possit revocari et limitari. Denique, licct daremus in eo manere hanc obhgationem (quatenus religiosus simpliciter vovet non acceptare dominium ; vel si etiam se obligat ad religiosum usum rei), cur non poterit Pontifex secum per se, vel per confessorem suum, in hac obligatione sicut in alis votis dispensare? non enim videtur esse insufficieus causa , ne angatur scrupulis iu usu temporalium bonorum , et ut evitet pericula peccandi.
14. Quid de aliis Episcopis regularibus. — Atque similis discursus potest applicari ad inferiores Episcopos regulares. Imo aliqui censent ex vi status esse exemptos ab obligatione voti paupertatis, sed falso, ut notavit D. Thomas 2. 2, q. 88, art. 11, ad 4, et q. 185, art. 8, et infra in proprio loco latius dicemus. Existimo autem posse Pontificem cum eis in hoc voto dispensare , etiam non dispensando in aliis duobus, quod ex parte suae potestatis supra probatum est. Ex parte vero causse, quamvis sola mutatio status non sufficiat, non repugnat nihilominus in aliqua privata persona concurrere proprietates, et rationes justificantes dispensationem ; ut si ex circumstantiis personae, intelligeretur esse grave periculum apimae ejus habere tale votum, et alioqui, ab illo liberum, optime esse usurum temporalibus bonis , et in magnum Ecclesiae commodum, et aliae circumstantiae possunt facile excogitari. Et potest confirmari, quia propter minores causas concedere potest Papa hujusamodi Episcopo amplam facultatem disponendi de suis bonis, etiam testando, praesertim ad pias causas, et si esset princeps valde benemeritus de Ecclesia, posset major facultas fieri; ergo, crescente causa, posset etiam in ipsa proprietate et dominio dispensari, nam (moraliter loquendo) in tali persona cum his circumstantiis non multum pertinet ad perfecionem, vel majus obsequium Dei, habere dictam facultatem, cum dominio, vel sine illo; vel certe illud, quidquid est, posset non difficile per alia bona opera compensari.
15. Assertio ultima. — Ultimo ex his concludo posse Pontificem dispensare in voto paupertatis , quando occurrit justa causa dispensandi in ipso statu religionis, et voto castitatis. Hoc videtur negare Navarrus supra, etiam in eo casu, in quo propter bonum alicujus regni oporteret cum monacho dispensare, ut rex fieret. Qui casus duobus modis potest excogitari. Primo, ut cum tali monacho non dispensaretur in voto castitatis , ut possit habere successionem, sed solum, ut pro vita sua posset regnum acceptare ; secundo, ut simpliciter in toto statu dispensaretur. Navarrus autem nihil explicat, sed indistincte loquitur, et non negat potestatem ex parte Papae, sed ex parte causae. At prior casus pertinet ad praecedentem assertionem, et juxta ibi dicta, non difficile potest causa excogitari, et magis ex sequentibus declarabitur. In poesteriori ergo casu, proprie locum habet praesens assertio, quae ex parte Pontificis sufficienter probatur, ex generali doctrina de dispensatione in professione, vel in voto solemni. Ex parte vero causae probatur primo iilo argumento, quia si in eo casu non posset inveniri causa sufficiens, nec respectu voti simplicis paupertatis posset inveniri. Item quia, esto per administrationem liberam posset satisfieri aliquo modo illi necessitati, non tamen sine magno gravamine, et regis, et regni: illius, quia vis posset aliquis sine scrupulo donare, et necessario infinitis dubiis involveretur ; hujus vero, quia semper penderet rex a Papa in illa facultate administrandi bona regni; quamdiu enim habet votum paupertatis , facultas administrandi a superioris voluntate pendet; ergo ad tollenda haec onera esset prudens dispensatio. Et maxime, quia posset misceri commutatio, obligando ad aliqua insignia opera pietatis facienda. Accedit, quod maxime urget, quia in eis casibus, in quibus de facto legitur Papam dispensasse in matrimonio monachi aut monialis, significatur semper dispensasse in omnibus votis, quia revera ipsa translatio ab statu monachali ad secularem, est sufficiens ratio dispensandi in votis, quae solum facta erant ut aunexa statui regulari.
16. Satisfit argumentis initio factis. — Argumenta igitur in principio facta, si attente legantur, ex dictis soluta sunt. Solum potest facere nonnullam difficultatem cap. Cum ad monasterium, de quo multa in superioribus dicta sunt. Nunc breviter dico, cum communi sententia, Pontificem locutum esse in sensu composito, manente, scilicet, integro et immutato monachali statu, quoad ea omnia quae illi secundum specialem rationem suam substantialia sunt. Dices hoc modo frivolam et quasi ridiculam reddi sententiam Pontificis; perinde enim est ac si diceret, non posse se facere ut, manente incapacitate dominii, acquiratur dominium. Respondeo, si consideretur omnium, quae dicuntur, consecutio, non esse frivolam sententiam , sed valde opportunam. Dixerat enim Innocentius : Nec existimet Abbas, quod super habenda proprietate possit cum aliquo monacho dispensare ; et rationem subdit : Quia abdicatio proprietatis, etc. Cujus rationis sensus est, carentiam et incapacitatem proprietatis ita esse conjunctam illi statui secundum propriam rationem sul, ut ad ejus substantiam pertineat, ideoque nec Summum Pontificem posse illam dispensationem dare, substantia monachatus integra manente ; ex quo tacite concludit, Abbatem, cum non possit dispensare in substantialibus tali statui, nullo modo posse circa proprietatem cum monacho dispensare. Igitur per verba illa non solum ait Pontifex, stante incapacitate, non posse dispensari cum monacho , ut simul habeat dominium, sed potius declarat hoc sequi, si cum monacho in proprietate dispensetur ; et simul etiam declarat abdicationem proprietatis esse ita intrinsecam et substantialem mo- nachatui, ut talis est. Quod semper addo, ne quis inferat idem genus paupertatis esse de substantia status religiosi, ut sic ; nam hoc est argumentum ab inferiori ad superius affirmative , quia status religiosus latius patet quam monachatus. Aliter interpretantur Innocentius illum textum, et Panormitanus, et alii ibi, sensum Innocentii III fuisse, non posse Pontificem dispensare sine causa , pro suo arbitrio, ponderantes verbum , licentiam indulg?re. Sed haec interpretatio mihi non satisfacit; sic enim vel ratio Pontificis non erit sufficiens, vel solum concludit Abbatem non posse dispensare sine causa.
On this page